1
I. Tenuit consuetudo, quae cotidie magis inualescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper, sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partis omiserunt et grammatici alienas occupauerunt. II. Nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt idque intra deliberatiuas iudicialisque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse quae relicta erant (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias usque [ad suasorias], in quibus onus dicendi uel maximum est, inrumpunt. III. Hinc ergo accidit ut quae alterius artis prima erant opera facta sint alterius nouissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus uidetur puer quam declamare sciat. IV. Nos suum cuique professioni modum demus: et grammatice, quam in Latinum transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, prouecta; nam tenuis a fonte adsumptis †historicorum criticorumque† uiribus pleno iam satis alueo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit. V. et rhetorice, cui nomen uis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem: quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est. VI. Neque infitiabor aliquem ex his qui grammaticen profiteantur eo usque scientiae progredi posse ut ad haec quoque tradenda sufficiat. Sed cum id aget, rhetoris officio fungetur, non suo.
VII. Nos porro quaerimus quando iis quae rhetorice praecipit percipiendis puer maturus esse uideatur: in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. VIII. Nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est: si rhetor prima officia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi uituperandique opusculis cura eius desideratur. IX. An ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut thesis dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque quibus uerae fictaeque controuersiae continentur? Ex quo palam est quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio quam et primam habuit et diu solam. X. Quid autem est ex his de quibus supra dixi quod non cum in alia quae sunt rhetorum propria, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat? An non in foro narrandum est? Qua in parte nescio an sit uel plurimum. XI. Non laus ac uituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? Non communes loci, siue qui sunt in uitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio, ut "sitne paruis argumentis credendum" et "pro testibus" et "in testes", in mediis litium medullis uersantur? XII. Arma sunt haec quodam modo praeparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet cum eius membra fundentur. Neque hanc, ut aliqui putabunt, festinationem meam sic quisquam calumnietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum protinus a grammaticis putem. XIII. Dabuntur illis tum quoque tempora sua, neque erit uerendum ne binis praeceptoribus oneretur puer. Non enim crescet, sed diuidetur qui sub uno miscebatur labor, et erit sui quisque operis magister utilior: quod adhuc optinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri uidetur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
2
I. Ergo cum ad eas in studiis uires peruenerit puer ut quae prima esse praecepta rhetorum diximus mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit. Quorum in primis inspici mores oportebit: II. quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum adgressus quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore, sed quod magis necessariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium. III. Nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud eos iuuenes etiam facti perseuerant, ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia grauitas deterreat. IV. Neque uero sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae seueritate conuenientium quoque ad se mores adstrinxerit.
V. Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum a quibus sibi liberi tradantur existimet. Ipse nec habeat uitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus. VI. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. VII. In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. VIII. Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius, praecipueque praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et uerentur. Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus fauemus.
IX. Minime uero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exsultandique in laudando licentia: quin etiam iuuenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. X. Illa uero uitiosissima, quae iam humanitas uocatur, inuicem qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et seuere institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis: superuacua enim uidentur cura ac labor parata quidquid effuderint laude. XI. Vultum igitur praeceptoris intueri tam qui audiunt debent quam ipse qui dicit: ita enim probanda atque improbanda discernent; sic stilo facultas continget, auditione iudicium. XII. At nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exsultatione conclamant. Id mutuum est et ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et uana de se persuasio usque adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. XIII. Sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri uelint: non enim iudicio discipulorum dicere debet magister, sed discipulus magistri. Quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat quae quisque et quo modo laudet, et placere quae bene dicet non suo magis quam eorum nomine delectetur qui recte iudicabunt.
XIV. Pueros adulescentibus permixtos sedere non placet mihi. Nam etiamsi uir talis qualem esse oportet studiis moribusque praepositum modestam habere potest etiam iuuentutem, tamen uel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis uerum etiam suspicione. Haec notanda breuiter existimaui. XV. Nam ut absit ab ultimis uitiis ipse ac schola ne praecipiendum quidem credo. Ac si quis est qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non uitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuuentutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa superuacua.
3
I. Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putauerunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tamquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris cum ad intellectum atque imitationem facilior, tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba. II. Qua in re mihi non arbitror diu laborandum ut ostendam quanto sit melius optimis inbui, quanta in eluendis quae semel insederint uitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentis premat, et quidem dedocendi grauius ac prius quam docendi: III. propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis quos alius instituisset solitum exigere mercedes quam si rudes traderentur. Error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant et bono sane stomacho contenti sunt: IV. quae quamquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcumque tolerabilis si eius modi praeceptores minus docerent, non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti non putant ad minora descendere, idque interim fieri quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, interim quia omnino non possint. V. Ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si uelit, optimum quemque contendo: primum quod eum qui eloquentia ceteris praestet illa quoque per quae ad eloquentiam peruenitur diligentissime percepisse credibile est, deinde quia plurimum in praecipiendo ualet ratio, VI. quae doctissimo cuique plenissima est, postremo quia nemo sic in maioribus eminet ut eum minora deficiant: nisi forte Iouem quidem Phidias optime fecit, illa autem quae in ornamentum operis eius accedunt alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leuiores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.
VII. Quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? Ego uero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit, summittentem se ad mensuram discentis, ut uelocissimus quoque, si forte iter cum paruolo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit. VIII. Quid si plerumque accidit ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo quae a doctissimo quoque dicuntur? Nam et prima est eloquentiae uirtus perspicuitas, et, quo quis ingenio minus ualet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breues in digitos eriguntur et plura infirmi minantur. IX. Nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocumque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non uirium sed infirmitatis uitio laborare, ut corpora non robore sed ualetudine inflantur, et recto itinere lassi plerumque deuertunt. Erit ergo etiam obscurior quo quisque deterior.
X. Non excidit mihi scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere: quod a quibusdam sic accipi potest tamquam haec quam nunc tueor sententia priori diuersa sit. XI. Id a me procul aberit; namque ea causa uel maxima est cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent quod inutile non sit imitari, aut, si quid errauerint, statim corrigentur: at indoctus ille etiam probabit fortasse uitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. XII. Sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.
4
I. Hinc iam quas primas in docendo partis rhetorum putem tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola uulgo uocatur arte rhetorica: ac mihi opportunus maxime uidetur ingressus ab eo cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
II. Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae uersatur in tragoediis atque carminibus non a ueritate modo sed etiam a forma ueritatis remota, argumentum, quod falsum sed uero simile comoediae fingunt, historiam, in qua est gestae rei expositio, grammaticis autem poeticas dedimus: apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto uerior. III. Sed narrandi quidem quae nobis optima ratio uideatur tum demonstrabimus cum de iudiciali parte dicemus: interim admonere illud sat est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna (nam quid opus erat tantum studiis laboris inpendere si res nudas atque inornatas indicare satis uideretur?), neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciuiat. IV. Vitium utrumque, peius tamen illud quod ex inopia quam quod ex copia uenit. Nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest: melior autem indoles laeta generosique conatus et uel plura iusto concipiens interim spiritus. V. Nec umquam me in his discentis annis offendat si quid superfuerit. Quin ipsis doctoribus hoc esse curae uelim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant, et satiari uelut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur. Erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas adstringat. VI. Hinc spes roboris: maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. Audeat haec aetas plura et inueniat et inuentis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac seuera. Facile remedium est ubertatis, sterilia nullo labore uincuntur. VII. Illa mihi in pueris natura minimum spei dederit in qua ingenium iudicio praesumitur. Materiam esse primum uolo uel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. Multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid uelut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat. VIII. Quod me de his aetatibus sentire minus mirabitur qui apud Ciceronem legerit: "uolo enim se efferat in adulescente fecunditas". Quapropter in primis euitandus, et in pueris praecipue, magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine umore ullo solum. IX. Inde fiunt humiles statim et uelut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et, dum satis putant uitio carere, in id ipsum incidunt uitium, quod uirtutibus carent. Quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet nec musta in lacu statim austera sint: sic et annos ferent et uetustate proficient.
X. Ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis seueritate deficere; nam et desperant et dolent et nouissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent nihil conantur. XI. Quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum uidentur et nondum cicatricem pati posse. XII. Iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur: laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam reddita cur id fiat ratione, inluminare interponendo aliquid sui. Nonnumquam hoc quoque erit utile, totas ipsum dictare materias, quas et imitetur puer et interim tamquam suas amet: XIII. at si tam neglegens ei stilus fuerit ut emendationem non recipiat, expertus sum prodesse quotiens eandem materiam rursus a me retractatam scribere de integro iuberem: posse enim eum adhuc melius: quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. XIV. Aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo uirium et exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius laudare illud me adhuc, uenturum tempus quo idem non permitterem: ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.
XV. Sed ut eo reuertar unde sum egressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia uolo. Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris et dum maiora non possunt et dum res ac uerba conectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et uix surgendi mora circulatoriae uere iactationis est. XVI. Hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis uero contemptus operis et inuerecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, adrogans de se persuasio innascitur. XVII. Erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis neglegenter locus iste transibitur. Interim satis est si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit: in hoc adsuescat, huius sibi rei naturam faciat. Ille demum in id quod quaerimus aut ei proximum poterit euadere qui ante discet recte dicere quam cito. Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod anaskeue et kataskeue uocatur.
XVIII. Id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, uerum etiam in ipsis annalium monumentis: ut, si quaeratur "an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse coruum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis euerberaret", sit in utramque partem ingens ad dicendum materia: XIX. aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae; nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est. Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco, quo gesta res dicitur, nonnumquam de persona quoque, sicut Liuius frequentissime dubitat et alii ab aliis historici dissentiunt.
XX. Inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros uiros et uituperare improbos: quod non simplicis utilitatis opus est. Namque et ingenium exercetur multiplici uariaque materia et animus contemplatione recti prauique formatur, et multa inde cognitio rerum uenit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit cum res poscet usurum. XXI. Hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterue deterior: quae quamquam uersatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et uirtutum uitiorumque non tantum naturam sed etiam modum tractat. Verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.
XXII. Communes loci (de iis loquor quibus citra personas in ipsa uitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adicias, accusationes: quamquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex. Habent autem nonnumquam etiam defensionem; XXIII. nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic ut non homini patrocinemur sed crimini.
XXIV. Thesis autem quae sumuntur ex rerum comparatione (ut "rusticane uita an urbana potior", "iuris periti an militaris uiri laus maior") mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae uel ad suadendi officium uel etiam ad iudiciorum disceptationem iuuant plurimum: nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur. XXV. Sunt et illae paene totae ad deliberatiuum pertinentes genus: "ducendane uxor", "petendine sint magistratus"; namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.
XXVI. Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis cum quaerere atque exsequi iuberent "cur armata apud Lacedaemonios Venus" et "quid ita crederetur Cupido puer atque uolucer et sagittis ac face armatus" et similia, in quibus scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis frequens quaestio est: quod genus chriae uideri potest.
XXVII. Nam locos quidem, quales sunt de testibus "semperne his credendum" et de argumentis "an habenda etiam paruis fides", adeo manifestum est ad forensis actiones pertinere ut quidam neque ignobiles in officiis ciuilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut, quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his uelut emblematis exornarentur: XXVIII. quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam uidebantur mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, quarum uaria et noua semper est facies, proprium inuenire, quo modo propositis ex parte aduersa respondere, altercationibus uelociter occurrere, testem rogare, qui etiam in iis quae sunt communia et in plurimis causis tractantur uulgatissimos sensus uerbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant? XXIX. †Nec uero† his, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moueant uelut frigidi et repositi cibi aut pudorem deprensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diuersis officiis conteratur: XXX. cum eo quidem, quod uix ullus est tam communis locus qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis uinculo copulatus - appareatque eum non tam insertum quam adplicitum, XXXI. uel quod dissimilis est ceteris, uel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur, sed quia paratus est, ut quidam sententiarum gratia uerbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia: XXXII. ita sunt autem speciosa haec et utilia si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad uictoriam tendit, utique superuacua, sed interim etiam contraria est. Verum hactenus euagari satis fuerit.
XXXIII. Legum laus ac uituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas uires desiderant: quae quidem suasoriis an controuersiis magis accommodata sit exercitatio consuetudine et iure ciuitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem uocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit; utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur: nam et genera sunt tria sacri, publici, priuati iuris. XXXIV. Quae diuisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. Ea quidem de quibus quaeri solet communia omnibus. XXXV. Aut enim de iure dubitari potest eius qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur: aut de ipsius rogationis, quod est uarium, siue non trino forte nundino promulgata siue non idoneo die siue contra intercessionem uel auspicia aliudue quid quod legitimis obstet dicitur lata esse uel ferri, siue alicui manentium legum repugnare. XXXVI. Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent: nam sunt eae citra complexum personarum temporum causarum. Reliqua eadem fere uero fictoque certamine huius modi tractantur: XXXVII. nam uitium aut in uerbis aut in rebus est. In uerbis quaeritur satis significent an sit in iis aliquid ambiguum: in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. Maxime uero commune est quaerere an sit honesta, an utilis. XXXVIII. Nec ignoro plures fieri a plerisque partes, sed nos iustum pium religiosum ceteraque his similia honesto complectimur. Iusti tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena uel praemio sit, aut de modo praemii poenaeue, qui tam maior quam minor culpari potest. XXXIX. Vtilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. Quaedam an optineri possint ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. XL. Nec me fallit eas quoque leges esse quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. Sed de his nihil hoc loco praecipi potest: constant enim propria rerum de quibus agitur, non communi, qualitate.
XLI. His fere ueteres facultatem dicendi exercuerunt, adsumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. XLII. An ab ipso id genus exercitationis sit inuentum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi: sed ne ii quidem qui hoc fortissime adfirmant ullo satis idoneo auctore nituntur. Latinos uero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est: quorum insignis maxime Plotius fuit.
5
I. Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum uidetur id quoque, ut moneam quantum sit conlaturus ad profectum discentium rhetor si, quem ad modum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit. Quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, seruauimus: II. ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuuenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur. III. Nec tamen, etiam si quid noui uel sero inuenissem, praecipere in posterum puderet: nunc uero scio id fieri apud Graecos, sed magis per adiutores, quia non uidentur tempora suffectura si legentibus singulis praeire semper ipsi uelint. IV. Et hercule praelectio quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa quae uim cuiusque uerbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est. V. At demonstrare uirtutes uel, si quando ita incidat, uitia, id professionis eius atque promissi quo se magistrum eloquentiae pollicetur maxime proprium est, eo quidem ualidius quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium reuocatis cuius quisque eorum uelit libri lectione deseruiant. VI. Nam mihi cum facilius, tum etiam multo uidetur magis utile facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per uices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque adsuescant: VII. tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quae dicentur intellegi poterunt), nihil otiosum pati quodque in inuentione quodque in elocutione adnotandum erit: quae in prohoemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux breuitas fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas VIII. (namque ea sola in hoc ars est, quae intellegi nisi ab artifice non possit): quanta deinceps in diuidendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus uiribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora inrumpat animumque iudicum similem iis quae dicit efficiat; IX. tum, in ratione eloquendi, quod uerbum proprium ornatum sublime, ubi amplificatio laudanda, quae uirtus ei contraria, quid speciose tralatum, quae figura uerborum, quae leuis et quadrata, uirilis tamen compositio.
X. Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et uitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum prauitate mirentur, legi palam, ostendique in his quam multa inpropria obscura tumida humilia sordida lasciua effeminata sint: quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, propter hoc ipsum quod sunt praua laudantur. XI. Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio uidetur; illa uero quae utcumque deflexa sunt tamquam exquisitiora miramur non aliter quam distortis et quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis quae nihil ex communis habitus bonis perdiderunt, XII. atque etiam qui specie capiuntur uulsis leuatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis uenire uideatur ex malis morum.
XIII. Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor, sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures: simul ad id perducentur quod ex hoc quaeritur, ut inueniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo eos quam ne semper docendi sint? XIV. Hoc diligentiae genus ausim dicere plus conlaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuuant sine dubio multum, sed latiore quadam comprensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt? XV. Sicut de re militari quamquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione in quali re tempore loco sit sapienter usus aut contra: nam in omnibus fere minus ualent praecepta quam experimenta. XVI. An uero declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? Corrigetur palam si quid in declamando discipulus errauerit: non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? Aliena enim uitia reprendi quisque mauult quam sua. XVII. Nec deerant plura quae dicerem: sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.
XVIII. Quod si potuerit optineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi, sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus uidebatur, probauerunt, alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatium ingenia magis accommodatum. XIX. Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum uelim, ut Liuium a pueris magis quam Sallustium (et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit). XX. Cicero, ut mihi quidem uidetur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest: tum, quem ad modum Liuius praecipit, ut quisque erit Ciceroni simillimus.
XXI. Duo autem genera maxime cauenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere uelit; fient enim horridi atque ieiuni: nam neque uim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis uiris uidebuntur. XXII. Alterum, quod huic diuersum est, ne recentis huius lasciuiae flosculis capti uoluptate praua deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius quo propius est adament. XXIII. Firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere (ex quibus si adsumatur solida ac uirilis ingenii uis deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet) et nouos, quibus et ipsis multa uirtus adest: XXIV. neque enim nos tarditatis natura damnauit, sed dicendi mutauimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. Multa ergo licebit eligere, sed curandum erit ne iis quibus permixta sunt inquinentur. XXV. Quosdam uero etiam quos totos imitari oporteat et fuisse nuper et nunc esse quidni libenter non concesserim modo uerum etiam contenderim? XXVI. Sed hi qui sint non cuiuscumque est pronuntiare. Tutius circa priores uel erratur, ideoque hanc nouorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.
6
6. Fuit etiam in hoc diuersum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti diuisione derigere, latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus: II. alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes quid omisisset quisque tractabant, quosdam uero locos non minore cura quam cum ad dicendum ipsi surgerent excolebant. Vtile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus uiam quam reuocare ab errore iam lapsos: III. primum quia emendationem auribus modo accipiunt, diuisionem uero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. Si qui uero paulo sunt uiuaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. IV. Neque ideo tamen minus uitia aperte coarguenda sunt: habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse quae praeceptor non emendauerit credent. Vtraque autem ratio miscenda est et ita tractanda ut ipsae res postulabunt. V. Namque incipientibus danda erit uelut praeformata materia secundum cuiusque uires. At cum satis composuisse se ad exemplum uidebuntur, breuia quaedam demonstranda uestigia, quae persecuti iam suis uiribus sine adminiculo progredi possint. VI. Nonnumquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. Quodsi satis prudenter dicenda uiderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera: si quid errauerint adhuc, erunt ad ducem reducendi. VII. Cui rei simile quiddam facientes aues cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo conlatos partiuntur: at cum uisi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumuolare sedem illam praecedentes ipsae docent: tum expertas uires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.
7
I. Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis de quibus nunc disserimus aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant: quod quidem maxime patres exigunt, atque ita demum studere liberos suos si quam frequentissime declamauerint credunt, cum profectus praecipue diligentia constet. II. Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane uelim, sic ediscere electos ex orationibus uel historiis alioue quo genere dignorum ea cura uoluminum locos multo magis suadeam. III. Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua, et qui erunt in difficiliore huius laboris genere uersati sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis, semperque habebunt intra se quod imitentur, et iam non sentientes formam orationis illam quam mente penitus acceperint expriment. IV. Abundabunt autem copia uerborum optimorum et compositione ac figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito uelut thesauro se offerentibus. Accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. Nam et plus auctoritatis adferunt ea quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant. V. Aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. Verum id quoque tum fieri oportebit cum aliquid commodius elimauerint, ut eo uelut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.
8
I. Virtus praeceptoris haberi solet, nec inmerito, diligenter in iis quos erudiendos susceperit notare discrimina ingeniorum, et quo quemque natura maxime ferat scire. Nam est in hoc incredibilis quaedam uarietas, nec pauciores animorum paene quam corporum formae. II. Quod intellegi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere dicendi ut nemo sit alteri similis, quamuis plurimi se ad eorum quos probabant imitationem composuerint. III. Vtile deinde plerisque uisum est ita quemque instituere ut propria naturae bona doctrina fouerent, et in id potissimum ingenia quo tenderent adiuuarentur: ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium uenerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat cui quisque certamini praeparandus sit, IV. ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri graui dulci aspero nitido urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis ut in eo quo quisque eminet prouehatur, V. quod et adiuta cura natura magis eualescat et qui in diuersa ducatur neque in iis quibus minus aptus est satis possit efficere et ea in quae natus uidetur deserendo faciat infirmiora. VI. Quod mihi (libera enim uel contra receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte uerum uidetur: nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus necessarium est. VII. In his quoque certum studiorum facere dilectum nemo dissuaserit. Namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi: sic discernet haec dicendi magister quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudue quid ex iis quae sunt sacrorum certaminum. VIII. Verum ei qui foro destinabitur non in unam partem aliquam sed in omnia quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti uidebuntur, elaborandum est; nam et omnino superuacua erat doctrina si natura sufficeret. IX. An si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, inciderit, in hoc eum ire patiemur? Aridum atque ieiunum non alemus et quasi uestiemus? Nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adicere concessum? X. Neque ego contra naturam pugno: non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum, addendumque quod cessat. XI. An uero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret ut alteri frenis, alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuuandam docendo existimauit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur? XII. Inbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit ut tantum in id quo uocat natura ducantur; ita enim quod solum possunt melius efficient. Si uero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus adgressi, nulla dicendi uirtus omittenda est. XIII. Nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis in quibus eminebat, sicut ille, ne ab eodem exemplo recedamus, exercendi corpora peritus non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire uel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. Erit qui ex iis aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet. XIV. Nam sunt haec duo uitanda prorsus: unum, ne temptes quod effici non possit, alterum, ne ab eo quod quis optime facit in aliud cui minus est idoneus transferas. At si fuerit qui docebitur ille, quem adulescentes senem uidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine isdem diebus coronabatur, inuictum. XV. Et quanto id magis oratoris futuri magistro prouidendum erit! Non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut grauibus sonis aut horum etiam particulis excellere. Nam sicut cithara, ita oratio perfecta non est nisi ab io ad summum omnibus intenta neruis consentiat.
9
I. Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant. II. Multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacres conuenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi studio merebuntur. III. Nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficit; et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina nisi illa praemollitus fouerit sulcus, ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.
10
I. In his primis operibus, quae non ipsa parua sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto ac satis exercitato iam fere tempus adpetet adgrediendi suasorias iudicialesque materias: quarum antequam uiam ingredior, pauca mihi de ipsa declamandi ratione dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus nouissime inuenta, ita multo est utilissima. II. Nam et cuncta illa de quibus diximus in se fere continet et ueritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata ut plerisque uideretur ad formandam eloquentiam uel sola sufficere. Neque enim uirtus ulla perpetuae dumtaxat orationis reperiri potest quae non sit cum hac dicendi meditatione communis. III. Eo quidem res ista culpa docentium reccidit ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit: sed eo quod natura bonum est bene uti licet. IV. Sint ergo et ipsae materiae quae fingentur quam simillimae ueritati, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones in quarum exercitationem reperta est. V. Nam magos et pestilentiam et responsa et saeuiores tragicis nouercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quaeremus. Quid ergo? numquam haec supra fidem et poetica, ut uere dixerim, themata iuuenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant? VI. Erat optimum, sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula, ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum uiridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos uiribus conseruandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid umoris corrupti contraxerit emittendum si esse sanus ac robustus uolet. VII. Alioqui tumor ille inanis primo cuiuscumque ueri operis conatu deprehendetur. Totum autem declamandi opus qui diuersum omni modo a forensibus causis existimant, hi profecto ne rationem quidem qua ista exercitatio inuenta sit peruident; VIII. nam si foro non praeparat, aut scaenicae ostentationi aut furiosae uociferationi simillimum est. Quid enim attinet iudicem praeparare qui nullus est, narrare quod omnes sciant falsum, probationes adhibere causae de qua nemo sit pronuntiaturus? Et haec quidem otiosa tantum: adfici uero et ira uel luctu permoueri cuius est ludibrii nisi quibusdam pugnae simulacris ad uerum discrimen aciemque iustam consuescimus! IX. Nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? Si profectus gratia dicimus, nihil. Vtinamque adici ad consuetudinem posset ut nominibus uteremur et perplexae magis et longioris aliquando actus controuersiae fingerentur et uerba in usu cotidiano posita minus timeremus et iocos inserere moris esset: quae nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inueniunt. X. Si uero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad uoluptatem audientium debemus. XI. Nam et iis actionibus quae in aliqua sine dubio ueritate uersantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos totumque hoc demonstratiuum genus, permittitur adhibere plus cultus, omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc aduocatis. XII. Quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet ueritati, quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν, nonnihil sibi nitoris adsumere. XIII. Quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus ut nos uulgo loquimur pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo uitio periret imitatio, sed morem communis huius sermonis decore quodam scaenico exornant. XIV. Sic quoque aliqua nos incommoda ex iis quas finxerimus materiis consequentur, in eo praecipue quod multa in iis relincuntur incerta, quae sumimus ut uidetur, aetates facultates liberi parentes, urbium ipsarum uires iura mores, alia his similia: XV. quin aliquando etiam argumenta ex ipsis positionum uitiis ducimus. Sed haec suo quoque loco. Quamuis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit quod ad scholas proprie pertineat in transitu non omittemus.
11
I. Iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis ex qua capere initium solent qui priora omiserunt: quamquam uideo quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere eius modi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et uulgari modo scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem, sed si ad rem pertineret esse in sua declamatione respondit. II. Alius percontanti Theodoreus an Apollodoreus esset, "ego" inquit "parmularius". Nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi. Porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamauerunt, plurimos habent similes neglegentiae suae, paucissimos naturae. III. Igitur impetu dicere se et uiribus uti gloriantur: neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur. IV. Quin etiam in cogitando nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid quod ultro se offerat pluribus saepe diebus exspectant, aut murmure incerto uelut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis uerbis accommodant. V. Nonnulli certa sibi initia priusquam sensum inuenerint destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit: eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota deuertunt. VI. Qui plurimum uidentur habere rationis non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt, sed abrupta quaedam, ut forte ad manum uenere, iaculantur. VII. Vnde fit ut dissoluta et ex diuersis congesta oratio cohaerere non possit, similisque sit commentariis puerorum in quos ea quae aliis declamantibus laudata sunt regerunt. Magnas tamen sententias et res bonas (ita enim gloriari solent) elidunt: nam et barbari et serui, et, si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.
12
I. Ne hoc quidem negauerim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere uideantur indocti, primum uitio male iudicantium, qui maiorem habere uim credunt ea quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam soluere, trahere quam ducere putant robustius. II. Nam et gladiator qui armorum inscius in rixam ruit et luctator qui totius corporis nisu in id quod semel inuasit incumbit fortior ab his uocatur, cum interim et hic frequenter suis uiribus ipse prosternitur et illum uehementis impetus excipit aduersarii mollis articulus. III. Sed sunt in hac parte quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et diuisio, cum plurimum ualeat in causis, speciem uirium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. IV. Est praeterea quaedam uirtutum uitiorumque uicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et saepius uel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. V. Adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea quae dicere ipsi noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus uitat, conaturque perdite, unde euenit nonnumquam ut aliquid grande inueniat qui semper quaerit quod nimium est: uerum id et raro prouenit et cetera uitia non pensat.
VI. Propter hoc quoque interdum uidentur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia, doctis est et electio et modus. His accedit quod a cura docendi quod intenderint recedunt: itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus euitant, nihilque aliud quam quod uel prauis uoluptatibus aures adsistentium permulceat quaerunt. VII. Sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt, ut lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi uocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
VIII. Nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et uino uetustatem, sed uitia detrahit, atque eo solo minus est quod litterae perpolierunt quo melius. IX. Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt; nam et clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi uocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes. X. Iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere uariare disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum quae dicet colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus et esse et uideri malit. XI. At illi hanc uim appellant quae est potius uiolentia: cum interim non actores modo aliquos inuenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui, breuem dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et ieiunos et tepidos et infirmos, ut quodque uerbum contumeliosissimum occurrit, appellent. XII. Verum illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine disciplina disertis: nos, quando et praecipiendi munus iani pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quae futura usui bonae mentis iuuenibus arbitramur, nobis certe sunt uoluptati.
13
I. Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum, ceteraque quae, uelut si aliter facere fas non sit, quidam tamquam iussi secuntur. II. Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parua si uno et breui praescripto contineretur: sed mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia uarie et ad rerum momenta conuertitur. III. Quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit haec quidem rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus siluis asperitate alia prohibebitur. IV. Mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie derecta, nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. V. Ita prohoemium necessarium an superuacuum, breue an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando auerso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an diuisa, recta an ordine permutato, causae docebunt, VI. itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controuersia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. Neque enim rogationibus plebisue scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitauit. VII. Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.
VIII. Equidem id maxime praecipiam ac "repetens iterumque iterumque monebo": res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua, et interim decet, ut in statuis atque picturis uidemus uariari habitus uultus status; IX. nam recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe enim aduersa sit facies et demissa bracchia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum modum formatae manus et in uultu mille species; X. cursum habent quaedam et impetum, sedent alia uel incumbunt, nuda haec, illa uelata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab intellectu artis afuerit, in qua uel praecipue laudabilis est ipsa illa nouitas ac difficultas? XI. Quam quidem gratiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a recto, atque hanc prae se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: XII. Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione operienda sunt quaedam, siue ostendi non debent siue exprimi pro dignitate non possunt? XIII. Vt fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum poterat ars efficere maerorem: consumptis adfectibus non reperiens quo digne modo patris uultum posset exprimere, uelauit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. Nonne huic simile est illud Sallustianum: XIV. "nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere"? Propter quae mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad praecepta quae καθολικά uocitant, id est, ut dicamus quo modo possumus, uniuersalia uel perpetualia; raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. XV. Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim nolo se iuuenes satis instructos si quem ex iis qui breues plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. XVI. Sed adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam, non unam orbitam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio per parietem exibimus. XVII. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie nouum et de quo numquam dicta erunt omnia. Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar.
14
I. Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominauerunt. Quos equidem non fraudauerim debita laude quod copiam Romani sermonis augere temptarint: sed non omnia nos ducentes ex Graeco secuntur, sicut ne illos quidem quotiens utique suis uerbis signare nostra uoluerunt. II. Et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti "essentia" et "queentia", sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia. Nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet; III. namque uno modo fit adpositum - ars rhetorica, ut nauis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. Nos ipsam nunc uolumus significare substantiam, ut grammatice litteratura est, non litteratrix quem ad modum oratrix, nec litteratoria quem ad modum oratoria: uerum id in rhetorice non fit. IV. Ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum; nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam nec uim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione: denique cum M. Tullius etiam ipsis librorum quos hac de re primum scripserat titulis Graeco nomine utatur, profecto non est uerendum ne temere uideamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.
V. Igitur rhetorice (iam enim sine metu cauillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime diuidetur ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars erit quae disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est qui percepit hanc artem: id est orator, cuius est summa bene dicere. Opus, quod efficitur ab artifice: id est bona oratio. Haec omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt ordiar.
15
I. Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem uarie, sed quaestionem habet duplicem: aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprensione uerborum dissensio est. Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque uiros posse oratores dici putant, alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque de qua loquimur bonis demum tribui uolunt. II. Eorum autem qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda uitae laude secernunt, quidam rhetoricen uim tantum, quidam scientiam sed non uirtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et uirtute diiunctam, quidam etiam prauitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν, nominauerunt. III. Hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati: id enim fieri potest ab eo quoque qui uir bonus non sit. Est igitur frequentissimus finis: "rhetoricen esse uim persuadendi". Quod ego uim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem uocant: quae res ne quid adferat ambiguitatis, uim dico δύναμιν. IV. Haec opinio originem ab Isocrate, si tamen re uera ars quae circumfertur eius est, duxit. Qui cum longe sit a uoluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprendit dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθοῦς δημιουργόν: neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum "suadae medullam" uocat. V. Apud Platonem quoque Gorgias in libro qui nomine eius inscriptus est idem fere dicit, sed hanc Plato illius opinionem uult accipi, non suam. Cicero pluribus locis scripsit officium oratoris esse dicere adposite ad persuadendum, VI. in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine uoce, quo uel recordatio meritorum cuiusque uel facies aliqua miserabilis uel formae pulchritudo sententiam dictat. VII. Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa ueste cicatrices quas is pro patria pectore aduerso suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam, sed oculis populi Romani uim attulit: quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolueret reum, creditum est. VIII. Seruium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos paruolos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse cum aliorum monumentis, tum Catonis oratione testatum est. IX. Et Phrynen non Hyperidis actione quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudauerat tunica, putant periculo liberatam. Quae si omnia persuadent, non est hic de quo locuti sumus idoneus finis. X. Ideoque diligentiores sunt uisi sibi qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt eam uim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo supra diximus libro uelut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, siue ipsius id opus est quod de rhetorice nomine eius inscribitur, siue, ut creditum est, Aristotelis: in quo est finem esse rhetorices: "ducere homines dicendo in id quod actor uelit". XI. Sed ne hoc quidem satis est comprehensum: persuadent enim dicendo uel ducunt in id quod uolunt alii quoque, ut meretrices adulatores corruptores. At contra non persuadet semper orator, ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis qui ab oratore procul absunt. XII. Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id quod uelit. Nam et ipse oratorem fortunae subicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit. XIII. Quidam recesserunt ab euentu, sicut Aristoteles dicit: "rhetorice est uis inueniendi omnia in oratione persuasibilia". Qui finis et illud uitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil nisi inuentionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio. XIV. Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis qui eandem sententiam, non isdem tantum uerbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est cum persuadere non tantum oratoris esse conuicimus. XV. Addita sunt his alia uarie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa ciuiles modo uersari rhetoricen putauerunt: quorum uerius utrum sit, in eo loco qui huius quaestionis proprius est dicam. XVI. Omnia subiecisse oratori uidetur Aristoteles cum dixit uim esse uidendi quid in quaque re possit esse persuasibile, et Iatrocles, qui non quidem adicit "in quaque re", sed nihil excipiendo idem ostendit: uim enim uocat inueniendi quod sit in oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam complectuntur putat inueniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione. XVII. Sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inueniat, adiciendo "in omni oratione" magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen. XVIII. Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem. XIX. Qui uero non omnia subiciebant oratori, sollicitius ac uerbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est: "scientia uidendi et agendi in quaestionibus ciuilibus per orationem popularis persuasionis". XX. Hic scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici uirtutis loco ponit: popularem autem comprendendo persuasionem etiam contumeliosus est aduersus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa ciuiles demum quaestiones oratorem iudicant uersari dictum sit, excludi ab iis plurima oratoris officia, illam certe laudatiuam totam, quae est rhetorices pars tertia. XXI. Cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos ueniamus qui artem quidem esse eam, sed non uirtutem putauerunt. Ita enim dicit, ut ipsis eorum uerbis utar qui haec ex Graeco transtulerunt: "ars inuentrix et iudicatrix et enuntiatrix, decente ornatu secundum mensionem, eius quod in quoque potest sumi persuasibile, in materia ciuili". XXII. Itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait "dicere persuasibiliter in dubia ciuili materia". Quibus sunt non dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis est ille: "uis uidendi et eloquendi de rebus ciuilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum quae dicet pronuntiatione". XXIII. Mille alia, sed aut eadem aut ex isdem composita, quibus item cum de materia rhetorices dicendum erit respondebimus. Quidam eam neque uim neque scientiam neque artem putauerunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem. XXIV. Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius uolumina euoluunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed "peritiam quandam gratiae ac uoluptatis" existimet, XXV. et alio loco "ciuilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis", quod duas partes ciuilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae uocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et uerum robur inani sagina mentiantur, legalis cauillatricem, iustitiae rhetoricen. XXVI. Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona uidetur Plato significare quid sentiat: sed alii sunt eius sermones ad coarguendos qui contra disputant compositi, quos ἐλεγκτικούς uocant alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur. XXVII. Socrates autem seu Plato eam quidem quae tum exercebatur rhetoricen talem putat (nam et dicit his uerbis τοῦτον τὸν τρόπον ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε), ueram autem et honestam intellegit: itaque disputatio illa contra Gorgian ita cluditur: οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικόν δίκαιον εἶναι, τὸν δὲ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν;. XXVIII. Ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam: τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικόν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων, ut appareat Platoni non rhetoricen uideri malum, sed eam ueram nisi iusto ac bono non contingere. XXIX. Adhuc autem in Phaedro manifestius facit hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse: cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum qui pro patria ceciderant laudem scripsisset? Quae certe sunt oratoris opera. XXX. Sed in illud hominum genus quod facilitate dicendi male utebatur inuectus est. Nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem quam ei Lysias reo composuerat, et tum maxime scribere litigatoribus quae illi pro se ipsi dicerent erat moris, atque ita iuri quo non licebat pro altero agere fraus adhibebatur. XXXI. Doctores quoque eius artis parum idonei Platoni uidebantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et ueris credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro. XXXII. Consensisse autem illis superioribus uideri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec uerba sunt: "orator simile tantum ueri petit", deinde paulo post: "non enim bona conscientia sed uictoria litigantis est praemium": quae si uera essent, pessimorum hominum foret haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuuare. Sed illi rationem opinionis suae uiderint. XXXIII. Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse uirum bonum uolumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt reuertamur. Rhetoricen autem quidam eandem ciuilitatem esse iudicauerunt, Cicero scientiae ciuilis partem uocat (ciuilis autem scientia idem quod sapientia est), quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates. XXXIV. Huic eius substantiae maxime conueniet finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes uirtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. Idem ualet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe, "scientia recte dicendi". XXXV. Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. Idem sentiret finis hoc modo comprensus: "persuadere quod oporteat", nisi quod artem ad exitum alligat. XXXVI. Bene Areus: "dicere secundum uirtutem orationis". Excludunt a rhetorice malos et illi qui scientiam ciuilium officiorum eam putauerunt, si scientiam uirtutem iudicant, sed anguste intra ciuiles quaestiones coercent. Albucius non obscurus professor atque auctor scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiciendo "circa ciuiles quaestiones et credibiliter": quarum iam utrique responsum est. XXXVII. Probabilis et illi uoluntatis qui recte sentire et dicere rhetorices putauerunt. Hi sunt fere fines maxime inlustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnis quidem persequi neque attinet neque possum, cum prauum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit nihil isdem uerbis quae prior aliquis occupasset finiendi: quae ambitio procul aberit a me. XXXVIII. Dicam enim non utique quae inuenero, sed quae placebunt, sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi scientiam, cum, reperto quod est optimum, qui quaerit aliud peius uelit. His adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem uel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.
16
I. Sequitur quaestio an utilis rhetorice. Nam quidam uehementer in eam inuehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi uiribus: II. eloquentiam esse quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur, cuius denique tum maximus sit usus cum pro falsis contra ueritatem ualet. III. Nam et Socrati obiciunt comici docere eum quo modo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. IV. Et his adiciunt exempla Graecorum Romanorumque, et enumerant qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbauerint ciuitatium status uel euerterint, eoque et Lacedaemoniorum ciuitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor mouere adfectus uetabatur, uelut recisam orandi potestatem. V. Quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia: nam et dux Flaminius et Gracchi Saturnini Glauciae magistratus, et in medicis uenena, et in iis qui philosophorum nomine male utuntur grauissima nonnumquam flagitia deprehensa sunt. VI. Cibos aspernemur: attulerunt saepe ualetudinis causas; numquam tecta subeamus: super habitantes aliquando procumbunt; non fabricetur militi gladius: potest uti eodem ferro latro. Quis nescit ignes aquas, sine quibus nulla sit uita, et, ne terrenis inmorer, solem lunamque praecipua siderum aliquando et nocere?
VII. Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem Caecus ille Appius dicendi uiribus diremisse? Aut non diuina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor uictoribus bello ducibus datur, in toga meruit? VIII. Non perterritos militum animos frequenter a metu reuocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem uita potiorem esse persuadet? Neque uero me Lacedaemonii atque Athenienses magis mouerint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit. IX. Equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut uaga illa multitudo coiret in populos nisi docta uoce commota, nec legum repertores sine summa ui orandi consecutos ut se ipsi homines ad seruitutem iuris adstringerent. X. Quin ipsa uitae praecepta, etiam si natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes ualent quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis inluminat. Quare, etiam si in utramque partem ualent arma facundiae, non est tamen aecum id haberi malum quo bene uti licet.
XI. Verum haec apud eos forsitan quaerantur qui summam rhetorices ad persuadendi uim rettulerunt. Si uero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis uir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. XII. Et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separauit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus quam dicendi facultate. XIII. Nam corpora quidem magnitudine uiribus firmitate patientia uelocitate praestantiora in illis mutis uidemus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis; nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt, XIV. et pleraque contra frigus ex suo corpore uestiuntur et arma iis ingenita quaedam et ex obuio fere uictus, circa quae omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis inmortalibus uoluit. XV. Sed ipsa ratio neque tam nos iuuaret neque tam esset in nobis manifesta nisi quae concepissemus mente promere etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam uidemus. XVI. Nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia, qualia sunt cerarum ac mellis, efficere nonnullius fortasse rationis est; sed, quia carent sermone quae id faciunt, muta atque inrationalia uocantur. XVII. Denique homines quibus negata uox est quantulum adiuuat animus ille caelestis! Quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus aut in quo malimus praestare hominibus quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant: XVIII. eo quidem magis quod nulla in parte plenius labor gratiam refert? Id adeo manifestum erit si cogitauerimus unde et quo usque iam prouecta sit orandi facultas: et adhuc augeri potest. XIX. Nam ut omittam defendere amicos, regere consiliis senatum, populum exercitum in quae uelit ducere, quam sit utile conueniatque bono uiro: nonne pulchrum uel hoc ipsum est, ex communi intellectu uerbisque quibus utuntur omnes tantum adsequi laudis et gloriae ut non loqui et orare, sed, quod Pericli contigit, fulgere ac tonare uidearis?
17
I. Finis non erit si exspatiari parte in hac et indulgere uoluptati uelim. Transeamus igitur ad eam quaestionem quae sequitur, an rhetorice ars sit. II. Quod quidem adeo ex iis qui praecepta dicendi tradiderunt nemo dubitauit ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte rhetorica, Cicero uero etiam quae rhetorice uocetur esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum uindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse uideantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. III. Ac me dubitasse confiteor an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et texendi et luto uasa ducendi artem putet, rhetoricen autem maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam sublime fastigium existimet sine arte uenisse? IV. Equidem illos qui contra disputauerunt non tam id sensisse quod dicerent quam exercere ingenia materiae difficultate credo uoluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemestram: quamquam is, quod his dissimile non esset, composuisse orationem quae est habita contra Socraten dicitur.
V. Quidam naturalem esse rhetoricen uolunt et tamen adiuuari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius obseruationem quandam esse, non artem. VI. Quod non ideo ut pro uero accipiamus est positum, sed ut Antoni persona seruetur, qui dissimulator artis fuit: hanc autem opinionem habuisse Lysias uidetur. Cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et serui, pro se cum locuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent et, quod uim habeat epilogi, deprecentur. VII. Deinde adiciunt illas uerborum cauillationes, nihil quod ex arte fiat ante artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in alios semper: doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos: orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse. VIII. Nos porro quando coeperit huius rei doctrina non laboramus, quamquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi, et oratores plures, et omne in tribus ducibus orationis genus, et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuuenes inuenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. IX. Illud enim admonere satis est, omnia quae ars consummauerit a natura initia duxisse: aut tollatur medicina, quae ex obseruatione salubrium atque his contrariorum reperta est et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et uulnus deligauit aliquis antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem uidebat, sed quia id ualetudo ipsa coegerat, mitigauit), X. nec fabrica sit ars (casas enim primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice uocari debet sermo quicumque, fuisse eam antequam esset ars confitebor: si uero non quisquis loquitur orator est, XI. et tum non tamquam oratores loquebantur, necesse est oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur quod dicunt, non esse artis id quod faciat qui non didicerit: dicere autem homines et qui non didicerint. XII. Ad cuius rei confirmationem adferunt Demaden remigem et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui non didicit potest, et hos sero potius quam numquam didicisse quis dixerit, quamquam Aeschines ab initio sit uersatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio potuerit tantum quantuscumque postea fuit fecisse; nam id potentissimum discendi genus est. XIII. Sed et praestantiorem si didicisset futurum fuisse dicere licet: neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum ualuisse in dicendo sciamus. XIV. Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitauit in Gryllo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam ciuilitatis sicut dialectices adsignat. XV. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. XVI. Hi complura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis eorum breuiter occurram, ne in infinitum quaestio euadat. Prima iis argumentatio ex materia est. XVII. Omnis enim artes aiunt habere materiam, quod est uerum: rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. XVIII. Altera est calumnia nullam artem falsis adsentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper uera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non esse igitur artem. XIX. Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro ueris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diuersum est ipsi quid uideri et ut alii uideatur efficere. Nam et imperator falsis utitur saepe: ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum de ligatis incensisque, per noctem in aduersos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum fefellit, ipse quid uerum esset non ignorauit. XX. Nec uero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier euasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. Item orator, cum falso utitur pro uero, scit esse falsum eoque se pro uero uti: non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. XXI. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse uidit. Et pictor, cum ui artis suae efficit ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit. XXII. Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum qui promittatur. Mentiuntur: nos enim esse finem iam ostendimus et quis esset diximus; XXIII. et praestabit hunc semper orator: semper enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur aduersus eos fortasse sit qui persuadere finem putauerunt: noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in euentu; tendit quidem ad uictoriam qui dicit, sed cum bene dixit, etiam si non uincat, id quod arte continetur effecit. XXIV. Nam et gubernator uult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud: XXV. "dum clauum rectum teneam"; et medicus sanitatem aegri petit: si tamen aut ualetudinis ui aut intemperantia aegri alioue quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita, non in effectu. XXVI. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire: nam se quisque bene dicere intelleget. Vti etiam uitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moueat. XXVII. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec uitium; nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario mouebit orator: imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. XXVIII. Nam si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil inuidia ualeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur. XXIX. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia ueritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta uia depulsus est reduci ad eam nisi alio flexu potest.
XXX. Plurima uero ex hoc contra rhetoricen cauillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita uel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, uel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his doceat. XXXI. Quae omnia apparet de ea rhetorice dici quae sit a bono uiro atque ab ipsa uirtute seiuncta: alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut uix admirabili quodam casu possit accidere ut ex utraque parte orator, id est uir bonus, dicat. XXXII. Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diuersum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt, respondebo propositis, atque ita quidem ut appareat haec aduersus eos quoque frustra excogitata qui malis moribus nomen oratoris indulgent. XXXIII. Nam rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit: alioqui nec arinorum quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur, XXXIV. nec gubermandi quia naualibus proeliis gubernator est gubernatori aduersus, nec imperatoria quia imperator cum imperatore contendit. Item non euertit opus rhetorice quod efficit: neque enim positum a se argumentum soluit orator; sed ne rhetorice quidem, quia apud eos qui in persuadendo finem putant, aut si quis, ut dixi, casus duos inter se bonos uiros composuerit, ueri similia quaerentur: non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est quod fuit credibile. XXXV. Nam ut candido candidius et dulci dulcius non est aduersum, ita nec probabili probabilius. Neque praecipit umquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt. XXXVI. Non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda ueritas erit, sed aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendat.
Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse quae sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando quod nesciat. XXXVII. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum. "Ars earum rerum est quae sciuntur". Rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator. XXXVIII. "Sed nescit an uerum sit quod dicit." Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec qui interualla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari sed propter uim probationum scire uideantur, eadem ratio idem praestare oratori potest. XXXIX. "Sed an causa uera sit nescit." Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper uera dicendi, sed semper ueri similia? Scit autem esse ueri similia quae dicit. XL. Adiciunt his qui contra sentiunt quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est uitium. Haec sunt praecipua quae contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his fontibus deriuata.
XLI. Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut Cleanthes uoluit, ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, esse certe uiam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis obseruatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad finem utilem uitae, iam ostendimus nihil non horum in rhetorice inesse. XLII. Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam qui non didicerit esse artem. XLIII. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono uiro non separamus.
18
I. Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet intellectu contenta, quae θεωρητική uocatur, aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est, II. aliae in effectu, quae operis quod oculis subicitur consummmatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est rhetoricen in actu consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; atque ita ab omnibus dictum est. III. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris artibus multum adsumere. Nam et potest aliquando ipsa per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus qui curandi fecerit finem. IV. Nam est aliquis ac nescio an maximus etiam ex secretis studiis fructus, ac tum pura uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur. V. Sed effectiuae quoque aliquid simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maximus eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur actiua uel administratiua; nam et hoc eiusdem rei nomen est.
19
I. Scio quaeri etiam naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. Quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam esse in hoc loco quaestionem uelimus. II. Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum ualebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc naturae credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit: e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. III. Et si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. Denique natura materia doctrinae est: haec fingit, illa fingitur. Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est; ars summa materia optima melior.
20
I. Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec uituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, uirtus. II. Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto (multos enim uideo sine ratione, sine litteris, qua uel impudentia uel fames duxit ruentes), aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus: nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem conuerterint. III. Ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est superuacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed uanum laborem, qualis illius fuit qui grana ciceris ex spatio distante missa in †acum† continuo et sine frustratione inserebat; quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum. IV. His ego comparandos existimo qui in declamationibus, quas esse ueritati dissimillimas uolunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono uiro conuenit quaeque est uere rhetorice, uirtus erit. V. Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi uero etiam planiore hac proprieque nostra probatione uidetur esse perspicuum.
Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis uirtutis est (quae pars eius prudentia uocatur), eadem in dicendis ac non dicendis erit. VI. Et si uirtutes sunt ad quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte tamen ut inessent quaedam, ut dixi, semina eius facultatis, manifestum est. VII. Non eadem autem iis natura artibus est quae a uirtute sunt remotae. Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice, quas quidem Zenon adeo coniunxit ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit: adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur. VIII. Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus uolo. Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis si iustitiae sit ignarus? Quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnumquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit: ut, si uirtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio? IX. Quod si ea in quoque animalium est uirtus qua praestat cetera uel pleraque, ut in leone impetus, in equo uelocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione uirtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: "est enim eloquentia una quaedam de summis uirtutibus", et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis uirtutem eam appellet? X. At prohoemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta sic ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, uirtus tamen erit fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus seruus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. Sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractauimus.
21
I. Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si ita accipitur ut sermo quacumque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione uerba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. Quidam argumenta persuasibilia: quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. II. Quidam ciuiles quaestiones: quorum opinio non qualitate sed modo errauit; est enim haec materia rhetorices, sed non sola. III. Quidam, quia uirtus sit rhetorice, materiam eius totam uitam uocant. Alii, quia non omnium uirtutum materia sit tota uita, sed pleraeque earum uersentur in partibus, sicut iustitia fortitudo continentia propriis officiis et suo fine intelleguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethikei negotialem adsignant, id est πραγματικόν.
IV. Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecumque ei ad dicendum subiectae erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae uidetur non in uerbis esse materiam sed in rebus, et in Phaedro palam non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam priuatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat: quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. V. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices uocat res quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio uero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem uerbis: "quamquam uis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re quaecumque sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur". IV. Atque adhuc alibi: "uero enim oratori quae sunt in hominum uita, quandoquidem in ea uersatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita audita lecta disputata tractata agitata esse debent".
VII. Hanc autem quam nos materiam uocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam, modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem uocauerunt, quod in omni materia diceret. VIII. Cum quibus mihi minima pugna est; nam de omni materia dicere eam fatentur, propriam habere materiam quia multiplicem habeat negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex, et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, uelut architectonice (namque ea in omnibus quae sunt aedificio utilia uersatur) IX. et caelatura, quae auro argento aere ferro opera efficit. Nam scalptura etiam lignum ebur marmor uitrum gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. X. Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem uersatur et alius. Nam si quaeram quae sit materia statuarii, dicetur aes: si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci chalkeutiken uocant, similiter aes esse respondeant: atqui plurimum statuis differunt uasa. XI. Nec medicina ideo non erit ars quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum uero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis. XII. Quod uero de bono utili iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat; nam cum philosophum dicunt, hoc accipi uolunt uirum bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono uiro non separo, in eadem materia uersari mirer? XIII. - cum praesertim primo libro iam ostenderim philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut iui potius in nostra materia uersentur. Denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia uideatur?
XIV. Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere uerbis, apud quem hoc inuenio: "mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus": sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non inscium. XV. Neque enim omnis causas nouit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque de quibus dicendum erit interim discet, et de quibus didicerit dicet.
XVI. Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si nesciat orator quid sit de quo quaeratur, plane melius; nam et litigator rusticus inlitteratusque de causa sua melius quam orator qui nesciet quid in lite sit: sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius orator quam ipse qui docuerit. XVII. Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desiderauerit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet illud quasi orator, sicut, cum uulnus imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus. XVIII. An huius modi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium ueniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione architectorum. XIX. Liuores et tumores in corpore cruditatis an ueneni signa sint non tractat orator? At est id ex ratione medicinae. Circa mensuras et numeros non uersabitur? Dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere posse credo casu aliquo uenire in officium oratoris: quod si non accidet, non erunt ei subiecta.
XX. Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse omnis res ad dicendum ei subiectas: quod quidem probat etiam sermo communis; nam cum aliquid de quo dicamus accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam praefatione testamur. XXI. Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus putauit esse dicendum ut se in auditoriis interrogari pateretur qua quisque de re uellet. Hermagoras quoque dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus omnes res subiectas erat complexus: XXII. sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuuamur: nihil est enim quod non in causam aut quaestionem cadat. XXIII. Aristoteles tris faciendo partes orationis, iudicialem deliberatiuam demonstratiuam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in haec cadit.
XXIV. Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum uoco sine quo formari materia in id quod uelimus effici opus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere, sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille opifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum quo de oratore dicturi sumus differamus.