M. TVLLII CICERONIS - IN CATILINAM ORATIO III - HABITA AD POPVLVM

I

Rem publicam, Quirites, uitamque omnium uestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque uestros atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga uos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et uobis conseruatam ac restitutam uidetis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conseruamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum uoluptate seruamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis beniuolentia famaque sustulimus, esse apud uos posterosque uestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque seruauit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis uestris deiecimus. Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, uobis iam exponam breuiter ut et quanta et quam manifesta et qua ratione inuestigata et comprehensa sint uos qui et ignoratis et exspectatis scire possitis. Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper uigilaui et prouidi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salui esse possemus.

II

Nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam - non enim iam uereor huius uerbi inuidiam, cum illa magis sit timenda, quod uiuus exierit, sed tum cum illum exterminari uolebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent infirmos sine illo ac debilis fore putabam. Atque ego, ut uidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac uiderem, ut, quoniam auribus uestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti uestrae prouideretis cum oculis maleficium ipsum uideretis. Itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos ciuis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putaui ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota res non solum a me sed etiam a senatu et a uobis manifesto deprenderetur. Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae uiros, ad me uocaui, rem exposui, quid fieri placeret ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum aduesperasceret, occulte ad pontem Muluium peruenerunt atque ibi in proximis uillis ita bipertito fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis uiros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio cum gladiis miseram. Interim tertia fere uigilia exacta, cum iam pontem Muluium magno comitatu legati Allobroges ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris.

III

Tum interuentu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihildum suspicantem uocaui; deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum Cethegus; tardissime autem Lentulus uenit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte uigilarat. Cum summis et clarissimis huius ciuitatis uiris qui audita re frequentes ad me mane conuenerant litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inuentum, temere a me tantus tumultus iniectus ciuitati uideretur, negaui me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut uidistis, coegi. Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem uirum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.

IV

Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum uix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut seruorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent caedemque infinitam ciuium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P. Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium peruenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post uirginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem uicesimus. Hanc autem Cethego cum ceteris controuersiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum uideretur.

V

Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego: signum cognouit. Nos linum incidimus; legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus Statilius cognouit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam, confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesiui cognosceretne signum. Adnuit. "Est uero" inquam "notum quidem signum, imago aui tui, clarissimi uiri, qui amauit unice patriam et ciuis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta reuocare debuit". Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere uellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negauit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesiuit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam uenissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breuiter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque uenissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae uis esset ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio qua semper ualuit sed etiam propter uim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit. Volturcius uero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi uehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognouit. Erant autem sine nomine, sed ita: "quis sim scies ex eo quem ad te misi. Cura ut uir sis et cogita quem in locum sis progressus. Vide ecquid tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum". Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negauit. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima uisa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, uoltus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi uiderentur.

VI

Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului de summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla uarietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria uobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. Primum mihi gratiae uerbis amplissimis aguntur, quod uirtute, consilio, prouidentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. Atque etiam uiro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis remouisset. Atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius qui omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium qui est ex eis colonis quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione uersatus, in P. Vmbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium nouem hominum perditissimorum poena re publica conseruata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur. Atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta uerbis est: "quod urbem incendiis, caede ciuis, Italiam bello liberassem". Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conseruata re publica constituta est. Atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius uerum etiam ciuis amiserat, tamen magistratu se abdicauit, ut quae religio C. Mario, clarissimo uiro, non fuerat quo minus C. Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in priuato P. Lentulo puniendo liberaremur.

VII

Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc prouidebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque uero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, uigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere uigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem - dicam id quod sentio, Quirites - non facile hanc tantam molem mali a ceruicibus uestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiauisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in priuata domo furtum umquam sit tam palam inuentum quam haec in tota re publica coniuratio manifesto comprehensa est. Quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut leuissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.

VIII

Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et prouisa esse uideantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod uix uidetur humani consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum uero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene oculis uidere possimus. Nam ut illa omittam, uisas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera quae tam multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere di immortales uiderentur, hoc certe, Quirites, quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum est. Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae ueterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum in Capitolio, paruum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria conuenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum ciuile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent. Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iouis facere maius et in excelso conlocare et contra atque antea fuerat ad orientem conuertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod uidetis solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum conlocandum consules illi locauerunt; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.

IX

Hic quis potest esse tam auersus a uero, tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae uidemus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? Etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per ciuis, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia uidebantur, ea non modo cogitata a nefariis ciuibus uerum etiam suscepta esse sensistis. Illud uero nonne ita praesens est ut nutu Iouis Optimi Maximi factum esse uideatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo conlocato atque ad uos senatumque conuerso omnia et senatus et uos quae erant contra salutem omnium cogitata inlustrata et patefacta uidistis. Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum uestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille uos omnis saluos esse uoluit. Dis ego immortalibus ducibus hanc mentem uoluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perueni. Iam uero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. Quid uero? Vt homines Galli ex ciuitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et non nolle uideatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent uestramque salutem suis opibus anteponerent, id non diuinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt?

X

Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia puluinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis uestris. Nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore uicistis. Etenim recordamini, Quirites, omnis ciuilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas uosmet ipsi meministis atque uidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit: C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis uiros partim eiecit ex ciuitate, partim interemit. Cn. Octauius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus aceruis corporum et ciuium sanguine redundauit. Superauit postea Cinna cum Mario: tum uero clarissimis uiris interfectis lumina ciuitatis exstincta sunt. Vltus est huius uictoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione ciuium et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo uiro Q. Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. dissensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere uoluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesiuit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione ciuium diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salua urbe salui esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salui omnes conseruaremini, et, cum hostes uestri tantum ciuium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et ciuis integros incolumisque seruaui.

XI

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a uobis praemium uirtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego uestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari uolo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint. Memoria uestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inueterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos ciuis exstitisse quorum alter finis uestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter huius imperi domicilium sedisque seruaret.

XII

Sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis uiuendum est quos uici ac subegi, illi hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, uestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint prouidere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne uobis nocere possent ego prouidi, ne mihi noceant uestrum est prouidere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna uis conscientiae quam qui neglegunt, cum me uiolare uolent, se indicabunt. Est enim nobis animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. Quod si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a uobis se in me unum conuerterit, uobis erit uidendum, Quirites, qua condicione posthac eos esse uelitis qui se pro salute uestra obtulerint inuidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod iam ad uitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore uestro neque in gloria uirtutis quicquam uideam altius quo mihi libeat ascendere? Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea quae gessi in consulatu priuatus tuear atque ornem, ut, si qua est inuidia in conseruanda re publica suscepta, laedat inuidos, mihi ualeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea uirtute non casu gesta esse uideantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, uenerati Iouem illum custodem huius urbis ac uestrum in uestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis uigiliisque defendite. Id ne uobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis prouidebo, Quirites.