L. ANNAEI SENECAE - DE BENEFICIIS LIBER IV

I

Ex omnibus, quae tractauimus, Aebuti Liberalis, potest uideri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est: an beneficium dare et inuicem gratiam referre per se res expetendae sint. Inueniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat uirtus gratuita; quae nihil habet in se magnificum, si quicquam uenale. Quid enim est turpius quam aliquem computare, quanti uir bonus sit, cum uirtus nec lucro inuitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpat, ut contra inpendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit? Calcatis ad iram utilitatibus eundum est; quocumque uocauit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia uadendum nec umquam inperium eius detractandum. "Quid consequar" inquit "Si hoc fortiter, si hoc grate fecero?" Quod feceris; nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obuenerit, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.

II

In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in conuiuio suo philosophantium, aput quos uirtus uoluptatum ministra est, illis paret, illis deseruit, illas supra se uidet. "Non est" inquis "uoluptas sine uirtute". Sed quare ante uirtutem est? De ordine in his putas disputationem esse? De re tota et de potestate eius ambigitur. Non est uirtus, si sequi potest; primae partes eius sunt, ducere debet, inperare, summo loco stare; tu illam iubes signum petere. "Quid" inquit "tua refert? Et ego sine uirtute nego beatam uitam posse constare. Ipsam uoluptatem, quam sequor, cui me emancipaui, remota illa inprobo et damno. De hoc uno disputatur, utrum uirtus summi boni causa sit an ipsa summum bonum. "Vt hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem? Ista uero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre. Non indignor, quod post uoluptatem ponitur uirtus, sed quod omnino turd uoluptate, contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, uirilibus incommodis, quam isti effeminato bono.

III

Inserenda haec mihi, Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare uirtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus; ilune uero diuiti inportuno pauperem praeferam. Non est beneficium, quod ad fortunam spectat. Praeterea, si, ut prodessemus, sola nos inuitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes; di uero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos el inuiolabiles praestat; nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri ac suum commodum. Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.

IV

Scio, quid hoc loco respondeatur: "Itaque non dat deus beneficia, sed securus et neglegens nostri, auersus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas uidetur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt". Hoc qui dicit, non exaudit precantium uoces et undique sublatis in caelum manibus uota facientium priuata ac publica; quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiua, ingentes minas interuentu suo soluentia. Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos conplorantes sortem suam et querulos circumspice: inuenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manauerit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur? Vt quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?

V

"Non dat deus beneficia." Vnde ergo ista, quae possides, quae das, quae negas, quae seruas, quae rapis? Vnde haec innumerabilia oculos, aures, animum mulcentia? Vnde illa luxuriam quoque instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo nostris prouisum est; usque in delicias amamur)? tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot uarietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent? iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret? flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura ad commercia uiam uasto et nauigabili cursu uadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et feruenti subiecta caelo loca subita uis aestiui torrentis inriget? Quid medicatorum torrentium uenae? quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio?

te, Lari maxime, teque,

fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino?

VI

Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium: inmensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donauerit et arcam tuam, quoniam, tibi id magnum uidetur, inpleuerit, beneficium uocabis; tot metalla deus defodit tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum uehentia; argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius inuestigandi tibi facultatem dedit, ac latentium diuitiarum in summa terra signa disposuit: negas te accepisse beneficium? Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidius auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus uocabis; ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo uides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna graciliores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas uariae distinctaeque materiae, cuius tu paruula frusta miraris, tectum uero aliter nocte, aliter interdiu fulgens negas te ullum munus accepisse? Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas? Vnde tibi istum, quem trahis spiritum? Vnde istam, per quam actus uitae tuae disponis atque ordinas, lucem? Vnde sanguinem, cuius cursu uitalis continetur calor? Vnde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia? Vnde haec inritamenta iam lassae uoluptatis? Vnde ista quies, in qua putrescis ac marces? Nonne, si gratus es, dices:

Deus nobis haec otia fecit

Namque erit ille mihi semper deus, illius aram

Saepe tener nostris ab ouilibus inbuet agnus.

Ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum

Ludere, quae uellem, calamo permisit agresti.

Ille deus est, non qui paucas boues, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim uagantibus pabulum praestat qui pascua hibernis aestiua substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen obseruationem modulari docuit, sed tot artes, tot uocum uarietatis, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros conmentus est. Neque enim nostra ista, quae inuenimus, dixeris, non magis quam quod crescimus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent: nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuuentae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.

VII

"Natura" inquit "haec mihi praestat". Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? Quid enim aliud est natura quam deus et diuina ratio toti mundo partibusque eius inserta? Quotiens uoles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum conpellare; et Iouem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post uotum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et fatum si dixeris, non mentieris; nam quom fatum nihil aliud sit quam series inplexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque uoles, illi nomina proprie aptabis uim aliquam effectumque caelestium rerum continentia: tot appellationes eius possunt esse quot munera.

VIII

Hunc et Liberum patrem et Herculem et Mercurium nostri putant: Liberum patrem, quia omnium parens sit, quoi primum inuenta seminum uis est consultura per uoluptatem uitae perpetuitati; Herculem, quia uis eius inuicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum uidebis occurrentem tibi; nihil ab illo uacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime e mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio. Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres uel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam siue, praenomen eius siue nomen dixisses siue cognomen, idem tamen ille esset; sic nunc naturam uoca, fatum, fortunam: omnia eiusdem dei nomina sunt uarie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt; quidquid horum tibi placuit, animus placet.

IX

Sed ne aliam disputationem ex oblico habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus reuera confert sine spe recipiendi, quoniam nec ille collato eget nec nos quicquam in eum conferre possumus; ergo beneficium per se expetenda res est. Vna expetatur in eo accipientis utilitas; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris. "Dicitis" inquit "diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant; quod si uerum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubei et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque modo daretur, beneficium erat". Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus et quando et quemadmodum; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, indago, ut quandoque, id ago ut, quantum queam, beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.

X

Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam: uidebo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hanc exaudimus uocem: " Mallem perdidisse quam illi dedisse!" Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque grauius male dedisse beneficium quam non recepisse; aliena enim culpa est, quod non recipimus; quod, cui daremus, non elegimus nostra. In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim; eligo enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit; saepe autem et non redditurus gratus et ingratus, qui reddidit. Ad animum tendit aestimatio mea; ideo locupletem, sed indignum praeteribo, pauperi uiro bono dabo; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.

XI

Non lucrum ex beneficio capto, non uoluptatem, non gloriam; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione: haec qualis futura sit, interrogas? Eligam uirum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non auare tenacem, beniuolum; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit. Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut inuicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diuersas longinquasque regiones, afuturo semper; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit conualescendi; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus. Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, aduenis modo in nostrum delatis portum; statim abituris, succurrimus; ignoto naufrago nauem, qua reuehatur, et damus et struimus. Discedit ille uix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reuersurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant; interim nos iuuat sterilis beneficii conscientia. Quid? Cum in ipso uitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura diuidimus? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi? Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa deprauat spes ac metus et inertissimum uitium, uoluptas; ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tra damus, nec quicquam pura sanctiore conponimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna uoluptas subit cogitantem: "Hunc ego locupletiorem faciam et interim huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam. "Si non damus beneficia, nisi recepturi, intestatis moriendum sit.

XII

"Dicitis" inquit "beneficium creditum insolubile esse, creditum autem non est res per se expetenda". Cum creditum dicimus, imagine et translatione utimur; sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec uerba demonstrandae rei causa descendimus; cum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire? Adicio insolubile, cum creditum nullum non solui aut possit aut debeat. Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Latronibus circumuentum defendo, at tuto transire permittitur; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me conuerto, quas illi detraxero sordes sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina; spondeo pro iudicato et suspensum ex ipsis amici bonis libellum deicio creditoribus eius me obligaturus; ut possim seruare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo. Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestiui secessus, quoto anno empturus sit, disputat; cum erit, tuendum est. Eadem in beneficio ratio est; nam quom interrogaueris, quid reddat, respondebo: bonam conscientiam. Quid reddat beneficium? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia; si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus uices suas absoluit? In quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita uiri officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat? Ne non det nec occasionem bene faciendi perdat.

XIII

Vobis uoluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam adpetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem uocatis, animi marcentis oblectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignauia pallentia saginare; nobis uoluptas est dare beneficia uel laboriosa, dum aliorum labores leuent, uel periculosa, dum alios periculis extrahant, uel rationes nostras adgrauatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent. Quid mea interest, an recipiam beneficia? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango uenalibus; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo ueniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quaestum mittitur. "Hoc dabo et hoc recipiam" auocatio est.

XIV

Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut uirum timuit; ut ait Ouidius:

Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit.

Non inmerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit. Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus; beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut inmoti et neglecti soli duritia laborent. Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono uenit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est; beneficium dandum non adducit, cogitatio auara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam cum dederit, et augere nouis ac recentibus uetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit; alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit. Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere? Ab omnibus istis uera beneficii dandi cupido auocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.

XV

Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria? Quomodo iniuriam facere per se uitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia ualet; ad hoc inuitat honesti per se efficax species. Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita conpositum animo, ut libentius eum uideat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi benefici semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias: "Non sustineo illum deserere, cui dedi uitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam; nolo, sed quid faciam? Iam illi semel, iterum adfui". Non uides inesse isti rei propriam quandam uim, quae nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus? Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus; adeoque ad beneficia nos non inpellit utilitas, ut inutilia tueri ac fouere perseueremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis prauis.

XVI

Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile; quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc collegimus. Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controuersiam facere audebit, an gratum esse honestum sit? quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem? Quid autem? cum tibi narratur: "aduersus summa beneficia amici sui ingratus est", quomodo adficeris? utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit? puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset. Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent; hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam?

XVII

Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit? Lucrum? quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio? et quae iactatio est soluisse, quod debeas? Metus? nullus ingrato; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cauisset. Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (superuacuum est enim, in quod imus, inpelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem a momento, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat; placent suapte natura, adeoque gratiosa uirtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non benificus uideri uelit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae inpotentissime fecit, speciem aliquam induat recti uelitque etiam his uideri beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt; quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa uero odio pudorique est; nec quisquam tantum a naturae lege desciuit et hominem exuit, ut animi causa malus sit. Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto uiuunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona peruenire: optabit ille, cui grassari et transeuntis percutere quaestus est, potius illa inuenire quam eripere, neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod uirtus lumen suum in omnium animos permittit; etiam qui non sequentur illam, uident.

XVIII

Vt scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc uitium. Nam quo alio tuto sumus, quam quod mutuis iuuamur officiis? hoc uno instructior uita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio. Fac nos singulos, quid sumus? Praeda animalium et uictimae ac bellissimus et facillimus sanguis; quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis uirium est; quaecumque uaga nascebantur et actura uitam segregem, armata sunt, hominem cutis pro tegmine inbecilla cingit, non unguium uis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit. Duas res deus dedit, quae illum obnoxium ualidissimum facerent, rationem et societatem; itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit inperium et dominari etiam in mari iussit; hoc morborum inpetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit; hoc fortes nos facit, quod licet contra fortunam aduocare. Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua uita sustinetur, scindes. tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se uitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet. Denique ingratum uoco, quisquis metu gratus est.

XIX

Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu denique, Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cui umquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum. Hunc igitur insaeptum ingenti quidem et inexplicabili muro diuisumque a contactu et a conspectu mortalium non habes quare uerearis; nulla illi nec tribuendi nec nocendi materia est; in medio interuallo huius et alterius caeli desertus sine animali, sine homine, sine re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium euitat non exaudiens uota nec nostri curiosus. Atqui hunc uis uideri colere non aliter quam parentem grato, ut opinor, animo; aut, si non uis gratus uideri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobauerunt, cur eum colis? "Propter maiestatem" inquis "eius eximiam ac singularem naturam". Vt concedam tibi, nempe hoc facis nullo pretio, inductus, nulla spe; est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit, id est honestum. Quid est autem honestius, quam gratum esse? Huius uirtutis materia tam late patet quam uita.

XX

"Sed inest" inquit "Huic bono etiam utilitas aliqua". Cui enim uirtuti non inest? Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamuis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse: ero tamen gratus, etiam si nocet. Gratus quid sequitur? Vt haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet? Quid ergo? E diuerso si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intelligit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit? Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum uidet, qui sperat, cum reddit; ingratum uoco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate uel de legato uacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet: si animo eius obuersatur species lucri, captator est et hamum iacit; ut aues, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadauer uolat.

XXI

Gratus animus ipsa uirtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi? Duo genera sunt grati hominis: dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit; hic fortasse ostentare se potest, habet quod iactet, quod proferat; dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet; hic intra conscientiam clusus est. Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latente? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est: amat, debet, referre gratiam cupit; quidquid ultra dosideras, non ipse deest. Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius uocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam: post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim; saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum uirtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit; hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat. Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui conpressis manet manibus uel etiam alligatis, quomodo gubernator etiam qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam qui uult tantum nec habet huius uoluntatis suae ullum alium quam se testem. Immo (amplius adiciam) est aliquando gratus etiam qui ingratus uidetur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam? Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium aspexit, non numerat suffragia, sed una sententia uincit. Si uero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici uidet, non descendit e fastigio et supra poenam suam consistit: "Habeo" inquit "quod uolui, quod petii; nec paenitet nec paenitebit, nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc uocem audiant: quid mihi uolui? Quid nunc mihi prodest bona uoluntas?" Prodest et in eculeo, prodest et in igne; qui singulis membris admoueatur et paulatim uiuum corpus circumeat, licet; licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet: placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.

XXII

Nunc illud quoque argumentum quamuiss dictum iam reducatur: quid est, quare grati uelimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem uitam nostram memoria decernente, ne cuius officii uideamur obliti? Nihil iam superest, quo spes porrigatur; in illo tamen cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi uolumus. Est uidelicet magna in ipso opere merces rei et ad alliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulcritudo animos circumfundit et delenitos admiratio luminis ac fulgoris sui rapit. At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est uita melioribus amorque et secundum bonorum iudicium aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam uirtutem, quo es saepe tuta uia ac facili aditurus, etiam per saxa et rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris iturus. Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret; fere enim pulcerrima quaeque multis et aduenticiis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.

XXIII

Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae uicibus suis temperet? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, inmodici umores conprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum? Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat? Quin ille annum obseruabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens? Vt tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si tantum praeteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret? Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat? Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum uelocitatem suam sub specie stantis atque inmoti operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum obseruas, agitur! Quanta rerum turba sub hoc silentio euoluitur! Quantam fatorum seriem certus limes educit! Ista, quae tu non aliter quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera haerere; paucorum motus conprehendimus, innumerabiles uero longiusque a conspectu seducti dii eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.

XXIV

Quid ergo? Non caperis tantae molis aspectu, etiam si te non tegat? non custodiat, non foueat generetque ac spiritu suo riget? Quemadmodum haec cum primum usum habeant et necessaria uitaliaque sint, maiestas tamen eorum simul totam mentem occupat, ita omnis illa uirtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non uult ob hoc diligi; amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur, a quo inter utilia numeratur. Gratus est, quia expedit? Ergo et quantum expedit? Non recipit sordidum uirtus amatorem; soluto ad illam sinu ueniendum est. Ingratus hoc cogitat: "Volebam gratiam referre, sed timeo inpensam, timeo periculum, uereor offensam; faciam potius, quod expedit". Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum; ut diuersa illorum opera, ita diuersa inter se proposita sunt; ille ingratus est, quamuis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamuis non expediat, quia oportet.

XXV

Propositum est nobis secundum rerum naturam uiuere et deorum exemplum sequi; di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere. Vide, quanta cottidie moliantur, quanta distribuant, quantis terras fructibus inpleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus uentis maria permoueant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant uenasque fontium arentis redintegrent et infuso per occulta nutrimento nouent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perueniente commodo faciunt. Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, seruet, ne ad res honestas conducta ueniat. Pudeat ullum uenale esse beneficium gratuitos habemus deos.

XXVI

"Si deos" inquit "imitaris, da et ingratis beneficia; nam et sceleratis sol oritur, et piratis patent maria". Hoc loco interrogant, an uir bonus daturus sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur. Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est; stultus etiam malus est; quia malus est, nullo uitio caret: ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantis dicimus, auaros, luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota uitia sunt, sed quia esse possunt; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui uulgo dicitur, in hoc uitium natura propensus. Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla caret, dabit beneficium uir bonus; nulli enim dare poterit, si talis homines summouerit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegauit.

XXVII

Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et uniuersa uitia circumstant; dicimus timidos proprie natura etiam ad inanes sonos pauidos. Stultus omnia uitia habet, sed non in omnia natura pronus est: alius in auaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur. Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos: "Quid ergo? Achilles timidus est? Quid ergo? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est? Quid ergo? Et Fabius, qui "Cunctando restituit rem", temerarius est? Quid ergo? Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus desertor?" Non hoc dicimus sic omnia uitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo uitio uacare; ne audacem quidem timoris absoluimus, ne prodigum quidem auaritia liberamus. Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic hic stultus est, tamen non tam acria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus uitia sunt, sed non omnia in singulis exstant: hunc natura ad auaritiam inpellit; hic uino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum reuertar, nemo non ingratus est, qui malus: habet enim omnia nequitiae semina; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc uitium uergit: huic ergo beneficium non dabo. Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumelioso et saepe repudiato collocabit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandauerit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupulorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.

XXVIII

"Di quoque" inquit "Multa ingratis tribuunt". Sed illa bonis parauerunt; contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem,, solem, hiemis aestatisque cursus et media ueris autumnique temperamenta, imbres et fontium haustus, uentorum statos flatus pro uniuersis inuenerunt; excerpere singulos non potuerunt. Rex honores dignis dat, congiarium et indignis; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum quisquis incisus est: quidquid aliud est, quod tamquam ciui, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali fuerunt. Deus quoque quaedam munere uniuerso humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut uentus bonis uiris secundus esset, contrarius malis, communei autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur: tam bonis quam malis conduntur urbes; monumenta ingeniorum et ad indignos peruentura publicauit editio; medicina etiam sceleratis opem monstrat; conpositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni. In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur; pace et homicidae fruuntur; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit; legum praesidio, qui plurimum in illas peccauerunt, proteguntur. Quaedam non poterant certis contingere, nisi uniuersis darentur; non est itaque, quod de istis disputes, ad quae publice inuitati sumus. Illud, quod iudicio meo ad aliquem peruenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo.

XXIX

"Ergo" inquit "Nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec uiam monstrabis erranti? An haec quidem facies, sed nihil donabis?" Distinguam istud, certe temptabo distinguere. Beneficium est opera utilis [beneficium], sed non omnis opera utilis beneficium est; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Diae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem? Et interdum ista plus prosunt quam maxima; sed tamen utilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium. Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem uolam peruenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neglegenter tamquam parua, et non homini damus, sed humanitati.

XXX

Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negauerim in honorem aliorum, sicut in petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed nouis praetulit non sine ratione; sacra est magnarum uirtutum memoria, et esse plures bonos iuuat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater? Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. Pompeium aliosque Pompeios nisi unius uiri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius adtolleret? Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam in podiri denotauit omnes, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re p. unam domum obiecerant? Hoc debemus uirtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus; quomodo illae id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsas relinquerent, ita nos non una aetate grati simus. Hic magnos uiros genuit: dignus est beneficiis, qualiscumque est; dignos dedit. Hic egregiis maioribus ortus est: qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Vt loca sordida repercussu solis inlustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.

XXXI

Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos uolo. Interdum enim solemus dicere: "Quid sibi uoluit prouidentia, quae Arrhidaeum regno inposuit?" Illi putas hoc datum? patri eius datum est et fratri. "Quare C. Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani auidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset?" Quid ergo? Tu hoc illi datum? Est patri eius Germanico datum, auo proauoque et ante hos aliis non minus claris uiris, etiam si priuati paresque aliis uitam exegerunt. Quid? Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum hiantem exspectare? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus uideri uolebat? Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari Pollioni Annio iacenti obsceno uerbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat; et cum Pollionis adtractiorem uidisset frontem: "Quidquid" inquit "Mali dixi, mihi et capiti meo". Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti? Nempe dum ueterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.

XXXII

Idem facere deos ueri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes auosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem; nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est; nobis ex abdito subita, et, quae repentina putamus, illis prouisa ueniunt ac familiaria. Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem p. sibi, sed se rei p. dicauerunt. Regnent hi, quia uir bonus quidam ante proauos eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione ciuili, quoniam ita expediebat rei p., uinci quam uincere maluit; referri gratia illi tam longo spatio non potuit; in illius respectum iste populo praesideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit. Hic corpore deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua traducturus; iam me homines accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis atque excelsissimis debentur, ponam; at ego scio alii me istud dare, alii olim debitum soluere. Vnde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo uoltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem? "Vbi", inquis, "Iste aut quis est?" Vnde uos scitis? Aput me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio; aliis post longam diem repono, aliis in antecessum ac prout occasio et rei p. meae facultas tulit". Ingrato ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo.

XXXIII

"Quid? si" inquit "nescis, utrum ingratus sit an gratus, exspectabis, donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes? Exspectare longum est (nam, ut ait Platon, difficilis humani animi coniectura est), non exspectare temerarium est". Huic respondebimus numquam exspectare nos certissimam rerum conprehensionem, quoniam in arduo est ueri exploratio, sed ea ire, qua ducit ueri similitudo. Omne hae uia procedit officium: sic serimus, sic nauigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus; cum omnium horum incertus sit euentus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credidimus. Quis enim pollicetur serenti prouentum, nauiganti portum, militanti uictoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos? Sequimur, qua ratio, non qua ueritas traxit. Exspecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta ueritate nil noueris: relicto omni actu uita consistit. Cum ueri similia me in hoc aut in illud inpellant, non uera, ei beneficium dabo, quem ueri simile erit gratum esse.

XXXIV

"Multa" inquit "interuenient, propter quae et malus pro bono subrepat et bonus pro malo displiceat; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus."Quis negat? Sed nihil aliud inuenio, per quod cogitationem regam. His ueritas mihi uestigiis sequenda est, certiora non habeo; haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis adsentiar. Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in conmilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam; sed hoc et raro accidet et non uitio meo, cuius propositum est hostem ferire, ciuem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. At obrepsit, at inposuit: nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi. "Si promiseris" inquit "te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non? Si facies sciens, peccas, das enim, cui non debes dare; si negas, et hoc modo peccas: non das ei, cui promisisti. Conscientia uestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium." Non mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quae erant, cum sumeret; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est; ceterum ad omnia cum exceptione venit: "si nihil inciderit, quod inpediat"! Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid interuenire, quod destinata prohibeat. Inprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere; sapiens utramque partem eius cogitat; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos euentus excipit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.

XXXV

Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus sum, patria me sibi dare iusserit? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram? Promisi tibi in matrimonium filiam; postea peregrinus adparuisti; non est mihi cum externo conubium; eadem res me defendit, quae uetat. Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi et me fide liberat. Promisi aduocationem: postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum: sed iter infestari latrociniis, nuntiatur; in rem praesentem uenturus fui: sed aeger filius, set puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, cum promitterem, ut promittentis fidem teneas; quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum uirum et ingratum comperi? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et irascendi quoque causam habebo deceptus.

XXXVI

Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed uerba mea redimam et aurem mihi peruellam. Damno castigabo promittentis temeritatem: "Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris!" Quod dicere solemus, linguarium dabo. Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter se enim utrumque conparabo: est aliquid in eo, quod promiseris, perseuerare; est rursus multum in eo, ne in te beneficium des; hoc tamen quantum est? Si leue, coniueamus, si uero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negauerim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei uerba taxentur. Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam; demens est, qui fidem praestat errori.

XXXVII

Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid deinde illi uirtutis causa donauerat et hominem uenalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est; quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in uillam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreauit, diebus triginta sua inpensa curauit, refecit, uiatico instruxit subinde dicentem: "Gratiam tibi referam, uidere tantum mihi imperatorem meum contingat". Narrauit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit et protinus petit, ut sibi cuiusdam praedia donaret. Ille quidem erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant. "Non sufficit homo iustus tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum uirum et bonum ducem agere. Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur? Quid habebunt, si suum quisque habuerit?" Haec Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quae petebat, iussit. Expulsus bonis suis ille non ut rusticus iniuriam tacitus tulit contentus, quod non et ipse donatus esset, sed Philippo epistolam strictam ac liberam uidelicet scripsit; qui hac accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum inprobissimo militi, ingratissimo hospiti, auidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia. Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat; sed uidebimus, quis modus poenae seruandus fuerit: auferendum utique fuit, quod summo scelere inuaserat. Quis autem poena eius moueretur? Id commiserat, propter quod nemo misereri misericors posset.

XXXVIII

Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora? Non est leuitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est: "Aliud putaui, deceptus sum". Haec uero superbae stultitiae perseuerantia est: "Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque est". Non est turpe cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat? "Potius" inquit "intra fines regni mei et litus litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumfer. I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis; praebe in facie tua legendum istuc decretum, quo cauetur, ne miseros tecto iuuare capital sit. Magis ista constitutio sic rata erit, quam si illam in aes incidissem".

XXXIX

"Quare ergo" inquit "Zeno uester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum conperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseuerauit credere, quia promiserat?" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram; beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali uiri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseuerasset. Quingenti denarii sunt: illud quod dici solet, "In morbo consumat"; fuit tanti non reuocare promissum suum. Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si niues cadent. Surgam ad sponsalia, quia promisi, quamuis non quod edi concoxerim; sed non, si febricitauero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio: si potero, et debebo, si haec ita erunt. Effice, ut idem status sit, quom exigis, sicut fuit, cum promitterem; destituere leuitas erit. Si aliquid interuenit noui, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium? Eadem mihi omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio: deserentem uis maior excusat.

XL

Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium vtique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo, ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius, cui debeo. Quid enim regi, quid pauper, inquit, diuiti reddam, utique cum quidam recipere beneficium iniuriam iudicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent? Quid amplius in horum persona possum quam uelle? Nec enim ideo beneficium nouum reicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam; qui noua accipere non uult, acceptis offenditur. Non refero gratiam: quid ad rem? Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas. Ille praestitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem; utrum bonus uir est an malus? Aput bonum uirum bonam causam habeo, aput malum non ago. Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam inuitis his, quibus refertur, properemus et instemus recedentibus; non est referre gratiam, quod uolens acceperis, nolenti reddere. Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestiue remittunt et nihil se debere testantur; reiciendi genus est protinus aliud inuicem mittere et munus munere expungere. Aliquando et non reddam beneficium, cum possim: quando? Si plus mihi detracturus ero quam illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris; et, ut breuiter, qui nimis cupit soluere, inuitus debet; qui inuitus debet, ingratus est.