T. LIVII PATAVINI AB VRBE CONDITA LIBER IX

I

Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Caluino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, "ne nihil actum" inquit "hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. Satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem defendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? Res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae uidebantur, remisimus; auctores belli quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portauimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? Quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? Neminem, neque populum neque priuatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra praebuerimus. Iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis, pro certo habete priora bella aduersus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos."

II

Haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. Inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui capiant. Iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit. Duae ad Luceriam ferebant uiae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per Furculas Caudinas, breuior; sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti. Iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam uenias ad eum, intrandae primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris retro uia repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque euadendum. In eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole inuenere. Cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. Citati inde retro, qua uenerant, pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice armisque inueniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio stuporque omnium animos ac uelut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi uidere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra propter aquam uallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. Ad consules maestos, ne aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.

III

Querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, [alius] "per obices uiarum," alius, "per aduersa montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope triginta uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti"; alius: "quo aut qua eamus? Num montes moliri sede sua paramus? Dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem uenies? Armati, inermes, fortes, ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis. sedens bellum conficiet." His in uicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent. Iam is grauis annis non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi consiliique. Is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inuiolatos dimittendos. Quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. Quae ubi tam discordia inter se uelut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium uictus est ut ipsum in consilium acciret. Nec grauatus senex plaustro in castra dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse. Cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media uia consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur, "ista quidem sententia" inquit "ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. Seruate modo quos ignominia inritaueritis; ea est Romana gens, quae uicta quiescere nesciat. Viuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expetitas a uobis quiescere sinet." Neutra sententia accepta Herennius domum e castris est auectus.

IV

Et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, uicti necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti prouocarent ad pugnam. Tum Pontius debellatum esse respondit; et quoniam ne uicti quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis uestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas uictis ac uictoribus fore: si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere uicturum; his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se uetuit. Haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius accepturi uiderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse. Cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui tum princeps legatorum uirtute atque honoribus erat, "patrem meum" inquit, "consules, saepe audiui memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis ciuitatis, quando nec fossa ualloque ab ignauissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. Quod si, illis ut decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem pro patria praeclaram esse faetor et me uel deuouere pro populo Romano legionibusque uel in medios me immittere hostes paratus sum; sed hic patriam uideo, hic quidquid Romanarum legionum est; quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere uolunt, quid habent quod morte sua seruent? Tecta urbis, dicat aliquis, et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur. Immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non seruantur. Quis enim ea tuebitur? Imbellis uidelicet atque inermis multitudo. Tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? Hic omnes spes opesque sunt, quas seruando patriam seruamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac prodimus]. At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus. Subeatur ergo ista, quantacumque est, indignatas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. Ite, consules, redimite armis ciuitatem, quam auro maiores uestri redemerunt."

V

Consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere uictor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni. Itaque non, ut uolgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina sed per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? Spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent; et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur. Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. Redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut uix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignauia foedius inde quam uenissent abituri: illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foueam missos. Alii alios intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria uictoris et uoltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem uiam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes uenissent: se solos sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam uires, nequiquam animos datos. Haec frementibus hora fatalis ignominiae aduenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis. Iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum exire iussi; et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta; tantam id inter eos qui paulo ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis uelut ab nefando spectaculo auerteret oculos.

VI

Primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique, si uoltus eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset. Ita traducti sub iugum et quod paene grauius erat per hostium oculos, cum e saltu euasissent, etsi uelut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. Itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa uiam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostrauerunt. Quod ubi est Capuam nuntiatum, euicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus, [fasces, lictores,] arma, equos, uestimenta, commeatus militibus benigne mittunt; et uenientibus Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus iustis omnibus hospitalibus priuatisque et publicis fungitur officiis. Neque illis sociorum comitas uoltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant; adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat. Postero die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur reuertissent uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; iacere indolem illam Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc ceruicibus iugum sub quod missi essent; habere Samnites uictoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam; cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque, -

VII

cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur [Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse; aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. Iam et Romae sua infamis clades erat. Obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. Ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. Tabernae circa forum clausae iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati claui, anuli aurei positi; paene maestior exercitu ipso ciuitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue accipiendos. Quam concitationem animorum fregit aduentus exercitus etiam iratis miserabilis. Non enim tamquam in patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet. Consules in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum; quibus uitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. Nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratum eius anni, res ad interregnum rediit. Interreges Q. Fabius Maximus M. Valerius Coruus. Is consules creauit Q. Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.

VIII

Quo creati sunt die, eo - sic enim placuerat patribus - magistratum inierunt sollemnibusque senatus consulti perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, penes quem fasces erant, "dic, Sp. Postumi" inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat, "haud sum ignarus" inquit, "consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosae pacis. Ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi; qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. Dedamur per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione populum, si qua obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum. Interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt. Vos, di immortales, precor quaesoque, si uobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at uos satis habeatis uidisse nos sub iugum missos, uidisse sponsione infami obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum uelitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt." Quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque uiri incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset, modo miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. Cum omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Liuio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolui religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur, neque se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus uiolariue posse.

IX

Tum Postumius "Interea dedite" inquit "profanos nos, quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos cum primum magistratu abierint, sed, si me audiatis, priusquam dedantur, hic in compito uirgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. Nam quod deditione nostra negant exsolui religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? Neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse? Omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? Si incensurum? Si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? Si sub regibus futurum? Di meliora, inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit, in omnia potest. Et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moueat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro uobis qui nihil mandaueratis possem. Nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est; di immortales et uestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cauimus et illi male partam uictoriam male perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? Cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? Tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem adferrent. Ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus. Sed neque uos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur, et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna-expediret, uanam uictoriam uanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. Quid enim uobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? Quis uos appellare potest, quis se a uobis dicere deceptum? Hostis an ciuis? Hosti nihil spopondistis, ciuem neminem spondere pro uobis iussistis. Nihil ergo uobis nec nobiscum est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quo nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeuiant, in haec ferrum, in haec iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma."

X

Mouit patres conscriptos cum causa tum auctor, nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. Magistratu inde se extemplo abdicauerunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi. Hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse ciuitati uisa est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant, deuotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse ciuitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. Arma cuncti spectant et bellum: en unquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat? In ciuitate ira odioque ardente dilectus prope omnium uoluntariorum fuit. Rescriptae ex eodem milite nouae legiones ductusque ad Caudium exercitus. Praegressi fetiales ubi ad portam uenere, uestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum uinciri. Cum apparitor uerecundia maiestatis Postumi laxe uinciret. "quin tu" inquit "adduces lorum, ut iusta fiat deditio?" Tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal uentum Ponti est, A. Cornelius Aruina fetialis ita uerba fecit. Quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines uobis dedo." Haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat ui perculit et clara uoce ait se Samnitem ciuem esse, illum legatum [fetiale] a se contra ius gentium uiolatum; eo iustius bellum gesturos.

XI

Tum Pontius "nec ego istam deditionem accipiam" inquit, "nec Samnites ratam habebunt. Quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum uictori cum qua potes fide restituis? Populum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. Nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est uentum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis quae ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. Nunquamne causa defiet cur uicti pacto non stetis? Obsides Porsinnae dedistis; furto eos subduxistis. Auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum caesi sunt. Pacem nobiscum pepigistis ut legiones uobis captas restitueremus; eam pacem inritam facitis. Et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones seruatas? Pacem sibi habeat, legiones captas uictori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. Vt quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot ciues incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc uos, fetiales, iuris gentibus dicitis? Ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem †oblactam† sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. Gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum [fetialem] genu perculit. Ita di credent Samnitem ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum esse bellum. Haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et uix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere! I, lictor, deme uincla Romanis; moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant." Et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inuiolati redierunt.

XII

Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse: et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se medio lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos facere. Adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et uicisse crederent Romanum. Inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato aduentu Samnitium - fuisse et Satricanos cum iis satis constat - nocte occupata est. Timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam - et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudo - tamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem inclinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. Ea spes remisit a certamine animos et passim arma iactari coepta. Pertinacior pars armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites concremauerunt. Consules inter se partiti prouincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substiti aduersus Caudinas legiones. Distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. Optimum uisum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.

XIII

Aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit; ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est; suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat. Vadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila uelut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. Nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope uesano impetu egit. Itaque non fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est peruentum. Romanos ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. Ibi plus quam in acie sanguinis ac caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta. Exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis peruenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut euenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur. Quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut peruenire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. Tum quoque profectos inde ad Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum ueheret, interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu aduenit, et commeatus ex montibus Samnitium inuecti erant et auxilia intromissa. Artiora omnia aduentus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. Itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis uiribus signa cum Papirio conferre.

XIV

Per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interueniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, aduersus eos se pro alteris pugnaturos. Ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset conlocutus de re haud dubia, signum pugnae proposuit. Agentibus diuina humanaque, quae adsolent cum acie dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes; quibus Papirius ait: "auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut uidetis, ad rem gerendam proficiscimur". Signa inde ferre iussit et copias eduxit uanissimam increpans gentem, quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret. Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem uere cupiebant aut expediebat simulare ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, uociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra uallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos uideantur. Accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne uallum quidem defendant. Ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars uellerent uallum atque in fossas proruerent, nec uirtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra inuasere; et pro se quisque non haec Furculas nec Caudium nec saltus inuios esse, ubi errorem fraus superbe uicisset, sed Romanam uirtutem, quam nec uallum nec fossae arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, seruos liberos, puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent auidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent. Itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne desperata uenia hostes caecos in supplicia eorum ageret perdere prius quam perire optantes. Laudere ea milites laetarique obuiam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuuentutis.

XV

Dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id uoluntatis, temptarentur. Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut ui subegit aut condicionibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, breui ad spem euentus respondit; nam insessis omnibus uiis per quas commeatus ex Samnio subuehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione. Iis Papirius ita respondit debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid uictis patiendum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit arma, sarcinas, iumenta, multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; militem se cum singulis uestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non nouam inferentem ignominiam. Nihil recusatum. Septem milia militum sub iugum missa praedaque ingens Luceriae capta, receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant. Haud ferme alia mutatione subita rerum clarior uictoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus inuenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus. Ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphauerit an consulum - Papirique praecipuum - id decus sit. Sequitur hunc errorem alius error Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.

XVI

Conuenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellauit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit. Pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui ciues Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. Nam cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea uoce quam armis inlatis terroris colonis iniectum. Itaque subinde exsequentes quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam ualido et armato uim allaturos, ab iisdem consilium petere iussi quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. Duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium ciuium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera nauaretur. Pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta et quam in uiam egressurus hostis foret; altera, quibus inuitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt. Ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa uiam siluestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant; qui quaestione habita quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit, uirgis caesos securi percussit praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit. Inde triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt. Et fuit uir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum uigore sed etiam corporis uiribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; uictoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt et] seu uirium ui seu exercitatione multa, cibi uinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem, quia ipse inuicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille "ne nihil remissum dicatis, remitto" inquit, "ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis". Et uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in socios ciuesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum uocari iussisset, lictorem expedire securem iussit. Ad quam uocem exanimi stante Praenestino, "agedum, lictor, excide radicem hanc" inquit "incommodam ambulantibus", perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla uirtutum feracior fuit, nemo unus erat uir quo magis innixa res Romana staret. Quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam uertisset. -

XVII

Nihil minus quaesitum a principio huius operis uideri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem uarietatibusque distinguendo opere et legentibus uelut deuerticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus uolutaui animum, eas euocat in medium, ut quaerere libeat quinam euentus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello pollere uidentur militum copia et uirtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant inuictum Romanum imperium. Iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Vt alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa uita, sicut Magnum modo Pompeium, uertenti praebuit fortunae? Recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Coruum, C. Marcium Rutulum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium, Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M'. Curium? Deinceps ingentes sequuntur uiri, si Punicum Romano praeuertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum uenerat. Ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuuenes ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem uiderant. Militaria opera pugnando obeunti Alexandro - nam ea quoque haud minus clarum eum faciunt - cessisset uidelicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Coruus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, deuotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi! Victus esset consiliis iuuenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus ueram speciem Romani senatus cepit! Id uero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominaui castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaueret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret! Non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum fortunae apparatibus suae, praedam uerius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus uana contemnere, incruentus deuicit. Longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, uisus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et uestigia recentia domesticae cladis, ubi auunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.

XVIII

Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. Qui si ex habitu nouae fortunae nouique, ut ita dicam, ingenii quod sibi uictor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege piget superbam mutationem uestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam uictis Macedonibus graues nedum uictoribus, et foeda supplicia et inter uinum et epulas caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis. Quid si uini amor in dies fieret acrior? Quid si trux ac praeferuida ira? - nec quicquam dubium inter scriptores refero - nullane haec damna imperatoriis uirtutibus ducimus? Id uero periculum erat, quod leuissimi ex Graecis qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae fauent dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus; et aduersus quem Athenis, in ciuitate fracta Macedonum armis, cernente tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot proceribus Romanis uocem liberam missurus fuerit! Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis uictus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuuenis, cum populi iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre. Miremur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna uariauerit? Quin tu homines cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna confers? Quot Romanos duces nominem quibus nunquam aduersa fortuna pugnae fuit? Paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam res, denos uicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc prauitas impedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. At hercule reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. Inuictus ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine uiueret morereturque.

XIX

Restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel militum genere uel multitudine auxiliorum. Censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. Itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Vmbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum. Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Vmbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus †Samnites† aut socios ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes. Ipse traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret. Adde quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. Arma clupeus sarisaeque illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti. Iam in opere quis par Romano miles? Quis ad tolerandum laborem melior? Vno proelio uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? Ne ille saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem. Equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par aduersus communem hostem duas potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul Punico Romanoque obrutus bello esset. Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. Absit inuidia uerbo et ciuilia bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laborauimus: †equitem[, sagittas, saltus impeditos, auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest. Mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus pacis amor et ciuilis cura concordiae.XX

M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Venox consules facti. Eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renouando legati cum senatum humi strati mouissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces. Itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. Et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem uenerunt. Eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent; et duae Romae additae tribus, Vfentina ac Falerna. Inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad nouos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum uenerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. Id audacter spondendo impetrauere ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia perdomita - nam Forento quoque, ualido oppido, Iunius potitus erat - in Lucanos perrectum; inde repentino aduentu Aemili consulis Nerulum ui captum. Et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios uolgauit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant.

XXI

C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant; is cum L. Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit. Duplex inde terror inlatus Romani: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt. Inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumueniendum cepit et diuersa statuit signa. Infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam aciem in Samnites obuertit. Ibi plus certaminis fuit; uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit. Fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.

XXII

Anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est. Consules noui, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio, exercitum ad Saticulam cum supplemento uenit. Neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione conabantur. Eo intentius dictator in moenia hostium uersus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra uis fieret. Eo ferocius adequitare Samnites uallo neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum euectus summouit hostem. Tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. Prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iterauit; in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. Nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt. Is uictorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidauit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uictores in castra referunt. Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per uim Samnis potitur.

XXIII

Mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. Quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus praeuenisset et sparsi per uias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent, obuiam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. Non caedes, non fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent diremit. Inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum. Suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis. Dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos uirorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum nouoque exercitu militem celauit et, tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, "locis" inquit "angustis, milites, deprehensi, nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus. Statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi commeatus poterant et, si homines iuuare uelint, iniqua loca sunt. Itaque non frustrabor ego uos castra hic relinquendo, in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis. Armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. Castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam uictoria nobis abscidamus. Ferte signa in hostem; ubi extra uallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; damna uestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur." Et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi uadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum - ita enim iusserat dictator - ignis est subditus, haud paruum fuit inritamentum. Itaque uelut uecordes inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul uidit castra magister equitum - id conuenerat signum - hostium terga inuadit. Ita circumuenti Samnites, qua potest quisque, fugam per diuersa petunt; ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa. Castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam uictoria laetum quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salua inuenit.

XXIV

Ad Soram inde reditum; nouique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte ueterum militum dimissa nouisque cohortibus in supplementum adductis. Ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo uictoria esset, Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad uigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit. Visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud uana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido remouerentur: fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae uigiliae essent. Ipse insequenti nocte sub oppido siluestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope inuia in arcem ducit, pluribus quam pro numero uirorum missilibus telis eo conlatis; ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis congesta. Vbi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, "hoc quidem ascensu" inquit, "uel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; uos et decem numero et, quod plus est, Romani Romanorumque fortissimi uiri estis. Et locus pro uobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. Ego iam terrore omnia implebo; uos arcem intenti tenete". Decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu "ad arma" et "pro uestram fidem ciues" clamitans; "arx ab hostibus capta est; defendite, ite." Haec incidens principum foribus, haec obuiis, haec excurrentibus in publicum pauidis increpat. Acceptum ab uno pauorem plures per urbem ferunt. Trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, auertunt animos a spe reciperandae arcis. Fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per uias pauidos caedit. Iam Sora capta erat, cum consules prima luce aduenere et quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt. Ex his ducentos uiginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, uinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem praesidio imposito Sorae relinquunt. Omnes qui Romam deducti erant uirgis in foro caesi ac securi percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.

XXV

Consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt. Mota namque omnia aduentu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo uentum est. Ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem uenit. Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant, ex quibus principes iuuentutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules ueniunt. Docent suos iam pridem exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis Samnitem iuuisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. His auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. Ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent. Ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.

XXVI

Eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit. Haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi; eoque in processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. Praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas gentes cogebat. Vicit tamen sententia ut mitterentur coloni; duo milia et quingenti missi. Eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principium coniurationes factae. De quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. Ingens erat magistratus eius terror; itaque siue timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumque - ea capita coniurationis fuerant - priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. Deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, uersa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse. Latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. Postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. Inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed uniuersi, simul negare nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur fraude, pateat uia ad honorem, sed hominum nouorum; ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse simul magistratu abissent. Tum enimuero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita uerba fecit: "Et omnes ante actae uitae uos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his cotionibus uitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit. Sed, quoniam quidam nobiles homines - qua de causa uos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius est - primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt; dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerent; postremo repulsi inde - adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa - in nos inruerunt, et priuatis dictatorem poscere reum uerecundiae non fuit; - ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant, me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. Vos quaeso, consules, si uobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse." Abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules - iis enim ab senatu mandata res est - rei facti aduersus nobilium testimonia egregie absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum inuisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum uiguit: inde labi coepit ad uiliora capita, donec coitionibus factionibusque aduersus quas comparata erat oppressa est.

XXVII

Earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos rursus ad Caudium reuocauit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. Eo consules cum ualido exercitu uenerunt. Et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt; deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut euentus eorum Romanorum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat. Samnitium contra ducibus et carpi paruis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae uidebantur. Itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo uis fieret, quam ad proelium starent; aciem pedite tutam fore. Consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laeuo cornu consistunt. Dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta steti; sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae uniuersisque hostem primo impetu uiribus impulit. Commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. In hunc transuerso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit aciem. In eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. Vnde haud dubiam uictoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris, dissimilem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem hostem signa in perculsos inferentem. Ceterum omnia mutauit repente consulis aduentus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium aduenerat † fortes uiri †, et partis alterius uictoria audita mox uisa etiam proelium restituit. Tota deinde iam uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleuentum, qui nunc urbi Beneuentum nomen est, perfugerunt. Ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.

XXVIII

Consules egregia uictoria parta protinus inde ad Bouianum oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt; donec ab nouis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. Is, cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Bouiano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque ualido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. Eo se intra moenia sub aduentum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat. Dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a Poetelio dictatore siue ab C. Iunio consule - nam utrumque traditur - Nola est capta. Qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa dictatorem dictum. Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. Et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.

XXIX

[M. Valerio P. Decio coss.] Profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. Itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui grauiter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit. Is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. Eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri finibus egressi. Et censura claro eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega magistratu se abdicauerat, Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. Traditur inde, dictu mirabile et quod dimouendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.

XXX

Itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem praua lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negauerunt eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorem et consulum ferme fuerant beneficia - tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius -: alterum, ut duumuiros nauales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. Eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem, ni ad religionem uisa esset pertinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iouis uesci, quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret. Eius rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam ut ii homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum [causa] inuitant, et uino, cuius auidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. Tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur, restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris praecinerent. Haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

XXXI

Consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites, Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit. In Samnio Cluuiarum praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos. Huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluuiana ratus, quo die adgressus est moenia, ui cepit atque omnes puberes interfecit. Inde uictor exercitus Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque. Ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. Minus itaque saeuitum in hostes est, praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa. Et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumueniri posset. Transfugae agrestes et captiui quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes - quae et uera erant - pecoris uim ingentem in saltum auium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones. Ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos uidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos inuadit. Et primo noua res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, ad signa undique coibant et, notis ordinibus in uetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime pugnam aduectus desilit ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem in eum locum deuenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindicaturam. Coniterentur modo uno animo omnes inuadere hostem uictum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. Sed quem esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. His accensus miles, omnium immemor difficultatium, uadit aduersus imminentem hostium aciem. Ibi paulum laboris fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen; ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, uersus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. Sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. Itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.

XXXII

Dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis uelut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios uenit. Aduenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita aduexere. Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt: postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt. Quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cito uiribus arma capiat. Dicto paretur. Consul ubi armatos paratosque uidit, signa extra uallum proferri iussit et haud procul hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes ut ab aduersariis clamor et pugna inciperet, et prius sol meridie se inclinauit quam telum hinc aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur. Nec segnius a Romanis pugna initur. Concurrunt infensis animis; numero hostis, uirtute Romanus superat; anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa omnes ceciderunt. Nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut uictores priusquam uicti pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum uolnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.

XXXIII

Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est; ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et nouus exercitus domo accitus Etruscis uenit. Permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, †quae uelut fatales cum tribunis ac plebe erat,† certamen oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla ui compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae inter legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in uolgus quam optimo cuique gratiorem. Is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante [censuram] et longinquitate potestatem dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, "dic agedum" inquit, "Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses." Negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset, quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tame aut se aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.

XXXIV

Haec sine ullius adsensu cauillante Appio "en" inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. Haec est eadem familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium auxilium uobis comparastis; haec, propter quam duo exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, haec, quae agrarias semper impugnauit; haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. Hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius uestrae libertati. Itane tandem, Appi Claudi? Cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, nemo eorum duodecim tabulas legit? Nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? Immo uero omnes sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat noua. An hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? An populum teneri, te unum exlegem esse? Tenuit Aemilia lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli dominique, aerarium fecerunt; tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum. An hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset, populus creauit? Tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare ualeat? Quem tu regem sacrificiorum crees? Amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. Quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? Quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? Quam isti stolidos ac socordes uideri creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt magistratu! Quid ego antiqua repetam? Nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se abdicauit. Nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraueris a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus. Satis est aut diem aut mensem censurae adicere? Triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram. Hoc quidem iam regno simile est. An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? Paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. Vrbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogauit. Et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? Nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt. Te nec quod dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis. Ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem; sed et haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci iubebo nec, cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur? ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar." Haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in uincula duci iussit. Approbantibus sex tribunis actionem collegae, tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque inuidia omnium ordinum solus censuram gessit.

XXXV

Dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen - aspreta erant strata saxis - inde signa in hostem obuertit. Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide, ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent gladios uadentes in hostem. Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non uolnerauerant turbarent - neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem gererent - stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes inuadunt. Eum impetum non tulerunt Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt; sed equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. Tum de persequendo hoste agitari coeptum.

XXXVI

Silua erat Ciminia magis tum inuia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. Eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleuerat. Tum ex iis qui aderant, consulis frater - M. Fabium, Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua consulem genitum, tradunt - speculatum se iturum professus breuique omnia certa allaturum. Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe nouerat. Habeo auctores uolgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; sed propius est uero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit. Seruus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. Iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis armati. Sed neque commercium linguae nec uestis armorumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. Vsque ad Camertes Vmbros penetrasse dicuntur; ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum consulis uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuuentutemque Camertium Vmbrorum in armis paratam imperio futuram. Haec cum relata consuli essent, impedimentis prima uigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitauit stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. Postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriae arua milites emittit. Ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes, repente a principibus regionis eius concitatae, Romanis occurrunt adeo incompositae ut uindices praedarum prope ipsi praedae fuerint. Caesis fugatisque his, late depopulato agro uictor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit. Eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis uenerant denuntiatum Fabio senatus uerbis ne saltum Ciminium transiret. Laetati serius se quam ut impedire bellum possent uenisse, nuntii uictoriae Romam reuertuntur.

XXXVII

Hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum: uastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat conciueratque indignatione non Etruriae modo populos sed Vmbriae finitima. Itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium uenit; neque e siluis tantummodo promota castra sed etiam auiditate dimicandi quam primum in campos delata acies. Deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad uallum subeunt. Vbi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium inuasuros. Nihilo quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. Decima erat fere diei hora cum cibum capere consul milites iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisue hora signum dederit. Paucis milites adloquitur; Samnitium bella extollit, eleuat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. His ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, ueri similius erat quod simulabatur. Curati cibo corpora quieti dant et quarta fere uigilia sine tumultu excitati arma capiunt. Dolabrae calonibus diuiduntur ad uallum proruendum fossasque implendas. Intra munimenta instruitur acies; delectae cohortes ad portarum exitus conlocantur. Dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestiuis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto uallo erupit acies, stratos passim inuadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit. Paucis armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. Ad castra, ad siluas diuersi tendebant. Siluae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. Aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. Caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. Eam tam claram pugnam trans Ciminiam siluam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno ciuitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Vmbrisque opprimeretur. Sed ubi cumque pugnatum est, res Romana superior fuit. Itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetrauerunt.

XXXVIII

Dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus Allifas de Samnitibus ui cepit. Multa alia castella uicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem uenere. Per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim uastatis unde reditus tutus ad naues esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi exciuere hostes. Palatis per agros nemo obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo ad naues compulsa est. Profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem temeritate auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. Iam gaudium inuidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos auertisset. Itaque armis uirisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat. Obuius iis consul fuit. Dimicatum proelio utrimque atroci incerto euentu est et, cum anceps caedes fuisset, aduersae tamen rei fama in Romanos uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit, consulis ipsius uolnus. Ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres inuasit dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat. Sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium consulem satis fidebant. Alter consul Fabius infestus priuatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate mouerent ut memoriam simultatium patriae remitteret. Profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem conuenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. Cui cum ob animum egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam curiam facit.

XXXIX

Dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militibus in aciem copias eduxit. Nec hostes detractare uisi pugnam. Instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. Quieti aliquamdiu nec suis diffidentes uiribus nec hostem spernentes, statiua in propinquo habuere. †nam et cum Vmbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum† Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum uir uirum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua gente uideretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte mouetur fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. Ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora euaserint. Ea uelut noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc uinci pertinacia coepta et auerti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri certiorem capessere fugam. Ille primum dies fortuna uetere abundantes Etruscorum fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu capta direptaque.

XL

Pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Samnitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt. Duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelauerunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. Spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. Galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. Tunicae auratis militibus uersicolores, argentatis linteae candidae. His dextrum cornu datum: illi in sinistro consistunt. Notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera. Virtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse. His Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit. Dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. Simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte uictoria inciperet. Prior forte Iunius commouit hostem, laeuo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida ueste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem. Quod ubi sensit dictator, "ab laeuone cornu uictoria incipiet" inquit "et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam uictoriae trahet?" Concitat milites; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab laeuo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos euehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transuersa latera hostium incurrunt. Is nouus additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. Iam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pauidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis. Dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius triumpho longe maximam speciem captiua arma praebuere. Tantum magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum diuiderentur. Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur. Et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. Eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili uictoria dimicat. Ipsum oppidum - nam ad moenia uictor accessit - cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. Praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator uictoria triumphans urbem est inuectus; quin etiam deuictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est uersum. Quos populos proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declarauit.

XLI

Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decio collega datur. Valerius praetor quartum creatus. Consules partiti prouincias; Etruria Decio, Samnium Fabio euenit. Profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. Cum Samnitibus acie dimicatum. Haud magno certamine hostes uicti; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. Secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere. Volsiniensium castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. Ac de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. Stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit. Tranquillas res iam in Etruscis turbauit repentina defectio Vmbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. Ii concitata omni iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. Nec Romae spernebatur Vmbrorum bellum; et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent. Itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Vmbriam propere exercitum duceret. Dicto paruit consul magnisque itineribus ad Meuaniam, ubi tum copiae Vmbrorum erant, perrexit. Repens aduentus consulis, quem procul Vmbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Vmbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent; plaga una - Materinam ipsi appellant - non continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen egit. Castra uallantem Fabium adorti sunt. Quos ubi effusos ruere in munimenta consul uidit, reuocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione uera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum, exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et uocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt. Haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellauerit ducem. Ante imperium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. Non tamquam in uiros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem armatique milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. Plus capitur hominum quam caeditur atque una uox ponere arma iubentium per totam fertur aciem. Itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. Postero insequentibusque diebus et ceteri Vmbrorum populi deduntur: Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.

XLII

Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam exercitum reduxit. Itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuauerat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Volumnius consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante imperium. Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus inuenio. Creatus consul, cum collegae nouum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset. Volumnium prouinciae haud paenituit. Multa secunda proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. Praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuuabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris auidum. Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. Minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset. Postero die uixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis uestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi. Sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona ueniere. Qui se ciuem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus; eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam integram rem noui consules P. Cornelius Aruina Q. Marcius Tremulus - hi enim iam creati erant - ad senatum referre. Id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum uocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.

XLIII

In Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum foede saeuitum. Itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio noui hostes - iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat - decernuntur. Primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. Ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac uetusta gentis gloria fuit: nihil usquam dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem accepit. Et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior erat. Omnia itinera obsaepserant hostes saltusque peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum. Aduentus marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit. Nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, aduenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur. Raptim conlatae sarcinae in medium et, prout tempus patiebatur, instructa acies. Clamor primum in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam inuadit, clamitans summum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli uindicarent decus. Qua impetum dederat, perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et uacua defensoribus capit atque incendit. Quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec in uallum partem tutum perfugium est. Iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias inuicem inter se gratantes, cum repente uisae procul hostium nouae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integrauere caedem. In quas nec iussu consulum nec signo accepto uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem clamitantes. Indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore. Nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres nouaeque, montes proximos fuga capiunt. Eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci uictis est et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes pacem petebant. Tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, quia maluerunt quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis quique arma Romanis intulerant ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum. Eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium uouerat. Ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo uiae per agros publica impensa factae. Et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id uenerant, comiter munera missa.

XLIV

Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure. Ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. Creati consules L. Postumius Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto, quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis an consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. Eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae. Itaque ambo consules in Samnium missi cum diuersas regiones, Tifernum Postumius, Bouianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum. Alii haud dubie Samnites uictos ac uiginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse. Consul ut statiua tuta copiosaque - et ita erant - petisse uideretur, postquam et munimentis castra firmauit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de uigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum aduersus alios sedentem, ducit. Ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert; et cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improuiso inuadit. Itaque cum lassitudo ac uolnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et uiginti capta, atque inde ad castra Postumi perrectum. Ibi duo uictores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque; signa militaria sex et uiginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta. Et Bouianum urbs postero die coepta oppugnari breui capitur magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem, cum uolnere graui relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fuluium in locum eius consulem suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bouianum captum. Eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus; Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.

XLV

P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. Quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse: nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. Eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquam Samnitibus redditum. Ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciuerat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint; quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena necessariam ciuitatem fore. Ob haec uolgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; consulesque ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis, sine imperio trepidare. Alius exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relictarum excidia. Itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum uertit, est audita, ut prima uigilia diuersi e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus se in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. Palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt; ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. Transgressi deinde uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant. Post per exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. De Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. His populis foedus petentibus datum.

XLVI

Eodem anno Cn. Flauius Cn. Filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis curulis fuit. Inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit; ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum, euolgauit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur; aedem Concordiae in area Volcani summa inuidia nobilium dedicauit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. - Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit aduersus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. Ad collegam aegrum uisendi causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui anxios inuidia inimicos spectauit. - Ceterum Flauium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura uires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinauerat et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus diuisis forum et campum corrupit; tantumque Flaui comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes discessit ciuitas; aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellauit. Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot uictoriis non pepererat hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transueherentur.