I
Scr. Romae paulo ante XVI Kal. Sext. an. 65.
CICERO ATTICO SALVTEM
Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est, quod adhuc coniectura prouideri possit. Prensat unus P. Galba; sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. Vt opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio; nam illi ita negant uulgo ut mihi se debere dicant; ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inueniri. Nos autem initium prensandi facere cogitabamus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. XVI kal. Sext. Competitores qui certi esse uidebantur Galba et Antonius et Q. Cornificius. Puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse; ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putent. Aquilium non arbitrabamur, qui denegauit et iurauit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor. De Aufidio et de Palicano non puto te exspectare dum scribam. De iis qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et ab amicis et existimatione sunt ut mihi uideatur non esse ἀδύνατον Turium obducere; sed hoc praeter me nemini uidetur. Nostris rationibus maxime conducere uidetur Thermum fieri cum Caesare; nemo est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore uideatur, propterea quod curator est uiae Flaminiae, quae tum erit absoluta; sane facile eum †libenter nunciteri consuli acciderim†. Petitorum haec est informata adhuc cogitatio. Nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam; et fortasse, quoniam uidetur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septembri legati ad Pisonem, ut Ianuario reuertamur. Cum perspexero uoluntates nobilium, scribam ad te. Cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus. Illam manum tu mihi cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici; nega me ei iratum fore si ad mea comitia non uenerit. Atque haec huius modi sunt. Sed est quod abs te mihi ignosci peruelim. Caecilius, auunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. Vna agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona uenirent, L. Pontius; uerum hoc ridiculum est, de magistro. Nunc cognosce rem. Rogauit me Caecilius ut adessem contra Satyrum. Dies fere nullus est quin hic Satyrus domum meam uentitet; obseruat L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus. Sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. Demonstraui haec Caecilio; simul et illud ostendi, si ipse unus cum iro uno contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc in causa uniuersorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori. Durius accipere hoc mihi uisus est quam uehem et quam homines belli solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe refugit. Abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam existimationem miserrimo eius tempore uenirem, cum is omnia sua studia et officia in me contulisset. Quod si uoles in me esse durior, ambitionem putabis mihi obstitisse; ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse, "ἐπεὶ οὐχ ἱερεῖον οὐδὲ βοείην ... "; uides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas uerum etiam adquirendas putemus. Spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe. Hermathena tua ualde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium eius ἀνάθημα esse uideatur; multum te amamus. [L. Iulio Caesare C. Marcio Figulo coss.]
II
Scr. Romae paulo post ep. I an. 65.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Filiolo me auctum scito, salua Terentia. Abs te iam diu nihil litterarum. Ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. Hoc tempore Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus. Iudices habemus quos uoluimus, summa accusatoris uoluntate. Spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus. Tuo aduentu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiaris nobilis homines aduersarios honori nostro fore; ad eorum uoluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore uideo. Qua re Ianuario ineunte, ut constituisti, cura ut Romae sis.
III.
Scr. Romae ex. an. 67.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Auiam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod uerita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. Eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror. Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. Nos ea non uidimus (neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit): misimus qui pro uectura solueret. Te multum amamus quod ea abs te diligenter paruoque curata sunt. Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato; quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum ueneris cognosces. Sallustium praesentem restituere in eius ueterem gratiam non potui. Hoc eo ad te scripsi quod is me accusare de te solebat: in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.
IV.
Scr. Romae in. an. 66.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Crebras exspectationes nobis tui commoues. Nuper quidem cum te iam aduentare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus. Nunc uero censeo, quod commodo tuo facere poteris, uenias ad id tempus quod scribis: obieris Quinti fratris comitia; nos longo interuallo uiseris; Acutilianam controuersiam transegeris (hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit; putamus enim utile esse te aliquando eam rem transigere; mea intercessio parata et est et fuit). Nos hic incredibili ac singulari populi uoluntate de C. Macro transegimus. Cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus. Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est; est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerua singulare est insigne eius gymnasi. Qua re uelim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. Quae mihi antea signa misisti, ea nondum uidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. Illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero, ornabo. Libros tuos conserua et noli desperare eos me meos facere posse. Quod si adsequor, supero Crassum diuitiis atque omnium uicos et prata contemno.
V.
Scr. Romae paulo post VIII kal. Dec. 68.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim priuatus et forensi et domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes; nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. Qua re non dubito quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moueare et ipse omni uirtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris. Quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet. Quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. Itaque ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat et uelimus. De litterarum missione sine causa abs te accusor. Numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem; porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus. De Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam ueni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare. Etenim cum multos dies auris meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non mihi graue duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leue putassem. Sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris. Quod scribis etiam, si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi oportere, uideo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam modo adfectus. Ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii. Quid autem contendendum esset ex tua putabam uoluntate me statuere oportere; quam si ad me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse uoluisse quam tu esses neque neglegentiorem fore quam tu uelis. De Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. Id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse. Epiroticam emptionem gaudeo tibi, placere. Quae tibi mandaui et quae tu intelleges conuenire nostro Tusculano uelim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris; nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescimus. Quintum fratrem cottidie exspectamus. Terentia magnos articulorum dolores habet; et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam adscribit et Tulliola deliciae nostrae. Cura ut ualeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
VI.
Scr. Romae paulo post ep. V.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu modo uideto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. Domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fonteius emit HS MMM XXX milia; id te scire uolui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret. Quintus frater, ut mihi uidetur, quo uolumus animo est in Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et secum habebat hominem χρηστομαθῆ D. Turranium. Frater nobis decessit a. d. VIII Kal. Dec. Haec habebam fere quae te scire uellem. Tu uelim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas; nos Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo uenimus placeamus. Quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam diligentissime certiores.
VII.
Scr. Romae ante Id. Febr. an. 67.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS XX milia CD constitui me curaturum Id. Febr. Tu uelim ea quae nobis emisse et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus; et uelim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. Omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium uenerimus habere uolumus, in tua humanitate positam habemus.
VIII
Scr. Romae post Id. Febr. an. 67.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Apud te est ut uolumus; mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. Cum Acutilio sum locutus; is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controuersiam fuisse quod ire recusarat satis dare amplius abs te non peti. Quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. Ille noster amicus, uir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est; hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim. L. Cincio HS MM MM CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curaui. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant. Qua re uelim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse uidebuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique uidebuntur esse; nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuuandi, ab aliis prope reprehendendi simus. Si Lentuli nauis non erit, quo tibi placebit imponito. Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat; mihi autem abiurare certius est quam dependere.
IX.
Scr. Romae mense (ut uid.) Mart. aut. Apr. an. 67.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. Itaque propter hanc dubitationem meam breuior haec ipsa epistula est, quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus deuenire. Signa Megarica et Hermas de quibus ad me scripsisti uehementer exspecto. Quicquid eiusdem generis habebis, dignum Academia tibi quod uidebitur, ne dubitaris mittere, et arcae nostrae confidito. Genus hoc est uoluptatis meae: quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus nauis suas pollicetur. Peto abs te ut haec cures diligenter. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.
X.
Scr. in Tusculano ante mensem Quint. an. 67.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo "cum essem in Ceramico"), uerum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiauitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. Eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, breuitate temporis tam pauca cogerer scribere. Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor; quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo uehementius, quod tantam ex epistula uoluntatem eius rei tuam perspicere uideor. Hoc te intellegere uolo, pergrauiter irum esse offensum; sed quia nullam uideo grauem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate. Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris uelim imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique uidebuntur esse; etenim ibi sedens haec ad te scribebam, ut me locus ipse admoneret. Praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo. Bibliothecam tuam caue cuiquam despondeas, quamuis acrem amatorem inueneris; nam ego omnis meas uindemiolas eo reseruo ut illud subsidium senectuti parem. De fratre confido ita esse ut semper uolui et elaboraui; multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est. De comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis. Proinde eo animo te uelim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi diem dat, sponsores nos appellat.
XI.
Scr. Romae mense Quint. aut Sext. an. 67.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus; eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de uestra uetere gratia reconcilianda. Sed cum omnia fecissem, non modo eam uoluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui uerum ne causam quidem elicere immutatae uoluntatis. Tametsi iactat ille quidem illud tuum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere quam tu praesens non modo oratione sed tuo uultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae constare uoles, certe putabis. Ac ne illud mirere, cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem uidear diffidere, incredibile est quanto mihi uideatur illius uoluntas obstinatior et in hac iracundia confirmatior. Sed haec aut sanabuntur cum ueneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit. Quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus, nec quando futura sint comitia sciri. Verum haec audies de Philadelpho. Tu uelim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas; mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. Libros uero tuos caue cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserua. Summum me eorum studium tenet, sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam breui tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.
XII.
Scr. Romae Kal. Ian. an. 61.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. Opinor ad Considium Axium Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum mouere non possunt. Sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius astutius lentius uidi: "libertum mitto", "Tito mandaui"; σκήψεις atque ἀναβολαί. Sed nescio an ταὐτόματον ἡμῶν ...; nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum to Antonio succedi oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. Res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod uel maximum est. Etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias. Libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. De eo mihi Valerius interpres nuntiat, Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. Non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid sermonis fuit. Totum inuestiga cognosce perspice, et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amoue. Huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. Mando tibi plane totum ut uideas cuius modi sit. Pompeium nobis amicissimum constat esse; diuortium Muciae uehementer probatur. P. Clodium, Appi f., credo te audisse cum ueste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum sacrificium pro populo fieret, eumque per manus seruulae seruatum et eductum; rem esse insigni infamia. Quod te moleste ferre certo scio. Quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo conturbatior; nam puer festiuus anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus quam serui mors debere uidebatur commouerat. Tu uelim saepe ad nos scribas; si rem nullam habebis, quod in buccam uenerit scribito. Kal. Ian. [M. Messalla M. Pisone coss.]
XIII.
Scr. Romae VI Kal. Febr. an. 61.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Accepi tuas tris iam epistulas: unam a M. Cornelio, quam a Tribus ei Tabernis, ut opinor, dedisti; alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit; tertiam quam, ut scribis, ancora sublata de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, "cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis". Quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum, sed idcirco sum tardior quod non inuenio fidelem tabellarium; quotus enim quisque est qui epistulam paulo grauiorem ferre possit nisi eam perlectione releuarit! Accedit eo quod mihi non ... ut quisque in Epirum proficiscitur; ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam uictimis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum, neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas; ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo. Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. Primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me inuito esse factum; sum enim et ab obseruando homine peruerso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius uoluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis, uoluntatem non nimis deuinctam beneficio consulis. Tertius est Catulus; quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius. Consul autem ipse paruo animo et prauo tamen, cauillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens in re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non uult, nihil metuas mali quia non audet. Eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum. Qui nunc leuiter inter se dissident; sed uereor ne hoc quod infectum est serpat longius. Credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, uenisse eo muliebri uestitu uirum, idque sacrificium cum uirgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex senatus consulto ad uirgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse. In hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla uehementer adhuc agit et seuere. Boni uiri precibus Clodi remouentur a causa, operae comparantur, nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cottidie demitigamur, instat et urget Cato. Quid multa? Vereor ne haec neglecta a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit. Tuus autem ille amicus (scin quem dicam? De quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse) nos, ut ostendit, admodum diligit amplectitur amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit inuidet; nihil come, nihil simplex, nihil en tois πολιτικοῖς inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum. Sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo. Prouincias praetores nondum sortiti sunt; res eodem est loci quo reliquisti. Tοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae. "A. d. III Non. Dec." mendose fuisse animaduerteram. Quae laudas ex orationibus, mihi crede, ualde mihi placebant sed non audebam antea dicere; nunc uero, quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα uidentur. In illam orationem Metellinam addidi quaedam; liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit. Noui tibi quidnam scribam? Quid? Etiam: Messalla consul Autronianam domum emit HS †CXXXIIII†. "Quid id ad me?" inquis. Tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam peruenire. Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe; tu ista confice. A nobis liberiorem epistulam exspecta. VI Kal. Febr. [M. Messalla M. Pisone coss.]
XIV.
Scr. Romae Id. Febr. an. 61.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut uix huic tantulae epistulae tempus habuerim, atque id ereptum e summis occupationibus. Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea: non iucunda miseris inanis improbis, beatis non grata bonis non grauis; itaque frigebat. Tum Pisonis consulis impulsu leuissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium; res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρις. Quaesiuit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur; id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum. Tum Pompeius μάλ' ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximi uideri semperque uisam esse respondit, et id multis uerbis. Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesiuit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. Locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta genikos laudaret, mihique ut adsedit dixit se putare satis ab se etiam de nostris rebus esse responsum. Crassus, postea quam uidit illum excepisse laudem ex eo quod suspicarentur homines ei consulatum meum placere, suffexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, cum ita diceret, se, quod esset senator, quod ciuis, quod liber, quod uiueret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam uideret, totiens se beneficium meum uidere. Quid multa? Totum hunc locum quem ego uarie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους), ualde grauiter pertexuit. Proxime Pompeium sedebam; intellexi hominem moueri Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset. Hic dies me ualde Crasso adiunxit, et tamen ab ino aperte tecte quicquid est datum libenter accepi. Ego autem ipse, di boni, quo modo ἐνεπερπερευσάμην nouo auditori Pompeio! Si umquam mihi περίοδοι, si καμπαι, ἐνθυμήματα, si κατασκευαὶ suppeditauerunt, illo tempore. Quid multa? Clamores. Etenim haec erat ὑπόθεσις: de grauitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de uilitate, de otio. Nosti iam in hac materia sonitus nostros; tanti fuerunt ut ego eo breuior sim quod eos usque istinc exauditos putem. Romanae autem se res sic habent. Senatus Ἄρειος πάγος: nihil constantius, nihil seuerius, nihil fortius. Nam cum dies uenisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuuenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul lator rogationis idem erat dissuasor. Operae Clodianae pontis occuparant; tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur "VTI ROGAS". Hic tibi in rostra Cato aduolat, conuicium Pisoni consuli mirificum facit, si id est conuicium, uox plena grauitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis. Accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni; insignis uero opera Fauoni fuit. Hoc concursu optimatium comitia dimittuntur; senatus uocatur. Cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; facile ex altera parte CCCC fuerunt. Acta res est; Fufius tribunus tum concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum Hortensium C. Pisonem Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum "comperisse" omnia criminabatur. Senatus et de prouinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata esset ne quid ageretur. Habes res Romanas. Sed tamen etiam illud quod non speraram audi: Messalla consul est egregius, fortis constans diligens, nostri laudator amator imitator. Ille alter uno uitio minus uitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατος, sed uoluntate ita καχέκτης ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit; itaque mirum in modum omnis a se bonos alienauit; neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. Sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem; bonis utimur tribunis pl., Cornuto uero Pseudocatone; quid quaeris? Nunc ut ad priuata redeam, Τεῦκρις promissa patrauit; tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS DCCXXV milia, Tusculanum uenditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. Cum Lucceio in gratiam redii; uideo hominem ualde petiturire; nauabo operam. Tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Id. Febr.
XV.
Scr. Romae Id. Mart. an. 61.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Asiam Quinto, suauissimo fratri, obtigisse audisti; non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. Nunc quoniam et laudis auidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνες et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, παντοίης ἀρετῆς μιμνήσκεο curaque effice ut ab omnibus et laudemur et amemur. His de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo. Tu me uelim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. Valde aueo scire quid agas. Id. Mart.
XVI.
Scr. Romae ex. mense Iun. aut mense Quint. an. 61.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul uis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim. Respondebo tibi ὕστερον πρότερον, Ὁμηρικῶς. Ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et uehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent; quod si tibi umquam sum uisus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. Cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine ad inuidiam uteretur, di immortales! Quas ego pugnas et quantas strages edidi! Quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci! Quo modo sum insectatus leuitatem senum, libidinem iuuentutis! Saepe, ita me di iuuent! Te non solum auctorem consiliorum meorum uerum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideraui. Postea uero quam Hortensius excogitauit ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnauitque ut id ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi uela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire. Itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam πρὸς τὸ πρότερον reuertar, egestas iudicum fuit et turpitudo; id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum ueritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non uidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properauit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret. Sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex euentu ab aliis (a me tamen ex ipso initio) consilium Hortensi reprehendatur. Nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, ualde diffidere boni coeperunt. Non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit: maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii. Pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis uehementer permouebantur. Hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat seueritas nulla uarietate sententiarum; nihil impetrabat reus, plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?) Hortensius se uidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. Me uero teste producto credo te ex acclamatione Clodi aduocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint. Quae mihi res multo honorificentior uisa est quam aut illa, cum iurare tui ciues Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt; multo haec inquam nostra res maior. Itaque iudicum uocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie conuenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. Clamare praeclari Ariopagitae se non esse uenturos nisi praesidio constituto; refertur ad consilium; una sola sententia praesidium non desiderauit. Defertur res ad senatum; grauissime ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus. Responsurum hominem nemo arbitrabatur.
Ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι. . .
ὅππως δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε . . .
Nosti Caluum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. Biduo per unum seruum et eum ex ludo gladiatorio confecit totum negotium: arcessiuit ad se, promisit intercessit dedit. Iam uero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. Ita summo discessu bonorum, pleno foro seruorum, XXV iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo uel perire maluerint quam perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commouerit; quorum Catulus cum uidisset quendam, "quid uos" inquit "praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi uobis eriperentur timebatis?" Habes, ut breuissime potui, genus iudici et causam absolutionis. Quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. Rei publicae statum illum quem tu meo consilio, ego diuino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus uidebatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani leuissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines uerum etiam pecudes factum esse sciant, id Talnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum. Sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae uulnere, alacris exsultat improbitas in uictoria; nam plane ita putauerunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte uictrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat seueritas consulatus mei. Idem ego ille (non enim mihi uideor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreaui adflictos animos bonorum unum quemque confirmans excitans; insectandis uero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius uictoriae parresian eripui, Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam seueritatem reuocaui atque abiectum excitaui, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima grauitatis tum altercatione eius modi; ex qua licet pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque uim neque uenustatem remoto illo studio contentionis quem agona uos appellatis. Nam ut Id. Mai. in senatum conuenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est diuinitus, ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; uulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum uideretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignauissimi iudicaremur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. "Erras, Clodi; non te iudices urbi sed carceri reseruarunt, neque te retinere in ciuitate sed exsilio priuare uoluerunt. Quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete uestram dignitatem. Manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis uiris, uirtus non est imminuta; nihil est damni factum noui sed quod erat inuentum est; in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt. "Sed quid ago? Paene orationem in epistulam inclusi; redeo ad altercationem. Surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse; falsum, sed tamen. "Quid? Hoc simile est" inquam "quasi in operto dicas fuisse?" "Quid" inquit "homini Arpinati cum aquis calidis?" "Narra" inquam "patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupiuit"; nosti enim Marianas. "Quousque" inquit "Hunc regem feremus?" "Regem appellas" inquam "cum Rex tui mentionem nullam fecerit?"; ille autem Regis hereditatem spe deuorarat. "Domum" inquit "emisti". "Putes" inquam "dicere" "iudices emisti". "Iuranti" inquit "tibi non crediderunt". "Mihi uero" inquam "XXV iudices crediderunt, XXXI, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt". Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit. Noster autem status est hic: apud bonos idem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius nunc quam reliquisti. Nam et illud nobis non obest, uideri nostrum testimonium non ualuisse; missus est sanguis inuidiae sine dolore, atque etiam hoc magis, quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. Accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat; et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus, usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuuenes illum in sermonibus "Cn. Ciceronem" appellent. Itaque et ludis et gladiatoribus mirandas ἐπισημασίας sine ulla pastoricia fistula auferebamus. Nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus inuitis trudit noster Magnus Auli filium, atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. Consul autem ille deterioris histrionis similis suscepisse negotium dicitur et domi diuisores habere; quod ego non credo, sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa quod in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret alterum, cuius domi diuisores habitarent, aduersus rem publicam. Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †simul cum lege alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgauit; ita comitia in a. d. VI Kal. Sext. dilata sunt. Noui est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad uiuat singulis tribulibus HS MMM debeat. Dixi hanc legem P. Clodium iam ante seruasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare. Sed heus tu, uidesne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν uocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? Qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon. Quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac uereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in prouinciam non sim profectus. Epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit; ac uereor ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet. Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio to dedi (ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem); ualde te uenditaui. Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam, sed nunc magis in suo est occupatus; in quo ego ei non desum. Tu si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito. Velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθησίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas; libet mihi facere in Arpinati. Ego tibi aliquid de meis scriptis mittam; nihil erat absoluti.
XVII.
Scr. Romae Non. Dec. an. 61.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Magna mihi uarietas uoluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti; qua ex re et molestia sum tanta adfectus quantam mihi meus amor summus erga utrumque uestrum adferre debuit et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam grauem aut commutationem tantam uoluntatis. Atque illud a me iam intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari uidebam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones; quibus ego mederi cum cuperem et antea saepe et uehementius etiam post sortitionem prouinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declarant nec tantum proficiebam quantum uolebam. Sed tamen hoc me ipse consolabar, quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam uisurus esset; quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter uos non modo sermone ac disputatione sed conspectu ipso congressuque uestro; nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te, qui ea nosti, scribere. Sed accidit perincommode quod eum nusquam uidisti; ualuit enim plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo aut amor uester ille pristinus, qui plurimum ualere debuit. Atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere; uereor enim ne, dum defendam meos, non parcam tuis; nam sic intellego, ut nihil a domesticis uulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. Sed huiusce rei totius uitium, quod aliquanto etiam latius patet quam uidetur, praesenti tibi commodius exponam. De iis litteris quas ad te Thessalonica misit, et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius leuandae molestiae. Nam si ita statueris, et inritabilis animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra siue incommoda siue uitia siue iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. Nam ad me, qui te unice diligo, maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur. Illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria in qua exponis quas facultates aut prouincialium aut urbanorum commodorum et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. Mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi praeter uoluntatem institutae uitae, quod me ambitio quaedam ad honorum studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit. Vera quidem laude probitatis diligentiae religionis neque me tibi neque quemquam antepono, amoris uero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi primas defero; uidi enim, uidi penitusque perspexi in meis uariis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas; fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. Quin mihi nunc te absente non solum consilium, quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio, quae mihi suauissima tecum solet esse, maxime deest - quid dicam? In publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum uero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero? Postremo non labor meus, non requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae), non priuatae carere diutius tuo suauissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt. Atque harum rerum commemorationem uerecundia saepe impediuit utriusque nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae per quam te ac mores tuos mihi purgatos ac probatos esse uoluisti. Atque in ista incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua uoluntas omittendae prouinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio uestro sed uoluntate ac iudicio tuo factum esse uideatur; qua re et illa quae uiolata expiabuntur et haec nostra quae sunt sanctissime conseruata suam religionem obtinebunt. Nos hic in re publica infirma misera commutabilique uersamur. Credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui primum illud ualde grauiter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur; qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgaui senatum, ut mihi uisus sum, summa cum auctoritate et in causa non uerecunda admodum grauis et copiosus fui. Ecce aliae deliciae equitum uix ferendae! Quas ego non solum tuli sed etiam ornaui. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse; ut induceretur locatio postulauerunt. Ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare Crassus eos impulit. Inuidiosa res, turpis postulatio, et confessio temeritatis. Summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. Huic quoque rei subuentum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Dec. et postridie. Neque adhuc res confecta est, sed uoluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat Metellus consul designatus, unusque erat dicturus, ad quem propter diei breuitatem peruentum non est, heros ille noster Cato. X. Sic ego conseruans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam; sed tamen quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, uia, quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parua ostendam tamen: utor Pompeio familiarissime. Video quid dicas; cauebo quae sunt cauenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura. Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. Duo enim soli dicuntur petituri: Caesar (cum eo coire per Arrium cogitat) et Bibulus (cum hoc se putat per C. Pisonem posse coniungi). Rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. Quid aliud scribam ad te? Quid? multa sunt, sed in aliud tempus. ... te exspectare uelis cures ut sciam; iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum uenias. Non. Dec.
XVIII.
Scr. XI Kal. Febr. an. 60.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt una communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. Abest enim frater aphelestatos et amantissimus. †Metellus† non homo sed "litus atque aer et solitudo mera". Tu autem, qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio leuasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in priuatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? Ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. Nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent; itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus. Qua re te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. Multa sunt enim quae me sollicitant anguntque; quae mihi uideor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse. Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. Atque hi (nolo enim te permoueri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt; in re publica uero, quamquam animus est praesens, tamen uulnus etiam atque etiam ipsa medicina efficit. Nam ut ea breuiter quae post tuum discessum acta sunt conligam - iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. Etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi uidebar, locum resecandae libidinis et coercendae iuuentutis uehemens flaui et omnis profudi uiris animi atque ingeni mei, non odio adductus alicuius sed spe non corrigendae sed sanandae ciuitatis: adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. Vide quae sint postea consecuta: consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspirio posset (quantum hoc uulnus!); facto senatus consulto de ambitu, de iudiciis, nulla lex perlata; exagitatus senatus, alienati equites Romani (quod erat qui ob rem iudicandam). Sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum constituta euertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit. Instat hic nunc annus egregius. Eius initium eius modi fuit ut anniuersaria sacra Iuuentatis non committerentur; nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris initiauit; Menelaus aegre id passus diuortium fecit; quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non putauit. Est autem C. Herennius quidam, tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem (tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et Sextus pater eius nummos uobis diuidere solebat); is ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut uniuersus populus in campo Martio suffragium de re Clodi ferat. Hunc ego accepi in senatu ut soleo, sed nihil est illo homine lentius. Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli autem filius, o di immortales! Quam ignauus ac sine animo miles! Quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cottidie praebeat! Agraria autem promulgata est a Flauio sane leuis, eadem fere quae fuit Plotia. Sed interea politikos aner oud'onar quisquam inueniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic est enim; uolo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur suam. Crassus uerbum nullum contra gratiam. Ceteros iam nosti; qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore saluas sperare uideantur. Vnus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi uidetur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos, quos habuit amantissimos sui, tertium iam mensem uexat neque iis a senatu responsum dari patitur. Ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit; qua re etiam legationes reiectum iri puto. Nunc uides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsi multa etiam a me non scripta perspicis, reuise nos aliquando, et quamquam sunt haec fugienda quo te uoco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo uel cum his molestiis perfrui uelis. Nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. Qua re cura ut te quam primum uideamus. XI kal. Febr. [Q. Metello L. Afranio coss.]
XIX.
Scr. Romae Id. Mart. an. 60.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi uerum etiam si tam breuis epistulas uenem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu; sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me uolo epistulam ad te sine argumento ac sententia peruenire. Et primum tibi, ut aequum est ciui amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde quoniam nos amore tibi proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur. Atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli uersatur metus; nam Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et Heluetii sine dubio sunt in armis excursionesque in prouinciam faciunt. Senatus decreuit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, uacationes ne ualerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae ciuitates darentque operam ne eae se cum Heluetiis coniungerent. Legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον, Lentulus Clodiani filius. Atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima sors exisset, una uoce senatus frequens retinendum me in urbe censuit; hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri uideremur; quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur? Vrbanae autem res se sic habent. Agraria lex a Flauio tribuno pl. uehementer agitabatur auctore Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. Ex hac ego lege secunda contionis uoluntate omnia illa tollebam quae ad priuatorum incommodum pertinebant: liberabam agrum eum qui P. Mucio L. Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diuiserat, in sua possessione retinebam; unam rationem non reiciebam, ut ager hac aduenticia pecunia emeretur quae ex nouis uectigalibus per quinquennium reciperetur. Huic toti rationi agrariae senatus aduersabatur, suspicans Pompeio nouam quandam potentiam quaeri; Pompeius uero ad uoluntatem perferendae legis incubuerat. Ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium priuatorum possessiones (is enim est noster exercitus, hominum, ut tute scis, locupletium); populo autem Pompeioque (nam id quoque uolebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar. Sed haec tota res interpellata bello refrixerat. Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat. Haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam, tribunum pl., tribulem tuum, sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse; huic frequenter interceditur. Haec sunt, ut opinor, in re publica. Ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam inuidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica uersari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri; sed postea quam primum Clodi absolutione leuitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde uidi nostros publicanos facile a senatu diiungi, quamquam a me ipso non diuellerentur, tum autem beatos homines (hos piscinarios dico, amicos tuos) non obscure nobis inuidere, putaui mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda. Itaque primum eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium, adduxi in eam uoluntatem ut in senatu non semel sed saepe multisque uerbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur. Cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit. Odia autem illa libidinosae et delicatae iuuentutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, priuatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem maleuolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam. Atque ita tamen istis nouis amicitiis implicati sumus ut crebro mihi uafer ire Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam: "νᾶφε καὶ μέμνασ’ ἀπιστεῖν. ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν." Ac nostrae quidem rationis ac uitae quasi quandam formam, ut opinor, uides. De tuo autem negotio saepe ad me scribis. Cui mederi nunc non possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum uoluntate, nullius nostrum auctoritate factum. Nam quod me esse ad scribendum uides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum (et ita factum est a P. Seruilio filio, qui in postremis sententiam dixit); sed immutari hoc tempore non potest. Itaque conuentus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. Tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, uelim me facias certiorem. Commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te; in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque uideatur, non dicam quod tibi, ut opinor Panhormi, Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et soloeca dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et inuito. Latinum si perfecero, ad te mittam. Tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. Hic tu caue dicas "tis pater' ainesei?"; si est enim apud homines quicquam quod potius laudetur, nos uituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus. Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum. Verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda; tu modo nos reuise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, ualde mihi bonus homo et non leuis et amans tui uisus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant. Id. Mart.
XX.
Scr. Romae paulo post IV Id. Mai. an. 60.
CICERO ATTICO SALVTEM.
Cum e Pompeiano me Romam recepissem a. d. IIII Id. Mai., Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Id. Febr. dederas. Ei nunc epistulae litteris his respondebo. Ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae uidebantur moderatissimum fuisse uehementissime gaudeo, idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico. Qua de re cum ad me ita suauiter diligenter officiose humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere; cum erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus. Quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia ueniendum, et is de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non submissum atque populare. Verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi ciuium improborum impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna auctoritate gratia fluctuantem sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem conuertissem. Quod si cum aliqua leuitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti aestimassem; sed a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens leuior sed ut ille me probans grauior uideretur. Reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse uideamur; meos bonos illos uiros quos significas et eam quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν non modo numquam deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. Illud tamen uelim existimes, me hanc uiam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere; nam ut ait †Phinton† ut opinor, οἱ μὲν παρ' οὐδὲν εἰσί, τοῖς δ' οὐδὲν μέλει; mihi uero ut inuideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in congressum nostrum reseruabo. A curia autem nulla me res diuellet, uel quod ita rectum est uel quod rebus meis maxime consentaneum uel quod a senatu quanti fiam minime me paenitet. De Sicyoniis, ut scripsi ad te antea, non multum spei est in senatu; nemo est enim iam qui queratur. Qua re si id exspectas, longum est; alia uia, si qua potes, pugna. Cum est actum, neque animaduersum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. Inducendi senatus consulti maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim maleuolentia, partim opinione aequitatis delectantur. Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo, quod otium a Gallia nuntiari non magno opere gaudet; cupit, credo, triumphare. Hoc uellem mediocrius; cetera egregie. Auli filius uero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri ὑπώπιον. De meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum; eum librum L. Cossinio dedi. Puto te Latinis meis delectari, huic autem Graeco Graecum inuidere. Alii si scripserint, mittemus ad te; sed mihi crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur. Nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, uir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser. Claudius reliquit donauit; cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter dixi me accepturum si attulisset. Nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos clientis hospites, libertos denique ac seruos tuos ut scida ne qua depereat; nam et Graecis iis libris quos suspicor et Latinis quos scio illum reliquisse mihi uehementer opus est. Ego autem cottidie magis quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco. Per mihi? per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me ualde uelle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias; et ut iam inuisas nos non solum rogo sed etiam suadeo.