I
Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. Si uerum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes uirtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod nisi domi ciuium suorum inuidia debilitatus esset, Romanos uidetur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio deuicit unius uirtutem. Hic autem uelut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conseruauit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.
II
Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. Ad quem cum legati uenissent Romani, qui de eius uoluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis, ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptum alia atque antea sentire, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari uidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: "pater meus" inquit "Hamilcar puerulo me, utpote non amplius nouem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Ioui optimo maximo hostias immolauit. Quae diuina res dum conficiebatur, quaesiuit a me uellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne dubitaret ducere, tum ille, "faciam, inquit, si mihi fidem, quam postulo, dederis". Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conseruaui, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. Quare, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris".
III
Hac igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Karthaginem delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal minor quinque et uiginti annis natus imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam ciuitatem, ui expugnauit, tres exercitus maximos comparauit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi uictum dimisit. Ad Alpes posteaquam uenit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat - quo facto is hodie saltus Graius appellatur -, Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis uix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque peruenit.
IV
Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam aduersus eum uenit. Cum iis manum conseruit, utrosque profligauit. Inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. Hoc itinere adeo graui morbo afficitur oculorum, ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua ualetudine cum etiamtum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumuentum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam peruenit. Ibi obuiam ei uenerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Vtriusque exercitus uno proelio fugauit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Seruilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.
V
Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. In propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reuerteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expediuit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit uerba. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuuencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto uisu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra uallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugauit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo aduersus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
VI
Hinc inuictus patriam defensum reuocatus bellum gessit aduersus P. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupiuit impraesentiarum bellum componere, quo ualentior postea congrederetur. In colloquium conuenit, condiciones non conuenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus noctibus Hadrumetum peruenit, quod abest ab Zama circiter milia passum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, nouis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
VII
Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. His enim magistratibus legati Karthanigienses Romam uenerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captiuique redderentur. His ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captiuos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiam nunc cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem. Hoc responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem reuocarunt. Huc ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et uicesimo: ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. Namque effecit ex nouis uectigalibus non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. Deinde anno post [praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Karthaginem uenerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, nauem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. Hac re palam facta Poeni naues duas, quae eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
VIII
At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque nauibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum Antiochi spe fiduciaque inducere posset, cui iam persuaserat, ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem exciuit. Id ubi Poeni resciuerunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. Illi desperatis rebus cum soluissent naues ac uela uentis dedissent, Hannibal ad Antiochum peruenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a seruulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam in agendo bello consiliis eius parere uoluisset, quam in suspiciendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset. Quem etsi multa stulte conari uidebat, tamen nulla deseruit in re. Praefuit paucis nauibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque aduersus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. [quo] Cum multitudine aduersariorum sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.
IX
Antiocho fugato uerens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios uenit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidit autem uir omnium callidissimus magno se fore periculo, nisi quid prouidisset, propter auaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. Has praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.
X
Sic conseruatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad Prusiam in Pontum peruenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit, quam regem armauit et exercuit aduersus Romanos. Quem cum uideret domesticis opibus minus esse robustum, consiliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra: quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi. Sed utrobique Eumenes plus ualebat propter Romanorum societatem: quem si remouisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc interficiundum talem iniit rationem. Classe paucis diebus erant decreturi. Superabatur nauium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. Imperauit quam plurimas uenenatas serpentes uiuas colligi easque in uasa fictilia conici. Harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat nauale proelium, classiarios conuocat iisque praecipit, omnes ut in una, Eumenis regis concurrant nauem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. Id illos facile serpentium multitudine consecuturos. Rex autem in qua naue ueheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore.
XI
Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. Quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. Qui ubi ad naues aduersariorum peruenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat, quin aliquid de pace esset scriptum. Tabellarius ducis naue declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit. At Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit, nisi quae ad irridendum eum pertinerent. Cuius etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium statim committere non dubitauit. Horum in concursu Bityhni Hannibalis praecepto uniuersi nauem Eumenis adoriuntur. Quorum uim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata. Reliquae Pergamenae naues cum aduersarios premerent acrius, repente in eas uasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. Quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi. Postquam autem naues suas oppletas conspexerunt serpentibus, noua re perterriti, cum, quid potissimum uitarent, non uiderent, puppes auerterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superauit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit aduersarios.
XII
Quae dum in Asia geruntur, accidit casu, ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale uiuo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. Iis Prusia negare ausus non est; illud recusauit, ne id a se fieri postularent, quod aduersus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile inuenturos. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet uerens, ne usu ueniret, quod accidit. Huc cum legati Romanorum uenissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperauit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uenenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
XIII
Sic uir fortissimus, multis uariisque perfunctus laboribus, anno acquieuit septuagesimo. Quibus consulibus interierit, non conuenit. Namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo. Atque hic tantus uir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. Namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in iis ad Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. Huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque uixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosilus Lacedaemonius. Atque hoc Sosilo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui uiri praeferendi sint, possint iudicari.