AMMIANI MARCELLINI - RES GESTAE A FINE CORNELII TACITI - LIBER XXII

I

1. Dum haec in diuersa parte terrarum fortunae struunt uolubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, auesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus. 2. eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiauit euentus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici uiderat tectum cumque ille timeret ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamauit ilico audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, uelut fixa tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.

II

1. Inter quae tam suspensa aduenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum uoce suprema successorem suae fecerit potestatis. 2. qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas in inmensum elatus, iamque uaticiniis credens et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis emensa decliuitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada ueterem, alacri gradu, sequentibus quos duxerat cunctis. 3. aduertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. utque solet fama nouitates augere, properabat exinde sublimior ut quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa uetustas inponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus muris, Heracleam ingressus est Perinthum. 4. quo apud Constantinopolim mox conperto effundebatur aetas omnis et sexus tamquam demissum aliquem uisura de caelo. exceptus igitur tertium Iduum Decembrium uerecundis senatus officiis et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, uelut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato sed cum admiratione magna defixis. 5. somnio enim propius uidebatur adultum adhuc iuuenem exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium ab urbe in urbem inopina uelocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et uirium famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura.

III

1. Breui deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et Arbitione et Agilone atque Neuitta adiunctis, itidemque Iouino magistro equitum per Illyricum recens prouecto. 2. qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iouianorum Herculianorumque 6 principiis et tribunis, causas uehementius aequo bonoque spectauerunt praeter paucas, in quibus ueritas reos nocentissimos offerebat. 3. et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister. 4. dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores uideri potuit ueniae plenum. quid enim deliquit si ortum turbinem ueritus ad tutelam principis sui confugit? et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id uoluminis publici contineret exordium "consulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus Tauro". 5. ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat Gallus. sed cum se iuste defenderet tandem abiit innoxius. 6. iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius, contrusus est in insulam Delmatiam Boas. alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens. 7. pari sorte Euagrius comes rei priuatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Vrsuli uero necem largitionum comitis ipsa mihi uidetur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem Vrsulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari. 8. quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira deleuit, memor quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam uidisset excisam. 9. ideoque timidus uidebatur uel parum intellegens quid conueniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit uictoriarum ciuilium participern fortem. 10. Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen seueritatis recto uigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Siluani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, uiuos exustos qui sperari debuit, oppressit euentus. 11. Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem - quod dicitur - uellens monensque ut castigatius uiueret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.

IV

1. Conuersus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse possunt, non ut philosophus ueritatis indagandae professor. 2. laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem uitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint cupiditatibus prauis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos. 3. pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati diuitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena inuadere semper adsuefacti. 4. unde fluxioris uitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat. 5. inter quae ingluuies et gurgites creuere praerupti conuiuiorum et pro uictorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis. 6. Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et grauiora gladiis pocula - testa enim bibere iam pudebat - quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit uideri sub tecto. 7. adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignauus uero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum uarietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit. 8. notum est enim sub Maximiano Caesare uallo regis Persarum direpto gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum . 9. Euenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor uenire praeceptus introiret quidam ambitiose uestitus. quo uiso Iulianus obstupuit "ego" inquit "non rationalem iussi sed tonsorem acciri". interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii, uicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae uulgo dictitant capita, et annuum stipendium graue absque fructuosis petitionibus multis. 10. unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo uelint eundi potestate, proiecit,

V

1. Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime. 2. ubi uero abolitis quae uerebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae uellet aduertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admouere et reparari deorum statui cultum. 3 utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monebat ciuilius, ut discordiis consopitis quisque nullo uetante religioni suae seruiret intrepidus. 4. quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. saepeque dictitabat "audite me quem Alamanni audierunt et Franci" imitari putans Marci principis ueteris dictum. sed parum aduertit hoc ab eo nimium discrepare. 5. ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse "o Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios uobis inertiores inueni".

VI

1. Per hoc idem tempus rumoribus exciti uariis Aegyptii uenere conplures, genus hominum controuersum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque auidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut leuari debito possit, uel certe commodius per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis uitandi formidine, diuites pecuniarum repetundarum interrogare. 2. hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes quae dedisse se iure uel secus plurimis adfirmabant. 3. cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito uniuersos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus ueniret, cuncta eorum negotia finiturus. 4. quibus transgressis mandatum est nauigiorum magistris ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque obseruato cura perpensiore euanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati redierunt ad lares. 5. unde uelut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cauetur nullum interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.

VII

1. Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Neuittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps uisus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii, quidam ut adfectatum et uile carpebant. 2. dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse multauit. 3. Frequentabat inter haec curiam agendo diuersa, quae diuisiones multiplices ingerebant. et cum die quodam ei causas ibi spectanti uenisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a uestibulo longe progressus exosculatum susceptumque reuerenter secum induxit per ostentationem intempestiuam nimius captator inanis gloriae uisus, praeclarique illius dicti inmemor Tulliani, quo tales notando ita relatum: 4. "ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari uelint". 5. Haut multo deinceps duo agentes in rebus ex his, qui proiecti sunt, eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque adpellans addebat non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem ueniae permitteretur. 6. Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis grauitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate. 7. Nec tamen, cum corrigendis ciuilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma uel indumenta aut stipendium uel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere uigilanter audiebat et fortiter. 8. quae cum ita diuideret nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut adgrederetur propinquos Gothos saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine uenundantur. 9. Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, uirtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleuerat mundi. 10. proinde timore eius aduentus per finitimos longeque distantes latius explicato legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Diuis et Serendiuis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes uehentibus supplices, ut annua conplentes sollemnia intra terrarum genitalium terminos otiose uiuere sinerentur.

VIII

1. Adpositum est, ut existimo, tempus ad has partes nos occasione magni principis deuolutos super Thraciarum extimis situque Pontici sinus uisa uel lecta quaedam perspicua fide monstrare. 2. Athos in Macedonia mons ille praecelsus nauibus quondam Medicis peruius, et Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem conlisit Argiuam, licet longo spatio controuersi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra, qua late protenditur, per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeua Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo inliditur uiolentius. 3. unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera uisitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et conualles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam ueterem ductu numinum properauit Aeneas. 4. Hinc gracilescens paulatim et uelut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem è litterae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta creditur Hecuba, et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin contra per Achillis Aiacisque sepulchra Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragrauit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion, quam condidit Iasionis filius Paris. 5. unde semiorbe curuescens altrinsecus, lataque aperiens terrarum diuortia, circumfluis spatiis Propontidos respergit ex eoo latere Cyzicum et Dindyma, religiosa Matris Magnae delubra, et Apamiam Ciumque, ubi Hylam insecuta rapuit Nympha et Astacum secuto tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum procedit Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex caelo praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et ciuitatem, quam Hercules conditam Perinthi comitis sui memoriae dedicauit. 6. et ut effectae plenaeque è litterae figura seruetur, in meditullio ipso rotunditatis Proconesus insula est oblonga et Besbicus. 7. Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras. 8. nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, uetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem nauibus uehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas adpellatur uentus inde suetus oriri praegelidus. 9. Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum iamque mitescens in aequoream panditur faciem. quantum potest cadere sub aspectum late diffusum et longe. 10. omnis autem eius uelut insularis circuitus litorea nauigatio uiginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes adfirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus neruo coagmentati geographiae totius adsensione formatur. 11. et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in uesperum, Romanis prouinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli deuexitate subductum. 12. per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus uariis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico deuouisse. 13. extremitates autem arcus utrimque tenues duo exprimunt Bospori e regione sibi oppositi Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori uocitati, quod per eos quondam Inachi filia mutata, ut poetae locuntur, in bouem ad mare Ionium permeauit. 14. Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam ueteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saeuitia Bebryces exempti uirtute Pollucis, remotaque statio, in qua uolitantes minaciter harpyias Phineus uates horrebat; per quae litora in sinus oblongos curuatus Sangarius et Phyllis et Lycus et Rhebas fluuii funduntur in maria, quibus controuersae cyaneae sunt Synplegades, gemini scopuli in uertices undique porrecti diruptos, adsueti priscis saeculis obuiam sibi cum horrendo fragore conlisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri adsultu ad ea reuerti, quae pulsarant. per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales interuolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret oppressa. 15. hi scopuli cum eos Argo prima omnium nauis Colchos ad direptionem aurei properans uelleris praeterisset innoxia, inmobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando Iuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus. 16. Post Bithyniae partem prouinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt ciuitates et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde aduexit huius modi poma Lucullus, insulaeque arduae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura. 17. ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae ponton adpellant, et portus Acone, fluuii diuersi, Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his est proximus ab Armonio defluens monte et Themiscyraeos interlabens lucos, ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis. 18. Adtritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones ueteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, uiresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius adpetebant, ualidiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae omnes nudatis equitatus sui lateribus conruere. 19. harum interitu cognito residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, uicinitatis eis repensantis similia funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata per numerosam subolem manu firmissima ad loca reuerterat genitalia, secuto tempore populis diuersarum originum formidabilis. 20. Haut procul inde attollitur Carambis placide collis contra [septentrionem] Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon, Tauricae promuntorium, duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, uelut longitudine lineali directa nerui efficit speciem, duabus arcus summitatibus conligati. 21. his regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum. post quos terras patentes Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et Mossynoeci et Macrones et Philyres, populi nulla nobis adsuetudine cogniti. 22. a quibus breui spatio distant uirorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius Amazonico bello letaliter uulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem nauis cautissimus rector. 23. praetercursis partibus memoratis Aulion antron est, et fluenta Callichori ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reuersus, circa huius ripas uirides et opacas orgia pristina reparauit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari ... 24. post haec confinia Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter ciuitates alias Phasis est nomine fluuii dictitata, et Dioscurias nunc usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta. 25. paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummato, non cum super Helena certaretur, ut auctores prodidere non nulli, in Pontum reflantibus uentis errore delati cunctisque hostilibus, stabilem domiciliis sedem nusquam reperientes, uerticibus montium insedere semper niualium, et horrore caeli districti, uictum etiam sibi cum periculis rapto parare adsuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saeuierunt. super Cercetis, qui isdem adnexi sunt, nihil memoratu traditur dignum. 26. Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt ciuitates, harumque uelut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluuius genuinis intumescens aquis et externis. 27. itineribus hinc extensis Amazones ad usque Caspium mare porrectae circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit. 28. huic Ra uicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam uegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices medelarum. 29. Vltra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt perpetui Marabius et Rombitus et Theophanius et Totordanes. licet alia quoque distans inmanibus interuallis Sauromatarum praetenditur natio litori iuncta, quod Coracen suscipiens fluuium in aequor eiectat extremum. 30. Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis uenis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum. 31. circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque uarietate dispariles, Iaxamatae et Maeotae et Iazyges, Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi. 32. sed Maeotidos lateri laeuo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum. unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes uomeri curam et prouentibus fructuariis uictitantes. 33. A quibus per uaria regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saeuitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cauillationem Pontus Euxinus appellatur, ut euethe Graeci dicimus stultum et noctem euphronen, et furias eumenidas. 34. dis enim hostiis litantes humanis et immolantes aduenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, uelut fortium perpetua monumenta facinorum. 35. In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. in quam si fuerint quidam forte delati, uisis antiquitatis uestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, uesperi repetunt naues: aiunt enim non sine discrimine uitae illic quemquam pernoctare. ibi et aquae sunt et candidae aues nascuntur halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiaci proelii tempore disserebamus. 36. sunt autem quaedam per Tauricam ciuitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae. 37. Hactenus arcus apex protendi existimatur. eius nunc residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti ad usque laeuum Bospori Thracii latus, ut ordo postulat, exsequemur id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curuentur hastilibus, Scythici soli uel Parthici circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula diuidente. 38. Ergo in ipso huius conpagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimphaei iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula praeterfluunt; iuxtaque Massagetae Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec uocabula nobis sunt nota nec mores. 39. interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluuius, et religiosus per eas terras Triuiae lucus. 40. dein Borysthenes a montibus oriens Neruiorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum uerticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est ciuitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae. 41. longo exinde interuallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Achilleos uocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. eique proxima est ciuitas. Tyros colonia Phoenicum, quam praestringit fluuius Tyras. 42. In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedito uiatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas, quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines uastas nec stiuam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas ferarum taetro ritu uescuntur, eisque caritates et habitacula, uilesque suppellectiles plaustris inpositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit conuoluentes. 43. Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit uentum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima ciuitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum. 44. amnis uero Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis per latiorem orbem praetentus ac sexaginta nauigabilis paene omnes recipiens fluuios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare. 45. quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt uocabula Graeco sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt ceteris; septimum segnius et palustri specie nigrum. 46. Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et uadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et inruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in breuia dorsuosa, limum globosque adgerente multitudine circumuenientium fluentorum. 47. et constat ab ultimis nostri finibus maris agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suauitate salubrius fetus educant in receptaculis cauis - quae sunt ibi densissima- securi uoracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est uisum, praeter innoxios delphinas et paucos. 48. quicquid autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subteruolui credantur nee per infidum et labile solum gressus hominis possit uel iumenti firmari, quod uitium numquam mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. - prolati aliquantorsum longius quam sperabamus pergamus ad reliqua. 49. Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. nuntiatum est enim per Agilonem et Iouium postea quaestorem Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos auctores prodidisse turbarum, isdemque uiuis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem inpetrasse delictorum et ueniam.

IX

1. At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis expertus adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti uelut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis uictoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: populi omnes, auiditate semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur. 2. Omnibus igitur, quae res diuersae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum fauore sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem patriam et colebat. 3. transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam uenit urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam inpensis, ut aedium multitudine priuatarum et publicarum recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae. 4. cuius moenia cum uidisset in fauillas miserabiles concidisse, angorem animi tacitis fletibus indicans pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius inlacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio 3 educatus episcopo, quem genere longius contingebat. 5. hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subuerterat tremor, abunde praestitis plurimis per Nicaeam uenit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato Pessinunta conuertit, uisurus uetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam. 6. cuius super aduentu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus in actibus Commodi principis digessimus per excessum. quam autem ob rem hoc nomine oppidum sit appellatum, uariant rerum scriptores: 7. quidam enim figmento deae caelitus lapso apo tou pesein, quod cadere nos dicimus, urbem adseruere cognominatam. alii memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem, locum sic appellasse. Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam adfirmat Phrygiae quondam potentissimum regem. 8. Venerato igitur numine hostiisque litato et uotis Ancyram redit: eumque exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars uiolenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut aduersarios suos laesae maiestatis criminibus inligarent. 9. uerum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a uero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et priuatus. 10. exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sufficiet poni. inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit, municipem locupletem. quo audito princeps renidens "quibus indiciis" ait "ad hoc peruenisti?". 11 . et ille "purpureum sibi" inquit "indumentum ex serico pallio parat" iussusque post haec ut uilis arduae rei uilem incusans abire tacitus sed innoxius, nihilo minus instabat. quo taedio Iulianus defatigatus ad largitionum comitem uisum propius "iube" inquit "periculoso garrulo pedum tegmina dari purpurea ad aduersarium perferenda, quem, ut datur intellegi, chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine uiribus maximis quid pannuli proficiant leues". 12. Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam adpetitus, licet priuilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis . . . 13. Itineribus itaque emensis cum ad Pylas uenisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem prouinciae nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, adscitumque in consessum uehiculi Tarsum secum induxit. 14. at hinc uidere properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis uenit, urbique propinquans in speciem alicuius numinis uotis excipitur publicis, mi ratus uoces multitudinis magnae, salutare sidus inluxisse eois partibus adclamantis. 15. euenerat autem isdem diebus annuo cursu conpleto Adonea ritu ueteri celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum et uisum est triste quod amplam urbem principumque domicilium introeunte imperatore nunc primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus audiebantur. 16.hic patientiae eius et lenitudinis documentum leue quidem apparuit sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito aduersarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore "Thalassius" clamitabant "inimicus pietatis tuae nostra uiolenter eripuit". 10. et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens "agnosco" respondit "quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere uos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis". mandauitque adsidenti praefecto ne audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret in gratiam, quod breui euenit.

X

1. Ibi hiemans ex sententia nullis interim uoluptatis rapiebatur inlecebris, quibus abundant Syriae omnes, uerum per speciem quietis iudicialibus causis intentus non minus arduis quam bellicis distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate librans, quibus modis suum cuique tribueret: iustisque sententiis et inprobi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis. 2. et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestiuus, quid quisque iurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a uero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit ob religionem uel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deuiasse. 3. iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per uaria negotiorum examina iustum id est et iniustum, a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cauebat abruptos. hoc autem ideo adsequi potuit, quod leuitatem agnoscens commotioris ingenii sui praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus suos aliorsum tendentes, ad quae decebat, monitu oportuno frenarent: monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione. 4. cumque eum defensores causarum ut conscium rationis perfectae plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus "gaudebam plane prae meque ferebam si ab his laudarer, quos et uituperare posse aduerterem, siquid factum sit secus aut dictum". 5. sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. inducta in iudicium femina quaedam cum palatinum aduersarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator "prosequere" ait "mulier, siquid te laesam existimas: hic enim sic cinctus est ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potest". 6. Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat adsidue, uetus illa Iustitia, quam offensam uitiis hominum Aratus extollit in caelum, imperante eo reuersa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens obnubilaret gloriarum multiplices cursus. 7. post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide quid iuberent fieri uel uetarent. illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos ritus christiani cultores.

XI

1. Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex uicario earundem partium nimius fautor retracti sub uinculis, morte periere poenali. 2. tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole supplicio capitali multatus est. post quem Marcelli ex magistro equitum et peditum filius ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus quin etiam et Vincentius, Scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse conuicti quaedam suis uiribus altiora, acti sunt in exilium. 3. Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii conperto interitu, quem uerebantur, ne cum potestate reuersus - id enim minatus est - multos laederet ut offensus, iram in Georgium uerterunt episcopum, uipereis, ut ita dixerim, morsibus ab eo saepius adpetiti. 4. in fullonio natus, ut ferebatur, apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna conplurium contra utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae est ordinatus, in ciuitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides. 5. his efferatis hominum mentibus Georgius quoque ipse graue accesserat incentiuum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat. 6. et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine inpensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure. 7. ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium praeceps. reuersus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus "quam diu" inquit "sepulcrum hoc stabit?". quo audito uelut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret euertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis concitabant. 8. ecce autem repente perlato laetabili nuntio indicante extinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, uocibus horrendis infrendens Georgium petit raptumque diuersis mulcandi generibus proterens et conculcans diuaricatis pedibus. 9. Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, ueluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta, quam regebat, recens locatam euertit; alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere. 10. quo non contenta multitudo inmanis dilaniata cadauera peremptorum camelis inposita uexit ad litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut reliquis, qui deuiare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur. Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant. 11. hoc comperto imperator ad uindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia uetet et leges.

XII

1. Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum uehementer elatus est, sciens et audiens gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse orienti caedum et direptionum monumenta saeuissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis. 2. urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod inpatiens otii lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaeuo obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui uinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis inlustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat. 3. Quae maximis molibus festinari cernentes obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutatione tot cieri turbas intempestiuas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. et dictitabant his praesentibus, quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum, ni sedatius ageret, inmodica rerum secundarum prosperitate, uelut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum. 4. et haec diu multumque agitantes frustra uirum circumlatrabant inmobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei uel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem. 5. ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans in praeparandis congruis operam nauabat enixam. 6. Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens inmolando centenos et innumeros uarii pecoris greges auesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina uictitantes incultius, potusque auiditate corrupti, umeris inpositi transeuntium per plateas ex publicis aedibus, ubi uindicandis potius quam concedendis conuiuiis indulgebant, ad sua diuersoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creuerat ultra modum. 7. augebantur autem caerimoniarum ritus inmodice cum inpensarum amplitudine antehac inusitata et graui: et quisque, cum inpraepedite liceret, scientiam uaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine uel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata uarietate quaerebatur. 8. haecque dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus nouam consilii uiam ingressus est, uenas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, ueritus ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam conperit, etiam alii similia docerentur: ac statim circumhumata corpora statuit exinde transferri eo ritu, quo Athenienses insulam purgauerant Delon,

XIII

1. Eodem tempore diem undecimum kalendarum Nouembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saeuus, et simulacrum in eo Olympiaci Iouis imitamenti aequiperans magnitudinem, subita ui flammarum exustum est. 2. quo tam atroci casu repente consumpto ad id usque imperatorem ira prouexit, ut quaestiones agitari iuberet solito acriores et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos inuidia, quod idem templum inuiti uidebant ambitioso circumdari peristylio. 3. ferebatur autem licet rumore leuissimo hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum uisendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum uenisset, deae caelestis argenteum breue figmentum, quocumque ibat secum solitus efferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa cum nec adesse quisquam potuit nec iuuare, uolitantes scintillae adhaesere materiis uetustissimis, ignesque aridis nutrimentis erecti omne quicquid contingi potuit, licet ardua discretum celsitudine concremarunt. 4. eo anno sidere etiam tum instante brumali quarum incessit inopia metuenda, ut et riui cassescerent quidam et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt. 5. et quartum nonas Decembres, uergente in uesperam die, reliqua Nicomedia conlapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.

XIV

1. Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei ueniret optatum. inter praecipua tamen et seria illud agere superfluum uidebatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore uilitati studebat uenalium rerum, quae non numquam secus quam conuenit ordinata inopiam gignere solet et famem. 2. et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse aperte monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet incruentus. quocirca in eos deinceps saeuiens ut obtrectatores et contumaces uolumen conposuit inuectiuum, quod Antiochense uel Misopogonem appellauit, probra ciuitatis infensa mente dinumerans addensque ueritati conplura: post quae multa in se facete dicta conperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna. 3. ridebatur enim ut Cercops, homo breuis, humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque uictimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc oportune, cum ostentationis gratia uehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis litabat. et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate sollemnia celebrabat. 4. Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis uidetur primo solis exortus. cumque Ioui faceret rem diuinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici uoce uitam precantem et ueniam. interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a ciuitate sua Constantium inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam futurum sine dubietate uictorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani ad eos mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum. 5. quibus auditis "accepi" inquit, "olim hoc dictum" imperator "relatione multorum, sed abi securus ad lares, exutus omni metu clementia principis, qui ut prudens definiuit inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens". 6. Exin sacrorum perfecto ritu digresso offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bouem operosa quaesitum industria tamen post tempus inueniri potuisse firmantis, quod ut earum regionum existimant incolae faustum et ubertatem frugum diuersaque indicat bona. 7. Super qua re pauca conueniet expediri. inter animalia antiquis obseruationibus consecrata Mneuis et Apis sunt notiora: Mneuis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. est enim Apis bos diuersis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post uiuendi spatium praestitutum sacro fonte inmersus e uita abierit - nec enim ultra eum trahere licet aetatem quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum - necatur choragio pari bos femina, quae ei inuenta cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem frequentem praesentiaque numinis Aesculapii claram. 8. cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis signa rerum futurarum dicitur demonstrare et adeuntes quosdam indiciis auerti uidetur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem, sicut lectum est, auersatus portenderat paulo post euentura.

XV

1. Strictim itaque, quoniam tempus uidetur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Seueri principum digessimus late uisa pleraque narrantes. 2. Aegyptiam gentem omnium uetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque uariae claudunt, qua orientem e regione prospicit, Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum et Catadupos rubrumque pelagus et Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus, septentrioni supposita terrarum situ cohaeret inmenso, unde exordium Asia Syriarumque prouinciae sumunt, a uespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominauere Parthenium. 3. Pauca itaque super [beniuolo omnium flumine] Nilo, quem Aegyptum Homerus appellat, praestringi conueniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda. 4 origines fontium Nili, ut mihi quidem uideri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. uerum quoniam fabulantes poetae uariantesque geographi in diuersa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum ueritati confines, ut arbitror, expediam paucis. 5. adfirmant aliqui physicorum in subiectis septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines niuium congelascere, easque postea ui flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere grauidas, quae in meridianam plagam etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur. 6. ex Aethiopicis imbribus, qui abundantes in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus adserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare uidetur a ueritate. imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per interualla temporum longa cadere memorantur. 7. opinio est celebrior alia, quod spirantibus prodromis, perque dies quadraginta et quinque etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, uelocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit: et reluctante spiritu controuerso adulescens in maius, hinc ui reuerberante uentorum, inde urgente cursu uenarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia, et humo suppressa per supina camporum speciem exhibet maris. 8. rex autem Iuba Punicorum confisus textu librorum a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur. 9. Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diuersitate decursa, quae ei orbem peragranti nationes indidere conplures, aestuans inundatione ditissima ad cataractas id est praeruptos scopulos uenit, e quibus praecipitans ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore adsiduo deminuto necessitas uertere solum ad quietiora coegit. 10. exinde lenius means per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. et praeter amnis plurimos ex alueo deriuatos auctore, cadentesque in suppares eius, septem nauigabiles sunt et undosi, quibus subiecta uocabula ueteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus. 11. oriens autem inde, ut dictum est, propellitur e paludibus ad usque cataractas insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis aquis dicuntur extentae ut singulas aegre tertio die relinquat. 12. inter quas duae sunt clarae Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc uocabulo signatius appellata. cum autem sol per Cancri sidus coeperit uehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens minuitur postea et mitigatis ponderibus aquarum nauibus antea peruios equitabiles campos ostendit. 13. abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si uenerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, paruitate autem minatur steriles segetes. eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optauit. et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in liquore pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas inspirat. 14. Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles. aliae quae humi et in humoribus uiuunt unde amphibioi nominantur. et in aridis quidem capreoli uescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert. 15. Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commouens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per oua edens fetus anserinis similia. 16. utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad euertendas quoque naues sufficeret uiribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi uersatur confidentia cutis, quam ita ualidam gerit, ut eius terga cataphracta uix tormentorum ictibus perforentur. 17. et saeuientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per septem caerimoniosos dies mitescunt ab omni saeuitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili. 18. praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis aluis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluuius ante dictus, alii exitio intereunt tali. 19. trochilus auicula breuis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram uolitans blande, genasque eius inritatius titillando peruenit ad usque ipsam uiciniam gutturis. quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum penetrat alite praeuia patefactum et populato uentre, uitalibus dilancinatis erumpit. 20. audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo uesci dicitur cibo. 21. Hippopotami quoque generantur in illis partibus ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidas habentes ungulas caudasque breues, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet. 22. inter arundines celsas et squalentes nimia densitate haec belua cubilibus positis, otium peruigili studio circumspectat, laxataque copia ad segetes depascendas egreditur. cumque iam coeperit redire distenta, auersis uestigiis distinguit tramites multos, ne unius plani itineris lineas insidiatores secuti repertum sine difficultate confodiant. 23. item cum auiditate nimia extuberato uentre pigrescit, super calamos recens exsectos femora conuoluit et crura, ut pedibus uulneratis cruor egestus sagina distentum faciat leuem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conueniant plagae. 24. has monstruosas antehac raritates in beluis in aedilitate Scauri uidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti nunc inueniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse conpulsi. 25. Inter Aegyptias alites, quarum uarietas nullo conprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens oua serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae. 26. occurrunt eaedem uolucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus uenena malignantes, eosque, antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis uorant, quas aues per rostra edere fetus accepimus. 27 serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saeuientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et dipsadas et uiperas aliasque conplures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili. 28. Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere. e quibus pauca conueniet explicari. templa ubique molibus magnis exstructa. pyramides ad miracula septem prouectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem omnino altitudinem, quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes. 29. quae figura apud geometras ideo sic appellatur quod ad ignis speciem, tou pyros, ut nos dicimus, extenuatur in conum. quarum magnitudo quoniam in celsitudinem nimiam scandens gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit. 30. Sunt et syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos, ut fertur, periti rituum uetustorum aduentare diluuium praescii, metuentesque, ne caerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diuersa struxerunt, et excisis parietibus uolucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras multas, quas hierographicas litteras appellarunt ... 31. Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestiuum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. inde si stipitem quisquam fixerit rectum uel hominem aut arborem uiderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam dicitur euenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas uocant. 32. quae quoniam miracula multa sunt opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa paramus, pauca super prouinciis narraturi.

XVI

1. Tres prouincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaidem et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam. 2. Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylos enim Thebas nemo ignorat. 3. In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem ciuitatis adluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura. 4. In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolomais et Arsinoe eademque Teuchira et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant. 5. in sicciore uero Libya Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et breuia. 6. Aegyptus ipsa, quae iam inde, uti Romano imperio iuncta est regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et Thmui et Memphi maximis urbibus nitet. 7. Alexandria enim uertex omnium est ciuitatum, quam multa nobilitant et magnificentia conditoris altissimi et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra paenuria calcis ad momentum parum repertae omnes ambitus lineales farina respersit, quod ciuitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstrauit. 8. inibi aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit per uarias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc ciuitatem solem serenum non uident. 9. hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac nauigantes discriminibus plurimis, excogitauit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi nauibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago uenientes uel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas uel collium signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur. 10. haec eadem regina heptastadium sicut uix credenda celeritate ita magnitudine mira construxit ob causam notam et necessariam. insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diuersatum Homerus fabulatur inflatius, a ciuitatis litore mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia uectigali. 11. quod cum in die quodam nimium quantum petituri uenissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt uindicata. quo cum uehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non continentis portorium flagitantes. 12. His accedunt altis sufflata fastigiis templa. inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate uerborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se uenerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat. 13. in quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum ueterum concinens fides septingenta uoluminum milia, Ptolomaeis regibus uigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur ciuitas sub dictatore Caesare, conflagrasse. 14. Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem, ut priscae memoriae tradunt, Menelai gubernator sepultus ibi cognominauit. amoenus inpendio locus fanis et diuersoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu inmurmurantes audierit uentos. 15. Sed Alexandria ipsa non sensim, ut aliae urbes, sed inter initia prima aucta per spatiosos ambitus, internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum multis post annis Aureliano imperium agente, ciuilibus iurgiis ad certamina interneciua prolapsis dirutisque moenibus amisit regionis maximam partem, quae Bruchion appellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium. 16. unde Aristarchus grammaticae rei doctrinis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris ubi non numquam inperfecte Tullium reprehendit sillographos imitatus scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut inmania frementem leonem putredulis uocibus canis catulus longius circumlatrans. 17. et quamquam ueteres cum his quorum memini floruere conplures, tamen ne nunc quidem in eadem urbe doctrinae uariae silent; nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonica conticuit, et recalet apud quosdam adhuc licet raros consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt numeros haut pauci, super his scientiam callent quae fatorum uias ostendit. 18. medicinae autem, cuius in hac uita nostra nec parca nec sobria desiderantur adminicula crebra, ita studia augentur in dies ut, licet opus ipsum redoleat, pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem, si Alexandriae se dixerit eruditum. 19. et haec quidem hactenus. sed si intellegendi diuini aditionem multiplicem et praesensionum originem mente uegeta quisquam uoluerit replicare, per mundum omnem inueniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata. 20. hic primum homines longe ante alios ad uaria religionum incunabula, ut dicitur, peruenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis arcanis. 21 . hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut uoluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila conloquens subinde uisebatur. 22. hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans tremores futuros praedixerat terrae. et Solon sententiis adiutus Aegypti sacerdotum, latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum. ex his fontibus per sublimia gradiens sermonum amplitudine Iovis aemulus Platon visa Aegypto militauit sapientia gloriosa. 23. Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati magis quam maesti oris, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controuersi et reposcones acerrimi. erubescit apud eos siqui non infitiando tributa plurimas in corpore uibices ostendat. et nulla tormentorum uis inueniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni inuito elicere potuit, ut nomen proprium dicat. 24. Id autem notum est, ut annales ueteres monstrant, quod Aegyptus omnis sub amicis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello nauali Antonio et Cleopatra, prouinciae nomen accepit ab Octauiano Augusto possessa. aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis ciuitatibus Libyae Pentapoleos Ptolomaei liberalitate suscepimus. euectus longius ad ordinem remeabo coeptorum.