SENECAE MAIORIS - CONTROVERSIARVM LIBER VII

I

SENECA, NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.

PRAEFATIO - I

Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquiens sexiesue populo diceret et ad secretas exercitationes non multi inrumperent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. Incipiebat enim sedens, et si quando illum produxerat calor exsurgere audebat. Illa intempestiua in declamationibus eius in philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret, omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligebat, et, quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.

II

Erat et illud in argumentatione uitium, quod quaestionem non tamquam partem controuersiae sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos implenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. Nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in ullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. Dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae, quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.

III

Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. Nihil est autem tam inimicum quam manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescio quid mali. Itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio. Locum beate implebat. Non posses de inopia sermonis Latini queri cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. Numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. Sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inaequalitatem in illo mirari licebat. Splendidissimus erat; idem res dicebat omniurn sordidissimas - acetum et puleium et † dammam et philerotem † lanternas et spongias: nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.

IV

Erat autem illa causa: timebat ne scholasticus uideretur. Dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum, nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari; et hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scholasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. Nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum, tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;

V

memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. Nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit; magno enim temperamento opus est et occasione quadam. Hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. Nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.

VI

Iam aduleseentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. Tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum illi erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro, et tantum unius figurae crudelis euentus. Nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando delata ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.

VII

Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? Iura, sed ego iusiurandum mandabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. Quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. Centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt dare ipsos secundum aduersarium Albucii si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit; erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret.

VIII

Et solebat dicere: Quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? Cum uolo dico, dico quamdiu uolo, adsum utri uolo. Et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. Cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.

IX

Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidii damnatum in exarmata naue dimisit: "inposuit fratrem in culleum ligneum," Cestius eandem dicturus sic exposuit controuersiam: quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneuyn. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. Et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, imponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire quam iocos. Fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.

I

AB ARCHIPIRATA FILIO DIMISSVS

Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habebat, duxit aliam. Alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. Delatus adulescens ad piratas archipirata factus est. Postea pater peregre profectus captus est ab eo et remissus in patriam. Abdicat filium.

I - I

ALBVCI SILI.

De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? Non possum, pater. Non ignoscis? an non credis? Ego contendo ne te quidem posse si quis tibi dixisset tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. In hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? Si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset patrem testem dedi.

I - II

Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? A me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. Malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes? In gubernaculo? nulla est. In remigio? ne in hoc quidem est. In comite? nemo repertus est naufragi comes. In uelo? in antemna? omnia [paene] instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. Patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: Quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur, ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars est, non nequitiae opus est. Sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

I - III

Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. "Moriendum est mihi; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar, nec tibi licet non facere quod iussus es. Inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori."

I - IV

ASINI POLLIONIS.

Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. "Viuit" inquit "frater"; non credo. "Seruauit" inquit "me"; fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. "Quid mihi cum ista tabula? Semel mori uolo." Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia; expectat, inquam, parricidam mare. Intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, commendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium, fragmentum, infelix [etiam] nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset, iter suum distulisset. Naufragus a litore emittitur.

I - V

MARCELLI AESERNINI.

Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. Non feci parricidium et - quam facile erramus homines! - factum putaui. Deliberabam an parerem patri: "frater," inquit "tu primus in domo parricidium facies."

ARGENTARI.

Quod iusseras factum est: periit frater. "Viuit" inquit "et me dimisit"; bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: "si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, ueri rerum omnium iudices, adeste." Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit.

I - VI

BLANDI.

Iacebat in litore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus? et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. Intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mihi quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste degere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem.

I - VII

CORNELI HISPANI.

Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. "Ego" inquit "patrem occidere uolui? ne nunc quidem possum." Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius nauigauit damnatus quam qui damnauerat. "Vade" inquit; "patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; reuertere." Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse?

ARELLI FVSCI PATRIS.

Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? In maria? Non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an possem parricidium facere.

I - VIII

PORCI LATRONIS.

Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses.

TRIARI.

In naufragio nauigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit. Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit.

CESTI PII.

Erat nauigium, immo fuerat, sed putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. "insue me culleo: certe sentiam maria, non et uidebo." Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires nauigare qui seruaturus esset patrem. O crudelis et pertinax nouerca! post omnia deuicta nihilominus saeuit. Maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. Ibamus praeter sepulchrum matris, ille mortem timens, ego scelus. Expectate, iudices, an fortuna nobis obiciat scelus. Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae.

I - IX

Veni ad uos uictoriam pulchram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probauero? Imposui in exarmatam nauem: non est hoc occidere? Nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. Et hoc occidere uocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam pareat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?

I - X

Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater. Qualem nauem? Scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non rudentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? Exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper additur. Ecce nauem diuinitas armat: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit erigere se et attollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. Saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis innocentia tamen tuta est.

I - XI

O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre! Quam eiecit is uos seruauistis animam! Nec hoc tantum diuinitus gestum est, quod peruenit tutus in portum: excipitur classe praedonum. Habet pater mentem nauigandi: capietur iudex ut illum paeniteat sententiae suae. "Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. Cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti." Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit ?

I - XII

IVNI GALLIONIS.

Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio utendum est: "fratrem occidi"; in ea domo in qua parricidia damnantur haec innocentia est. Video uos inuitos audire hoc genus defensionis: malo itaque me uobis innocentem probare quam patri. Fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam; mitioris natura pectoris sum, mollioris animi.

I - XIII

Non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: animus huius durior est, illius clementior; apud piratas quoque inuenitur qui non possit occidere. Putatis me electum ne alius occideret? Si mater nostra uiueret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse, an ablegare priuignum? Pudet me patrocini mei; timeo, ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere.

I - XIV

MVSAE.

Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris apud plerosque disputationem habet: ego, si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est [plus] quam debet, alius saeuior quam necesse est, mediis alius affectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. Quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere; hoc uitium et apud piratas inuenitur. Alii uiuere sine rei publicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.

I - XV

In tanta morum uarietate uidete quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae ueniam peto; misericors sum, non possum occidere hominem. Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. Hoc uitium a te traxisse uideor: an non putatis misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere - dextra simul ac mens elanguit - pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam!

POMPEI SILONIS.

Gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire accusator nocentior sit an reus? Conice in alteram nauem nouercam; illa faciat uota, precetur: si neminem innocentem accusauit, si priuignum immerentem non oppressit, in eos piratas incidet qui sciant captos dimittere.

I - XVI

ALTERA PARS.

MVSAE.

Parricida meus in mari regnat.

SEPVLLI BASSI.

Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam.

GAVI SABINI.

Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: "morere."

DIVISIO.

Latro in has quaestiones diuisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec iure ille damnatus erat: non enim iudicio publico ceciderat. Ignosce si diligentior sum cum uideam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet - facile est. Si dicenda erit domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? "occidi fratrem"? Parricidam me quidam uocant quod non adfui reo.

I - XVII

Si licuit, an debuerit. Nocens est iste, sed mihi frater est. Naturae iura sacra sunt etiam apud piratas. Quid de me tu iudicaturus es si fecero? puto, difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures: [fratrem offensurum est] patri parere uolui, uolui fratrem occidere, non potui. Obortae sunt subito tenebrae, deriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere. Pone hoc loco piratam: non poterit. Quidam occidere hominem [tantumt] non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses, et misisses ad me non posse te.

I - XVIII

Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: "Dixisses" inquit "te non posse." Ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? Quid ergo sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses? Deinde, an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie quoque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necesse est parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et Geminus Varius fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.

I - XIX

Fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat, etiamsi nocentem fratrem non occidit. Hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An innocentem non occiderit. Bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: Dicet, inquit, aliquis: "tam sero defendis?" Non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.

I - XX

De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. Passienus et Albucius et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transit; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. Excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. Et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliud quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.

I - XXI

Cestius colore alio usus est. Transiebamus, inquit, secundum matris sepulchrum. Inuocare coepit manes eius. Motus sum. Et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater uetabat. Et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. Fuscus Arellius hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. Albucius in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est: [et] dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.

I - XXII

Argentarius, tamquam non frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. Passienus hoc colore usus est: Non putaui patrem uelle utique occidi filium. Videbatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. Fratri, inquam, tradidit: age, si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio Asinius dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt: ad expiandum scelus triumuiris opus est, comitio, carnifice. Tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. Marcellus dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam rettuli: habes, inquam, frater.

I - XXIII

Varius Geminus et ipse dixit: nolui occidere. Egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: Interrogaui fratrem: Apud quem praetorem causam dixisti? "Apud nullum" inquit. Quis accusator fuit? "Nemo" Quis testis? immo qui testes? uni enim etiam de minore scelere non creditur. "Nemo" inquit. Quis de te pronuntiauit? "Nemo. Quid porro?" inquit "ego si reus fuissem, ad te non misissem?" Sepullius Bassus hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.

I - XXIV

Hispanus duro colore usus est: Hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? Immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. Peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. Et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. Quam enim spem habet absolutionis si nec paruit nec pepercit? Haterius hoc colore usus est: Diu mecum disputaui. Parricida est quem non testis protrahit, non index coarguit? Quid ergo? innocens est quem condemnat pater? Inuenioque poenam simillimam rei: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.

I - XXV

Triarius et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis "quidquid est" inquam "quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!" Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: Poseidon, ametreton despota bython, ten enalion klerosamene basileian, anagetai patroktonos; meta patera dikason. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic Cestius: poenam, inquit, putauit mihi hanc esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occiderer; non impetraui.

I - XXVI

Varius Geminus ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut, quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est, qui uitam parricidae debeo? Diocles Carystius elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur quod captum non redemerim. Adiecit: ouk edei lytron: pais en. Et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepeirasai, pater, hoti kai poneros eniote hyios estin euchrestos. Artemo in descriptione tempestatis laudatus est; et belle accessit ad eam: ten tou euploesantos anagogen akouson, et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: skaphos eremon, anostou tyches, et ultimam descriptionis sententiam proposuit: nauagos apo limenon anechthe, et ad partem narrationis eleganter transit: diegesai nyn, pater, pos s'apelysen houtos apolytheis. Glycon dixit: idia kritou henos ouk arkei katadike; epi nauagiai eis naun estetheis; heuriskei to meden adikein tychen.

I - XXVII

Soleo dicere uobis Cestium Latinorum uerborum inopia ut hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse; itaque, quotiens latius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in hac controuersia fecit. Nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. Montanus Iulius, qui comes fuit Tiberii, egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse Vergili descriptionem: nox erat et terras animalia fessa per omnis, alituum pecudumque genus, sopor altus habebat. At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus Varronis expressisset in melius: desierant latrare canes urbesque silebant; omnia noctis erant Placida composta quiete. Solebat Ouidius de his uersibus dicere potuisse fieri longe meliores si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret: omnia noctis erant. Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit; aliud enim intercisus uersus significaturus est, aliud totus significat.

II

POPILLIVS CICERONIS INTERFECTOR

De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. Proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium rettulit. Accusatur de moribus.

II - I

BASSI SEPVLLI.

Si accusasset Cicero Popillium, uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto, iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat, tantum dabo: pro Ciecrone sic liceat pacisci?

GAVI SABINI.

Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. "Popilli, potes" inquit "Ciceronem occidere; potes uel patrem."

PORCI LATRONIS.

Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. "Antonius" inquit "me iussit." Non pudet te, Popilli? Imperator te tuus credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! Felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco.

II - II

ALBVCI SILI.

Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. Hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem mouit quam pro se clientem. Id uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absoluisse?

ARGENTARI.

Impius est, ingratus est, audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandauit Antonius. Duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum uidistis.

II - III

CESTI PII.

Si dixero: "adulescentia turpis est, infamis pueritia," respondebit: iam ista Cicero defendit. Non pudet te, Popilli? accusator tuus uiuit." Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?" Parricida, sic etiam tu perisses.

FVLVI SPARSI.

Non credidisset Popillium facturum Antonius nisi in mentem illi uenisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! A me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit.

MENTONIS.

Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium quam quisquam alius Popillium praeter Ciceronem defendere. Parricidam quom uiuos negarit Cicero, occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit, qui accusatus est, Popillius occidit, qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum insuisset. Video quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio nisi ei signum attulerit.

II - IV

TRIARI.

Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodi praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est.

POMPEI SILONIS.

Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius.

CORNELI HISPANI.

Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Potuisti Ciceronem occidere? At quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis uerendus index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum Popillio uenit?

II - V

Q. HATERI.

Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur? Proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit.

IVLI BASSI.

"Proscriptus" inquit "erat Cicero." Pater certe tuus proscriptus non fuit.

BLANDI.

Di manes Popilli senis et inultae patris, Cicero, te persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias.

CAPITONIS.

Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satis faciam. Maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.

II - VI

Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto uidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit.

II - VII

Metullus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. Glorietur deuicto Hannibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat.

BVTEONIS.

Quanta est uis eloquentiae! probauit ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam Cicero.

MAVRILLI.

Si inimicus essem patronis, optarem ut reus absolueretur. Turpe iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius.

II - VIII

Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. Hac enim ratione non adgrauari indignationem sed fatigari. Statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius ut, detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. Itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest tutus euadere. Licuit enim in bello et hominem et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est, quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.

II - IX

Latro accusauit illum de moribus, primum quod sic uixisset ut causam parricidi diceret, deinde quod patronum suum occidisset. Et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. "Si quis" inquit "uolet hodie parricidi me postulare, non poterit. Quomodo quod crimen obici non potest puniri potest?" An in bello ciuili acta obici non possint. Honeste dixit, cum hunc locum tractaret, Varius Geminus: si illa, inquit, tempora in crimen uocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. Ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Latro dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret; necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo.

II - X

Colorem pro Popillio Latro simplicem habuit necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori? Albucius dixit in poenam Ciceronis ab Antonio electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. Molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. Marcellus Aeserninus eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: Quod Ciceroni excogitabo supplicium? Occidi iussero? Olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum: scit mortem nec inmaturam esse consulari nec miseram sapienti. Fiat aliquid noui, quod non expectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint.

II - XI

Silo Pompeius hoc colore usus est: Offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. "Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide Ciceronem tuum." Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. Marullus, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare res publica? Blandus hoc colore: Volui, inquit, me excusare; dixi: "Cicero me defendit"; respondit: "Scio; me accusauit. I ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse."

II - XII

Buteo hoc colore: uocetur, inquit, ille Ciceronianus [ille] cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu." Cestius hoc colore: Durissima, inquit, mihi militia in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. Tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: "i," inquit "occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput"; magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. Fuscus Arellius hoc colore usus est: Antoni se partem secutum ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: "eo magis occide quem mori non uis." Hic color displicebat Passieno, quia † ad testem ducit †; nam, si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet sed habet quod glorietur.

II - XIII

Hispo Romanius uehementi colore usus est et duro; patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. Et dixit locum, aliter non potuisse pacari rem publicam quam si ille turbator oti e re publica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid? ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie tractatus est. Varius Geminus dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.

II - XIV

Argentarius dixit: Vocatus ueni; post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. Iussus sum Ciceronem occidere: quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem: hoc nec Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco quo Popillius uenit nemo non aliquid uoluit noui dicere. Latro ait: praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipiebatur, Popillius, ut uenit, admissus est. Cestius dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper uaco. Hispanus Cornelius fecit etiam querentem Ciceronem, Popilli, tam sero? Albucius ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus? Inepte Sabidienus Paulus, qui induxit Ciceronem cum maxime pro Popillio orationem legentem. Et Murredius non est passus hanc controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota. Descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianum dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis tangebas caput et tenebas manum eius!

III

TER ABDICATVS VENENVM TERENS

Ter abdicatus, ter absolutus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum terens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. Accusatur parricidi.

III - I

CESTI PII.

Dic quid commiserim. Nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volo mori quia reus fui. Quid ergo? nemo reus uiuet? Viuet cui sordidatus adsederit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua Fortuna nullo me periculo defungi semel passa est.

ALBVCI SILI.

Quare ergo non moreris ? Non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in illas cogilationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? Misereri mei coepi.

III - II

VARI GEMINI.

"Ter" inquit "abdicatus es." Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori.

CORNELI HISPANI.

Scio quosdam periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico. Haec ego dicere non possum; ter reus fui, nec dubito quin uobis in odium uenerim, cum ipse me oderim.

PORCI LATRONIS.

Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si tibi satis non est, uiuam.

III - III

ALTERA PARS.

ALBVCI SILI.

Testor deos immortales hoc me tribus iam abdicationibus cauisse, ne in domo mea uenenum deprenderem. Parricidi reus uiuit qui abdicatus mori uoluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes quare mori uelis? Viuunt orbi, uiuunt naufragi, uiuunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori uelle dicat, uitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum.

CORNELI HISPANI.

Nolite mirari si debitas uires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse.

III - IV

VIBI RVFI.

Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? Tu uenenum quaesisti, tu uenenum emisti, tu uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Recte uitam odisses si iam tum tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid peccaueris? Indica quis tibi uendiderit; dicetur illi: tu [illi] uenenum uendebas? tu ter abdicato uendebas? sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis moriar, ut hanc uobis faciam inuidiam quam iste mihi facere uoluit.

VARI GEMINI.

Quaeritis filius meus uenenum cui parauerit? non bibit.

POMPEI SILONIS.

"Mihi" inquit "paraui." Et hoc est patri parare. Absolutus mori uolt, reus uiuit.

MVSAE.

"Habuit malum medicamentum Mithridates." Quis enim alius debebat habere quam parricida? "Habuit" inquit "Demosthenes uenenum et bibit." Idem ego tibi pater quod Demostheni Philippus?

III - V

PORCI LATRONIS.

Cum abdicarem, si quid obieceram aiebat: numquid deprendisti? Non iam habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur ueneficium est. "Mori" inquit "uolo." Viuo patre et hoc parricidium est. Miser aeque timui ne biberet uenenum quam ne daret.

ARELLI FVSCI PATRIS.

"Mihi" inquit "paraui uenenum; ne quis dubitet an filium Possit occidere.

IVNI OTHONIS PATRIS.

Reus est parricidi qui mauolt mori quam patrem uidere. Quomodo uoltis magis probem uobis illum mori noluisse? non uolt mori. "Mori" inquit "uolui." Quare? quia ter uicisti? Si mihi creditis, parricidium facere uoluit; si isti, a me parricidium fieri uoluit. Qualis est reus cuius hoc unum patrocinium est, indignum se uita fuisse? Dico tam inuisum illi patrem fuisse ut occidere uoluerit: ipse fatetur tam inuisum sibi fuisse ut occidere uoluerit.

III - VI

Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia. Habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse ut credatur propter hoc etiam uenefica: in uno homine coniectura duplex est. Quaerimus enim utrum uenenum in suam mortem an in patris parauerit.

III - VII

Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret: "mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem ut cum maiore tormento positas resumerem et absolutio mihi uni non finis esset periculi sed initium," incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat. Albucius illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita ut interueniret pater tenui. Fuscus Arellius eodem colore usus est, sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed: ut miserabilem me patri facerem.

III - VIII

Murredius pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini Moschum, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de Publilio quasi ille [iam] hanc insaniam introduxisset. Cassius Seuerus, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, sed eorum qui illum ex parte qua transire deberent mitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem: tam dest auaro quod habet quam quod non habet; et illum de eadem re dictum: desunt luxuriae multa, auaritiae omnia; et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire: o uita misero longa, felici breuis! et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos.

III - IX

Deinde auctorem huius uiti, quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur, aiebat Pomponium Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad Laberium transisse hoc studium imitando, deinde ad Ciceronem, qui illud ad uirtutem transtulisset. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius, quidquid modo tolerabile habent, tale habeant, id quod Cicero in ... Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar, let ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est; misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere. Vterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.

III - X

Ab his huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, Cassius Seuerus aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: Tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. Sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicet aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho Iunius ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea; aut enim me aut filium meum uoluit occidere.

IV

MATER CAECA FILIVM RETINENS

Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. A piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. Filium euntem ad redemptionem patris alumenta poscit; non remanentem alligari uolt.

IV - I

CESTI PII.

Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat.

ALBVCI SILI.

†Deduxite filium†; itaque tene, complectere. Audeo dicere, hoc par ne piratae quidem diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alumenta reddes? Si pascere non uis matrem, expecta saltem ut efferas.

TRIARI.

Legem attulit qua catenas minatur, causam qua timet.

MARCELLI AESERNINI.

Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt.

FVLVI SPARSI.

Mater, si non pascitur, peritura est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur.

IVLI BASSI.

Patri tuo supersunt et oculi et alumenta.

IV - II

ALTERA PARS.

CESTI PII.

Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam oculos patri debeo.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Desertorem tuum apud patrem inuenies.

VARI GEMINI.

Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere!

FVLVI SPARSI.

Matri nihil timeo si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo si eum apud piratas relinquo?

BVTEONIS.

Oculos certe eruam mihi ne plus marito praestiterit uxor.

IV - III

Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit ut diceret: hoc quod pater desiderat inutile est matri; hoc quod mater desiderat utile est patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. Buteo fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patres tantum pertineret. Illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit; itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio Asinius referam: numquam debere temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.

IV - IV

Hispo Romanius illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. Puta enim te alumenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. Albucius non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret [et]: matris prius esse quam patris officium. Silo Pompeius illam fecit quaestionem: an, quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit, seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. Puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te sed proprium est.

IV - V

Varius Geminus sic diuisit: an non semper filius cogi possit ut matrem alat; deinde: an nunc cogendus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. Transeo illos qui non possunt, aegros et inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur, in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? Puta legatum de summa rei publicae, puta de foedere: huic manus mater iniciet? Et per partes comparando utrumque officium, Ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. At tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. Quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! In epilogis uehemens fuit Apollonius Graecus; At periculosum est. Nihil non; et domi manere et flere.

IV - VI

Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. Non enim, inquit, uindictam sed misericordiam quaerit, et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem ut impediat. Aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius quem mouere uolumus affectus molliendam. In epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam ne dissimilis orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem conuenire. Caluus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo uos, iudices: num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet?

IV - VII

Idem postea, cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit - erat enim paruolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis uocat illum "salaputium disertum" - et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est. Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. Dicit de Pompeio: digito caput uno scalpit. Quid credas hunc sibi uelle? uirum.

IV - VIII

Conpositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis uiget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit sed summisse, cum dicit: "credite mihi, non est turpe misereri," et omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt sed infractae. In hac controuersia Publilianam sententiam dedit Festus quidam rhetor, staturac pusillae, in quem Euctemon, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos esse. Fuit autem Festi sententia: "Captus est, inquit,pater." Si te capti mouent, et haec capta est. Et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici "captos luminibus"?

IV - IX

Et illud dixit: Mitte istam epistulam infructuosam. Odisse illam debes: haec est quae matrem tuam excaecauit. Et illam falsissimam in quam multi inciderunt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est quod non potest flere; et iterum: lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant. Memini Crispum quendam, anticum rhetorem, in illa controuersia uiri fortis, qui tertium filium retinet cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: Exsurgite nunc, uiua cadauera, rogate pro patre. Sed quid ego meos derideo? alter quos roget non uidet, alter quibus roget non habet.

IV - X

Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem Porcium, ut exprobraret hanc audiendi scholasticis neglegentiam, maxime quia Triarius conpositione uerborum belle cadentium multos scholasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: inter sepulchra monumenta sunt; et cum scholastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos, ut debuit, et hoc effecit ut in relicum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. Glycon dixit: parathei, meter, epilabou teknou; talaipore,oude blepeis, an krateseis. Ei me, phesin, ou trepheis epimeinon hina thapseis. Hybreas in hac controuersia dixit: teknon, kan me pheugeis, katalepsomai se epaitousa. Hoc quibusdam corruptum uidebatur, Romanius tamen ...

V - QVINQVENNIS TESTIS IN PROCVRATOREM.

Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum semigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de adulterio procuratoris et matris familiae. Quodam tempore pater familiae in cubiculo occisus inuentus est, uxor uolnerata, communis paries perfossus; placuit propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito denotauit. Accusat filius procuratorem caedis, ille filium parricidi.

I

ARELLI FVSCI PATRIS.

Vt audiui clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putaui. Quis ferret te uoluntariam testem in forum uenientem, etiamsi uenires dictura pro filio? Miserrime puer, quamuis ipse pericliter, plus tamen pro te timeo: nimium fraternis insistis uestigiis; itaque iam tibi cum matre non conuenit. Quamdiu mater uixit, pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit parricidium. Vis scire quantum natura possit? etiam infans pro fratre loquitur.

TRIARI.

Viuo patre adultera, moriente conscia, mortuo testis. Aliquis uno teste contentus est: dabo puerum. Aliquis non est uno teste contentus: dabo populum. Obicit priuigno parricidium, filio mendacium.

V - II

Intrat procurator qua solebat. Dic, puer, quis patrem tuum occiderit? dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus. Habui patrem tam bonum ut, cum uxorem habere uellet, tamen me nouercam habere noluerit. Quo mihi lumen? tantum admissuro nefas optanda nox est. "Quid" inquit "ante peccaui?" Dissimile est: memento enim de homicida quaeri; potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti ut discerneres illic quem leuiter uolnerare deberes. Videmus adactum in patris praecordia gladium: sic ego nouercam uolnerassem. Frater, quaero, an uideris procuratorem nouissima nocte; nihil de prioribus quaero.

V - III

VIBI GALLI.

Ego taceam de adulterio quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio quod persequitur etiam puer? Testor uos, iudices, saluom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem! inuentus est qui patrem posset occidere, nouercam non posset. Etiamsi quis occidere patrem non potest, nouercam potest.

SEPVLLI BASSI.

Dum perfodio parietem, aliquis sentiet. Cuius uis leuissimum esse somnum? pueri an senis an mediae aetatis? Pueri? frater sentiet. Senis? pater. Mediae aetatis? nouerca. Quaererem quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset: nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. Non miror si nescis quam difficile sit patrem occidere, cum incertum habeas patrem.

V - IV

ALBVCI SILI.

Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes? Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conueniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram non times. Siliguli se serui liberique offerebant puero; ego stabam ante omnis, percussor latebat post adulteram. Quid ante peccaui? cuius uxorem corrupi? Quod si fecissem, hominem occidere possem, patrem non possem. Bonos habeo testes. Timeo huic in aliena potestate. Aspice corpus patris: quam grauis plaga, quam alte adactus est gladius! Sic ego nouercam percussissem.

CESTI PII.

Adulterum te esse non unum testem dabo, non corruptum, dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam grauiter percussi quam debui nouercam, nouercam ne sic quidem quemadmodum patrem?

V - V

IVLI BASSI.

Tibi fuit necessarium lumen ne eam occideres propter quam occidebas; mihi superuacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium. Si rerum natura pateretur, obliuiscendum erat mihi patris dum occiderem. Maiore licentia quae non uidemus agimus, et, quamuis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui parcam parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris; frater illam meus occupauit.

BLANDI.

Quam difficile est filio patrem uulnerare et quam facile priuigno nouercam occidere!

V - VI

VARI GEMINI.

"Patrem" inquit "occidisti." Testor uos, iudices, nihil leuiter hae manus faciunt. Vtrum nolui te occidere, an non habui potestatem? Atqui uulnerata est: leuiter uulnerata es; quam diligenter seruata es! Tu testimonium dic et ostende istud non uulnus, sed argumentum. Ostende uulnus: percussor ille quam timuit ne occideret!

PORCI LATRONIS.

Quare lumen adfero? Fortius parricidium faciam si non uidero patrem. Occidere aliquis patrem ante [quam] nouerCam potest, nouercam ne post patrem quidem potest?

TRIARI.

Quis parricidio puras manus seruat, et inde incipit quo peruenire difficile est?

V - VII

DIVISIO.

Has controuersias, quae et accusationem habent et defensionem, non eodem ordine omnes declamauerunt. Quidam fuerunt qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. Fuscus Arellius: debet? inquit, reus in epilogo desinere. Optime autem epilogum defensioni contexit; et homines magis defendenti quam accusanti fauent. Vltima sit pars quae iudicem fauentem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut comparationem duorum reorum inirent, et crimen simul reppulissent statim transferrent; ex quibus fuit Cestius. Hoc non semper expedit. Vtique ei qui inbecilliorem partem habet non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur.

V - VIII

In hac controuersia non sunt duo sed tres rei; nouerca enim procuratori coniungitur. Itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque, ne modum excedam, praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas. Prius illa quae belle dicta sunt referam.

V - IX

Fuscus ait: destricta leui uulnere est cutis; non credas factum manu priuigni, credas amatoris. Passienus ait: sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obstilit nec pater? Varius Geminus dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. Cestius dixit, cum descripsisset quam leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi si amicae tuae nocere potuisses. Brutus Bruttedius cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit. Hispo Romanius eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit. Bassus Sepullius dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.

V - X

Ex illis qui res ineptas dixerant primus ibi ante omnis Musa uoster, qui cum uulnus nouercae descripsisset adiecit: at, hercules, pater meus tamquam paries perfossus est. Murredius: patrocinium putat esse causae suae quod sanguinem misit. Nepos Licinius ait: non est istud uulnus, sed ludentis adulteri morsus. Saenianus ex illa stultorum nota sententiam protulit: non uulnerauit, inquit, nouercam sed uiri sui sanguine aspersit; cum illa uulnerata ponatur.

V - XI

Vinicius, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Saeniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. Saenianus in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat, et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio, inquit, ridicula est: "nihil est puero teste certius, utique quinquenni"; puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. Illud uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem amabilius quam diligens stultitia.

V - XII

Montani Votieni sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius, paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. Accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus. At Montanus adeo toto animo scholasticus erat ut eodem die quo accusatus est a Vinicio diceret: "delectauit me Vinici actio"; et sententias eius referebat. Eleganter illi dixit Surdinus: rogo: numquid putas illum alteram partem declamasse? Grauis scholasticos morbus inuasit: exempla cum didicerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.

V - XIII

Hoc quomodo aliquando faciendum est, cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia Musa, qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia uocis inpedimenta perrupit, qui plus quam quinquennio tacuerat. Quia quinquennis puer ponitur, putauit ubicumque nominatum esset quinquennium sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat, qui, cum elusisset uulnus exiguum, dixit: aspicite istam uix apparentem cicatricem; rogo uos: non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem?

V - XIV

Gallus Vibius inprobam dixit sententiam cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. Valde enim puero Cestius aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratore me natus es. Hermagoras hunc sensum decentius posuit: kata ton adelphon e me? Blandi sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum procuratorem: digitum multa significantem!

V - XV

Euctemon dixit: metryia, chreston heuron martyra. O paidion eusebes; o paidion † axion tes ses † metros, holon de patros. Murredius mimico genere fatuani sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet: pro amatore sanguini suo non parcit. Nicocrates Lacon aridus et exucus declamator dixit: tou men idion martyros epheisato, tou d'emou katephronesen. Hermagoras, cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: ouk estin hemeteros.

VI

DEMENS QVI SERVO FILIAM IVNXIT.

Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas suas rapere. Profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. Cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. Occiso tyranno reuersi sunt principes; in crucem seruos sustulerunt; ille manu misit et filiam conlocauit. Accusatur a filio dementiae.

VI - I

ARGENTARI.

Haberemus solacium si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Habe hunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam seruum? Pater noster honestis parentibus natus - qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, si tantum ingenuus fuisset?

VI - II

CESTI PII.

Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: "manu mittamus seruum," aiebat: "expectemus sororis nuptias." Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, liberium cruciariis. Plus seruo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogauero patrem quod grauissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est respondebit: quod dominae seruis conlocatae sunt.

VI - III

FVLVI SPARSI.

Eligitur maritus quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Grauissima ipsi quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit seruare uirginem.

BLANDI.

Fecit etiam seruo iniuriam, cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est. O matrimonium omni adulterio turpius!

VI - IV

IVLI BASSI.

Liberata re publica quod me tristem uidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc uiuit tyrannus. Virginitatem, quam sub tyranno seruauerat, perdidit sub patre. Dic, furcifer: cui sororem meam uirginem seruasti? Dic, si placet: "mihi." Non uitiauit, inquit, cum liceret illi. Itane iste nuptiis dignus est quia indignus est cruce? Vel seruus ex cella sua in dominae migrabit cubiculum, uel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam.

VI - V

CORNELI HISPANI.

Melioris condicionis sunt uitiatae quam uirgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. Quid? ille, inquit, filiam meam uirginem alteri seruauit? nunc maritus est qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. Is qui dotalis destinatus erat custos relictus est. Propositum est edictum quod ne ferremus fugimus. Nihil per totum publicae seruitutis spatium indignius uisum est, nihil dis hominibusque minus ferendum. Itaque tyrannus post hoc occisus est. Desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.

VI - VI

ALBVCI SILI.

Egregius gener, cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius seruus custodit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocauit quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus paterfuit, ne has uideret nuptias fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, seruos in crucem? Quomodo qui sic fugis sic conlocas? Honestius exul es quam socer. Si uoles inuenire generi tui propinquos, ad crucem eundum est.

VI - VII

ARELLI FVSCI PATRIS.

Ex seruo gener, [et] ex domina uxor, ex domino socer factus est. Quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri similis est. Quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. Quid enim miserius accidere potest quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute? Fugimus ne seruiremus. Felicitatem nostram in calamitatem conuertit; aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeham ferre quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit. Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat; tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non est stultus: tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiamnunc optabo mentem.

VI - VIII

Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. Soror mea ancillulae paelex est, et, ut domina nuberet, conserua de cellula est eiecta. Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet. Iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit quia adfinitatem tuam moratus est. Si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem uel similem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.

VI - IX

PORCI LATRONIS.

Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et, quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? Putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper afuturum patrem? Felicissimae uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodit dominam a stupro, se a cruce. Cum infelici face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui, quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. Simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. "Non uitiauit" inquit "sub tyrannide." O nos felices, si ne nunc quidem!

VI - X

TRIARI.

Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt.

VARI GEMINI.

Eadem hora et libertum fecit et generum. Hoc fecisti quod tyrannus non cogit, nisi cum irascitur, seruos ne tunc quidem facit cum cogitur. Generum habes: qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi seruum. Seruis tuis paritura fratres est. Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno uitiata esset, solacium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias uideo.

VI - XI

MARVLLI.

Nunc sciam an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. Hoc quod obicio qui in pluribus fecit occisus est.

P. VINICI.

Nunc in domo nostra matrimonium est cuius me puderet etiamsi raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putauit indignum.

VALLI SYRIACI.

In ea condicione, iudices, sumus ut consolari debeamus sororem quod aut rapta non sit aut nupserit. Et tamen quid ille meruit, quamdiu per dominum licuit innocentissimus seruus?

VI - XII

SEPVLLI BASSI.

Nuptias clausa domo fecimus. In contubernium deducta serui domina est: ita iste dexteram sororis meae nisi dum manu mittitur non contigit.

POLLIONIS ASINI.

Inter nuptiales fescenninos in crucem generi nostri iocabantur. Miserrimum me diem egisse memini quo seruire coepit res publica, miserrimum me diem egisse memini quo in exilium fugimus: inter hos dies sororis nuptias numero. Miserrima soror, fortasse uernularum tuorum nouerca es. Pater, uolo ducere uxorem: dic quam mihi ex ancillis despondeas.

CONTRA.

ALBVCI SILI.

Seruauit dominam. Si quis tyranno indicasset, solus in cruce pependisset.

VI - XIII

DIVISIO.

Latro in has quaestiones diuisit: an, etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi filiam meam cui uelim conlocare: isto modo et repudium cum remisero genero accusabor. Male conlocaui filiam: et multi alii. Quid tibi uidentur hi qui abducunt filias suas †auari†? Sed male conlocaui eam: nec ob hoc damnabor. Tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. Ego istud an sine ratione fecerim uidebimus: satis est si sana mente feci. Deinde: an sic filiam conlocare debuerit. Hoc in haec diuisit: an, etiamsi bene meruit seruus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. Deinde: an bene meruerit; de facto serui primum disputauit, deinde de animo. Factum quale est? dominam non stuprauit. Auge beneficia: nec dominum occidit nec adulter domino uenenum dedit. Non est beneficium scelere abstinere. Et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. Deinde hoc beneficium eius quod laudas serua: alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae, sed reseruata; tunc tamen solacium fuisset cum multis pati. Denique, quod aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocabatur, in hac matrimonium; in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus; denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manu missus est. Deinde de animo serui.

VI - XIV

Latro colorem a fili parte, quare non uitiasset seruos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum ut liberata re publica omnes poenas qui contaminassent dominas suas darent; et aduentare iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur, cum ad summam perducta esset rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. Itaque cum uideret, inquit, suffigi cruci seruos, clamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima oratione Latro dixit: serui quoque nomine tecum queri possum, qui eum qui frugi fuerat nequam fecisti. Albucius hoc colore usus est: inmatura erat puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.

VI - XV

Cestius dixit: ego plane non sum detracturus seruo suam laudem: habuit bonam mentem; sperauit posse fieri ut, si uirginem seruasset, nuptiis dominae manu mitteretur. Varius Geminus ait: fortasse amicam habebat, hac delectatus non est; nam quidam uirginum concubitum refugiunt. Fortasse scit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque seruos interdum frugi facit, malam fortunam timuit. Et hanc sententiam, quae ualde circumlata est, adiecit: an enim furcifer auderet cum domina concumbere nisi illi pater permisisset? Et illud dixit: Ad hoc, pater, ab exilio rediebas? In exilium ergo quid fugimus?

VI - XVI

Buteo uoluit uideri re uera mente lapsum patrem et in narratione hoc dixit: Quam maestus uenit domum ab edicto tyranni! quantum in sinu filiae fleuit! Puto illo tempore mentem esse concussam. Varius Geminus de abstinentia serui sic: Contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus. Nisi forte hoc modo mauis narrem: iam tunc sperare sororis nuptias coeperat.

VI - XVII

A parte patris magis defensione opus esse dicebat Latro quam colore. Varius Geminus factum ipsum defendit: magnos uiros fecisse ut libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit uxorem. "Sed ingenuam." Respondeo: sed Cato; plus interest inter te et Catonem quam inter libertum et colonum. Quam multa commoda haberet subiectus et obsequens maritus: non petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non paelicem, non repudium. Filiam meam domi semper habebo; quam eo magis desidero quod adeo diu ab illa afui. Deinde factum liberti laudauit.

VI - XVIII

Albucius et philosophatus est: dixit neminem natura liberum esse, neminem seruum; haec postea nomina singulis inposuisse Fortunam. Denique, inquit, scis et nos nuper seruos fuisse. Rettulit Seruium regem. Silo Pompeius hoc colore usus dixit: exhaustum tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se dotem quam daret. Argentarius uoluit uideri puella uolente se fecisse. Visa est, inquit, indulgere illi; certe debuit.

VI - XIX

Gauius Sabinus hoc colore usus est, ut, in quantum posset, dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. Et ideo, inquit, facilius potuit non uitiari quia nemo in domum nostram oculos derigebat. nec sciebam quid facerem, cui conlocarem: quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus. Quid ergo? alieno potius liberto? Hunc iam noui; scio cuius in nos adfectus sit; si moriar, scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum. Et hanc sententiam adiecit, quae ualde excepta est: cum non contempsi generum qui tyrannum contempserat.

VI - XX

Accaus Postumius hoc colore usus est: Nihil est, inquit, inuidia periculosius; hanc sapientes uiri uelut pestiferam uitandam esse praecipiunt: hanc uitaui. Ingens inuidia erat: "hic nunc nobis obicit fortunam liberorum nostrorum." Oderant filiam meam feminae, me patres, quasi publici mali segregem exprobratorem; quo uno modo honeste potui, feci filiam meam ceteris similem, fortunam meam publicae parem: sic detracta omnis inuidia est; filiam non habeo honestiorem quam uos, seruum frugaliorem habui quam uos.

VI - XXI

Hispo Romanius dixerat: maritum autem ego istum uocem raptorem serotinum? Verbum hoc quasi apud antiquos non usurpatum quibusdam displicebat. Eiusdem uerbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est Gauius Sabinus cum diceret nondum esse consummatam aduersus seruos publicam uindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est.

VI - XXII

Saturninus Furius, qui Volesum condemnauit, maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; solebat tamen tam honeste declamare ut scires illum huic materiae non minus idoneum esse sed minus familiarem. Is in hac controuersia, cum L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam: ho men pater cheiron gegonen tyrannou, ho de doulos heautou. Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere temptauerunt. Albucius dixit: Profer mihi tabellas. Quid hoc est? generum socer mancipio accepit.

VI - XXIII

Triarius dixit: "fugitiuum, erronem non esse": ita, si malum auctorem habemus, gener noster fugitiuus est? Blandus dixit: Relegamus auctoritatis tabellas: "furtis noxaque solutum." Haec generi nostri laudatio est. Gallio dixit: Furtis noxaque solutus est ... Sparsus dixit: Ostende tabellas. Quid nobis cum isto genero? Prior dominus promisit fugitiuum non esse. Gratulor uobis, posteri: patrem fugitiuum non habebitis. Varius Geminus dixit: "Erronem non esse"; adicio fugitiuum non esse, adicio noxa furtisque solutum. Numquid de generi tui nobilitate detraxi?

VI - XXIV

Pollio aiebat ridere se quod declamatores decreuissent hunc utique empticium esse. Mirari uos puto quod in hac controuersia omnes declamatores mentis suae fuerint. Non fuerunt. Nepos Mamilius, cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam: et tu sororem meam manu mitte. Nepos Licinius illi non cessit; dixit enim: in illa subsellia transite serui, transite liberti, empta cognatio. Et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum subripuisset: "soror, opto tibi sterilitatem," adiecit: nec est quod mireris me timere partum tuum: certum habeo sic nasci tyrannos.

VII

CAVETE PRODITOREM

Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt; praelatus est patri filius. Bellum commisit cum hoste; captus est. Missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. Euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit filium suum crucifixum esse et sero se aurum ad redemptionem tulisse. Illi peruenerunt ad crucifixum imperatorem; quibus ille dixit: "cauete proditionem." Accusatur pater proditionis.

VII - I

ALBVCI SILI.

Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem quemadmodum redieris tutus, senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.

VII - II

CESTI PII.

Plus accepit auri quam quod posset abscondi. Nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. "Cauete proditionem ": iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. "Cauete proditionem" indicium fuit morientis breue, fili uerecundum.

BLANDI.

Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Si non decreueramus, consilium nostrum expectari debuit; si decreueramus, officium.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Vnde tam graues paterni sinus? numquid ossa fili reportantur? Exspectat uidelicet iudicia uestra reus: tamquam nesciat quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te tamquam patrem.

VII - III

IVNI GALLIONIS.

Fuit adulescens optimus, uerecundissimus, qui patri suo cessisset si salua pietate potuisset. Iterum nobis inter uos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si silentium eius intellegere scissemus, et tune nobis uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero uenturos; non peruenerunt sero: imperatorem nostrum conuenerunt. Imperator isturn accusat, nos subscribimus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum.

VII - IV

"Obice" inquit "aliqua ante actae uitae crimina." Non possum: uerecundum conpetitorem habuisti; multum tacebat. Quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rem publicam noluit. Non est quod dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reuerteris? Diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti? Quid tam cito recedis? Etiamnunc uiuit, etiamnunc loquitur. Recessurus interroga si quid uelit mandare.

VII - V

Voce proditionem coarguit, silentio proditorem. Intellego quanto istum periculo offendam. Quemadmodum enim iste accusationem uindicabit? cruce. Omnibus argumentis premitur: dabo qui uiderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. De hoc utrum uolet dicat: "inimicus est" uel "filius est". Hunc indicauit. Vtrum tantum auri erat ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus eras ut quemuis illa uox admoneret "proditionem cauete"? Optimus adulescens, optimus imperator, qui rei publicae curam agere ne in cruce quidem desiit! Dignum te non putauit filius cui diceret: "caue proditionem."

VII - VI

VARI GEMINI.

Nolite omnia exspectare ab accusatore et occupato et uerecundo: reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante actae uitae crimina? Non habeo: nihil tibi umquam filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperalor potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.

VII - VII

PORCI LATRONIS.

Quid ab ista proditione securum est quae peruenit iam usque ad ducem? Vereor ne tam sero caueamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est; nec umquam praesentius periculum fuit: res publica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: "expecta dum legati mittantur; filius tibi publice remittetur," dices: "paternus adfectus non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi redimere uiuum non potero, saltem mortuum redimam; numquam iam durus hostis fuit ut paternis lacrimis non flecteretur."

VII - VIII

Vt ignoscam tibi quod tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi: an nihil cum patre uoluit loqui? "Cauete proditionem." Hoc dixit: uidete ne quis nocte insciis cusiodibus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. Si quid de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si quid de proditore, legati.

VII - IX

PARS ALTERA.

ARELLI FVSCI.

Quantum est pretium quo uendo ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce, tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose. Nunc paenitet. Et filium et patriam uendidit: tam exiguum auri accepit ut unus senex portare posset?

VII - X

In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere praeteriebat. Itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam attrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat sed ualenter. Hoc erat itaque praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. Quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. Et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. Albucius in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde: ut esset, ad se non pertinere.

VII - XI

Colorem contra patrem Silo Pompeius hunc introduxit: odio illum rei publicae a qua repulsus erat fecisse, et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. Varius Geminus dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium, ut proderet, hominem auarum et lucro inhiantem, et, quia noti mores eius erant, uictum ab eo competitore a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam dare ut filium uinceret; post comitia paratus erat pecuniam accipere filium perderet. Vt captus est dux, aiebamus, inquit: "non potest hoc sine proditione fieri." Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater. Hoc loco ille respondit: "cauete proditionem."

VII - XII

Blandus dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo Romanius: Vltionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exit nocte, peruenit ad hostes, redit, ut scires illum non tunc primum fecisse. Argentarius dixit: Perfer ad senatum mandata fili tui. Necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. "Nihil dixit" inquit "mihi." Sublata omnis quaestio est. Quaeritis quem dixerit? Videte cui nihil dixerit.

VII - XIII

Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit: ne quis filium meum uinceret timui; itaque professus sum ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. Albucius hoc colore usus est: Aiebant, inquit, alii imperatorem fieri debere adulescentem, qualis Scipio fuisset, alii senem, qualis Maximus [fuit]; adulescentem acriter pugnaturum, senem nihil temere facturum. Vtriusque populo copiam feci. Cestius hoc colore usus est: Noueram uitium fili mei; sciebam esse acrem adulescentem, fortem, sed inconsideratum, temerarium. Itaque petii et rei publicae causa fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.

VII - XIV

Fuscus Arellius dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur cum audissent posse rem publicam uel in una domo ducem eligere. Hispo Romanius simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit, queri non potestis; clamaui: "non est uobis utilis huius aetatis imperator." Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. Et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: "ducem senem eligite."

VII - XV

Otho Iunius pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus Otho: ubicumque illum defecerat color, somnium narrabat. De eo quod inscio senatu egressus est, Latro sic colorauit: decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse. Albucius hoc colore usus est: semper de duce cito constitui. Longum erat expectare; ad summam, festinaui nec occurri.

VII - XVI

Varius Geminus dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moueri, at lacrimis patrum saepe flecti. Silo Pompeius ait: putaui utilius esse priuata illum pecunia redimi; minoris enim posse aestimari quam si tamquam imperator redimeretur. Argentarius ait: Nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. Itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, res publica relinquit.

VII - XVII

Blandus ait: cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. Sepullius Bassus ait non expectasse se curiam, quia putauerit futuros qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se uoluisse redimere quam posset aliquid de non redimendo constitui. Cestius dixit: non quaesiui secretos tramites et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua legati.

VII - XVIII

De uoce fili colorem Albucius hunc fecit: pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse; itaque nomen adicere non potuit. Fuscus Arellius dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has uoces effudisse sine argumentis, sine reo. Varius Geminus omnia complexus est: Potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo: cauete proditionem. Hoc si cauere uultis, imperatores senes facite.

VII - XIX

Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat Cestius, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus. Sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: "ut uerbis ducis uestri, iudices, incipiam, cauete proditionem"; sic finiuit declamationem ut diceret: "finio quibus uitam finit imperator: cauete proditionem." Hoc sententiae genus Cestius echo uocabat et sic dicenti discipulo statim exclamabat: himerten echo: ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget cum exaudita uox esset: "quousque inuicte?" ab hac ipsa uoce quidam coepit declamare et in hac desit; ait illi Cestius desinenti: en soi men lexo, seo d'arxomai. Et alteri, cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret: "quousque inuicte? exclamauit Cestius: tu autem quousque?

VII - XX

Otho pater hoc colore usus est pro patre: dixit hoc molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo abigeret et exoneraret uerecundiam suam, id dixisse quo audito festinarent. Itaque dixisse illum non "caueant proditionem," sed "cauete," quasi ipsis legatis esset periculum ne proderentur.

VIII

MVTANDA OPTIO RAPTORE CONVICTO

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem repetit.

VIII - I

ALBVCI SILI.

Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus: misericors in nos etiam antequam rogaremus fuit. Inhumana libertas est si uincimus aduersus uxorem, si uincimur aduersus iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. Omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur. Qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut, si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. Proponite uobis illam supplici inuisam faciem, carnificem, securem: hoc semel licere nimium est. "Exorata sum, condo gladium; irata sum, repeto optionem." At non semel mori satius est? Occides iam non uitiatorem sed uirum.

VIII - II

PORCI LATRONIS.

Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat ut ignoraret quid fecisset. Non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. Itaque nihil aliud petit quam libertatem ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere? Dignior poena erat si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge, adulescens, et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos, amici propinquique, et tu mater ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad [illum] magistratum ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur.

VIII - III

CESTI PII.

Venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae beneficium. Optauit nuptias; neque adhuc sciebat quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: Quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat. Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit?

Q. HATERI.

"Non sum" inquit "optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare." Quam potestas ista delectat crudelis est.

BLANDI.

Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus?

VIII - IV

IVNI GALLIONIS.

Quadam nocte - quid dicam? iam non negare non pudet: nox, uinum, error - quid irasceris, puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc non esset uitiata siue esset, uisa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris uitiatori nupta. Si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: "ego uirginem rapui"? Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.

VIII - V

VARI GEMINI.

Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim qui quid fecerit nescit.

VIBI GALLI.

Vbi estis qui dicebatis: "nihil interest tua, confitere"? Confitetur, quia honestius putasti raptori nubere. "Sit" inquit "mihi heres si quis intra decem menses natus fuerit." Numquid negat? Surge, adulescens, dic: "rapui, uitiaui"; incipe scire quod nescis. Miraris si tibi non credit? multum est de quo timet.

VIII - VI

PARS ALTERA.

P. ASPRENATIS.

Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. Priore id egit ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit ut ipse optet ex duobus a lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere; fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. Antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, iudices rogat, omnis potius quam uitiatam. Vtinam non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. Clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. Aderat raptori populus, nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus; tu uero [ne] meruisti quidem mortem illa infitiatione. Ignorasti an peccasses? innocens esse uoluisti? Causam habes. Reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.

VIII - VII

Latro tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta; non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. Erat enim raptor, etiamsi negabat, et ita iusta fuit optio. An, si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. Nihil tam ciuile, tam utile est, quam breuem potestatem esse quae magna est. Si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an, si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis, qui negauit se uitiasse.

VIII - VIII

Fuscus et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quotiens optet, sed ex quibus: "aut hoc" inquit "aut illud"; non adicit "ne amplius quam semel." Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optabis, facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel [et mortem optabis et nuptias], ego nondum optaui; optio est enim quae legitime fit: illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? [si rapta defuisset] Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio. Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella; quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. Non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.

VIII - IX

Passienus hanc ultimam partem sic diuidebat: an, si adulescens malo aduersus puellam animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae. Deinde: an malo animo fecerit. Varius Geminus ultimae quaestioni uel parti, in qua quid debeat fieri quaeritur, duo haec adiciebat, quae posse quaeri putabat: an, si puella pro certo adulescentis mortem optatura est, non debeat illi permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate; deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit, quare uelis optare nisi quod nuptias non uis? An uis? Hoc non tantum patimur sed rogamus.

VIII - X

Color pro adulescente introductus est a Latrone talis ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fecerit: hodie quoque magis credere de facto suo quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse sollicitos: faciles fuisse, quasi de nuptiis ageretur. Varius Geminus raptum confessus est, et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam sed iudicem offendet. Cestius nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire nec Varium Geminum confitentem, sed [non] rapuisse apertius negauit. Verum, inquit, inueniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum. Silo Pompeius dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. Non placebat Latroni hic color: minus, inquit, ignoscetur illi si scit se rapuisse et sciens mentitus est. Contradicebat Silo non posse ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.

VIII - XI

Hispanus Cornelius: Non subducere illi, inquit, maritum uolui, sed honestiorem dare. Digna est, inquit, tam misericors puella quae non uideatur nupsisse raptori. Hispo Romanius ait illos sodales qui illum nocte inpulerant circumstetisse et dixisse: non est quam rapuisti; alia fuit. Timuit ne illi quam rapuerat faceret iniuriam. Argentarius dixit: Vellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. Non causa tua illum uicit sed optio, dum unusquisque iudex dicit: "Quid habet quod tantopere recuset? putes de capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem, sed titulum recusare. Nempe uictus ducet uxorem. Non est sollicite de eo iudicandum cui damnato gratulandum est." Silo hoc colore usus est: confusum adulescentem subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et negasse quia perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat.