M. TERENTII VARRONIS - DE LINGVA LATINA - LIBER V

I

Quemadmodum uocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. De his tris ante hunc feci quos Septumio misi: in quibus est de disciplina, quam uocant etymologiken: quae contra eam dicerentur, uolumine primo, quae pro ea, secundo, quae de ea, tertio. In his ad te scribam, a quibus rebus uocabula imposita sint in lingua Latina, et ea quae sunt in consuetudine apud populum et ea quae inueniuntur apud poetas. Cum unius cuiusque uerbi naturae sint duae, a qua re et in qua re uocabulum sit impositum (itaque a qua re sit pertinacia cum requiritur, ostenditur esse a pertendendo; in qua re sit impositum dicitur cum demonstratur, in quo non debet pertendi et pertendit, pertinaciam esse, quod in quo oporteat manere, si in eo perstet, perseuerantia sit), priorem illam partem, ubi cur et unde sint uerba scrutantur, Graeci uocant etymologian, illam alteram peri semainomenon. De quibus duabus rebus in his libris promiscue dicam, sed exilius de posteriore. Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio uerborum exstat, quod uetustas quasdam deleuit, nec quae exstat sine mendo omnis imposita, nec quae recte est imposita, cuncta manet (multa enim uerba litteris commutatis sunt interpolata), neque omnis origo est nostrae linguae e uernaculis uerbis, et multa uerba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis: nam tum eo uerbo dicebant peregrinum qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum quem tum dicebant perduellem. In quo genere uerborum aut casu erit illustrius unde uideri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom, dicimus inpos, obscurius est esse a potentia quam cum dicimus inpotem; et eo obscurius fit, si dicas pos quam inpos: uidetur enim pos significare potius pontem quam potentem. Vetustas pauca non deprauat, multa tollit. Quem puerum uidisti formosum, hunc uides deformem in senecta. Tertium saeculum non uidet eum hominem quem uidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit obliuio, fugitiua secuta sedulitas Muci et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior, sed uelocior ideo, si quiuero. Non mediocres enim tenebrae in silua ubi haec captanda neque eo quo peruenire uolumus semitae tritae, neque non in tramitibus quaedam obiecta quae euntem retinere possent. Quorum uerborum nouorum ac ueterum discordia omnis in consuetudine communi, quot modis commutatio sit facta qui animaduerterit, facilius scrutari origines patietur uerborum: reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Litterarum enim fit demptione aut additione et propter earum traiectionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione, denique adiectione aut detrectione; quae quoniam in superioribus libris cuiusmodi essent exemplis satis demonstraui, hic ammonendum esse modo putaui. Nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quattuor explanandi gradus. Infimus quo populus etiam uenit: quis enim non uidet unde argentifodinae et uiocurus? Secundus quo grammatica escendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod confinxerit, quod declinarit; hic Pacui: Rudentum sibilus, hic: Incuruiceruicum pecus, hic: Clamide clupeat bracchium. Tertius gradus, quo philosophia ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum, uicus, uia. Quartus, ubi est adytum et initia regis: quo si non perueniam ad scientiam, at opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. Quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubraui. Volui praeterire eos, qui poetarum modo uerba ut sint ficta expediunt. Non enim uidebatur consentaneum quaerere me in eo uerbo quod finxisset Ennius causam, neglegere quod ante rex Latinus finxisset, cum poeticis multis uerbis magis delecter quam utar, antiquis magis utar quam delecter. An non potius mea uerba illa quae hereditate a Romulo rege uenerunt quam quae a poeta Liuio relicta? Igitur quoniam in haec sunt tripertita uerba, quae sunt aut nostra aut aliena aut obliuia, de nostris dicam cur sint, de alienis unde sint, de obliuiis relinquam: quorum partim quid tamen inuenerim aut opiner scribam. In hoc libro dicam de uocabulis locorum et quae in his sunt, in secundo de temporum et quae in his fiunt, in tertio de utraque re a poetis comprehensa. Pythagoras Samius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum et infinitum, bonum et malum, uitam et mortem, diem et noctem. Quare item duo status et motus, utrumque quadripertitum: quod stat aut agitatur, corpus, ubi agitatur, locus, dum agitatur, tempus, quod est in agitatu, actio. Quadripertitio magis sic apparebit: corpus est ut cursor, locus stadium qua currit, tempus hora qua currit, actio cursio. Quare fit, ut ideo fere omnia sint quadripertita et ea aeterna, quod neque unquam tempus, quin fuerit motus: eius enim interuallum tempus; neque motus, ubi non locus et corpus, quod alterum est quod mouetur, alterum ubi; neque ubi is agitatus, non actio ibi. Igitur initiorum quadrigae locus et corpus, tempus et actio. Quare quod quattuor genera prima rerum, totidem uerborum: e quis de locis et iis rebus quae in his uidentur in hoc libro summatim ponam. Sed qua cognatio eius erit uerbi quae radices egerit extra fines suas, persequemur. Saepe enim ad limitem arboris radices sub uicini prodierunt segetem. Quare non, cum de locis dicam, si ab agro ad agrarium, hominem, ad agricolam peruenero, aberraro. Multa societas uerborum, nec Vinalia sine uino expediri nec Curia Calabra sine calatione potest aperiri.

II

Incipiam de locis ab ipsius loci origine. Locus est, ubi locatum quid esse potest, ut nunc dicunt, collocatum. Veteres id dicere solitos apparet apud Plautum: Filiam habeo grandem dote cassam atque inlocabilem Neque eam queo locare cuiquam. Apud Ennium: O Terra Thraeca, ubi Liberi fanum inclutum Maro locauit. Vbi quidque consistit, locus. Ab eo praeco dicitur locare, quod usque idem it, quoad in aliquo constitit pretium. Inde locarium quod datur in stabulo et taberna, ubi consistant. Sic loci muliebres, ubi nascendi initia consistunt.

III

Loca naturae secundum antiquam diuisionem prima duo, terra et caelum, deinde particulatim utriusque multa. Caeli dicuntur loca supera et ea deorum, terrae loca infera et ea hominum. Vt Asia sic caelum dicitur modis duobus. Nam et Asia, quae non Europa, in quo etiam Syria, et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia ac prouincia nostra. Sic caelum et pars eius, summum ubi stellae, et id quod Pacuuius cum demonstrat dicit: Hoc uide circum supraque quod complexu continet Terram. Cui subiungit: Id quod nostri caelum memorant. A qua bipertita diuisione Lucilius suorum unius et uiginti librorum initium fecit hoc: Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus. Caelum dictum scribit Aelius, quod est caelatum, aut contrario nomine, celatum quod apertum est; non male, quod impositor, multo potius caelare a caelo quam caelum a caelando. Sed non minus illud alterum de celando ab eo potuit dici, quod interdiu celatur, quam quod noctu non celatur. Omnino ego magis puto a chao choum cauum et hinc caelum, quoniam, ut dixi,"hoc circum supraque quod complexu continet terram," cauum caelum. Itaque dicit Andromeda Nocti: Quae caua caeli Signitenentibus conficis bigis; et Agamemno: In altisono caeli clipeo: cauum enim clipeum; et Ennius item ad cauationem: Caeli ingentes fornices. Quare ut a cauo cauea et caullae et conuallis, cauata uallis, et cauernae a cauatione ut cauum, sic ortum, unde omnia apud Hesiodum, a chao cauo caelum.

IV

Terra dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur. Itaque tera in augurum libris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur teritorium, quod maxime teritur. Hinc linteum quod teritur corpore extermentarium. Hinc in messi tritura, quod tum frumentum teritur, et tribulum, qui teritur. Hinc fines agrorum termini, quod eae partes propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum I in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus, sed terimen; hoc Graeci quod termona. Pote ue illinc; Euander enim, qui uenit in Palatium, e Graecia Arcas. Via quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter item actus, quod agendo teritur; etiam ambitus iter, quod circumeundo teritur: nam ambitus circuitus; ab eoque Duodecim Tabularum interpretes "ambitus parietis" circuitum esse describunt. Igitur tera terra et ab eo poetae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, "sola terrae." Terra, ut putant, eadem et humus; ideo Ennium in terram cadentis dicere: Cubitis pinsibant humum; et quod terra sit humus, ideo is humatus mortuus, qui terra obrutus; ab eo qui Romanus combustus est, si in sepulcrum, eius abiecta gleba non est aut si os exceptum est mortui ad familiam purgandam, donec in purgando humo est opertum (ut pontifices dicunt, quod inhumatus sit), familia funesta manet. Et dicitur humilior, qui ad humum, demissior, infimus humillimus, quod in mundo infima humus. Humor hinc. Itaque ideo Lucilius: Terra abiit in nimbos humoremque. Pacuuius: Terra exhalat auram atque auroram humidam; humidam humectam; hinc ager uliginosus humidissimus; hinc udus uuidus; hinc sudor et udor. Is si quamuis deorsum in terra, unde sumi pote, puteus; nisi potius quod Aeolis dicebant ut pytamon sic pyteon a potu, non ut nunc Phrear. A puteis oppidum ut Puteoli, quod incircum eum locum aquae frigidae et caldae multae, nisi a putore potius, quod putidus odoribus saepe ex sulphure et alumine. Extra oppida a puteis puticuli, quod ibi in puteis obruebantur homines, nisi potius, ut Aelius scribit, puticuli quod putescebant ibi cadauera proiecta, qui locus publicus ultra Esquilias. Itaque eum Afranius putilucos in Togata appellat, quod inde suspiciunt per puteos lumen. Lacus lacuna magna, ubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae in altitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graeco, quod ii stegnon quod non habet rimam. Hinc ad uillas rutunda stagna, quod rutundum facillime continet, anguli maxime laborant. Fluuius, quod fluit, item flumen: a quo lege praediorum urbanorum scribitur: Stillicidia fluminaque uti nunc, ut ita cadant fluantque; inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadit, flumen quod fluit continue. Amnis id flumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant, Amiternini appellati. Ab eo qui populum candidatus circum it, ambit, et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quod ambit Martium Campum et urbem; oppidum Interamna dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante amnis, qua Anio influit in Tiberim, quod bello male acceptum consenuit. Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque exfluit in linguam nostram, nihil ad etymologon Latinum, ut, quod oritur ex Samnio, Volturnus nihil ad Latinam linguam: at quod proximum oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam Latinum uocabulum, ut Tiberinus nomen. Et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus. Sed de Tiberis nomine anceps historia. Nam et suum Etruria et Latium suum esse credit, quod fuerunt qui ab Thebri uicino regulo Veientum, dixerint appellatum, primo Thebrim. Sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam uocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius ut tradunt sepulcrum.

V

Vt omnis natura in caelum et terram diuisa est, sic caeli regionibus terra in Asiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem et austrum, Europa ad septemtriones et aquilonem. Asia dicta ab nympha, a qua et Iapeto traditur Prometheus. Europa ab Europa Agenoris, quam ex Phoenice, Manlius scribit taurum exportasse, quorum egregiam imaginem ex aere Pythagoras Tarenti. Europae loca multae incolunt nationes. Ea fere nominata aut translaticio nomine ab hominibus ut Sabini et Lucani, aut declinato ab hominibus, ut Apulia et Latium, aut utrumque, ut Etruria et Tusci. Qua regnum fuit Latini, uniuersus ager dictus Latius, particulatim oppidis cognominatus, ut a Praeneste Praenestinus, ab Aricia Aricinus. Vt nostri augures publici disserunt, agrorum sunt genera quinque: Romanus, Gabinus, peregrinus, hosticus, incertus. Romanus dictus unde Roma ab Romulo; Gabinus ab oppido Gabiis; peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum et Gabinum, quod uno modo in his seruantur auspicia; dictus peregrinus a pergendo, id est a progrediendo: eo enim ex agro Romano primum progrediebantur: quocirca Gabinus quoque peregrinus, sed quod auspicia habet singularia, ab reliquo discretus; hosticus dictus ab hostibus; incertus is, qui de his quattuor qui sit ignoratur.

VI

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa; alii, quod id Graeci dicunt agron. Vt ager quo agi poterat, sic qua agi actus. Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quattuor (fortasse an ab eo quattuor, quod ea quadrupes agitur); in longitudinem pedes centum uiginti; in quadratum actum et latum et longum esset centum uiginti. Multa antiqui duodenario numero finierunt ut duodecim decuriis actum. Iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria primum a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut tribus a partibus, populi tripartito diuisi dictae nunc multiplicatae idem tenent nomen. Vt qua agebant actus, sic qua uehebant, uiae dictae; quo fructus conuehebant, uillae. Qua ibant, ab itu iter appellarunt; qua id anguste, semita, ut semiter dictum. Ager cultus ab eo quod ibi cum terra semina coalescebant, et ubi non consitus incultus. Quod primum ex agro plano fructus capiebant, campus dictus; posteaquam proxuma superiora loca colere coeperunt, a colendo colles appellarunt; quos agros non colebant propter siluas aut id genus, ubi pecus possit pasci, et possidebant, ab usu saluo saltus nominarunt. Haec etiam Graeci neme, nostri nemora. Ager quod uidebatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, fundus dictus, aut quod fundit quotquot annis multa. Vineta ac uineae a uite multa. Vitis a uino, id a ui; hinc uindemia, quod est uinidemia aut uitidemia. Seges ab satu, id est semine. Semen, quod non plane id quod inde; hinc seminaria, sementes, item alia. Quod segetes ferunt, fruges, a fruendo fructus, a spe spicae, ubi et culmi, quod in summo campo nascuntur et summum culmen. Vbi frumenta secta, ut terantur, arescunt, area. Propter horum similitudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deum, quod pura, nisi potius ab ardore, ad quem ut sit fit ara; a quo ipsa area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. Ager restibilis, qui restituitur ac reseritur quotquot annis; contra qui intermittitur, a nouando noualis ager. Aruus et arationes ab arando; ab eo quod aratri uomer sustulit, sulcus; quo ea terra iacta, id est proiecta, porca. Prata dicta ab eo, quod sine opere parata. Quod in agris quotquot annis rursum, facienda eadem, ut rursum capias fructus, appellata rura. Diuidi tamen esse ius scribit Sulpicius plebei rura largiter ad adoream. Praedia dicta, item ut praedes, a praestando, quod ea pignore data publice mancupis fidem praestent.

VII

Vbi nunc est Roma, Septimontium nominatum ab tot montibus quos postea urbs muris comprehendit; e quis Capitolinum dictum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iouis, caput humanum dicitur inuentum. Hic mons ante Tarpeius dictus a uirgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta: cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum. Hunc antea montem Saturnium appellatum prodiderunt et ab eo Latium) Saturniam terram, ut etiam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturniam scribitur. Eius uestigia etiam nunc manent tria, quod Saturni fanum in faucibus, quod Saturnia Porta quam Iunius scribit ibi, quam nunc uocant Pandanam, quod post aedem Saturni in aedificiorum legibus priuatis parietes postici "muri Saturnii" sunt scripti. Auentinum aliquot de causis dicunt. Naeuius ab auibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aues, alii ab rege Auentino Albano, quod ibi sit sepultus, alii Aduentinum ab aduentu hominum, quod commune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum. Ego maxime puto, quod ab aduectu: nam olim paludibus mons erat ab reliquis disclusus. Itaque eo ex urbe aduehebantur ratibus, cuius uestigia, quod ea qua tum aduectum dicitur Velabrum, et unde escendebant ad infimam Nouam Viam locus sacellum Velabrum. Velabrum a uehendo. Velaturam facere etiam nunc dicuntur qui id mercede faciunt. Merces (dicitur a merendo et aere) huic uecturae qui ratibus transibant quadrans. Ab eo Lucilius scripsit: Quadrantis ratiti.

VIII

Reliqua urbis loca olim discreta, cum Argeorum sacraria septem et uiginti in quattuor partis urbis sunt disposita. Argeos dictos putant a principibus, qui cum Hercule Argiuo uenerunt Romam et in Saturnia subsederunt. E quis prima scripta est regio Suburana, secunda Esquilina, tertia Collina, quarta Palatina. In Suburanae regionis parte princeps est Caelius mons a Caele Vibenna, Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo uenisse auxilio contra Tatium regem. Hinc post Caelis obitum, quod nimis munita loca tenerent neque sine suspicione essent, deducti dicuntur in planum. Ab eis dictus Vicus Tuscus, et ideo ibi Vortumnum stare, quod is deus Etruriae princeps; de Caelianis qui a suspicione liberi essent, traductos in eum locum qui uocatur Caeliolum. Cum Caelio coniunctum Carinae et inter eas quem locum Caeriolensem appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum sic est: Caeriolensis: quarticeps circa Mineruium qua in Caelium montem itur: in tabernola est. Caeriolensis a Carinarum iunctu dictus; Carinae pote a caerimonia, quod hinc oritur caput Sacrae Viae ab Streniae sacello quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare. Huius Sacrae Viae pars haec sola uolgo nota, quae est a Foro eunti primore cliuo. Eidem regioni adtributa Subura, quod sub muro terreo Carinarum; in eo est Argeorum sacellum sextum. Suburam Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua urbe; cui testimonium potest esse, quod subest ei loco qui terreus murus uocatur. Sed ego a pago potius Succusano dictam puto Succusam: quod in nota etiam nunc scribitur SVC tertia littera C, non B. Pagus Succusanus, quod succurrit Carinis. Secundae regionis Esquiliae. Alii has scripserunt ab excubiis regis dictas, alii ab eo quod aesculis excultae a rege Tullio essent. Huic origini magis concinunt loca uicina, quod ibi lucus dicitur Facutalis et Larum Querquetulanum sacellum et lucus, Mefitis et Iunonis Lucinae, quorum angusti fines. Non mirum: iam diu enim late auaritia una domina est. Esquiliae duo montes habiti, quod pars Oppius pars) Cespius mons suo antiquo nomine etiam nunc in sacris appellatur. In Sacris Argeorum scriptum sic est: Oppius Mons: princeps Esquiliis cis lucum Facutalem; sinistra uia secundum moerum est. Oppius Mons: terticeps cis lucum Esquilinum; dexteriore uia in tabernola est. Oppius Mons: quarticeps cis lucum Esquilinum; uia dexteriore in figlinis est. Cespius Mons: quinticeps cis lucum Poetelium; Esquiliis est. Cespius Mons: sexticeps apud aedem Iunonis Lucinae, ubi aeditumus habere solet. Tertiae regionis colles quinque ab deorum fanis appellati, e quis nobiles duo. Collis Viminalis a Ioue Viminio, quod ibi ara eius. Sunt qui, quod ibi uimineta fuerint. Collis Quirinalis, quod ibi Quirini fanum. Sunt qui a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus uenerunt ad Romam, quod ibi habuerint castra. Quod uocabulum coniunctarum regionum nomina obliterauit. Dictos enim collis pluris apparet ex Argeorum Sacrificiis, in quibus scriptum sic est: Collis Quirinalis: terticeps cis aedem Quirini. Collis Salutaris: quarticeps aduersum est Apollinar cis aedem Salutis. Collis Mucialis: quinticeps apud aedem Dei Fidi; in delubro, ubi aeditumus habere solet. Collis Latiaris: sexticeps in Vico Insteiano summo, apud auguraculum; aedificium solum est. Horum deorum arae, a quibus cognomina habent, in eius regionis partibus sunt. Quartae regionis Palatium, quod Pallantes cum Euandro uenerunt, qui et Palatini; alii quod Palatini, aborigines ex agro Reatino, qui appellatur Palatium, ibi consederunt; sed hoc alii a Palanto uxore Latini putarunt. Eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam; itaque Naeuius Balatium appellat. Huic Cermalum et Velias coniunxerunt, quod in hac regione scriptum est: Germalense: quinticeps apud aedem Romuli. Et Veliense: sexticeps in Velia apud aedem deum Penatium. Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum ruminalem, et ii ibi inuenti, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat in alueolo expositos. Veliae unde essent plures accepi causas, in quis quod ibi pastores Palatini ex ouibus ante tonsuram inuentam uellere lanam sint soliti, a quo uellera dicuntur.

IX

Ager Romanus primum diuisus in partis tris, a quo tribus appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum. Nominatae, ut ait Ennius, Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone; sed omnia haec uocabula Tusca, ut Volnius, qui tragoedias Tuscas scripsit, dicebat. Ab hoc partes quoque quattuor urbis tribus dictae, ab locis Suburana, Palatina, Esquilina, Collina; quinta, quod sub Roma, Romilia; sic reliquae triginta ab his rebus quibus in Tribuum Libro scripsi.

X

Quod ad loca quaeque his coniuncta fuerunt, dixi; nunc de his quae in locis esse solent immortalia et mortalia expediam, ita ut prius quod ad deos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Harpocrates digito significat, ut taceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops. Terra enim et Caelum, ut Samothracum, initia docent, sunt dei magni, et hi quos dixi multis nominibus, non quas Samothracia ante portas statuit duas uirilis species aeneas dei magni, neque ut uolgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux, sed hi mas et femina et hi quos Augurum Libri scriptos habent sic "diui potes," pro illo quod Samothraces Theoi dynatoi. Haec duo Caelum et Terra, quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, siue Oua parire solet genus pennis condecoratum, Non animam, ut ait Ennius, et Post inde uenit diuinitus pullis Ipsa anima, siue, ut Zenon Citieus, Animalium semen ignis is qui anima ac mens. Qui caldor e caelo, quod huic innumerabiles et immortales ignes. Itaque Epicharmus cum dicit de mente humana ait Istic est de sole sumptus ignis; idem de soleo: Isque totus mentis est, ut humores frigidae sunt humi, ut supra ostendi. Quibus iuncti Caelum et Terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura Frigori miscet calorem atque humori aritudinem Recte igitur Pacuius quod ait Animam aether adiugat, et Ennius terram corpus quae dederit, ipsam capere, neque dispendi facere hilum. Animae et corporis discessus quod natis is exitus, inde exitium, ut cum in unum ineunt, initia. Inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut interit aut, si manet, sterile. Cui testis aestas et hiems, quod in altera aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et frigore luctare non uolt et potius uer expectat. Igitur causa nascendi duplex: ignis et aqua. Ideo ea nuptiis in limine adhibentur, quod coniungitur hic, et mas ignis, quod ibi semen, aqua femina, quod fetus ab eius humore, et horum uinctionis uis Venus. Hinc comicus: Huic uictrix Venus, uidesne haec? Non quod uincere uelit Venus, sed uincire. Ipsa Victoria ab eo quod superati uinciuntur. Vtrique testis poesis, quod et Victoria et Venus dicitur caeligena: Tellus enim quod prima uincta Caelo, Victoria ex co. Ideo haec cum corona et palma, quod corona uinclum capitis et ipsa a uinctura dicitur uieri, id est uinciri; a quo est in Sota Enni: Ibant malaci uiere Veneriam corollam. Palma, quod ex utraque parte natura uincta habet paria folia. Poetae de Caelo quod semen igneum cecidisse dicunt in mare ac natam "e spumis" Venerem, coniunctione ignis et humoris, quam habent uim significant esse Veneris. A qua ui natis dicta uita et illud a Lucilio: Vis est uita, uides, uis nos facere omnia cogit. Quare quod caelum principium, ab satu est dictus Saturnus, et quod ignis, Saturnalibus cerei superioribus mittuntur. Terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad uiuendum, et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. Haec enim Terris gentis omnis peperit et resumit denuo, quae Dat cibaria, ut ait Ennius, quae Quod gerit fruges, Ceres; antiquis enim quod nunc G C. Idem hi dei Caelum et Terra Iupiter et Iuno, quod ut ait Ennius: Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci uocant Aerem, qui uentus est et nubes, imber postea, Atque ex imbre frigus, uentus post fit, aer denuo. Haece propter Iupiter sunt ista quae dico tibi, Qui mortalis, arua atque urbes beluasque omnis iuuat. Quod hinc omnes et sub hoc, eundem appellans dicit: Diuumque hominumque pater rex. Pater, quod patefacit semen: nam tum esse conceptum patet, inde cum exit quod oritur. Hoc idem magis ostendit antiquius Iouis nomen: nam olim Diouis et Diespiter dictus, id est dies pater; a quo dei dicti qui inde, et dius et diuum, unde sub diuo, Dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum, ut ea uideatur diuum, id est caelum. Quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius Dium Fidium dicebat Diouis filium, ut Graeci DiosKopon Castorem, et putabat hunc esse Sancum ab Sabina lingua et Herculem a Graeca. Idem hic Dis pater dicitur infimus, qui est coniunctus terrae, ubi omnia ut oriuntur ita aboriuntur; quorum quod finis ortuum, Orcus dictus. Quod Iouis Iuno coniunx et is Caelum, haec Terra, quae eadem Tellus, et ea dicta, quod una iuuat cum Ioue, Iuno, et Regina, quod huius omnia terrestria. Sol uel quod ita Sabini, uel quod solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit. Luna, uel quod sola lucet noctu. Itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: nam ibi noctu lucet templum. Hanc ut Solem Apollinem quidam Dianam uocant (Apollinis uocabulum Graecum alterum, alterum Latinum), et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simu it, Diuiana appellata. Hinc Epicharmus Ennii Proserpinam quoque appellat, quod solet esse sub terris. Dicta Proserpina, quod haec ut serpens modo in dexteram modo in sinisteram partem late mouetur. Serpere et proserpere idem dicebant, ut Plautus quod scribit: Quasi proserpens bestia. Quae ideo quoque uidetur ab Latinis Iuno Lucina dicta ue quod est et Terra, ut physici dicunt, et lucet; ue quod ab luce eius qua quis conceptus est usque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuuat, donec mensibus actis produxit in lucem, ficta ab iuuando et luce Iuno Lucina. A quo parientes eam inuocant: luna enim nascentium dux quod menses huius. Hoc uidisse antiquas apparet, quod mulieres potissimum supercilia sua attribuerunt ei deae. Hic enim debuit maxime collocari Iuno Lucina, ubi ab diis lux datur oculis. Ignis a gnascendo, quod hinc nascitur et omne quod nascitur ignis succendit; ideo calet, ut qui denascitur cum amittit ac frigescit. Ab ignis iam maiore ui ac uiolentia Volcanus dictus. Ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgur et fulmen, et fulguritum quod fulmine ictum. In contrariis diis, ab aquae lapsu lubrico lympha. Lympha Iuturna quae iuuaret: itaque multi aegroti propter id nomen hinc aquam petere solent. A fontibus et fluminibus ac ceteris aquis dei, ut Tiberinus ab Tiberi, et ab lacu Velini Velinia, et lymphae Commotiles ad lacum Cutiliensem a commotu, quod ibi insula in aqua commouetur. Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, ab nuptu, id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia a ueniendo ac uento illo, quem Plautus dicit: Quod ille dixit qui secundo uento uectus est Tranquillo mari, uentum gaudeo. Bellona ab bello nunc, quae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bello praeest, aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. Virtus ut uiritus a uirilitate. Honos ab onere: itaque honestum dicitur quod oneratum, et dictum: Onus est honos qui sustinet rem publicam. Castoris nomen Graecum, Pollucis a Graecis; in Latinis litteris ueteribus nomen quod est, inscribitur ut Polydeukes Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a corde congruente. Feronia, Minerua, Nouensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, Fidem. Et arae Sabinum linguam olent, quae Tati regis uoto sunt Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, uouit Opi, Florae, Vedioui Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque; e quis nonnulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana, de quibus supra dictum est.

XI

Quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis attinet uideamus. De his animalia in tribus locis quod sunt, in aere, in aqua, in terra, a summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium: alites ab alis, uolucres a uolatu. Deinde generatim: de his pleraeque ab suis uocibus ut haec: upupa, cuculus, coruus, hirundo, ulula, bubo; item haec: pauo, anser, gallina, columba. Sunt quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit et uigilat, lusciniola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica Progne in luctu facta auis. Sic galeritus et motacilla, altera quod in capite habet plumam elatam, altera quod semper mouet caudam. Merula, quod mera, id est sola, uolitat; contra ab eo graguli, quod gregatim, ut quidam Graeci greges gergera. Ficedulae et miliariae a cibo, quod alterae fico, alterae milio fiunt pingues.

XII

Aquatilium uocabula animalium partim sunt uernacula, partim peregrina. Foris muraena, quod myraina Graece, cybium et thynnus, cuius item partes Graecis uocabulis omnes, ut melander atque uraeon. Vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut haec: asellus, umbra, turdus; alia a ui quadam, ut haec: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. Vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues.

XIII

Sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant: alia Graecis uocabulis, ut polypus, hippos potamios, crocodilos, alia Latinis, ut rana, anas, mergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possunt uiuere uocant amphibia. E quis rana ab sua dicta uoce, anas a nando, mergus quod mergendo in aquam captat escam. Item alia in hoc genere a Graecis, ut querquedula, quod kerkedes, alcedo, quod ea halkyon; Latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, lolligo, quod subuolat, littera commutata, primo uolligo. Vt Aegypti in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lutra et fiber. Lutra, quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissoluere: ab luere lutra. Fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod solet uideri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus.

XIV

De animalibus in locis terrestribus quae sunt hominum propria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. Incipiam ab honore publico. Consu nominatus qui consuleret populum et senatum, nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto: Qui recte consulat, consu cluat. Praetor dictus qui praeiret iure et exercitu; a quo id Lucilius: Ergo praetorum est ante et praeire. Censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. Aedilis qui aedis sacras et priuatas procuraret. Quaestores a quaerendo, qui conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumuiri capitales nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent quaesitores dicti. Tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ramnium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina. Dictator, quod a consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quod summa potestas huius in equites et accensos, ut est summa populi dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui, quod minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus.

XV

Sacerdotes uniuersi a sacris dicti. Pontufices, ut Scaeuola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et facere, ut potentifices. Ego a ponte arbitror: nam ab his Sublicius est factus primum ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti a curiis, qui fiunt ut in his sacra faciant. Flamines, quod in Latio capite uelato erant semper ac caput cinctum habebant filo, filamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta, partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et Furinalis, cum Dialis ab Ioue sit (Diouis enim), Furinalis a Furrina, cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. Sic flamen Falacer a diuo patre Falacre. Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in Lupercali sacra faciunt. Fratres Aruales dicti qui sacra publica faciunt propterea ut fruges ferant arua: a ferendo et aruis Fratres Aruales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt: fratria est Graecum uocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii ab auibus titiantibus dicti, quas in auguriis certis obseruare solent. Fetiales, quod fidei publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, ut foedere fides pacis constitueretur. Ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum.

XVI

In re militari praetor dictus qui praeiret exercitui. Imperator, ab imperio populi qui eos, qui id attemptassent, oppressit hostis. Legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre magistratus, quiue nuntii senatus aut populi essent. Exercitus, quod exercitando fit melior. Legio, quod leguntur milites in delectu. Cohors, quod ut in uilla ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur: cohors quae in uilla, quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in uilla Hypsicrates dicit esse Graece Xoptou apud poetas dictam. Manipulus exercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius iustus numerus. Milites, quod trium milium primo legio flebat ac singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, principes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremi subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo subsidium dictum, a quo Plautus: Agite nunc, subsidite omnes quasi solent triarii. Auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant ei qui adiumento essent alienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. Insidiae item ab insidendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent hostis. Duplicarii dicti quibus ob uirtutem duplicia cibaria ut darentur institutum. Turma terima (E in V abiit), quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabant, optiones uocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni faciunt. Tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. Classicus a classe, qui item cornu aut lituo canit, ut tum cum classes comitiis ad comitiatum uocant.

XVII

Quae a fortuna uocabula, in his quaedam minus aperta ut pauper, diues, miser, beatus, sic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minus, cui cum opus est minus nullo est. Diues a diuo qui ut deus nihil indigere uidetur. Opulentus ab ope, cui eae opimae; ab eadem inops qui eius indiget, et ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecunia magna, pecunia a pecu: a pastoribus enim horum uocabulorum origo.

XVIII

Artificibus maxima causa ars, id est, ab arte medicina ut sit medicus dictus, a sutrina sutor, non a medendo ac suendo, quae omnino ultima huic rei: hae enim earum rerum radices, ut in proxumo libro aperietur. Quare quod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscura, relinquam. Similis causa quae ab scientia uocantur, aliqua ut praestigiator, monitor, nomenclator; sic etiam quae a studio quodam dicuntur, cursor, natator, pugil. Etiam in hoc genere quae sunt uocabula pleraque aperta, ut legulus, alter ab oleis, alter ab uuis. Haec si minus aperta uindemiator, uestigator et uenator, tamen idem, quod uindemiator uel quod uinum legit dicitur uel quod de uiti id demunt; uestigator a uestigiis ferarum quas indagatur; uenator a uento, quod sequitur ceruum ad uentum et in uentum.

XIX

Haec de hominibus: hic quod sequitur de pecore, haec. Pecus ab eo quod perpascebant, a quo pecora uniuersa. Quod in pecore pecunia tum pastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo dicitur in aedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem posuisse), a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedisequum et peculiariae oues aliudue quid: id enim peculium primum. Hinc peculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat auersum. Ex quo fructus maior, hic est qui Graecis usus: sus, quod hys, bos, quod bous, taurus, quod tauros, item ouis, quod ois: ita enim antiqui dicebant, non ut nunc probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graecia ab suis uocibus haec eadem ficta. Armenta, quod boues ideo maxime parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta, postea I tertia littera extrita. Vitulus, quod Graece antiquitus italos, aut quod plerique uegeti, uegitulus. Iuuencus, iuuare qui iam ad agrum colendum posset. Capra carpa, a quo scriptum Omnicarpae caprae. Hircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure hedus, qui in urbe ut in multis A addito haedus. Porcus, quod Sabini dicunt aprunum porcum; proinde porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scripta est porke et porKos. Aries, ut quidam dicebant, ab aris; ueteres nostri ariuga, hinc ariugus. Haec sunt quarum in sacruficiis exta in olla, non in ueru coquuntur, quas et Accius scribit et in pontificiis libris uidemus. In hostiis eam dicunt ariugam, quae cornua habeat; quoniam si cui oui mari testiculi dempti et ideo ui natura uersa, uerbex declinatum. Pecori ouillo quod agnatus, agnus. Catulus a sagaci sensu et acuto, ut Cato Catulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornu, aliquod signum cum dent, canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in uenando signum uoce dat, canis dictus.

XX

Ferarum uocabula item partim peregrina, ut panthera, leo: utraque Graeca, a quo etiam et rete quoddam panther et leaena et muliercula Pantheris et Leaena. Tigris qui est ut leo uarius, qui uiuus capi adhuc non potuit, uocabulum e lingua Armenia: nam ibi et sagitta et quod uehementissimum flumen dicitur Tigris. Vrsi Lucana origo uel, unde illi, nostri ab ipsius uoce. Camelus suo nomine Syriaco in Latium uenit, ut Alexandrea camelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus, maculis ut panthera. Apri ab eo quod in locis asperis, nisi a Graecis quod hi kaproi. Caprea a similitudine quadam caprae. Cerui, quod magna cornua gerunt, gerui, G in C mutauit ut in multis. Lepus, quod Siculi, ut Aeolis quidam Graeci, dicunt leporin: a Roma quod orti Siculi, ut annales ueteres nostri dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt id nomen. Volpes, ut Aelius dicebat, quod uolat pedibus.

XXI

Proxima animalia sunt ea quae uiuere dicuntur neque habere animam, ut uirgulta. Virgultum dicitur a uiridi, id a ui quadam humoris; quae si exaruit, moritur. Vitis, quod ea uini origo. Malum, quod Graeci Aeolis dicunt malon. Pinus,... Iuglans, quod cum haec nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima a Ioue et glande iuglans est appellata. Eadem nux, quod ut nox aerem huius sucus corpus facit atrum. Quae in hortis nascuntur, alia peregrinis uocabulis, ut Graecis ocimum, menta, ruta quam nunc peganon appellant; item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Graeci, quam nunc rhaphanon; item haec Graecis uocabulis: serpyllum, rosa, una littera commutata; item ex his Graecis Latina koliandron, malache, kyminon; item lilium ab leirio et malua ab malachei et sisymbrium a sisymbrioi. Vernacula: lactuca a lacte, quod holus id habet lact; brassica ut praesica, quod ex eius scapo minutatim praesicatur; asparagi, quod ex asperis uirgultis leguntur et ipsi scapi asperi sunt, non leues; nisi Graecum: illic quoque enim dicitur aspargos. Cucumeres dicuntur a curuore, ut curuimeres dicti. Fructus a ferundo, res eae quas, fundus et eae quas quae in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra; etiam frumentum, quod ad exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex sale et farre molito. Vuae ab uuore.

XXII

Quae manu facta sunt dicam, de uictu, de uestitu, de instrumento, et si quid aliud uidebitur his aptum. De uictu antiquissima puls; haec appellata uel quod ita Graeci uel ab eo unde scribit Apollodorus, quod ita sonet cum aquae feruenti insipitur. Panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; posteaquam ei figuras facere instituerunt alias, a pane et faciendo panificium coeptum dici. Hinc panarium, ubi id seruabant, sicut granarium, ubi granum frumenti condebant, unde id dictum: nisi ab eo quod Graeci id Kranon, a quo a ‹raecis quoque granarium dictum in quo ea quae conduntur. Hordeum, ab horrido. Triticum, quod tritum e spicis. Far a faciendo, quod in pistrino fit. Milium a Graeco: nam id meline. Libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. Testuacium, quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt matronae. Circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequabiliter fundebant. Hos quidam qui magis incondite faciebant uocabant lixulas et similixulas uocabulo Sabino: quae frequentia Sabinis. A globo farinae dilatato, item in oleo cocti, dicti a globo globi. Crustulum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta. Cetera fere aperta a uocabulis Graecis sumpta, ut thrion et placenta. Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus; hinc pulmentarium dictum: hoc primum defuit pastoribus. Caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla. Ab olla holera dicta, quod earum macerare cruda holera. E quis ad coquendum quod e terra eruitur, ruapa, unde rapa. Olea ab elaia; olea grandis orchitis quod eam Attici orchin morian. Hinc ad pecudis carnem peruentum est. Vt ab sue suilla, sic ab aliis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti coepisse natura docet. Dictum assum, quod id ab igni assudescit, id est uuescit: uuidum enim quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudandum assum destillat calore, et ut crudum nimium habet humoris, sic excoctum parum habet suci. Elixum e liquore aquae dictum; et ex iure, quod iucundum magis conditione. Succidia ab suibus caedendis: nam id pecus primum occidere coeperunt, domini et ut seruarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna a pede. Sueris a nomine eius. Offula ab offa, minima suere. Insicia ab eo quod insecta caro, ut in Carmine Saliorum prosicium est, quod in extis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murta, quod ea additur large fartis. Quod fartum intestinum e crassundiis, Lucanicam dicunt, quod milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum uentrem; fundolum a fundo, quod non ut reliquae lactes, sed ex una parte sola apertum; ab hoc Graecos puto tuphlon enteron appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, a quo farticulum: in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius: Neque dispendio facit hilum. Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo quod ut in capite apex, apexabo dicta. Tertium fartum est longauo, quod longius quam duo illa. Augmentum, quod ex immolata hostia desectum in iecore imponitur in porriciendo augendi causa. Magmentum a magis, quod ad religionem magis pertinet: itaque propter hoc magmentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. Mattea ab eo quod ea Graece myttye. Item a Graecis... singillatim haec: ... ouum, bulbum.

XXIII

Lana Graecum, ut Polybius et Callimachus scribunt. Purpura a purpurae maritumae colore, ut Poenicum, quod a Poenis primum dicitur allata. Stamen a stando, quod eo stat omne in tela uelamentum. Subtemen, quod subit stamini. Trama, quod trameat frigus id genus uestimenti. Densum a dentibus pectinis quibus feritur. Filum, quod minimum est hilum: id enim minimum est in uestimento. Pannus Graecum, ubi E A fecit. Panuuellium dictum a pano et uoluendo filo. Tunica ab tuendo corpore, tunica ut tuendica. Toga a tegendo. Cinctus et cingillum a cingendo, alterum uiris, alterum mulieribus attributum.

XXIV

Arma ab arcendo, quod his arcemus hostem. Parma, quod e medio in omnis partis par. Conum, quod cogitur in cacumen uersus. Hasta, quod astans solet ferri. Iaculum, quod ut iaciatur fit. Tragula a traiciendo. Scutum a sectura ut secutum, quod a minute consectis fit tabellis. Vmbones a Graeco, quod ambones. Gladium C in G commutato a clade, quod fit ad hostium cladem gladium; similiter ab omine pilum, qui hostis periret, ut perilum. Lorica, quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant; postea subcidit gallica e ferro sub id uocabulum, ex anulis ferrea tunica. Balteum, quod cingulum e corio habebant bullatum, balteum dictum. Ocrea, quod opponebatur ob crus. Galea ab galero, quod multi usi antiqui. Tubae ab tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. Cornua, quod ea quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu. Vallum uel quod ea uaricare nemo posset uel quod singula ibi extrema bacilla furcillata habent figuram litterae V. Cerui ab similitudine cornuum cerui; item reliqua fere ab similitudine ut uineae, testudo, aries.

XXV

Mensam escariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dicta potest; nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc, Graeci tryelen. Trua qua e culina in lauatrinam aquam fundunt; trua, quod trauolat ea aqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipiat aquam, et quod manubrium cauum non est nisi in uinario truleo. Accessit matellio a matula dictus et fictus, qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium uocant futim, quod in triclinio allatam aquam infundebant; quo postea accessit nanus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus. Peluis pedeluis a pedum lauatione. Candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inuenta, quae dicta a luce aut quod id uocant lychnon Graeci. Vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt katinon ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum a latitudine finxerunt. Patenas a patulo dixerunt, ut pusillas, quod his libarent cenam, patellas. Tryblia et canistra quod putant esse Latina, sunt Graeca: tryblion enim et kanoun dicuntur Graece. Reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo.

XXVI

Mensa uinaria rotunda nominabatur cilliba ante, ut etiam nunc in castris. Id uidetur declinatum a Graeco kylikeioi, id a poculo cylice qui in illa. Capides et minores capulae a capiendo, quod ansatae ut prehendi possent, id est capi. Harum figuras in uasis sacris ligneas ac fictiles antiquas etiam nunc uidemus. Praeterea in poculis erant paterae, ab eo quod late patent ita dictae. Hisce etiam nunc in publico conuiuio antiquitatis retinendae causa, cum magistri fiunt, potio circumfertur, et in sacrificando deis hoc poculo magistratus dat deo uinum. Pocula a potione, unde potatio et etiam posca. Haec possunt a potoi, quod potos potio Graece. Origo potionis aqua, quod aequa summa. Fons unde funditur e terra aqua uiua, ut fistula a qua fusus aquae. Vas uinarium grandius sinum ab sinu, quod sinum maiorem cauationem quam pocula habebant. Item dictae lepestae, quae etiam nunc in diebus sacris Sabinis uasa uinaria in mensa deorum sunt posita; apud antiquos scriptores Graecos inueni appellari poculi genus depestan: quare uel inde radices in agrum Sabinum et Romanum sunt profectae. Qui uinum dabant ut minutatim funderent, a guttis guttum appellarunt; qui sumebant minutatim, a sumendo simpuium nominarunt. In huiusce locum in conuiuiis e Graecia successit epichysis et cyathus; in sacruficiis remansit guttus et simpuium. Altera uasaria mensa erat lapidea quidrata oblonga una columella; uocabatur cartibulum. Haec in aedibus ad compluuium apud multos me puero ponebatur et in ea et circum eam aenea uasa: a gerendo cartibulum potest dictum.

XXVII

Praeterea erat tertium genus mensae item quadratae uasorum; uocabatur urnarium, quod urnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eo etiam nunc ante balineum locus ubi poni solebat urnarium uocatur. Vrnae dictae, quod urinant in aqua haurienda ut urinator. Vrinare est mergi in aquam. Amburuom fictum ab uruo, quod ita flexum ut redeat sursum uersus ut in aratro quod est uruum. Calix a caldo, quod in eo calda puls apponebatur et caldum eo bibebant. Vas ubi coquebant cibum, ab eo caccabum appellarunt. Veru a uersando.

XXVIII

Ab sedendo appellatae sedes, sedile, solium, sellae, siliquastrum; deinde ab his subsellium: ut subsipere quod non plane sapit, sic quod non plane erat sella, subsellium. Vbi in eiusmodi duo, bisellium dictum. Arca, quod arcebantur fures ab ea clausa. Armarium et armamentarium ab eadem origine, sed declinata aliter.

XXIX

Mundus ornatus muliebris dictus a munditia. Ornatus quasi ab ore natus: hinc enim maxime sumitur quod eam deceat, itaque id paratur speculo. Calamistrum, quod his calfactis in cinere capillus ornatur. Qui ea ministrabat, a cinere cinerarius est appellatus. Discerniculum, quo discernitur capillus. Pecten, quod per eum explicatur capillus. Speculum a speciendo, quod ibi se spectant. Vestis a uellis uel ab eo quod uellus lana tonsa uniuersa ouis: id dictum, quod uellebant. Lanea, ex lana facta. Quod capillum contineret, dictum a rete reticulum; rete ab raritudine; item texta fasciola, qua capillum in capite alligarent, dictum capita a capite, quod sacerdotulae in capite etiam nunc solent habere. Sic rica ab ritu, quod Romano ritu sacrificium feminae cum faciunt, capita uelant. Mitra et reliqua fere in capite postea addita cum uocabulis Graecis.

XXX

Prius deinde indutui, tum amictui quae sunt tangam. Capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit. Indutui alterum quod subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo supparus, nisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo, unum quod foris ac palam, palla; alterum quod intus, a quo indusium, ut intusium, id quod Plautus dicit: Indusiatam patagiatam caltulam ac crocotulam. Multa post luxuria attulit, quorum uocabula apparet esse Graeca, ut asbestinon. Amictui dictum quod ambiectum, est, id est circumiectum, a quo etiam quo uestitas se inuoluunt, circumiectui appellant, et quod amictui habet purpuram circum, uocant circumtextum. Antiquissimi amictui ricinium; id quod eo utebantur duplici, ab eo quod dimidiam partem retrorsum iaciebant, ab reiciendo ricinium dictum. Pallia hinc, quod facta duo simplicia paria, parilia primo dicta, R exclusum propter leuitatem. Parapechia, chlamydes, sic multa, Graeca. Laena, quod de lana multa, duarum etiam togarum instar; ut antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex uirorum.

XXXI

Instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa facta. Sarculum ab serendo ac sariendo. Ligo, quod eo propter latitudinem quod sub terra facilius legitur. Pala a pangendo, L GL quod fuit. Rutrum ruitrum a ruendo. Aratrum, quod arruit terram. Eius ferrum uomer, quod uomit eo plus terram. Dens, quod eo mordetur terra; super id regula quae stat, stiua ab stando, et in ea transuersa regula manicula, quod manu bubulci tenetur. Qui quasi temo est inter boues, bura a bubus; alii hoc a curuo uruum, appellant. Sub iugo medio cauum, quod bura extrema addita oppilatur, uocatur coum a cauo. Iugum et iumentum ab iunctu. Irpices regula compluribus dentibus, quam item ut plaustrum boues trahunt, ut eruant quae in terra serpunt; sirpices, postea irpices S detrito, a quibusdam dicti. Rastelli ut irpices serrae leues; itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas corradit, quo ab rasu rastelli dicti. Rastri, quibus dentatis penitus eradunt terram atque eruunt, a quo rutu ruastri dicti. Falces a farre littera commutata; hae in Campania seculae a secando; a quadam similitudine harum aliae, ut quod apertum unde, falces fenariae et arborariae et, quod non apertum unde, falces lumariae et sirpiculae. Lumariae sunt quibus secant lumecta, id est cum in agris serpunt spinae; quas quod ab terra agricolae soluunt, id est luunt, lumecta. Falces sirpiculae uocatae ab sirpando, id est ab alligando; sic sirpata dolia quassa, cum alligata his, dicta. Vtuntur in uinea alligando fasces, incisos fustes, faculas. Has zanclas, Chersonesice. Pilum, quod eo far pisunt, a quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S inter se saepe locum commutant), inde post in Vrbe Lucili pistrina et pistrix. Trapetes molae oleariae; uocant trapetes a terendo, nisi Graecum est; ac molae a molliendo: harum enim motu eo coniecta molliuntur. Vallum a uolatu, quod cum id iactant uolant inde leuia. Ventilabrum, quod uentilatur in aere frumentum. Quibus conportatur fructus ac necessariae res: de his fiscina a ferendo dicta. Corbes ab eo quod eo spicas aliudue quid corruebant; hinc minores corbulae dictae. De his quae iumenta ducunt, tragula, quod ab eo trahitur per terram; sirpea, quae uirgis sirpatur, id est colligando implicatur, in qua stercus aliudue quid uehitur. Vehiculum, in quo faba aliudue quid uehitur, quod e uiminibus uictur aut eo uehitur. Breuius uehiculum dictum est aliis ut arcera, quae etiam in Duodecim Tabulis appellatur; quod ex tabulis uehiculum erat factum ut arca, arcera dictum. Plaustrum ab eo quod non ut in his quae supra dixi ex quadam parte, sed ex omni parte palam est, quae in eo uehuntur quod perlucent, ut lapides, asseres, tignum.

XXXII

Aedificia nominata a parte ut multa: ab aedibus et faciendo maxime aedificium. Et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis causa ubi sint et quod opus est ad uitam gerendam ubi habeant tuto. Oppida quod opere muniebant, moenia; quo moenitius esset quod exaggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus. Quod muniendi causa portabatur, munus; quod sepiebant oppidum eo moenere, moerus. Eius summa pinnae ab his quas insigniti milites in galeis habere solent et in gladiatoribus Samnites. Turres a toruis, quod eae proiciunt ante alios. Qua uiam relinquebant in muro, qua in oppidum portarent, portas. Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi, id est iunctis bobus, tauro et uacca interiore, aratro circumagebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa et muro essent muniti. Terram unde exculpserant, fossam uocabant et introrsum iactam murum. Post ea qui fiebat orbis, urbis principium; qui quod erat post murum, postmoerium dictum, eo usque auspicia urbana finiuntur. Cippi pomeri stant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe et uruo urbes; et, ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis scribuntur urbes, quod item conditae ut Roma; et ideo coloniae et urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur. Oppidum quod primum conditum in Latio stirpis Romanae, Lauinium: nam ibi dii Penates nostri. Hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lauinia, appellatum. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id ab sue alba nominatum. Haec e naui Aeneae cum fugisset Lauinium, triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lauinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma. In oppido uici a uia, quod ex utraque parte uiae sunt aedificia. Fundulae a fundo, quod exitum non habent ac peruium non est. Angiportum, siue quod id, angustum, siue ab agendo et portu. Quo conferrent suas controuersias et quae uenderentur uellent quo ferrent, forum appellarunt. Vbi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut Forum Bouarium, Forum Holitorium: hoc erat antiquum Macellum, ubi holerum copia; ea loca etiam nunc Lacedaemonii uocant makellon, sed Iones ostia hortorum makellotas hortorum, et castelli makella. Secundum Tiberim ad Portunium Forum Piscarium uocant: ideo ait Plautus: Apud Forum Piscarium. Vbi uariae res ad Corneta Forum Cuppedinis a cuppedio, id est a fastidio, quod multi Forum Cupidinis a cupiditate. Haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad uictum pertinebant et aedificatus locus, appellatum Macellum, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit hortus, alii quod ibi domus furis, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta, e qua aedificatum hoc quod uocetur ab eo Macellum. In Foro Lacum Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et Procilius non idem prodidit quod Piso, nec quod is Cornelius secutus. A Procilio relatum in eo loco dehisse terram et id ex S.C. ad haruspices relatum esse; responsum deum Manium postilionem postulare, id est ciuem fortissimum eo demitti. Tum quendam Curtium uirum fortem armatum ascendisse in equum et a Concordia uersum cum eo praecipitatum; eo facto locum coisse atque eius corpus diuinitus humasse ac reliquisse genti suae monumentum. Piso in Annalibus scribit Sabino bello, quod fuit Romulo et Tatio, uirum fortissimum Mettium Curtium Sabinum, cum Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, in locum palustrem, qui tum fuit in Foro antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capitolium recepisse; ab eo lacum Curtium inuenisse nomen. Cornelius et Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum et ex S. C. septum esse: id quod factum esset a Curtio consule, cui M. Genucius fuit collega, Curtium appellatum. Arx ab arcendo, quod is locus munitissimus Vrbis, a quo facillime possit hostis prohiberi. Carcer a coercendo, quod exire prohibentur. In hoc pars quae sub terra Tullianum, ideo quod additum a Tullio rege. Quod Syracusis, ubi delicti causa custodiuntur, uocantur latomiae, inde lautumia translatum, quod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt. In Auentino, Lauretum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rex, qui ab Laurentibus interfectus est, aut ab silua laurea, quod ea ibi excisa et aedificatus uicus: ut inter Sacram Viam et Macellum editum Corneta a cornis, quae abscisae loco reliquerunt nomen, ut Aesculetum ab aesculo dictum et Fagutal a fago, unde etiam Iouis Fagutalis, quod ibi sacellum. Armilustrium ab ambitu lustri: locus idem Circus Maximus, dictus, quod circum spectaculis aedificatus ubi ludi fiunt, et quod ibi circum metas fertur pompa et equi currunt. Itaque dictum in Cornicularia militis aduentu, quem circumeunt ludentes: Quid cessamus ludos facere? Circus noster ecce adest. In circo primum unde mittuntur equi, nunc dicuntur carceres, Naeuius oppidum appellat. Carceres dicti, quod coercentur equi, ne inde exeant antequam magistratus signum misit. Quod ad muri speciem pinnis turribusque carceres olim fuerunt, scripsit poeta: Dictator ubi currum insidit, peruehitur usque ad oppidum. Intumus circus ad Murciae, uocatur, ut Procilius aiebat, ab urceis, quod is locus esset inter figulos; alii dicunt a murteto declinatum, quod ibi id fuerit; cuius uestigium manet, quod ibi est sacellum etiam nunc Murteae Veneris. Item simili de causa Circus Flaminius dicitur, qui circum aedificatus est Flaminium Campum, et quod ibi quoque Ludis Tauriis equi circum metas currunt. Comitium ab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa. Curiae duorum generum: nam et ubi curarent sacerdotes res diuinas, ut curiae ueteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quod primus aedificauit Hostilius rex. Ante hanc Rostra; cuius id uocabulum, ex hostibus capta fixa sunt rostra; sub dextra huius a Comitio locus substructus, ubi nationum subsisterent legati qui ad senatum essent missi; is Graecostasis appellatus a parte, ut multa. Senaculum supra Graecostasim, ubi Aedis Concordiae et Basilica Opimia; Senaculum uocatum, ubi senatus aut ubi seniores consisterent, dictum ut gerousia apud Graecos. Lautolae ab lauando, quod ibi ad Ianum Geminum aquae caldae fuerunt. Ab his palus fuit in Minore Velabro, a quo, quod ibi uehebantur lintribus, uelabrum, ut illud de quo supra dictum est. Aequimaelium, quod aequata Maeli domus publice, quod regnum occupare uoluit is. Locus ad Busta Gallica, quod Roma recuperata Gallorum ossa qui possederunt urbem ibi coaceruata ac consepta. Locus qui uocatur Doliola ad Cluacam Maxumam, ubi non licet despuere, a doliolis sub terra. Eorum duae traditae historiae, quod alii inesse aiunt ossa cadauerum, alii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eius infossa. Argiletum sunt qui scripserunt ab Argo Larisaeo, quod is huc uenerit ibique sit sepultus, alii ab argilla, quod ibi id genus terrae sit. Cliuos Publicius ab aedilibus plebei Publiciis qui eum publice aedificarunt. Simili de causa Pullius et Cosconius, quod ab his uiocuris dicuntur aedificati. Cliuus proximus a Flora susus uersus Capitolium Vetus, quod ibi sacellum Iouis Iunonis Mineruae, et id antiquius quam aedis quae in Capitolio facta. Esquiliis Vicus Africus, quod ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custoditi. Vicus Cyprius a cypro, quod ibi Sabini ciues additi consederunt, qui a bono omine id appellarunt: nam cyprum Sabine bonum. Prope hunc Vicus Sceleratus, dictus a Tullia Tarquini Superbi uxore, quod ibi cum iaceret pater occisus, supra eum carpentum mulio ut inigeret iussit.

XXXIII

Quoniam uicus constat ex domibus, nunc earum uocabula uideamus. Domus Graecum et ideo in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes dei sunt, Graeci dicunt prodomon, quod post est, opisthodomon. Aedes ab aditu, quod plano pede adibant. Itaque ex aedibus efferri indictiuo funere praeco etiam eos dicit qui ex tabernis efferuntur, et omnes in censu uillas inde dedicamus aedes. Cauum aedium dictum qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub diuo qui esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio et castris. Si relictum erat in medio ut lucem caperet, deorsum quo impluebat, dictum impluium, susum qua compluebat, compluium: utrumque a pluuia. Tuscanicum dictum a Tuscis, posteaquam illorum cauum aedium simulare coeperunt. Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum. Circum cauum aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibus dissepta: ubi quid conditum esse uolebant, a celando cellam appellarunt; penariam ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabant cenaculum uocitabant, ut etiam nunc Lanuui apud aedem Iunonis et in cetero Latio ac Faleriis et Cordubae dicuntur. Posteaquam in superiore parte cenitare coeperunt, superioris domus uniuersa cenacula dicta; posteaquam ubi cenabant plura facere coeperunt, ut in castris ab hieme hiberna, hibernum domus uocarunt; contraria...

XXXIV

... quam religionem Porcius designat cum de Ennio scribens dicit eum coluisse Tutilinae loca. Sequitur Porta Naeuia, quod in nemoribus Naeuiis: etenim loca, ubi ea, sic dicta. Deinde Rauduscula, quod aerata fuit. Aes raudus dictum; ex eo ueteribus in mancipiis scriptum: Raudusculo libram ferito. Hinc Lauernalis ab ara Lauernae, quod ibi ara eius. Praeterea intra muros uideo portas dici in Palatio Mucionis a mugitu, quod ea pecus in buceta tum ante antiquum oppidum exigebant; alteram Romanulam, ab Roma dictam, quae habet gradus in Noua Via ad Volupiae sacellum. Tertia est Ianualis, dicta ab Iano, et ideo ibi positum Iani signum et ius institutum a Pompilio, ut scribit in Annalibus Piso, ut sit aperta semper, nisi cum bellum sit nusquam. Traditum est memoriae Pompilio rege fuisse opertam et post Tito Manlio consule bello Carthaginiensi primo confecto, et eodem anno apertam.

XXXV

Super lectulis origines quas aduerti, hae: lectica, quod legebant unde eam facerent stramenta atque herbam, ut etiam nunc fit in castris; lecticas, ne essent in terra, sublimis in his ponebant; nisi ab eo quod Graeci antiqui dicebant lektron lectum potius. Qui lecticam inuoluebant, quod fere stramenta erant e segete, segestria appellarunt, ut etiam nunc in castris, nisi si a Graecis: nam stegastron ibi. Lectus mortui quod fertur, dicebant feretrum nostri, Graeci pheretron. Posteaquam transierunt ad culcitas, quod in eas acus aut tomentum aliudue quid calcabant, ab inculcando culcita dicta. Hoc quicquid insternebant ab sternendo stragulum appellabant. Puluinar uel a plumis uel a pellulis declinarunt. Quibus operibantur, operimenta, et pallia opercula dixerunt. In his multa peregrina, ut sagum, reno Gallica, ut gaunaca et amphimallum Graeca; contra Latinum toral, ante torum, et torus a torto, quod is in promptu. Ab hac similitudine torulus, in mulieris capite ornatus. Qua simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum; in altiorem, scamnum. Duplicata scansio gradus dicitur, quod gerit in inferiore superiorem. Graeca sunt peristromata et peripetasmata, sic alia quae item conuiuii causa ibi multa.

XXXVI

Pecuniae signatae uocabula sunt aeris et argenti haec: as ab aere; dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur; id ideo quod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquum dictum usque ad centussis, ut as singulari numero, ab tribus assibus tressis, et sic proportione usque ad nonussis. In denario numero hoc mutat, quod primum est ab decem assibus decussis, secundum ab duobus decussibus uicessis, quod dici solitum a duobus bicessis; reliqua conueniunt, quod est ut tricessis proportione usque ad centussis, quo maius aeris proprium uocabulum non est: nam ducentis et sic proportione quae dicuntur non magis asses quam denarii aliaeue quae res significantur. Aeris minima pars sextula, quod sexta pars unciae. Semuncia, quod dimidia pars unciae: se ualet dimidium, ut in selibra et semodio. Vncia ab uno. Sextans ab eo quod sexta pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. Semis, quod semias, id est dimidium assis, ut supra dictum est. Septunx a septem et uncia conclusum. Reliqua obscuriora, quod ab deminutione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant: ut unde una dempta uncia deunx, dextans dempto sextante, dodrans dempto quadrante, bes, ut olim des, dempto triente. In argento nummi, id ab Siculis: denarii, quod denos aeris ualebant; quinarii, quod quinos; sestertius, quod semis tertius. Dupondius enim et semis antiquus sestertius: est et ueteris consuetudinis, ut retro aere dicerent, ita ut semis tertius, semis quartus, semis quintus pronuntiarent. Ab semis tertius sestertius dictus. Nummi denarii decuma libella, quod libram pondo as ualebat et erat ex argento parua. Simbella, quod libellae dimidium, quod semis assis. Terruncius a tribus unciis, quod libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis. Eadem pecunia uocabulum mutat: nam potest item dici dos, arrabo, merces, corollarium. Dos, si nuptiarum causa data; haec Graece dotine: ita enim hoc Siculi. Ab eodem donum: nam Graece ut Aeolis doneion, et ut alii doma et ut Attici dosin. Arrabo sic data, ut reliquum reddatur: hoc uerbum item a Graeco arrhabon. Reliquum, quod ex eo quod debitum reliquum. Damnum a demptione, cum minus re factum quam quanti constat. Lucrum ab luendo, si amplius quam ut exsolueret, quanti esset, receptum. Detrimentum a detritu, quod ea quae trita minoris pretii. Ab eodem trimento, intertrimentum ab eo, quod duo quae inter se trita, et deminuta; a quo etiam intertrigo dicta. Multa ea pecunia quae a magistratu dicta, ut exigi posset ob peccatum; quod singulae dicuntur, appellatae eae multae, et quod olim uinum dicebant multam: itaque cum in dolium aut culleum uinum addunt rustici, prima urna addita dicunt etiam nunc. Poena a poeniendo aut quod post peccatum sequitur. Pretium, quod emptionis aestimationisue causa constituitur, dictum a peritis, quod hi soli facere possunt recte id. Si quid datum pro opera aut opere, merces, a merendo. Quod manu factum erat et datum pro eo, manupretium, a manibus et pretio. Corollarium, si additum praeter quam quod debitum; eius uocabulum fictum a corollis, quod eae, cum placuerant actores, in scaena dari solitae. Praeda est ab hostibus capta, quod manu parta, ut parida praeda. Praemium a praeda, quod ob recte quid factum concessum. Si datum quod reddatur, mutuum, quod Siculi moiton: itaque scribit Sophron Moiton antimon. Et munus quod mutuo animo qui sunt dant officii causa; alterum munus, quod muniendi causa imperatum, a quo etiam municipes, qui una munus fungi debent, dicti. Si est ea pecunia quae in iudicium uenit in litibus, sacramentum a sacro; qui petebat et qui infitiabatur, de aliis rebus uterque quingenos aeris ad pontificem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero actum; qui iudicio uicerat, suum sacramentum e sacro auferebat, uicti ad aerarium redibat. Tributum dictum a tribubus, quod ea pecunia, quae populo imperata erat, tributim a singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quae assignata erat attributum dictum; ab eo quoque quibus attributa erat pecunia, ut militi reddant, tribuni aerarii dicti; id quod attributum erat, aes militare; hoc est quod ait Plautus: Cedit miles, aes petit. Et hinc dicuntur milites aerarii ab aere, quod stipendia facerent. Hoc ipsum stipendium a stipe dictum, quod aes quoque stipem dicebant: nam quod asses librae, pondo erant, qui acceperant maiorem numerum non in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant, id est componebant, quo minus loci occuparet; ab stipando stipem dicere coeperunt. Stips ab stoibe fortasse, Graeco uerbo. Id apparet, quod ut tum institutum etiam nunc diis cum thesauris asses dant stipem dicunt, et qui pecuniam alligat, stipulari et restipulari. Militis stipendia ideo, quod eam stipem pendebant; ab eo etiam Ennius scribit: Poeni stipendia pendunt. Ab eodem aere pendendo dispensator, et in tabulis scribimus expensum et inde prima pensio et sic secunda aut quae alia, et dispendium, ideo quod in dispendendo solet minus fieri; compendium quod cum compenditur una fit; a quo usura, quod in sorte accedebat, impendium appellatum; quae cum non accederet ad sortem usu, usura dicta, ut sors quod suum fit sorte. Per trutinam solui solitum: uestigium etiam nunc manet in aede Saturni, quod ea etiam nunc propter pensuram trutinam habet positam. Ab aere Aerarium appellatum.

XXXVII

Ad uocabula quae pertinere sumus rati ea quae loca et ea quae in locis sunt satis ut arbitror dicta, quod neque parum multa sunt aperta neque, si amplius uelimus, uolumen patietur. Quare in proximo, ut in primo libro dixi, quod sequitur de temporibus dicam.