M. TVLLII CICERONIS - DE RE PVBLICA - LIBER II

I

... cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui SCIPIO: "Catonis hoc senis est, quem ut scitis unice dilexi maximeque sum admiratus, cuique uel patris utriusque iudicio uel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine usus rei publicae, quam et domi et militiae cum optime tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo, et grauitate mixtus lepos, et summum uel discendi studium uel docendi, et orationi uita admodum congruens. Is dicere solebat ob hanc causam praestare nostrae ciuitatis statum ceteris ciuitatibus, quod in illis singuli fuissent fere quorum suam quisque rem publicam constituisset legibus atque institutis suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, tum Theseus tum Draco tum Solo tum Clisthenes tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem doctus uir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra autem res publica non unius esset ingenio sed multorum, nec una hominis uita sed aliquot constituta saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut quem res nulla fugeret quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore prouidere, ut omnia complecterentur sine rerum usu ac uetustate. Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc mea repetet oratio populi Romani originem; libenter enim etiam uerbo utor Catonis. Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam uobis et nascentem et crescentem et adultam et iam firmam atque robustam ostendero. Quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero."

II

Hoc cum omnes adprobauissent, "quod habemus" inquit "institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus - concedamus enim famae hominum, praesertim non inueteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio diuino - is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ad Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco cum esset siluestris beluae sustentatus uberibus, pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur ut adoleuerit et corporis uiribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbs incolebant, aequo animi illi libenterque pararent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset Longam Albam, ualidam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.

III

Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitauisse rem publicam. Vrbi autem locum, quod est ei qui diuturnam rem publicam serere conatur diligentissime prouidendum, incredibili opportunitate delegit. Neque enim ad mare admouit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumue procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc uir excellenti prouidentia sensit ac uidit, non esse opportunissimos situs maritimos urbibus eis quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae sed etiam caecis. Nam terra continens aduentus hostium non modo exspectatos sed etiam repentinos multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat, neque uero quisquam potest hostis aduolare terra, quin eum non modo adesse sed etiam quis et unde sit scire possimus. Maritimus uero ille et naualis hostis ante adesse potest quam quisquam uenturum esse suspicari queat, nec uero cum uenit prae se fert aut qui sit aut unde ueniat aut etiam quid uelit, denique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, discerni ac iudicari potest.

IV

Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac mutatio morum; admiscentur enim nouis sermonibus ac disciplinis, et inportantur non merces solum aduenticiae sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed uolucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et uagantur. Nec uero ulla res magis labefactatam diu at Carthaginem et Corinthum peruertit aliquando, quam hic error ac dissipatio ciuium, quo mercandi cupiditate et nauigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad luxuriam inuitamenta perniciosa ciuitatibus subpeditantur mari, quae uel capiuntur uel inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa uel sumptuosas uel desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et quod de Corintho dixi, id haut scio an liceat de cuncta Graecia uerissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est; nec praeter Phliasios ulli sunt quorum agri non contingant mare, et extra Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum ciuitatum institutis et mortibus. Atque haec quidem ut supra dixi ueteris sunt Graeciae. Coloniarum uero quae est deducta a Graiis in Asiam Thracam Italiam Siciliam Africam praeter unam Magnesiam, quam unda non adluat? ita barbarorum agris quasi adtexta quaedam uidetur ora esse Graeciae; nam e barbaris quidem ipsis nulli erat antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea uitia maritimarum urbium quae ante paulo perbreuiter adtigi. Sed tamen in his uitiis inest illa magna commoditas, et quod ubique genitum est ut ad eam urbem quam incolas possit adnare, et rursus ut id quod agri efferant sui, quascumque uelint in terras portare possit ac mittere.

V

Qui potuit igitur diuinius et utilitates conplecti maritimas Romulus et uitia uitare, quam quod urbem perennis amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa? quo posset urbs et accipere a mari quo egeret, et reddere quo redundaret, eodemque ut flumine res ad uictum cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam inuectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum diuinasse ille uideatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum tantam potentiam non ferme facilius alia ulla in parte Italiae posita urbs tenere potuisset.

VI

Vrbis autem ipsius natiua praesidia quis est tam neclegens qui non habeat animo notata planeque cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli tum etiam reliquorum regum sapientia definitus, ex omni parte ardius praeruptisque montibus ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingentur uastissima, atque ut ita munita arx circuitu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici aduentus incolumis atque intacta permanserit. Locumque delegit et fontibus abundantem et in regione pestilenti salubrem; colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi tum adferunt umbram uallibus.

VII

Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit nominari, et ad firmandam nouam ciuitatem nouum quoddam et subagreste consilium, sed a muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe prouidentis secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco uirgines, quae Romam ludorum gratia uenissent, quos tum primum anniuersarios in circo facere instituisset Consualibus, rapi iussit, easque in familiarum amplissimarum matrimoniis collocauit. Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent, proeliique certamen uarium atque anceps fuisset, cum T. Tatio rege Sabinorum foedus icit, matronis ipsis quae raptae erant orantibus; quo foedere et Sabinos in ciuitatem adsciuit sacris conmunicatis, et regnum suum cum illorum rege sociauit.

VIII

Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes - qui appellati sunt propter caritatem patres - populumque et suo et Tati nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserant - quas curias earum nominibus nuncupauit quae ex Sabinis uirgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis - sed quamquam ea Tatio sic erant discripta uiuo, tamen eo interfecto multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnauit.

IX

Quo facto primum uidit iudicauitque idem quod Spartae Lycurgus paulo ante uiderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi ciuitates, si esset optimi cuiusque ad illam uim dominationis adiuncta auctoritas. Itaque hoc consilio et quasi senatu fultus et munitus, et bella cum finitimis felicissime multa gessit, et cum ipse nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare ciuis non destitit. Tum, id quod retinemus hodie magna cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus est Romulus. Nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem condidit auspicatio, et omnibus publicis rebus instituendis, qui sibi adessent in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptauit augures, et habuit plebem in clientelas principum discriptam - quod quantae fuerit utilitati post uidero - multaeque dictione ouium et bonum - quod tunc erat res in pecore et locorum possessionibus, ex quo pecuniosi et locupletes uocabantur - non ui et suppliciis coercebat.

X

Ac Romulus cum septem et triginta regnauisset annos, et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia uirtutis gloria. Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus. Nam si, id quod Graecorum inuestigatur annalibus, Roma condita est secundo anno olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset, minorque fabulis nisi de ueteribus rebus haberetur fides. Nam centum et octo annis postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam putant; Homerum autem qui minimum dicunt quo intellegi potest permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esse loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam non numquam incondite, haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne quod fieri non potest respuit. ... ‹Stesichor›us nepos eius, ut dixerunt quidam, ex filia. Quo uero ille mortuus, eodem est anno natus Simonides olympiade sexta et quinquagesima, quo facilius intellegi possit tum de Romuli [iam] immortalitate creditum, cum iam inueterata uita hominum ac tractata esset et cognita. Sed profecto tanta fuit in eo uis ingenii atque uirtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio homini agresti crederetur, quod multis iam ante saeclis nullo alio de mortali homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se inuidiam interitus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur? a se uisum esse in eo colle Romulum qui nunc Quirinalis uocatur; eum sibi mandasse ut populum rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum esse et Quirinum uocari.

XI

Videtisne igitur unius uiri consilio non solum ortum nouum populum, neque ut in cunabulis uagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem? tum LAELIVS: "nos uero uidemus, et te quidem ingressum ratione ad disputandum noua, quae nusquam est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumptis, in qua ciuitatem exstrueret arbitratu suo, praeclaram ille quidem fortasse, sed a uita hominum abhorrentem et a moribus; reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari formaque rei publicae de generibus et de rationibus ciuitatum; tu mihi uideris utrumque facturus: es enim ita ingressus ut quae ipse reperias tribuere aliis malis, quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere, et illa de urbis situ reuoces ad rationem quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non uaganti oratione sed defixa in una re publica. Quare perge ut instituisti; prospicere enim iam uideor te reliquos reges persequente quasi perfectam rem publicam."

XII

"Ergo" inquit SCIPIO "cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset ut eos patres uellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit, desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit; cum prudenter illi principes nouam et inauditam ceteris gentibus interregni ineundi rationem excogitauerunt, ut quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege ciuitas nec diuturno rege esset uno, nec committeretur ut quisquam inueterata potestate aut ad deponendum imperium tardior esset aut ad optinendum munitior. Quo quidem tempore nouus ille populus uidit tamen id quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculi stirpe generatus; nostri illi etiam tum agrestes uiderunt uirtutem et sapientiam regalem, non progeniem, quaeri oportere.

XIII

Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium fama ferret, praetermissis suis ciuibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adsciuit, eumque ad regnandum Sabinum hominem Romam Curibus acciuit. Qui ut huc uenit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut uidit incensos, existimauit eos paulum ab illa consuetudine esse reuocandos.

XIV

Ac primum agros quos bello Romulus ceperat diuisit uiritim ciuibus, docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus, amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides conualescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inuentis ad pristinum numerum duo augures addidit, et sacris e principum numero pontifices quinque praefecit, et animos propositis legibus his quas in monumentis habemus ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigauit, adiunxitque praeterea flamines Salios uirginesque Vestales, omnisque partis religionis statuit sanctissime. Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse uoluit; nam quae perdiscenda quaeque obseruanda essent, multa constituit, sed ea sine inpensa. Sic religionibus colendis operam addidit, sumptum remouit, idemque mercatus ludos omnesque conueniundi causas et celebritates inuenit. Quibus rebus institutis ad humanitate atque mansuetudinem reuocauit animos hominum studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille cum undequadraginta annos summa in pace concordiaque regnauisset, sequamur enim potissimum Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior, - excessit e uita, duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia."

XV

Quae cum Scipio dixisset, "uerene" inquit MANILIVS "hoc memoriae proditum est Africane, regem istum Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de maioribus natu audiuimus, et ita intellegimus uulgo existimari; neque uero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum uidemus." Tum SCIPIO: "falsum est enim Manili" inquit "id totum, neque solum fictum sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt enim demum non ferenda mendacia, quae non solum ficta esse sed ne fieri quidem potuisse cernimus.

XVI

Nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in eas Italiae partis Pythagoras uenisse reperitur; olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni initium et Pythagorae declarat aduentum. Ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc inter eos qui diligentissime persecuti sunt temporum annales, ulla est umquam in dubitatione uersatum." "di inmortales" inquit MANILIVS: "quantus iste est hominum et quam inueteratus error! ac tamen facile patior non esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis domesticisque uirtutibus." "atqui multo id facilius cognosces," inquit AFRICANVS, "si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu uenientem uideris; quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumpta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent unde huc translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum sed consilio et disciplina confirmatum esse, nec tamen aduersante fortuna.

XVII

Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creauit, isque de imperio suo exemplo Pompili populum consuluit curiatim. Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubis comitium et curiam, constituitque ius quo bella indicerentur, quod per se iustissime inuentum sanxit fetiali religione, ut omne bellum quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur. Et ut aduertatis animum quam sapienter iam reges hoc nostri uiderint tribuenda quaedam esse populo - multa enim nobis de eo genere dicenda sunt -, ne insignibus quidem regiis Tullus nisi iussu populi est ausus uti. Nam ut sibi duodecim lictores cum fascibus anteire liceret ..." De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, qui et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse, quod erat in Romulo probatum id est persuasum, Romani uulgare noluerunt id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. (Augustinus ciu. 3,15.)

XVIII

(LAEL.?) ... neque enim serpit sed uolat in optimum statum instituto tuo sermone res publica." (SCIP.) "post eum Numae Pompili nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem curiatam tulit. Qui cum Latinos bello deuicisset. Adsciuit eos in ciuitatem, atque idem Auentinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat diuisit, et siluas maritimas omnis publicauit quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmauit. Atque ita cum tres es uiginti regnauisset annos, est mortuus." Tum LAELIVS: "laudandus etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem." (SCIP.) "ita est" inquit; "sed temporum illorum tantum fere regum inlustrata sunt nomina.

XIX

Sed hoc loco primum uidetur insitiua quadam disciplina doctior facta esse ciuitas. Influxit enim non tenuis quidam a Graecia riuulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium. Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium, et honore et auctoritate et fortunis facile ciuitatis suae principem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non posuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam uir liber ac fortis, et adscitus est ciuis a Tarquiniensibus atque in ea ciuitate domicilium et sedes collocauit. Vbi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreauisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam eru ...

XX

(SCIP.) ... Facile in ciuitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnis ciuis opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius; sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem uideretur imitatus. Isque ut de suo imperio legem tulit, principio duplicauit illum pristinum patrum numerum, et antiquos patres maiorum gentium appellauit, quos priores sententiam rogabat, a se adscitos minorum. Deinde equitatum ad hunc morem constituit qui usque adhuc et retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium et Lucerum mutare cum cuperet nomina, quod auctor ei summa augur gloria Attus Nauius non erat. Atque etiam Corinthios uideo publicis equis adsignandis et alendis orborum et uiduarum tributis fuisse quondam diligentis. Sed tamen prioribus equitum partibus secundis additis MD CCC fecit equites numerumque duplicauit. Postea bello subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque deuicit, atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus, aedemque in Capitolio Ioui optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna uouisse faciendam, mortuumque esse cum duodequadraginta regnauisset annos."

XXI

Tum LAELIVS: "nunc fit illud Catonis certius, nec temporis unius nec hominis esse constitutionem nostrae rei publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed sequitur is qui mihi uidetur ex omnibus in re publica uidisse plurimum." "ita est" inquit SCIPIO "nam post eum Seruius Tullius primus iniussu populi regnauisse traditur, quem ferunt ex serua Tarquiniensi natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus. Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii quae iam tum elucebat in puero; sic erat in omni uel officio uel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum paruos tum haberet liberos, sic Seruium diligebat, ut is eius uulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus quas ipse didicerat ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit. Sed cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interesset, Seruiusque ut ante dixi regnare coepisset, non iussu est uoluntate atque concessu ciuium, quod cum Tarquinius ex uulnere aeger fuisse et uiuere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque pecunia sua liberauisset, multaque comitate usus iussu Tarquinii se ius dicere probauisset, non commisit se patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit, iussisque regnare legem de imperio suo curiatam tulit. Et primum Etruscorum iniurias bello est ultus; ex quo cum ma ...

XXII

(SCIP.) ... Duodeuiginti censu maximo. Deinde equitum magno numero ex omni populi summa separato, relicuum populum distribuit in quinque classis, senioresque a iunioribus diuisit, easque ita disparauit ut suffragia non in multitudinis sed in locupletium potestate essent, curauitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum ualeant plurimi. Quae discriptio si esset ignota uobis, explicaretur a me; nunc rationem uidetis esse talem, ut equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis, addita centuria quae ad summum usum urbis fabris tignariis est data, LXXXVIII centurias habeat; quibus e centum quattuor centuriis - tot enim reliquae sunt - octo solae si accesserunt, confecta est uis populi uniuersa, reliquaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec ualeret nimis, ne esset periculosum. In quo etiam uerbis ac nominibus ipsis fuit diligens; qui cum locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios nominauit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies ciuitatis, exspectari uideretur. Illarum autem sex et nonaginta centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota. Ita nec prohibebatur quisquam iure suffragii, et is ualebat in suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in optimo statu ciuitatem. Quin etiam accensis uelatis cornicinibus proletariis ...

XXIII

Statuo esse optume constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari, confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum (Non. p. 342,29: M. Tullius de re p. lib.II). (SCIP.) ... Sexaginta annis antiquior, quod errat XXXVIII ante primam olympiadem condita. Et antiquissimus ille Lycurgus eadem uidit fere. Itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus uidetur mihi commune nobis cum illis populis fuisse. Sed quod proprium sit in nostra re publica, quo nihil possit esse praeclarius, id persequar si potero subtilius; quod erit eius modi, nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. Haec enim quae adhuc exposui ita mixta fuerunt et in hac ciuitate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, ut temperata nullo fuerint modo. Nam in qua re publica est unus aliquis perpetua potestate, praesertim regia, quamuis in ea sit et senatus, ut tum fuit Romae cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus, et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen, neque potest eius modi res publica non regnum et esse et uocari. Ea autem forma ciuitatis mutabilis maxime est hanc ob causam, quod unius uitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime decidit. Nam ipsum regale genus ciuitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita quoad statum suum retineat. Is est autem status, ut unius perpetua potestate et iustitia uniusque sapientia regatur salus et aequabilitas et otium ciuium. Desunt omnino ei populo multa qui sub rege est, in primisque libertas, quae non in eo est ut iusto utamur domino, sed ut nullo ...

XXIV

(SCIP.) ... Ferebant. Etenim illi iniusto domino atque acerbo aliquamdiu in rebus gerundis prospere fortuna comitata est. Nam et omne Latium bello deuicit, et Suessam Pometiam urbem opulentam refertamque cepit, et maxima auri argentique praeda locupletatus uotum patris Capitolii aedificatione persoluit, et colonias deduxit, et institutis eorum a quibus ortus erat dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit.

XXV

Hic ille iam uertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere. Id enim est caput ciuilis prudentiae, in qua omnis haec nostra uersatur oratio, uidere itinera flexusque rerum publicarum, ut cum sciatis quo quaeque res inclinet, retinere aut ante possitis occurrere. Nam rex ille de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam sceleris sui summam, metui se uolebat; deinde uictoriis diuitiisque subnixus exultabat insolentia, neque suos mores regere poterat neque suorum libidines. Itaque cum maior eius filius Lucretiae Tricipitini filiae Conlatini uxori uim attulisset, mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multauisset, tum uir ingenio et uirtute praestans L. Brutus depulit a ciuibus suis iniustum illud durae seruitutis iugum. Qui cum priuatus esset, totam rem publicam sustinuit, primusque in hac ciuitate docuit in conseruanda ciuium libertate esse priuatum neminem. Quo auctore et principe concitata ciuitas et haec recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum, et recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exulem et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.

XXVI

Videtisne igitur ut de rege dominus extiterit, uniusque uitio genus rei publicae ex bono in deterrimum conuersum sit? hic est enim dominus populi quem Graeci tyrannum uocant; nam regem illum uolunt esse, qui consulit ut parens populo, conseruatque eos quibus est praepositus quam optima in condicione uiuendi, sane bonum ut dixi rei publicae genus. Sed tamen inclinatum et quasi promum ad perniciosissimum statum. Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque inuisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate uastissimas uincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis ciuibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem uelit? sed erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, cum res ipsa admonuerit ut in eos dicamus qui etiam liberata iam ciuitate dominationes adpetiuerunt.

XXVII

Habetis igitur primum tyranni; nam hoc nomen Graeci regis iniusti esse uoluerunt; nostri quidem omnes reges uocitauerunt qui soli in populos perpetuam haberent. Itaque et Spurius Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare uoluisse dicti sunt, et modo ...

XXVIII

(SCIP.) ... Lacedaemone appellauit, nimis is quidem paucos, XXVIII, quos penes summam consilii uoluit esse, cum imperii summam rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellauit, nominauerunt senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse diximus; tamen excellit atque eminet uis potestas nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis aliquid, ut et Lycurgus et Romulus: non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris; ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod plerumque euenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis ea fortuna populi, quae posita est in unius ut dixi antea uoluntate uel moribus.

XXIX

Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inuenta nobis in ea re publica quam auspicato Romulus condiderit, non in illa quam ut perscriptis Plato sibi ipsi Socrates perpolito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non nouam potestatem nactus, sed quam habebat usus iniuste, totum genus hoc regiae ciuitatis euerterit; sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque ciuilis, quasi tutor et procurator rei publicae; sic enim appellatur quicumque erit rector et gubernator ciuitatis. Quem uirum facite ut agnoscatis; iste est enim qui consilio et opera ciuitatem tueri potest. Quod quoniam nomen minus est adhuc tritum sermone nostro, saepiusque genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione tractandum ...

XXX

(SCIP.) ... ‹diui›sas requisiuit, ciuitatemque optandam magis quam sperandam, quam minimam potuit, non quae posset esse, sed in qua ratio rerum ciuilium perspici posset, effecit. Ego autem, si modo consequi potuero, rationibus eisdem quas ille uidit non in umbra et imagine ciuitatis sed in amplissima re publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali causam tamquam uirgula uidear attingere. Iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis, pulsoque Tarquinio, tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum uel potius excessum Romuli desiderium. Itaque ut tum carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire non poterat. Hic facultatem cum ...

XXXI

Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et XXXX fere firma mansisset. (Non. p. 516,10: Cicero de re publica lib. II.) [Hinc est quod regalem dominationem non ferentes annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando atque dominando. (Aug. ciu. 5,12.]) (SCIP.) ... Lex illa tota sublata est. Hac mente tum nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione cognationis expulerunt, et reliquos Tarquinios offensione nominis, eademque mente P. Valerius et fasces primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo ipso ubi rex Tullus habitauerat, suspicionem populi sensit moueri; idemque, in quo fuit "Publicola" maxime, legem ad populum tulit eam quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem necaret neue uerberaret. Prouocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augurales, itemque ab omni iudicio poenaque prouocari licere iudicant XII tabulae conpluribus legibus, et quod proditum memoriae est, Xuiros qui leges scripserint sine prouocatione creatos, satis ostendit reliquos sine prouocatione magistratus non fuisse, Lucique Valeri Potiti et M. Horati Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit ne qui magistratibus sine prouocatione crearetur, neque uero leges Porciae, quae tres sunt trium Porciorum ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt noui. Itaque Publicola lege illa de prouocatione perlata statim securis de fascibus demi iussit, postridieque sibi collegam Sp. Lucretium subrogauit, suosque ad eum quod erat maior natu lictores transire iussit, instituitque primus ut singulis consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne plura insignia essent inperii in libero populo quam in regno fuissent. Haud mediocris hic ut ego quidem intellego uir fuit, qui modica libertate populo data facilius tenuit auctoritatem principium. Neque ego haec nunc sine causa tam uetera uobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio dirigatur mea.

XXXII

Tenuit igitur hoc in statu senatus rem publicam temporibus illis, ut in populo libero pauca per populum, pleraque senatus auctoritate et instituito ac more gererentur, atque uti consules potestatem haberent tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure regiam, quodque erat ad obtinendam potentiam nobilium uel maximum, uehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata nisi ea patrum adprobauisset auctoritas. Atque his ipsis temporibus dictator etiam est institutus decem fere annis post primos consules, T. Larcius, nouumque id genus imperii uisum est et proximum similitudini regiae. Sed tam omnia summa cum auctoritate a principibus cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus illis a fortissimis uiris summo imperio praeditis, dictatoribus atque consulibus, belli gerebantur.

XXXIII

Sed id quod fieri natura rerum ipsa cogebat, ut plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a regibus, non longo interuallo, sexto decimo fere anno, Postumo Cominio Sp. Cassio consulibus consecutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen uicit ipsa rerum publicarum natura saepe rationem. Id enim tenetote quod initio dixi, nisi aequabilis haec in ciuitate compensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit, non posse hunc incommutabilem rei publicae conuersari statum. Nam cum esset ex aere alieno commota ciuitas, plebs montem sacrum prius, deinde Auentinum occupauit. Ac ne Lycurgi quidem disciplina tenuit illos in hominibus Graecis frenos; nam etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quinque illi quos ephoros appellant, in Creta autem decem qui cosmoe uocantur, ut contra consulare imperium tribuni plebis, sic illi contra uim regiam constituti.

XXXIV

Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non longis temporibus ante fugerat, neque post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter unius libidinem omnia nexa ciuium liberata nectierque postea desitum, semperque huic oneri, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua subleuatio et medicina quaesita est. Quo tum consilio praetermisso causa populo nata est, duobus tribunis plebis per seditionem creatis, ut potentia senatus atque auctoritas minueretur; quae tamen grauis et magna remanebat, sapientissimis et fortissimis et armis et consilio ciuitatem tuentibus, quorum auctoritas maxime florebat, quod cum honore longe antecellerent ceteris, uoluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme superiores; eoque erat cuiusque gratior in re publica uirtus, quod in rebus priuatis diligentissime singulos ciues opera consilio re tuebantur.

XXXV

Quo in statu rei publicae Sp. Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia florentem, quaestor accusauit, eumque ut audistis cum pater in ea culpa esse conperisse se dixisset, cedente populo morte mactauit. Gratamque etiam illam legem quarto circiter et quinquagesimo anno post primos consules de multa et sacramento Sp. Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt. Annis postea XX ex eo quod L. Papirius P. Pinarius censores multis dicendis uim armentorum a priuatis in publicum auerterant, leuis aestumatio pecudum in multa lege C. Iuli P. Papiri consulum constituta est.

XXXVI

Sed aliquot ante annis, cum summa esset auctoritas in senatu populo patiente atque parente, inita ratio est ut et consules et tribuni plebis magistratu se abdicarent, atque ut Xuiri maxima potestate sine prouocatione crearentur, qui et summum imperium haberent et leges scriberent. Qui cum X tabulas legum summa aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemuiros alios subrogauerunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata. Quo tamen e collegio laus est illa eximia C. Iuli, qui hominem nobilem L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente corpus mortuum diceret, cum ipse potestatem summam haberet quod decemuirum unus sine prouocatione esset, uades tamen poposcit, quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite ciuis Romani nisi comitiis centuriatis statui uetaret.

XXXVII

Tertius est annus Xuiralis consecutus, cum idem essent nec alios subrogare uoluissent. In hoc statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines ciuitatis aequabilis, erat penes principes tota res publica, praeposite Xuiris nobilissimis, non oppositis tribunis plebis, nullis aliis adiunctis magistratibus, non prouocatione ad populum contra necem et uerbera relicta. Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et totius commutatio rei publicae; qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebiscito Canuleio abrogata est, libidinose‹que› omni imperio et acerbe et auare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et celebrata monumentis plurimis litterarum, cum Decimus quidam Verginius uirginem filiam propter unius ex illis Xuiris intemperiem in foro sua manu interemisset, ac maerens ad exercitum qui tum erat in Algido confugisset, milites bellum quod erat in manibus reliquisse, et primum montem sacrum, sicut erat in simili causa antea factum, deinde Auentinum ar‹matos insedisse› ... Dictatore L. Quinctio dicto. (Seru. ad Verg. georg. 3, 125: dixere maritum pro designauerunt. Cicero de rep. sic). (SCIP.) ... Maiores nostros et probauisse maxime et retinuisse sapientissime iudico."

XXXVIII

Cum eo Scipio dixisset silentioque omnium reliqua eius exspectaretur oratio, tum TVBERO: "quoniam nihil ex te Africane hi maiores natu requiruntur, ex me audies quid in oratione tua desiderem." "sane" inquit SCIPIO, "et libenter quidem." Tum ille (TVB.): "laudauisse mihi uideris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra sed et omni re publica quaesisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem publicam quam laudas qua disciplina quibus moribus aut legibus constituere uel conseruare possimus."

XXXIX

Hic AFRICANVS: "puto nobis mox de instituendis et conseruandis ciuitatibus aptiorem Tubero fore disserundi locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id quod quaesierat Laelius. Primum enim numero definieram genera ciuitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare singulis quod e tribus primis esset modice temperatum. Quod autem exemplo nostrae ciuitatis usus sum, non ad definiendum optimum statum ualuit - nam id fieri potuit sine exemplo -, sed ut in ciuitate maxima reapse cerneretur, quale esset id quod ratio oratioque describeret. Sit autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, naturae imagine utendum est nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni ..."

XL

(SCIP.) "... Quem iamdudum quaero et ad quem cupio peruenire." (LAEL.) "prudentem fortasse quaeris?" tum ille (SCIP.): "istum ipsum" (LAEL.) "est tibi ex eis ipsis qui adsunt bella copia, uelut a te ipso ordiare." Tum SCIPIO: "atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa uidimus, immani et uastae insidens beluae, coercet et regit [beluam] quocumque uolt et leui admonitu aut tactu inflectit illam feram." (LAEL.) "noui et tibi cum essem legatus saepe uidi." (SCIP.) "ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at uero ea quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens uocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat beluam, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox

....

XLI

Quae sanguine alitur, quae inmani crudelitate sic exultat, ut uix hominum acerbis funeribus satietur. (Non p. 300,29). Cupido autem et expetenti et lubidinoso et uolutabundo in uoluptatibus. (Non p. 491, 16.). Quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. (Non p. 72,34). Esse autem angores † si miseria adfictas aut abiectas timiditate et ignauia. (Non p. 228,18). Vt auriga indoctus e curru trahitur opteritur laniatur eliditur. (Non p. 292,38; cf. Ambros. De uirg. 3,2,1).

XLII

... Dici possit." Tum LAELIVS: "uideo iam, illum quem exspectabam uirum cui praeficias officio et numeri." "huic scilicet" AFRICANVS "uni paene - nam in hoc fere uno sunt cetera -, ut numquam ad imitationem sui uocet alios, ut sese splendore animi et uitae suae sicut speculum praebeat ciuibus. Vt enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus et sonis moderata ratione ciuitas consensu dissimillimarum concinit; et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in ciuitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica uinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto potest esse." (Aug. ciu. 2, 21).

XLIII

Ac deinde cum aliquando latius et uberius disseruisset (Scipio), quantum prodesset iustitia ciuitati, quantumque obesset si afuisset, suscepit deinde PHILVS, unum eorum qui disputationi aderant, et poposcit ut haec ipsa quaestio diligentius tractaretur, ac de iustitia plura dicerentur propter illud quod iam uulgo ferebatur, rem publicam regi sine iniuria non posse. (August. l.l.)

XLIV

(PHIL.) " ... Plenam esse iustitiae." Tum SCIPIO: "adsentior uero renuntioque uobis, nihil esse quod adhuc de re publica dictum putemus, aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum, non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua - satis enim multa restant - differamus in crastinum." Cum ita placuisset, finis disputandi in eum diem factus est.