I
Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis uiginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? Nec uero necesse est quemquam a me nominari: uobiscum ipsi recordamini. Mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim illorum inimicus mihi fuit uoluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. Tu ne uerbo quidem uiolatus, ut audacior quam Catilina, furiosior quam Clodius uiderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios ciuis fore putauisti. Quid putem? contemptumne me? Non uideo nec in uita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis ciuibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conseruatae dedit. An decertare mecum uoluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere? Illud profecto: non existimauit sui similibus probari posse se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus. Cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me uiolatam esse criminatus est, quod ego grauissimum crimen iudico, pauca dicam.
II
Contra rem suam me nescio quando uenisse questus est. An ego non uenirem contra alienum pro familiari et necessario, non uenirem contra gratiam non uirtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non uenirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio? Sed hoc idcirco commemoratum a te puto ut te infimo ordini commendares, cum omnes te recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse. At enim te in disciplinam meam tradideras - nam ita dixisti - domum meam uentitaras. Ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. Sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem facere licuisset. Auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! Quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominauerunt - nec enim licebat a pluribus nominari - tu nec soluendo eras nec te ullo modo nisi euersa re publica incolumem fore putabas. Poteras autem eo tempore auguratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de ui condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.
III
At beneficio sum tuo usus. Quo? Quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non satis gratus uideri. Sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris? Quem ipse uictor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, saluum esse uoluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse uitam quibus non ademerint? Quod si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo erant conseruati, quos tu ipse clarissimos uiros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam iucundum mihi uideri debuit non interfectum me a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus uiderer? At in illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocauit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? Quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipauisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent uenalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo cotidie susciperes uino lustrisque confectus. At ego, tamquam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica grauiter querens de homine nihil dixi. Itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit.
IV
At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitauit homo et humanitatis expers et uitae communis ignarus. Quis enim umquam qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitauit? Quid est aliud tollere ex uita uitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? Quam multa ioca solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta uideantur, quam multa seria neque tamen ullo modo diuolganda! Sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem uidete. Quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio uideris? Qui cum hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. Sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? Quo me teste conuincas? An chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. Qui possis? sunt enim librari manu. Iam inuideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat. Quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere aduersario quod ille si uerbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? At ego non nego, teque in isto ipso conuinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. Quod enim uerbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici, beneuolentiae? Omne autem crimen tuum est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad ciuem, tamquam ad bonum uirum, non tamquam ad sceleratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te inuito me non esse facturum; idque a me impetras. Quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere? Verum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? Sed uidelicet meam gratiam uoluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.
V
Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a uobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. Simul illud oro: si meam cum in omni uita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut prouocauit, respondero, oblitum esse putetis mei. Non tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. Etsi ille nullo modo consul, uel quod ita uiuit uel quod ita rem publicam gerit uel quod ita factus est; ego sine ulla controuersia consularis. Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui consulatus uerbo meus, patres conscripti" re uester fuit. Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? Haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es uituperare? Quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium qui uituperaret inuentus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni, manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique fatale. Non placet M. Antonio consulatus meus. At placuit P. Seruilio, ut eum primum nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit Q. Catulo, cuius semper in hac re publica uiuet auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M. Glabrioni, M. Lepido, L. Volcacio, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa uita excedens prouidit, tum quod te consulem non uidit. Maxime uero consulatum meum Cn. Pompeius probauit qui, ut me primum decedens ex Syria uidit, complexus et gratulans meo beneficio patriam se uisurum esse dixit. Sed quid singulos commemoro? Frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non uitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.
VI
Sed quoniam illis quos nominaui tot et talibus uiris res publica orbata est, ueniamus ad uiuos qui duo de consularium numero reliqui sunt. L. Cotta, uir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decreuit uerbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominaui consulares senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini. L. Caesar, auunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua grauitate sententiam dixit in sororis suae uirum, uitricum tuum! Hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque uitae debuisses habere, uitrici te similem quam auunculi maluisti. Huius ego alienus consiliis consul usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re publica rettulisti? At ad quos refert? di immortales! Ad eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. Hodie non descendit Antonius. Cur? Dat nataliciam in hortis. Cui? Neminem nominabo: putate tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendam! Tu cum principem senatorem, ciuem singularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent, tuam exhauriunt? Tuus uidelicet salutaris consulatus, perniciosus meus.
VII
Adeone pudorem cum pudicitia perdidisti ut hoc in eo templo dicere ausus sis "in quo ego senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praesidebat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocauisti?" At etiam ausus es - quid autem est quod tu non audeas? - cliuum Capitolinum dicere me consule plenum seruorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, uim adferebam senatui. O miser, siue illa tibi nota non sunt - nihil enim boni nosti siue sunt, qui apud talis uiros tam impudenter loquare! Quis enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis qui se ciuem esse meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in cliuo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt. Etenim cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua manu, uoce paene litterarum coacti se urbem inflammare, ciuis trucidare, uastare Italiam, delere rem publicam consensisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod illis accidit contigisset? Ad sepulturam corpus uitrici sui negat a me datum. Hoc uero ne P. quidem Clodius dixit umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te omnibus uitiis iam esse superatum. Qui autem tibi uenit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? An uerebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum euadere, nisi accessisset etiam disciplina?
VIII
Tam autem eras excors ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. Ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. Nam comprehensio sontium mea, animaduersio senatus fuit. Homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit uituperari. Iam illud cuius est, non dico audaciae - cupit enim se audacem - sed, quod minime uolt, stultitiae, qua uincit omnis, cliui Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra uersentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem uiximus, cum gladiis homines conlocati stent! Accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis ciuis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. Haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam rerum repugnantiam non uides. Nihil profecto sapis. Quid est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria? At etiam quodam loco facetus esse uoluisti. Quam id te, di boni, non decebat! In quo est tua culpa non nulla. Aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. "Cedant arma togae." Quid? tum nonne cesserunt? At postea tuis armis cessit toga. Quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. Nec uero tibi de uersibus plura respondebo: tantum dicam breuiter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsiciuis ut meae uigiliae meaeque litterae et iuuentuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Sed haec non huius temporis: maiora uideamus.
IX
P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. Quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? Quod quidem ego fauisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. At Miloni ne fauere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. At laetatus sum. Quid ergo? in tanta laetitia cunctae ciuitatis me unum tristem esse oportebat? Quamquam de morte Clodi fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta - quid enim attinebat noua lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta? - quaesitum est tamen. Quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inuentus qui diceres? Quod uero dicere ausus es idque multis uerbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea bellum ciuile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti.
X
Ego M. Bibulo, praestantissimo ciui, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione auocarem. In quo Caesar felicior fuit. Ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. Postea uero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? Stulti erat sperare, suadere impudentis. Duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. Ea uelim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur. Quorum si utrumuis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. Atque idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante prouideram, inferrique patriae bellum uiderem nefarium, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa uox est nota multis: "Vtinam, Cn. Pompei, cum C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! Fuit alterum grauitatis, alterum prudentiae tuae." Haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. Quae si ualuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.
XI
Sed haec uetera, illud uero recens, Caesarem meo consilio interfectum. Iam uereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praeuaricatorem mihi apposuisse uidear, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret alienis. Quis enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen audiuit? Cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? Occultatum dico? cuius non statim diuolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea societate uiderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquam celari uellet qui fuisset. Quam ueri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? Etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie uideret, alter etiam Ahalae? Hi igitur his maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo? Quid? C. Cassius in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desiderauit; qui etiam sine his clarissimis uiris hanc rem in Cilicia ad fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam nauis appulisset. Cn. Domitium non patris interitus, clarissimi uiri, non auunculi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam libertatem, sed mea auctoritas excitauit? An C. Trebonio ego persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. Quo etiam maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. An L. Tillius Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus quam facturum putaui, admiratus autem ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. Quid duos Seruilios - Cascas dicam an Ahalas? - et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? Longum est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum.
XII
At quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. "Caesare interfecto" inquit "statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamauit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus." Cur mihi potissimum? quia sciebam? Vide ne illa causa fuerit appellandi mei quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum exstitisse. Tu autem, omnium stultissime, non intellegis, si, id quod me arguis, uoluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum uoluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit? Omnes ergo in culpa. Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; uoluntas nemini. Sed stuporem hominis uel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: "Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamauit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse." Ergo ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? Esto, sit in uerbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? Constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam uelis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. An faces admouendae sunt quae excitent tantae causae indormientem? Numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene sint an uindices libertatis?
XIII
Attende enim paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe. Ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conseruatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. Tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur prouinciae Bruto, Cassio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? Atqui haec acta per te. Non igitur homicidas. Sequitur ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium nihil potest esse. Quid est? num conturbo te? Non enim fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. Sed tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. Itaque iam retexo orationem meam. Scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent sitne uerum, ne cui negent. Etenim uereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut inuitatum refugisse mihi sit turpissimum. Quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae sempiternae? In huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis? Non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. Tanta enim res est ut inuidiam istam quam tu in me uis concitare cum laude non comparem. Quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos? cum accesserint, non adfari atque appetere uideatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse uitae fructum putent? quae uero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? Tu uero ascribe me talem in numerum.
XIV
Sed unam rem uereor ne non probes: si enim fuissem, non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. Quamquam si interfici Caesarem uoluisse crimen est, uide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio uidimus seuocari. Ego autem - uide quam tecum agam non inimice - quod bene cogitasti aliquando, laudo, quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco. Virum res illa quaerebat. Quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, "cui bono fuerit," uide, quaeso, ne haereas. Quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui seruire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non seruis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberauisti; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipauisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, uectigalium flagitiosissimae nundinae. Etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subuenire potuisset? Nescio quid conturbatus esse uideris; num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere uideatur? Libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri: habet istius pulcherrimi facti clarissimos uiros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. Respondi maximis criminibus: nunc etiam reliquis respondendum est.
XV
Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque ualuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor enim me, cum ea quae acciderunt prouiderem futura, tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi ciues, si idem prouidissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam uestris quondam meisque consiliis conseruatam breui tempore esse perituram. Nec uero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter uitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego praestantissimos uiros, lumina rei publicae, uiuere uolebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuuentutis, tum optimorum ciuium exercitus; qui si uiuerent, quamuis iniqua condicione pacis - mihi enim omnis pax cum ciuibus bello ciuili utilior uidebatur - rem publicam hodie teneremus. Quae sententia si ualuisset ac non ei maxime mihi quorum ego uitae consulebam spe uictoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine uel potius numquam in hac urbe mansisses. At uero Cn. Pompei uoluntatem a me alienabat oratio mea. An ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? Quod quidem erat magnum, de summa re publica dissentientis in eadem consuetudine amicitiae permanere. Ego quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem uidebat. Ego incolumitati ciuium primum, ut postea dignitati possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. Quod autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior erat nostra dissensio. Quid uero ille singularis uir ac paene diuinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me uidisse plus fateretur, se sperauisse meliora. Et eius uiri nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem esse fateare?
XVI
Sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. Ne de iocis quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa castra plena curae; uerum tamen homines, quamuis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur. Quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum. Hereditates mihi negasti uenire. Vtinam hoc tuum uerum crimen esset! plures amici mei et necessarii uiuerent. Sed qui istuc tibi uenit in mentem? Ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. Me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu uidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem. Et quidem uide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. Fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam uiderat aut certe numquam salutauerat, fecit heredem. Velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. "Nihil scio" inquies " nisi quae praedia habuerit." Igitur fratrem exheredans te faciebat heredem. In multas praeterea pecunias alienissimorum hominum ui eiectis ueris heredibus, tamquam heres esset, inuasit. Quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.
XVII
Haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena uilla declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, uini exhalandi, non ingeni acuendi causa declamitas. At uero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae uellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. Vide autem quid intersit inter te et auum tuum. Ille sensim dicebat quod causae prodesset: tu cursim dicis aliena. At quanta merces rhetori data est! Audite, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae uolnera. Duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? Sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinauit. Iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. Nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper nouus ueniam: quam facultatem mihi multitudo istius uitiorum peccatorumque largitur.
XVIII
Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor; a principio ordiamur. Tenesne memoria praetextatum te decoxisse? "Patris" inquies "ista culpa est." Concedo. Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamuis quis fortunae uitio, non suo decoxisset. Sumpsisti uirilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. Primo uolgare scortum: certa flagiti merces nec ea parua; sed cito Curio interuenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo conlocauit. Nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. Quotiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. Quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Scisne me de rebus mihi notissimis dicere? Recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum. Quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedaui uel potius sustuli! Patri persuasi ut aes alienum fili dissolueret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. Haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos uidemus gladiis confideres, maledictis me prouocare ausus esses?
XIX
Sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a uerecundo inimico audire non posses. Sed reliquum uitae cursum uidete, quem quidem celeriter perstringam. Ad haec enim quae in ciuili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. Quae peto ut, quamquam multo notiora uobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema ueniamus. Intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. Quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quiduis rectissime facere posset. Qui tum inde reditus aut qualis? Prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. Quae autem domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. Domum dico? Quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas?
XX
Venis e Gallia ad quaesturam petendam. Aude dicere te prius ad parentem tuam uenisse quam ad me. Acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. Postea sum cultus a te, tu a me obseruatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. In quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. Quamquam, si in eo perseuerares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam. Quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. Id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis uitae rationibus perfugium esse ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis expleuisses, si hoc est explere, expilare quod statim effundas, aduolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, uiri tui similis esses.
XXI
Accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in uniuersam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. Ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis. Nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere uelletis, tum iste uenditum atque emancipatum tribunatum consiliis uestris opposuit ceruicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. In te, M. Antoni, id decreuit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. Et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conseruator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? Commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit - quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum - tua illa pestifera intercessio nominabitur. Quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens uniuersum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et euerti rem publicam funditus uelles, cum te neque principes ciuitatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens senatus agendo de uendita atque addicta sententia mouere potuit? Tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi uolnus inflictum est quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo: tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses.
XXII
Tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi dedisti. Quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus a senatu esset Antonius? Omitto quam haec falsa, quam leuia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. Sed nihil de Caesare: tibi certe confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua constitisse. O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per ualetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuuentatis, unoque uerbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus! Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. Doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. Desideratis clarissimos ciuis: eos quoque uobis eripuit Antonius. Auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. Omnia denique, quae postea uidimus - quid autem mali non uidimus? - si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exiti fuit. Reliquae partes tribunatus principi similes. Omnia perfecit quae senatus salua re publica ne fieri possent profecerat.
XXIII
Cuius tamen scelus in scelere cognoscite. Restituebat multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. Si seuerus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? Sed omitto ceteros: Licinium Lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi uero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolueret. Quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? Absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; ui oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? Nihil horum. At uir bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem; ego tamen, Quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset, ignoscerem. Hominem omnium nequissimum qui non dubitaret uel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur? In eodem uero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio municipiorum! Scio me in rebus celebratissimis omnium sermone uersari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere uestrae scientiae. Etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus?
XXIV
Vehebatur in essedo tribunus plebis; lictores laureati antecedebant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex oppidis municipales homines honesti, obuiam necessario prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam consalutabant. Sequebatur raeda cum lenonibus, comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tamquam nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste uestigiis omnia municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam impressit. Reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. Versatus in bello est; saturauit se sanguine dissimillimorum sui ciuium: felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. Sed quoniam ueteranis cautum esse uolumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua - illi secuti sunt, tu quaesisti ducem - tamen, ne apud illos me in inuidiam uoces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus reuertisti. Ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim fateor. Quamquam nemo erat eorum qui tum tecum fuerunt qui mihi non censeret parci oportere. Tanta est enim caritas patriae ut uestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me seruatam esse meminissent. Sed fac id te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te habere uitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum uideres?
XXV
Venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. Quid est? num mentior? Quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! Si te municipiorum non pudebat, ne ueterani quidem exercitus? Quis enim miles fuit qui Brundisi illam non uiderit? quis qui nescierit uenisse eam tibi tot dierum uiam gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere? Italiae rursus percursatio eadem comite mima; in oppida militum crudelis et misera deductio; in urbe auri, argenti maximeque uini foeda direptio. Accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. Tum existimauit se suo iure cum Hippia et equos uectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerat. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum, possessiones datas, quid ereptas proferam? Cogebat egestas; quo se uerteret non habebat: nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas uenerat; nondum in Cn. Pompei locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heres successerat. Erat uiuendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset. Sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere leuitatis. Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum uini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu uomere postridie. O rem non modo uisu foedam sed etiam auditu! Si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? In coetu uero populi Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui ructare turpe esset, is uomens frustis esculentis uinum redolentibus gremium suum et totum tribunal impleuit. Sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: ueniamus ad splendida.
XXVI
Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem uidebatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix esse nemo potest. Hasta posita pro aede Iouis Statoris bona Cn. Pompei - miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret dolor - bona, inquam, Cn. Pompei Magni uoci acerbissimae subiecta praeconis. Vna in illa re seruitutis oblita ciuitas ingemuit seruientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi Romani liber fuit. Exspectantibus omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inuentus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inuentus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia. Tantus igitur te stupor oppressit uel, ut uerius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias? At quam insolenter statim helluo inuasit in eius uiri fortunas cuius uirtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior!
XXVII
In eius igitur uiri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente diues. Sed, ut est apud poetam nescio quem "male parta male dilabuntur." Incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. Maximus uini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa uestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. Quae Charybdis tam uorax? Charybdin dico? quae si fuit, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, uix uidetur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe - non enim semper iste felix - damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis seruorum in cellis lectos stratos uideres. Quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium quamuis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia deuorare potuisset. At idem aedis etiam et hortos. O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere? Quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hae te in domo tam diu deuersari non pudet? in qua, quamuis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum.
XXVIII
An tu illa in uestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest. Quamuis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. Nec uero te umquam neque uigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. Necesse est, quamuis sis, ut es, uiolentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis uiri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe uigilantem. Me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus illa uiderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? Fuit enim ille uir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. Huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclauibus popinae sunt. Etsi iam negat. Nolite quaerere; frugi factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clauis ademit, exegit. Quam porro spectatus ciuis, quam probatus! Cuius ex omni uita nihil est honestius quam quod cum mima fecit diuortium. At quam crebro usurpat: "et consul et Antonius!" Hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo nequissimus. Quid est enim aliud Antonius? Nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando auus tuus se et consulem et Antonium. Numquam dixit. Dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. Sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam uexauisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad ciuile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.
XXIX
Cui bello cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. Gustaras ciuilem sanguinem uel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum uirum, occideras multosque praeterea qui e proelio effugerant; quos Caesar, ut non nullos, fortasse seruasset, crudelissime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantis talibus gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret? Itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? Cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas. Primo respondisti plane ferociter et, ne omnia uidear contra te, prope modum aequa et iusta dicebas; "A me C. Caesar pecuniam? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille uicit? At ne potuit quidem. Ego ad illum belli ciuilis causam attuli; ego leges perniciosas rogaui; ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. Num sibi soli uicit? Quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis?" Ius postulabas, sed quid ad rem? Plus ille poterat. Itaque excussis tuis uocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata est. Qui risus hominum, tantam esse tabulam, tam uarias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. Auctionis uero miserabilis aspectus: uestis Pompei non multa eaque maculosa; eiusdem quaedam argentea uasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod uidere possemus. Hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. Haerebat nebulo: quo se uerteret non habebat. Quin his ipsis temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te inuehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad soluendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. Ne tum quidem sequeris. Tam bonus gladiator rudem tam cito? Hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat?
XXX
Profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut ait, peruenire non potuit. Quonam modo igitur Dolabella peruenit? Aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter depugnauit Caesar cum ciuibus, in Thessalia, Africa, Hispania. Omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in Hispaniensi etiam uolnus accepit. Si de meo iudicio quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. Tu uero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant. Esto, fuerit haec partium causa communis. Repetebant praeterea deos patrios, aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu inuaseras. Haec cum peterent armis ei quorum erant legibus - etsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi? - tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare? quem? te sectorem. An ut tu Narbone mensas hospitum conuomeres Dolabella pro te in Hispania dimicaret? Qui uero Narbone reditus! Etiam quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito reuertissem. Exposui nuper, patres conscripti, causam reditus mei. Volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. Nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis nec lacerna. At etiam aspicis me et quidem, ut uideris, iratus. Ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. Ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius uidi, nullum audiui. Qui magister equitum fuisse tibi uiderere, in proximum annum consulatum peteres uel potius rogares, per municipia coloniasque Galliae, a qua nos tum cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.
XXXI
At uidete leuitatem hominis. Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotauit ad uesperum; inde cisio celeriter ad urbem aduectus domum uenit capite inuoluto. Ianitor, "Quis tu?" "A Marco tabellarius." Confestim ad eam deducitur cuius causa uenerat, eique epistulam tradidit. Quam cum illa legeret flens - erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illum atque in hanc transfudisse - cum mulier fieret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum inuasit. O hominem nequam! Quid enim aliud dicam? magis proprie nihil possum dicere. Ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti? Et domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos uenderet. Productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa uenisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. Sed nimis multa de nugis: ad maiora ueniamus.
XXXII
C. Caesari ex Hispania redeunti obuiam longissime processisti. Celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. Habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat. His igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. Nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, elusus. Qua in re quanta fuerit uterque uestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum et receptum interuertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae uoluntatem tuam ascripsisti. Veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: inuectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego. Hic autem iratus quae dixit, di boni! Primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum - quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret - sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis uel impedire uel uitiare posset, idque se facturum esse adseuerauit. In quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. Quid enim? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? Vide ne etiam facilius. Nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. Esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed uidete impudentiam. Multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. Quisquamne diuinare potest quid uiti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo seruare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui seruauit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. Verum implicata inscientia impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet. Atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. Quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? Nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in auersam lecticam inserens, beneficia quae uenderet a conlega petebat. Ecce Dolabellae comitiorum dies.
XXXIII
Sortitio praerogatiuae; quiescit. Renuntiatur: tacet. Prima classis uocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda Classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi. Confecto negotio bonus augur - C. Laelium diceres - "Alio die" inquit. O impudentiam singularem! Quid uideras, quid senseras, quid audieras? Neque enim te de caelo seruasse dixisti nec hodie dicis. Id igitur obuenit uitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse prouideras et tanto ante praedixeras. Ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnuntiasti. Nolo plura, ne acta Dolabellae uidear conuellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. Quam diu tu uoles, uitiosus consul Dolabella; rursus, cum uoles, saluis auspiciis creatus. Si nihil est, cum augur eis uerbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum "Alio die" dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua uis in istis uerbis, ea quae sit augur a conlega requiro. Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia ueniamus.
XXXIV
Non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. Quae potest esse turpitudinis tantae defensio? Cupio audire, ut uideam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat. Sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. Escendis, accedis ad sellam - ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes - diadema ostendis. Gemitus toto foro. Vnde diadema? Non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. Tu ergo unus, scelerate, inuentus es qui cum auctor regni esses, eumque quem conlegam habebas dominum habere uelles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. At etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas. Quid petens? ut seruires? Tibi uni peteres qui ita a puero uixeras ut omnia paterere, ut facile seruires; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! Quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? Num exspectas dum te stimulis fodiamus? Haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. Vereor ne imminuam summorum uirorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. Quid indignius quam uiuere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit? At etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. Iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?
XXXV
Sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Caesar acturus. Quaero: tum tu quid egisses? Audiebam equidem te paratum uenisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicae. Num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? Sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praeuertendum est. Quae tua fuga, quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio uitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, saluum esse uoluerunt, clam te domum recepisti! O mea frustra semper uerissima auguria rerum futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire uellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: neque te illo die neque postero uidi neque ullam societatem optimis ciuibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. Post diem tertium ueni in aedem Telluris et quidem inuitus, cum omnis aditus armati obsiderent. Qui tibi dies ille, Antoni, fuit? Quamquam mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi inuideris.
XXXVI
Qui tu uir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem seruare potuisses! Pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. Quamquam bonum te timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. Etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti. Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagrauit. Tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte seruorum quos nos ui manuque reppulimus in nostras domos immisisti. Idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neue cuius benefici figeretur. Meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. Optimum uero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni uidebatur ut eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. Constituta res publica uidebatur aliis, mihi uero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis? Inspectantibus uobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis uenibant immunitates sed etiam populis uniuersis: ciuitas non iam singillatim, sed prouinciis totis dabatur. Itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, prouincias uniuersas, patres conscripti, perdidistis, neque uectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.
XXXVII
Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad Opis? Funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset uindicare. Tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti? Sunt ea quidem innumerabilia quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere. Quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. Igitur a quo uiuo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetrauit, apud mortuum factus est gratiosus. Compellarat hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. Haec uiuus eripuit, reddit mortuus. At quibus uerbis? Modo aequum sibi uideri, modo non iniquum. Mira uerborum complexio! At ille numquam - semper enim absenti adfui Deiotaro - quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit uideri. Syngrapha sesterti centiens per legatos, uiros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco plurimae res uenierunt et ueneunt. Qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audiuit eius interitum, suo Marte res suas recuperauit. Sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. Nemo igitur iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. Non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi uenderes ipse possedit. Ille uir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem odimus, acta defendimus.
XXXVIII
Quid ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam uenditent. Itaque tanti acerui nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. At quam caeca auaritia est! Nuper fixa tabula est qua ciuitates locupletissimae Cretensium uectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule sit Creta prouincia. Tu mentis compos, tu non constringendus? An Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare uiuo pertineret? At huius uenditione decreti - ne nihil actum putetis - prouinciam Cretam perdidistis. Omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit hic uenditor. Et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? Nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar dissimilem iudicarit; deinde nescio cur non reliquis idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moueret. Cur autem ea comitia non habuisti? An quia tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? Cum tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum tuorum, tum fis religiosus. Quid? eundem in VIIuiratu nonne destituisti? interuenit enim cui metuisti, credo, ne saluo capite negare non posses. Omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. Filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. Non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. Quid est quod addi possit? Contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum comperisses. Quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris? Sed ad chirographa redeamus.
XXXIX
Quae tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? Si sunt falsa, cur probantur? si uera, cur ueneunt? At sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. Quod fuit consilium, quem umquam conuocasti, quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis ueteranorum coloniis stipatum armis rettulisti? O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere conatus es! Quem ad modum illinc abieris uel potius paene non abieris scimus. Cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud "paene" tollatur! At quam nobilis est tua illa peregrinatio! Quid prandiorum apparatus, quid furiosam uinolentiam tuam proferam? Tua ista detrimenta sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de uectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae uolnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus diuidebas. Mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro Campano conlocatos. Quid iam querar de agro Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: quid, si te sanasset? rhetori duo: quid, si te disertum facere potuisset? Sed ad iter Italiamque redeamus.
XL
Deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. Consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem: possesne ubi colonia esset, eo coloniam nouam iure deducere. Negaui in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam nouam iure deduci: colonos nouos ascribi posse rescripsi. Tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut uexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; cuius quidem uomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur. Ab hac perturbatione religionum aduolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi uiri, fundum Casinatem. Quo iure, quo ore? "Eodem," inquies "quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones." Et si ab hasta, ualeat hasta, ualeant tabulae modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te liberauisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis uenisse dicit, quis hastam istius uenditionis uidit, quis uocem praeconis audiuit? Misisse te dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit. Quis uero audiuit umquam - nullius autem salus curae pluribus fuit - de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? Quid? si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remoue gladios parumper illos quos uidemus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim te dominus modo illis sedibus sed quiuis amicus, uicinus, hospes, procurator arcebit.
XLI
At quam multos dies in ea uilla turpissime es perbacchatus! Ab hora tertia bibebatur, ludebatur, uomebatur. O tecta ipsa misera, "quam dispari domino" - quamquam quo modo iste dominus - sed tamen quam ab dispari tenebantur! Studiorum enim suorum M. Varro uoluit illud, non libidinum deuersorium. Quae in illa uilla antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. At uero te inquilino non enim domino - personabant omnia uocibus ebriorum, natabant pauimenta uino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias uersabantur. Casino salutatum ueniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. Iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia. Cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obuiam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Stulte Aquinates: sed tamen in uia habitabant. Quid Anagnini? Qui, cum essent deuii, descenderunt ut istum, tamquam si esset consul, salutarent. Incredibile dictu, sed inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, Mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum est princeps, alter poculorum. Quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus inuectus est in Sidicinos, uexauit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, beneuolentia, caritate, non, ut te et Basilum, ui et armis, et alios uestri similis quos clientis nemo habere uelit, non modo illorum cliens esse.
XLII
Interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod uenerari solebas bustum in foro euertit? Qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. Quid euenerit postea nescio - metum credo ualuisse et arma - conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui. Qui uero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis! Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem uideramus. Erant fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. Ista uero quae et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticas portari uidemus. Atque his quidem iam inueteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, uenire uellemus, metu perterriti repente diffugimus. At iste, qui senatu non egeret, neque desiderauit quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, euertit. Numerum annorum prouinciis prorogauit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in priuatis rebus acta Caesaris rescidit. In publicis nihil est lege grauius; in priuatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgauit. Testamentum inritum fecit, quod etiam infimis ciuibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legauit, eas hic partim in hortos Pompei deportauit, partim in uillam Scipionis.
XLIII
Et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? Quem is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet puluinar, simulacrum, fastigium, flaminem? Est ergo flamen, ut Ioui, ut Marti, ut Quirino, sic diuo Iulio M. Antonius? Quid igitur cessas? Cur non inauguraris? Sume diem, uide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, siue quod tyranni sacerdos es siue quod mortui! Quaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? Nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? Cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem contaminari passus es, puluinaria noluisti? Aut undique in religionem tolle aut usque quaque conserua. Quaeris placeatne mihi puluinar esse, fastigium, flaminem. Mihi uero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte uis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. Quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam. Disertissimum cognoui auum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. Ille numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus uidimus. Respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies ex tam, longa oratione mea cui te respondere posse confidas? Sed praeterita omittamus:
XLIV
hunc unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. Cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur ualuae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos, cum sagittis deducis in forum? Praesidi sui causa se facere dicit. Non igitur miliens perire est melius quam in sua ciuitate sine armatorum praesidio non posse uiuere? Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te et beneuolentia ciuium saeptum oportet esse, non armis. Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, - utinam saluis nobis! Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris. non potes, mihi crede, esse diuturnus. Etenim ista tua minime auara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae deferat, qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium uel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperauit. Habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. Quam uolent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica reuocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et seruitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, seruitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum. Quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati: hi primum cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque diuinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae uix caelo capi posse uideatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror contemnendam.
XLV
Recordare igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque: tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suauitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, auari, facinerosi uerae laudis gustatum non habent. Sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest auocare? Iudicia non metuis: si propter innocentiam, laudo; sin propter uim, non intellegis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit? Quod si non metuis uiros fortis egregiosque ciuis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. Quae est autem uita dies et noctes timere a suis? Nisi uero aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamuis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, aduersarios clementiae specie deuinxerat. Quid multa? Attulerat iam liberae ciuitati partim metu partim patientia consuetudinem seruiendi.
XLVI
Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris uero rebus nullo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caueret. Haec non cogitas, neque intellegis satis esse uiris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? An, cum illum homines non tulerint, te ferent? Certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. Respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum uiuas considera: mecum, ut uoles: redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu uideris; ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam adulescens, non deseram senex; contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas ciuitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! Etenim si abhinc annos prope uiginti hoc ipso in templo negaui posse mortem immaturam esse consulari, quanto uerius nunc negabo seni? Mihi uero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum ut moriens populum Romanum liberum relinquam - hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest - alterum ut ita cuique eueniat ut de re publica quisque mereatur.