C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XII

I. Animalium omnium quae nosci potuere naturae generatim membratimque ita se habent. Restat ut neque ipsa anima carentia - quandoquidem nihil sine ea uiuit -, terra edita, aut inde eruta dicantur, ac nullum sileatur rerum naturae opus. Diu fuere occulta eius beneficia, summumque munus homini datum arbores siluaeque intellegebantur. Hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro uestis. Etiam nunc gentes sic degunt. Quo magis ac magis admirari subit his a principiis caedi montes in marmora, uestes ad Seras peti, unionem in Rubri maris profunda, zmaragdum in ima tellure quaeri. Ad hoc excogitata sunt aurium uulnera, nimirum quoniam parum erat collo, crinibus, manibus gestari, nisi infoderentur etiam corpori. Quam ob rem sequi par est ordinem uitae, et arbores ante alia dicere, ac moribus primordia ingerere nostris.

II. Haec fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant. Nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. Arborum genera numinibus suis dicata perpetuo seruantur, ut Ioui aesculus, Apollini laurus, Mineruae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. Quin et Siluanos Faunosque et dearum genera siluis ac sua numina tamquam e caelo attributa credimus. Arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigauere. Ex his recreans membra olei liquor uiresque potus uini, tot denique sapores anni sponte uenientes, et mensae, depugnetur licet earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur, etiam nunc tamen secundae. Mille praeterea sunt usus earum, sine quis uita degi non possit. Arbore sulcamus maria terrasque admouemus, arbore exaedificamus tecta. Arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio excogitato beluarum cadaueri atque ut, a dis nato iure luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et mensarum pedes. Produnt Alpibus coercitas et tum inexsuperabili munimento Gallias hanc primum habuisse causam superfundendi se Italiae, quod Helico ex Heluetiis ciuis earum, fabrilem ob artem Romae commoratus, ficum siccam et uuam oleique ac uini promissa remeans secum tulisset. Quapropter haec uel bello quaesisse uenia sit.

III. Sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia tantum ex alieno petitam orbe? Platanus haec est, mare Ionium Diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum inuecta; inde in Siciliam transgressa atque inter primas donata Italiae, et iam ad Morinos usque peruecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes uectigal et pro umbra pendant. Dionysius prior Siciliae tyrannus Regium in urbem transtulit eas domus suae miraculum, ubi postea factum gymnasium; nec potuisse in amplitudinem adolescere aut alias fuisse in Italia ac nominatim Hispania apud auctores inuenitur.

IV. Hoc actum circa captae Vrbis aetatem, tantumque postea honoris increuit, ut mero infuso enutriantur. Conpertum id maxime prodesse radicibus, docuimusque etiam arbores uina potare.

V. Celebratae sunt primum in ambulatione Academiae Athenis, cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. Nunc est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita, domicilii modo caua octoginta atque unius pedum specu, nemorosa uertice et se uastis protegens ramis arborum instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices; tam digna miraculo, ut Licinius Mucianus, ter consul et nuper prouinciae eius legatus, prodendum etiam posteris putauerit epulatum intra eam se cum duodeuicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem quam marmorum nitore, picturae uarietate, laquearium auro cubuisse in eadem. Aliud exemplum Gai principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxeque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, quindecim conuiuarum ac ministerii capaci triclinio, quam cenam appellauit ille nidum. Est Gortynae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utriusque linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei Graeciae fabulositas superfuit Iouem sub ea cum Europa concubuisse, ceu uero non alia eiusdem generis esset in Cypro. Sed ex ea primum in ipsa Creta, ut est natura hominum nouitatis auida, platani satae regenerauere uitium, quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est quam soles aestate arcere, hieme admittere. Inde in Italiam quoque ad suburbana sua Claudio principe Marcelli Aesemini libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis adoptasset, spado Thessalicus praediues, ut merito dici possit is quoque Dionysius, transtulit id genus. Durantque et in Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa excogitauit Italia. VI. Namque et chamaeplatani uocantur coactae breuitatis, quoniam arborum etiam abortus inuenimus. Hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit. Fit autem et serendi genere et recidendi. Primus C. Matius ex equestri ordine, Diui Augusti amicus, inuenit nemora tonsilia intra hos LXXX annos.

VII. Peregrinae et cerasi Persicaeque et omnes quarum Graeca nomina aut aliena, sed quae ex his incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. In praesentia externas persequemur, a salutari maxime orsi. Malus Assyria, quam alias Medicam uocant, uenenis medetur. Folium [eius] est unedonis intercurrentibus spinis. Pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit filiorum quoque, qui transit in uestes una conditus arcetque animalium noxia. Arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis uero subnascentibus. Temptauere gentes transferre ad sese propter remedii praestantiam fictilibus in uasis, dato per cauernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime transferrique meminisse conueniet, ut semel quaeque dicantur. Sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. Haec est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis commendandi halitus gratia. Nec alia arbor laudatur in Medis.

VIII. Lanigeras Serum in mentione gentis eius narrauimus, item Indiae arborum magnitudinem. Vnam e peculiaribus Indiae Vergilius celebrauit hebenum, nusquam alibi nasci professus. Herodotus eam Aethiopiae intellegi maluit, in tributi uicem regibus Persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas cum auro et ebore prodendo. Non omittendum id quoque, uicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significauit, Aethiopas ea de causa pendere solitos. Tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tunc enim auctor ille historiarum condidit Thuriis in Italia; quo magis mirum est quod eidem credimus, qui Padum amnem uidisset neminem ad id tempus Asiae Graeciaeque uisum. Cognita Aethiopiae forma - ut diximus, nuper allata Neroni principi - raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii per DCCCCLXXXXVI milia passuum, nullamque nisi palmarum generis esse docuit. Ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus.

IX. Romae eam Magnus Pompeius triumpho Mithridatico ostendit. Accendi Fabianus negat; uritur tamen odore iucundo. Duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum, durae et enodis materiae, nigri splendoris ac uel sine parte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo, et tota India dispersum.

X. Est ibi et spina similis, sed deprehensa uel lucernis, igni protinus transiliente. Nunc eas exponemus quas mirata est Alexandri Magni uictoria orbe eo patefacto.

XI. Ficus ibi eximia pomo, sui ipsa semper heres. Vastis diffunditur ramis, quorum imi in terram adeo curuantur ut annuo spatio infigantur, nouamque sibi progeniem faciant circa parentem in orbem quodam opere topiario. Intra saepem eam aestiuant pastores, opacam pariter et munitam uallo arboris, decora specie subter intuenti proculue fornicato ambitu. Superiores eiusdem rami in excelsum emicant siluosa multitudine, uasto matris corpore, ut LX passus pleraeque orbe colligant, umbra uero bina stadia operiant. Foliorum latitudo peltae effigiem Amazonicae habet; ea causa fructum integens crescere prohibet. Rarusque est nec fabae magnitudinem excedens, sed per folia solibus coctus praedulcis sapore et dignus miraculo arboris. Gignitur circa Acesinen maxime amnem.

XII. Maior alia pomo et suauitate praecellentior, quo sapientes Indorum uiuunt. Folium alas auium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice emittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. Arbori nomen palae, pomo arienae. Plurima est in Sydracis, expeditionum Alexandri termino. Est et alia similis huic, dulcior pomo, sed interaneorum ualetudini infesta. Edixerat Alexander ne quis agminis sui id pomum attingeret.

XIII. Genera arborum Macedones narrauere maiore ex parte sine nominibus. Est et terebintho similis cetera, pomo amygdalis, minore tantum magnitudine, praecipuae suauitatis, in Bactris utique. Hanc aliqui terebinthon esse proprii generis potius quam similem ei putauerunt. Sed unde uestes lineas faciunt, foliis moro similis, calyce pomi cynorrhodo. Serunt eam in campis, neque est gratior uinearum prospectus.

XIV. Oliua Indiae sterilis praeterquam oleastri fructus. Passim uero quae piper gignunt iunipiris nostris similes, quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni tantum eas aliqui tradidere. Semina a iunipiro distant paruulis siliquis, qualis in phasiolis uidemus. Hae prius quam dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod uocatur piper longum; paulatim uero dehiscentes maturitate ostendunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore rugisque mutatur. Verum et his sua iniuria est, atque caeli intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania, quod uocant bregma, sic Indorum lingua significante mortuum. Hoc ex omni genere asperrimum est leuissimumque et pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. Non est huius arboris radix, ut aliqui existimauere, quod uocant zingiberi, alii uero zimpiberi, quamquam sapore simili. Id enim in Arabia atque Trogodytica in uillis nascitur, parua herba, radice candida. Celeriter ea cariem sentit, quamuis in tanta amaritudine. Pretium eius in libras denariorum VI. Piper longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. Emitur in libras denariorum XV, album denariorum VII, nigrum denariorum IIII. Vsum eius adeo placuisse mirum est. In aliis quippe suauitas cepit, in aliis species inuitauit; huic nec pomi nec bacae commendatio est aliqua. Sola placere amaritudine, et hanc in Indos peti! Quis ille primus experiri cibis uoluit, aut cui in appetenda auiditate esurire non fuit satis? Vtrumque siluestre gentibus suis est, et tamen pondere emitur ut aurum uel argentum. Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec absimilem. Amaritudo grano eadem quae piperi musteo credatur esse; deest tosta illa maturitas, ideoque et ragarum colorisque similitudo. Adulteratur iunipiri bacis mire uim trahentibus; in pondere quidem multis modis.

XV. Est etiamnum in India piperis granis simile quod uocatur caryophyllon, grandius fragiliusque. Tradunt in Indica loto id gigni; aduehitur odoris gratia. Fert et spina piperis similitudinem praecipua amaritudine, foliis paruis densisque cypri modo, ramis trium cubitorum, cortice pallido, radice lata lignosaque, buxei coloris. Hac in aqua cum semine excocta in aereo uase medicamentum fit, quod uocatur lycion. Ea spina et in Pelio monte nascitur adulteratque medicamentum, item asphodeli radix aut fel bubulum aut apsinthium uel rhus uel amurca. Aptissimum medicinae quod est spumosum. Indi in utribus camelorum aut rhinocerotum id mittunt. Spinam ipsam in Graecia quidam pyxacanthum Chironium uocant.

XVI. Et macir ex India aduehitur, cortex rubens radicis magnae, nomine arboris suae. Qualis sit ea incompertum habeo. Corticis melle decocti usus in medicina ad dysintericos praecipuus habetur. XVII. Saccaron et Arabia fert, sed laudatius India. Eat autem mel in harundinibus collectum, cummium modo candidum, dentibus fragile, amplissimum nucis abellanae magnitudine, ad medicinae tantum usum.

XVIII. Contermina Indis gens Ariana appellatur, cui spina lacrima pretiosa murrae simili, difficili accessu propter aculeos adnexos. Ibi et frutex pestilens, ... raphani, folio lauri, odore equos inuitans, qui paene equitatu orbauit Alexandrum primo introitu. Quod et in Gedrosis accidit item laureo folio. Et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis caecitatem inferret omnibus animalibus, nec non et herba praecipui odoris, referta minutis serpentibus quarum ictu protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrcaniae conuallibus fico similis esse arbores quae uocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.

XIX. Vicina est Bactriana, in qua bdellium laudatissimum. Arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. Ipsi natura quae cummi. Alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum uero et in offas conuolutum hadrobolon. Esse autem debet tralucidae simile cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris uino perfusum odoratius. Nascitur et in Arabia Indiaque et Media ac Babylone. Aliqui peraticum uocant ex Media aduectum. Fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. Adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti - ita uocatur arbor aemulo cummi - sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo grauius esse aut leuius non debeat. Pretium sincero in libras denariorum III.

XX. Gentes supra dictas Persis attingit. Rubro mari, quod ibi Persicum uocauimus, longe in terram aestus agente, mira arborum natura. Namque erosae sale, inuectis derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexae steriles harenas spectantur. Eaedem mari adueniente fluctibus pulsatae resistunt immobiles; quin et pleno aestu operiuntur totae, adparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali. Magnitudo miranda est, species similis unedoni, pomum amygdalis extra, intus contortis nucleis.

XXI. Tylos insula in eodem sinu est, repleta siluis qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfunditur. Magnitudo singulis arboribus fici, flos suauitate inenarrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intactum omnibus animalibus. Eiusdem insulae excelsiore suggestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum. His folia infecunda, quae ni minora essent, uitium poterant uideri. Ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus uestes pretioso linteo faciunt. Arborem uocant gossypinum, fertiliore etiam Tylo minore, quae distat X milia passuum.

XXII. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora, Arabiae autem arborem, ex qua uestes faciant, cynas uocari, folio palmae simili. Sic Indos suae arbores uestiunt. In Tylis autem et alia arbor floret albae uiolae specie, sed magnitudine quadruplici, sine odore, quod miremur in eo tractu.

XXIII. Est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. Fert eadem insula et palmas oleasque ac uites et cum reliquo pomorum genere ficos. Nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.

XXIV. Vicina his Arabia flagitat quandam generum distinctionem, quoniam fructus constant radice, frutice, cortice, suco, lacrima, ligno, surculo, flore, folio, pomo.

XXV. Radix et folium Indis in maximo pretio. Radix costi gustu feruens, odore eximia, frutice alias inutili. Primo statim introitu amnis Indi in Patale insula duo eius genera: nigrum et, quod melius, candicans. Pretium in libras denariorum VS. XXVI. De folio nardi plura dici par est ut principali in unguentis. Frutex est graui et crassa radice, sed breui ac nigra fragilique, quamuis pingui, situm redolente, ut cyperi, aspero sapore, folio paruo densoque. Cacumina in aristas se spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. Alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in totum ozaenitidos nomine, uirus redolens. Adulteratur et pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque latiore folio et colore languido in candidum uergente, item sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque argenti aut stibi ac cypero cyperiue cortice. Sincerum quidem leuitate deprehenditur et colore rufo odorisque suauitate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. Pretium spicae in libras denariorum C. Folii diuisere annonam amplitudine. Hadrosphaerum uocatur maioribus pilulis denariorum XXXX. Quod minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur denariorum LX. Laudatissimum microsphaerum e minimis foliis; pretium eius denariorum LXXV. Odoris gratia omnibus, maior recentibus. Nardo colos, si inueterauit, nigriori melior. In nostro orbe proxime laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum, quod aliqui agrion uocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali, geniculato, in purpura albicante, radice obliqua uillosaque et imitante auium pedes. Baccaris uocatur nardum rusticum, de quo dicemus inter flores. Sunt autem omnia ea herbae praeter Indicum. Ex his Gallicum et cum radice uellitur abluiturque uino; siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen leuius. Pretium denariorum III. In his probatio una, ne sint fragilia et arida potius quam sicca folia. Cum Gallico nardo semper nascitur herba quae hirculus uocatur a grauitate odoris et similitudine, qua maxime adulteratur. Distat quod sine cauliculo est, et quod minoribus foliis, quodque radicis neque amarae neque odoratae.

XXVII. Nardi uim habet et asarum, quod et ipsum aliqui siluestre nardum appellant. Est autem hederae foliis, rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice Gallici nardi, semine acinosum saporis calidi ac uinosi, montibus in umbrosis bis anno florens. Optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. Foditur, cum folia amittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm trahens ac senescens. Inuenta nuper et in Threcia herba est cuius folia nihil ab Indico nardo distant.

XXVIII. Amomi uua in usu est ex Indica uite labrusca, ut alii existimauere, frutice tortuoso, palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. Laudatur quam maxime Punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. Secunda bonitas pallido; herbaceum peius, pessimumque candidum, quod et uetustate euenit. Pretium uuae in libras denariorum LX, friato uero amomo denariorum XLIIX. Nascitur et in Armeniae parte quae uocatur Otene et in Media et in Ponto. Adulteratur foliis Punici et cummi liquido, ut cohaereat conuoluatque se in uuae modum. Est et quae uocatur amomis, minus uenosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum. XXIX. Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. Metitur eodem modo in Arabia. Quattuor eius genera: uiridissimum ac pingue, acutis angulis, contumax frianti - hoc maxime laudatur -; proximum e rufo candicans, tertium breuius atque nigrius. Peius tamen uarium et facile tritu odorisque parui, qui uero costo uicinus esse debet. Hoc et apud Medos nascitur. Pretium optumi in libras denariorum III.

XXX. Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Arabiae diuitias indicari conueniret causasque quae cognomen illi Felicis ac Beatae dedere. Principalia ergo in illa tus atque murra, haec et cum Trogodytis communis. Tura praeter Arabiam nullis, ac ne Arabiae quidem uniuersae. In medio eius fere sunt Atramitae, pagus Sabaeorum capite regni Sabota in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera Sariba appellata; hoc significare Graeci mysterium dicunt. Spectat ortus solis aestiui, undique rupibus inuia et a dextera mari scopulis inaccesso. Id solum e rubro lacteum traditur. Siluarum longitudo est schoeni XX, latitudo dimidium eius. Schoenus patet Eratosthenis ratione stadia XL, hoc est quinque milia passuum, aliqui XXXII stadia singulis schoenis dedere. Attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. Terram argillosam esse conuenit, raris fontibus ac nitrosis. Attingunt et Minaei, pagus alius, per quos euehitur uno tramite angusto. Hi primi commercium turis fecere maximeque, exercent, a quibus et Minaeum dictum est. Nec praeterea Arabum alii turis arborem uident, ac ne horum quidem omnes, feruntque tres milia non amplius esse familiarum quae ius per successiones id sibi uindicent; sacros uocari ob id nec ullo congressu feminarum funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis augeri. Quidam promiscuum tus his populis esse tradunt in siluis, alii per uices annorum diuidi.

XXXI. Nec arboris ipsius quae sit facies constat. Res in Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius penetrauere. Gaius etiam Caesar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino arborum earum tradita est facies. Graecorum exempla uariant: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, prodidere, alii lentisco similem subrutilo folio, quidam terebinthum esse, et hoc uisum Antigono regi allato frutice. Iuba rex, iis uoluminibus quae scripsit ad C. Caesarem Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esse caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalae modo emittere, talesque in Carmania apparere et in Aegypto satas studio Ptolemaeorum regnantium. Cortice lauri esse constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit arbor Sardibus; nam et Asiae reges serendi curam habuerunt. Qui mea aetate legati ex Arabia uenerant, omnia incertiora fecerunt; quod iure miremur, uirgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem enodi fruticare trunco.

XXXII. Meti semel anno solebat, minore occasione uendendi. Iam quaestus alteram uindemiam adfert. Prior atque naturalis uindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime uideatur esse praegnas tenuissimusque tendi cortex. Laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. Haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpauita. Purius illo modo, sed hoc ponderosius. Quod in arbore haesit, ferro depectitur; ideo corticosum. Silua, diuisa certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias arbores custodit, nemo furatur alteri. At Hercules! Alexandreae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia officinas. Subligaria signantur opifici; persona additur capiti densusue reticulus; nudi emittuntur. Tanto minus fidei apud nos poena quam apud illos siluae habent! Autumno legitur ex aestiuo partu; hoc purissimum, candidum. Secunda uindemia est uere, ad eam hieme corticibus incisis. Rufum hoc exit nec conparandum priori. Illud carfiathum, hoc dathiathum uocant. Creditur et nouellae arboris candidius esse, sed ueteris odoratius. Quidam et in insulis melius putant gigni, Iuba in insulis negat nasci. Quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum uocamus, cum alias non fere mas uocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. Masculum aliqui putant a specie testium dictum. Praecipua autem gratia mammoso, cum haerente lacrima priore consecuta alia miscuit se. Singula haec manum inplere solita inuenio, cum minore deripiendi auiditate lentius nasci liceret. Graeci stagonian et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian. Micas concussu elisas mannam uocamus. Etiamnum tamen inueniuntur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est XXVIII denariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus Leonides dixerat ut illo modo, cum deuicisset turiferas gentes, supplicaret. At ille Arabiae potitus ture onustam nauem misit ei, et exhortatus est ut large deos adoraret. Tus collectum Sabotam camelis conuehitur, porta ad id una patente. Degredi uia capital reges fecere. Ibi decumas deo quem uocant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec ante mercari licet. Inde inpensae publicae tolerantur; nam et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. Euehi non potest nisi per Gebbanitas, itaque et horum regi penditur uectigal. Caput eorum Thomna abest a Gaza, nostri litoris in Iudaea oppido, uicies et quater centena XXVII milia D passuum, quod diuiditur in mansiones camelorum LXV. Sunt et quae sacerdotibus dantur portiones scribisque regum certae. Sed praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri populantur. Iam quacumque iter est, aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo aut pro mansionibus uariisque portoriis pendunt, ut sumptus in singulas camelos denariorum DCLXXXVIII ad nostrum litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur. Itaque optimi turis libra denariorum VI pretium habet, secundi denariorum V, tertii denariorum III. Adulteratur apud nos resinae candidae gemma perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis. Probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas frietur.

XXXIII. Murram in isdem siluis permixta arbore nasci tradidere aliqui, plures separatim, quippe multis locis Arabiae gignitur, ut apparebit in generibus. Conuehitur et ex insulis laudata, petuntque eam etiam ad Trogodytas Sabaei transitu maris. Satiua quoque prouenit, multum siluestri praelata. Gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior radice refrigerata.

XXXIV. Arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina, caudice duro et intorto, crassiore quam turis, et ab radice etiam quam reliqua sui parte. Corticem leuem similemque unedoni, scabrum alii spinosumque dixere; folium oliuae, uerum crispius et aculeatum, Iuba olusatri. Aliqui similem iunipero, scabriorem tantum spinisque horridam, folio rotundiore, sed sapore iuniperi. Nec non fuere qui e turis arbore utrumque nasci mentirentur.

XXXV. Inciduntur bis et ipsae isdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos qui ualent. Sudant autem sponte prius quam incidantur stacte dicta, cui nulla praefertur. Ab hac satiua, et in siluestri quoque melior aestiua. Non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. Cetero passim a uulgo coemptam in folles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis. Genera complura: Trogodytica siluestrium prima, sequens Minaea, in qua et Atramitica est et Gebbanitica et Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta collaticia, quinta Sambracena a ciuitate regni Sabaeorum mari proxima, sexta quam Dusaritim uocant. Est et candida uno tantum loco, quae in Mesalum oppidum confertur. Probatur Trogoditica pinguedine et quod aspectu aridior est sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedicta ante alias hilaris, sed uiribus tenuis. In plenum autem probatio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis, utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. Secunda bonitas intus uariae; pessima quae intus nigra, peior, si etiam foris. Pretia ex occasione ementium uaria: stactae a denariis III ad denarios L, satiuae summum denariorum XI, Erythraeae XVI - hanc uolunt Arabicam intellegi -, Trogodyticae nucleo XVI S, ei uero quam odorariam uocant XII. Adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti. Reliqua uitia deprehenduntur sapore, cummis dente lentescens. Fallacissime autem adulteratur Indica murra, quae ibi de quadam spina colligitur. Hoc solum peius India adfert, facili distinctione: tanto deterior est.

XXXVI. Ergo transit in mastichen, quae et ex alia spina fit in India itemque in Arabia; lainam uocant. Sed mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graeciaque reperitur herba a radice folia emittens et carduum similem malo, seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit incisa parte summa, uix ut dinosci possit a mastiche uera. Nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior. Laudatissima autem Chia candida, cuius pretium in libras denariorum X, nigrae uero denariorum II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo. Adulteratur ut tura resina.

XXXVII. Arabia etiamnum et ladano gloriatur. Forte casuque hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque, maleficum alias frondibus animal, odoratorum uero fruticum adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes, destillantemque ab is casus mixtura sucum inprobo barbarum uillo abstergere; hunc glomerari puluere, incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse; sed hoc non alibi fieri quam in Nabataeis, qui sunt ex Arabia contermini Syriae. Recentiores ex auctoribus storbon hoc uocant, traduntque siluas Arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum uillis inhaerescere, uerum autem ladanum Cypri insulae esse, - ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamuis non terrarum ordine. Similiter hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum barbis genibusque uillosis inhaerens, sed hederae flore deroso, pastibus matutinis, cum est rorulenta Cypros. Dein nebula sole discussa puluerem madentibus uillis adhaerescere atque ita ladanum depecti. Sunt qui herbam in Cypro, ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum uocant. Huius pinguia insidere; itaque et tractis funiculis herbam eam conuolui atque ita offas fieri. Ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium; id quod terrenum est friabile, facticium lentum. Nec non fruticem esse dicunt in Carmania et super Aegyptum per Ptolemaeos tralatis plantis aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. Pretia sunt laudatissimo in libras asses XXXX. Adulteratur myrti bacis et aliis animalium sordibus. Sinceri odor esse debet ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum uisu aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore iucunde graui; tum myrta deprehenditur crepitatque in igni. Praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam puluis. XXXVIII. In Arabia et olea dotatur lacrima, qua medicamentum conficitur Graecis enhaemon dictum, singulari effectu contrahendis uolnerum cicatricibus. In maritimis hae fluctibus aestuque operiuntur, nec bacae nocetur, cum constet in foliis salem relinqui. Haec sunt peculiaria Arabiae, et pauca praeterea communia alibi dicenda, quoniam in iis uincitur. Peregrinos ipsa mire odores et ad exteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias est alienarumque auiditas.

XXXIX. Petunt igitur in Elymaeos arborem bratum, cupresso fusae similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam, et cum miraculo Historiis Claudi Caesaris praedicatam. Folia eius inspergere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum cedro, fumumque eius contra ligna alia remedio. Nascitur ultra Pasitigrim finibus oppidi Sostrae in monte Scanchro.

XL. Petunt et in Carmanos arborem stobrum ad suffitus, perfusam uino palmeo accendentes. Huius odor redit a camaris ad solum, iucundus, sed adgrauans capita, citra dolorem tamen; hoc somnum aegris quaerunt. His commerciis Carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. Inde Gabbam omnes petere solebant dierum uiginti itinere et Palaestinen Syriam. Postea Characem peti coeptum ac regna Parthorum ex ea causa auctor est Iuba. Mihi ad Persas etiam prius ista portasse quam in Syriam aut Aegyptum uidentur Herodoto teste, qui tradit singula milia talentum annua turis pensitasse Arabas regibus Persarum. Ex Syria reuehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suorum fastidium. Cetero non alia sunt ligni genera in usi quam odorata, cibosque Sabaei cocunt turis ligno, alii murrae, oppidorum uicorumque non alio quam ex aris fumo atque nidore. Ad hunc ergo sanandum styracem in follibus petunt hircinis, suffiuntque tecta. Adeo nulla est uoluptas quae non adsiduitate fastidium pariat. Eundem et ad serpentes fugandas urunt in odoriferis siluis frequentissimas.

XLI. Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen Felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis, quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis debeat. Beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria quae dis intellexerant genita inurentium defunctis. Periti rerum adseuerant non ferre tantum annuo fetu quantum Nero princeps nouissimo Poppaeae suae die concremauerit. Aestimentur postea toto orbe singulis annis tot funera aceruatimque congesta honori cadauerum quae dis per singulas micas dantur. Nec minus propitii erant mola salsa supplicantibus, immo uero, ut palam est, placatiores. Verum Arabiae etiamnum felicius mare est: ex illo namque margaritas mittit, minimaque computatione milies centena milia sestertium annis omnibus India et Seres et paeninsula illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae constant. Quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam uel ad inferos pertinet?

XLII. Cinnamomum et casias fabulose narrauit antiquitas princepsque Herodotus auium nidis et priuatim phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inuiis rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent pondere aut plumbatis sagittis; item casiam circa paludes, propugnante unguibus diro uespertilionum genere aligerisque serpentibus, his commentis augentes rerum pretia. Comitata uero fabula est ad meridiani solis repercussus inenarrabilem quendam uniuersitatis halitum e tota paeninsula existere tot generum aurae spirante concentu, Magnique Alexandri classibus Arabiam primum odoribus nuntiatam in altum. Omnia falsa, si quidem cinnamomum itemque cinnamum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta. Hi mercantes id a conterminis uehunt per maria uasta ratibus, quas neque gubernacula regant neque remi trahant uel inpellant, non uela, non ratio ulla adiuuet: omnium instar ibi sunt homo tantum et audacia. Praeterea hibernum mare exigunt circa brumam, Euris tum maxime flantibus. Hi recto cursu per sinus inpellunt, atque a promunturii ambitu Argestae deferunt in portum Gebbanitarum qui uocatur Ocilia. Quam ob rem illi maxime id petunt, produntque uix quinto anno reuerti negotiatores, et multos interire. Contra reuehunt uitrea et aƫna, uestes, fibulas cum armillis ac monilibus. Ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat. Ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus palmique minimus, quattuor digitorum crassitudinis, statim a terra VI digitis surculosus, arido similis, cum uiret non odoratus, folio origani, siccitate gaudens, sterilior imbre, caeduae naturae. Gignitur in planis quidem, sed densissimis in uepribus rubisque, difficilis collectu. Metitur non nisi permiserit deus; Iouem hunc intellegunt aliqui, Assabinum illi uocant. XLIIII boum caprarumque et arietum extis impetratur uenia caedendi, non tamen ut ante ortum solis aut post occasum liceat. Sarmenta hasta diuidit sacerdos deoque partem ponit, reliquum mercator in massas condit. Est et alia fama cum Sole diuidi, ternasque partes fieri, dein sorte gemina discerni, quodque Soli cesserit relinqui ac sponte conflagrare. Praecipua bonitas uirgultorum tenuissimis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximis breuiore, mensura, atque ita ordine. Vilissimum quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina, ubi plurimus cortex. Ipsum uero lignum in fastidio propter origani acrimoniam; xylocinnamomum uocatur. Pretium ei in libras denariorum X. Quidam cinnami duo genera tradidere, candidius nigriusque; et quondam praeferebatur candidum, nunc contra nigrum laudatur, atque etiam uarium praeferunt candido. Certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque ut inter sese tritum tarde frietur; damnatur in primis molle aut cui labet cortex. Ius eius a Gebbanitarum rege solo proficiscitur; is edicto mercatu uendit. Pretia quondam fuere in libras denarium milia; auctum id parte dimidia est incensis, ut ferant, siluis ira barbarorum. Id acciderit ob iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. Austros ibi tam ardentis flare, ut aestatibus siluas accendant, inuenimus apud auctores. Coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas primus omnium in templis Capitolii atque Pacis dicauit Imperator Vespasianus Augustus. Radicem eius magni ponderis uidimus in Palatii templo, quod fecerat Diuo Augusto coniunx Augusta, aureae paterae inpositam, ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumptum est.

XLIII. Frutex et casia est iuxtaque cinnami campos nascitur, sed in montibus crassiore sarmento, tenui cute uerius quam cortice, quem contra atque in cinnamo diximus labare et exinaniri pretium est. Amplitudo frutici trium cubitorum, colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura, dein rufescit addito semipede, ultra nigricans. Haec pars maxime laudatur ac deinde proxima, damnatur uero candida. Consecant surculos longitudine binum digitorum, mox praesuunt recentibus coriis quadripedum ob id interemptarum, ut putrescentibus uermiculi lignum erodant et excauent corticem, tutum amaritudine. Probatur recens maxime et quae sit odoris longissimi, gustuque quam minime feruens potiusque lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque plurima minimum ponderis faciat, breui tunicarum fistula atque non fragili. Ladam uocant talem barbaro nomine. Alia est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara ideoque utilior medicis, sicut nigra unguentis. Pretia nulli diuersiora, optumae in libras denarios L, ceteris denarios V. His adiecere mangones quam Daphnidis uocant, cognominatam isocinnamon, pretiumque ei faciunt denariis CCC. Adulteratur styrace et propter similitudinem corticum laurus tenuissimis surculis. Quin et in nostro orbe seritur, extremoque in margine imperii, qua Rhenus adluit, uldi in aluariis apium satam. Color abest ille torridus sole et ob id simul idem odor.

XLIV. Ex confinio casiae cinnamique et cancamum ac tarum inuehitur, sed per Nabataeos Trogodytas, qui considere ex Nabataeis.

XLV. Eo comportatur et serichatum et gabalium, quae intra se consumunt Arabes, nostro orbi tantum nominibus cognita, sed cum cinnamo casiaque nascentia. Peruenit tamen aliquando serichatum, et in unguenta additur ab aliquis. Permutatur in libras denariis VI.

XLVI. Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi et Arabiae, quae Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est. Nascitur unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indicatur et glandem esse. Arbor est heliotropio, quam dicemus inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae nucis. Ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est candida, contra in Thebaide nigra. Praefertur illa bonitate olei quod exprimitur, sed copia Thebaica. Inter haec Trogodytica uilissima est. Sunt qui Aethiopicam his praeferant, glandem nigram nec pinguem, nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore, nascentem in campestribus. Aegyptiam pinguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamuis in palustribus nascatur, breuiorem siccioremque; e diuerso Ambicam uiridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa, spissiorem; longe autem optimam Petraeam ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. Vnguentarii autem tantum cortices premunt, medici nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua.

XLVII. Myrobalano in unguentis similem proximumque usum habet palma in Aegypto quae uocatur adipsos, uiridis, odore mali cotonei, nullo intus ligno; colligitur enim paulo ante quam incipiat maturescere. Quod si relinquatur, phoenicobalanus uocatur, et nigrescit uescentesque inebriat. Myrobalano pretium in libras denariorum II. Institores et faecem unguenti hoc nomine appellant.

XLVIII. Calamus quoque odoratus in Arabia nascitur. Communis Indis atque Syriae est, in qua uincit omnis. A nostro mari CL stadiis inter Libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimauere, Antilibanum) in conualle modica, iuxta lacum cuius palustria aestate siccantur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur. Sane enim dicamus et de iunco, quamuis alio herbis dicato uolumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur. Nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, sed calamus praestanti odore statim e longinquo inuitat; mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose potius quam qui raphani modo frangitur. Inest fistulae araneum quod uocant, flore praestantiore cui numerosius. Reliqua probatio ut niger sit - damnantur albi -, melior, quo breuior crassiorque, et lentus in frangendo. Calamo pretium in libras singulas denariorum I, iunco denariorum V. Traduntque iuncum odoratum et in Campania inueniri.

XLIX. Discessimus a terris oceanum spectantibus ad conuexas in nostra maria. Ergo Aethiopiae subiecta Africa hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nomen etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam metopion appellant, resinae modo aut cummium. Genera eius duo: thrauston masculi turis similitudine, quod maxime probatur, alterum pingue et resinosum, quod phyrama appellant. Adulteratur harenis uelut nascendo adprehensis; igitur quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. Pretium optimo in libras asses XXXX.

L. Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica prouincia maxime probatur; alii bryon uocant. Secundum locum optinet Cyprius, tertium Phoenicius. Fertur et in Aegypto nasci, quin et in Gallia; nec dubitauerim: sunt enim hoc nomine cani arborum uilli, quales in quercu maxime uidemus, sed odore praestantes. Laus prima candidissimis atque latissimis, secunda rutilis, nulla nigris. Et in insulis petrisque nati improbantur, omnesque quibus palmarum atque non suus odor sit.

LI. Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. Coquitur hoc in oleo premiturque postea quod cypros uocatur. Pretium ei in libras denariorum V. Optimum e Canopica in ripis Nili nata, secundum Ascalone Iudaeae, tertium in Cypro insula. Odoris suauitas quaedam. Hanc esse dicunt arborem quae in Italia ligustrum uocetur.

LII. In eodem tractu aspalathos nascitur, spina candida magnitudine arboris imdicae, flore rusae. Radix unguentis expetitur. Tradunt in quocumque frutice curuetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalathi suauitatem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem quandam. Quam quidam erysisceptrum uocant, alii sceptrum. Probatio eius in colore rufo uel igneo tactuque spisso et odore castorei. Permutatur in libras denariis V.

LIII. In Aegypto nascitur et maron, peius quam Lydium, maioribus foliis ac uariis; illa breuia ac minuta et odorata.

LIV. Sed omnibus odoribus praefertur balsamum, uni terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, altero iugerum uiginti non amplius, altero pauciorum. Ostendere arbutum hanc urbi Imperatores Vespasiani, clarumque dictu, a Pompeio Magno in triumpho arbores quoque duximus. Seruit nunc haec ac tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam nostri externique prodiderant. Quippe uiti similior est quam myrto. Malleolis seri didicit nuper, uincta ut uitis, et inplet colles uinearum modo. Quae sine adminiculis se ipsa sustinet, tondetur similiter fruticans, ac rastris nitescit properatque nasci, intra tertium annum fructifera. Folium proximum tuburi, perpetua coma. Saeuiere in eam Iudaei sicut in uitam quoque suam; contra defendere Romani, et dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus, nec umquam fuit numerosior. Proceritas intra bina cubita subsistit. Arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod uocatur eutheriston; alterum scabro aspectu, incuruum, fruticosum, odoratius; hoc trachy appellant; tertium eumeces, quia est reliquis procerius, leui cortice. Huic secunda bonitas, nouissima eutheristo. Semen eius uino proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui. Peius in grano quod leuius atque uiridius. Ramus crassior quam myrto. Inciditur uitro, lapide osseisue cultellis; ferro laedi uitalia odit, emoritur protinus, eodem amputari superuacua patiens. Incidentis manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem uiolet. Sucus e plaga manat quem opobalsamum uocant, suauitatis eximiae, sed tenui gutta ploratu: lanis parua colligitur in cornua, ex his nouo fictili conditur, crassiori similis oleo et in musto candida; rufescit deinde simulque durescit e tralucido. Alexandro Magno res ibi gerente, toto die aestiuo unam concham impleri iustum erat, omni uero fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos, cum et duplo rependebatur argento, nunc etiam singularum arborum largior uena. Ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur. Et sarmenta quoque in merce sunt. DCCC milia HS amputatio ipsa surculusque ueniere intra quintum deuictae Iudaeae annum; xylobalsamum uocatur et coquitur in unguentis. Pro suco ipso substituere officinae. Corticis etiam ad medicamenta pretium est. Praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Ex hoc buxosum optimum, quod et odoratissimum, e semine autem maximum et ponderosissimum, mordens gustu feruensque in ore. Adulteratur Petraeo hyperico, quod coarguitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignauia, sapore piperis. Lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac modice rufa et in fricando odorata. Secundus candidi coloris, peior uiridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum senescit. Ex omni incisura maxime probatur quod ante semen fluxit. Et alias adulteratur seminis suco, uixque maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet lenis, non subacidus, odore tantum austerus. Vitiatur et oleo rosae, cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina, galbano, cera cypria, prout quaeque res fuit; nequissime autem cummi, quoniam arescit in manu inuersa et in aqua sidit; quae probatio eius gemina est. Debet sincerum et inarescere, sed hoc cummi addita fragili crusta euenit. Et gustu deprehenditur, carbone uero quod cera resinaque adulteratum est, nigriore flamma. Nam melle mutatum statim in manu contrahit muscas. Praeterea sinceri densatur in tepida aqua gutta sidens ad ima uasa, adulterata olei modo innatat et, si metopio uitiata est, circulo candido cingitur. Summa est probatio ut lac coagulet, in ueste maculas non faciat. Nec manifestior alibi fraus, quippe milibus denarium sextarii, empti uendente fisco trecenis denariis, ueneunt: in tantum expedit augere liquorem. Xylobalsamo pretium in libras denariorum VI.

LV. Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem gignit circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae montem. Arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacrimae ex austero iucundi odoris; intus similitudo harundinis, suco praegnas. In hanc circa canis ortus aduolant pinnati uermiculi erodentes, ob id scobe sordescit. Styrax laudatur post supra dicta ex Pisidia, [Side], Cypro, Cilicia, Creta, minime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis. Colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. Adulteratur cedri resina uel cummi, alias melle aut amygdalis amaris; omnia ea deprehenduntur gustu. Pretium optimo denariorum XVII. Exit et in Pamphylia, sed aridior minusque sucosus. LVI. Dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. Quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum. Sic quoque adulteratur faba aut sacopenio. Sincerum, si uratur, fugat nidore serpentes. Permutatur in libras denariis V.

LVII. Medicinae hoc tantum; panacen et unguentis eadem gignit, nascentem et in Psophide Arcadiae circaque Erymanthi fontem et in Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis, in terra iacentibus, ampla magnitudine rutundis, in cacumine uero oleagineis, semine muscariis dependente ut ferulae. Excipitur sucus inciso caule messibus, radice autumno. Laudatur candor eius coacti; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. Pretium optimo in libras denariorum II.

LVIII. Ab hac ferula differt quae uocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani diuisura. Non nisi in opacis gignitur. Semen eodem nomine silis speciem habet, medicinae tantum utile.

LIX. Dat et malobathrum Syria, arborem folio conuoluto, colore aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eiusdem Aegypto; laudatius tamen ex India uenit. In paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu. Minus probatur candidum. Celerrime situm in uetustate sentit. Sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. Odor uero in uino subferuefacti antecedit alios. In pretio quidem prodigio simile est, a denariis singulis ad denariis CCC peruenire libras, folium autem ipsum in libras denarios LX.

LX. Oleum et omphacium est. Fit duobus generibus et totidem modis, ex olea et uite; olea adhuc alba expressa; deterius ex druppa: ita uocatur prius quam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc uiride est, illud candidum. E uite psithia fit aut Aminnia. Cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in prima lanugine demetitur uua eiusque melligo. Relicuum corpus sole coquitur - nocturni rores cauentur in fictili conditae -; melligo colligitur subinde et Cyprio aere seruatur. Optima quae rufa acriorque et aridior. Pretium omphacio in libras denariorum VI. Fit et alio modo, cum in mortariis uua inmatura teritur, siccataque in sole postea digeritur in pastillos.

LXI. Eodem et bryon pertinet, uua populi albae. Optima circa Gnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in Lyciae cedro. Eodem et oenanthe pertinet; est autem uitis labruscae uua; colligitur, cum floret, id est cum optime olet, siccatur in umbra substrato linteo, atque ita in cados conditur. Praecipua ex Parapotamia, secunda ab Antiochia atque Laudicea Syriae, tertia ex montibus Medicis; haec utilior medicinae. Quidam omnibus his praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. Nam quae in Africa fit, ad medicos tantum pertinet uocaturque massaris. Omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra.

LXII. Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elaten uocant - quod nos abietem -, alii palmam, alii spatham. Laudatur Hammoniaca maxime, mox Aegyptia, dein Syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odorata, pingui lacrima, quae in unguenta additur ad domandum oleum.

LXIII. In Syria gignitur et cinnamum quod comacum appellant. Id est sucus nuci expressus, multum a suco illo ueri cinnami differens, uicina tamen gratia. Pretium in libras asses XXXX.