M. TERENTII VARRONIS - DE LINGVA LATINA - FRAGMENTA

LIBER III

1. Deus autem uel dea generale nomen est omnibus... Varro ad Ciceronem tertio: "Ita respondeant cur dicant deos, cum de omnibus antiqui dixerint diuos."

2. Figor ambigue declinatur apud ueteres tempore perfecto. Reperimus enim fictus et fixus... Varro ad Ciceronem tertio "fixum".

3. Hoc nomen licet ueteres Latinum negent, auctoritate tamen ualet. Dicebant enim leonem masculum et feminam.... Leam uero Varro ad Ciceronem dicit libro III: "Sicut non est panthera et lea."

LIBER IV

4. "Prolubium et lubidinem dici ab eo quod lubeat: unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur."

LIBER VIII

5. M. Varronis liber ad Ciceronem de Lingua Latina octauus nullam esse obseruationem similium docet inque omnibus paene uerbis consuetudinem dominari ostendit: "Sicuti cum dicimus", inquit, "lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paraui et lauo laui, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi. Cumque," inquit, "a ceno et prandeo et poto et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lauor destrinxi et extersi et laui dicimus. "Item cum dicamus ab Osco Tusco Graeco Osce Tusce Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus probe, a doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter." Idem M. Varro in eodem libro: "Sentior," inquit, "nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen uincere consuetudinem potuerunt." Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scribit.

LIBER IX

6. Et ubi auctoritas maiorum genus tibi non demonstrauerit, quid ibi faciendum est? Scripsit Varro ad Ciceronem: "Potestatis nostrae est illis rebus dare genera, quae ex natura genus non habent."

7a. Nunc de generibus dicamus. Varro dicit genera dicta a generando. Quicquid enim gignit aut gignitur, hoc potest genus dici et genus facere". Quod si uerum est, nulla potest res integrum genus habere nisi masculinum et femininum.

7b. Tractat de generibus. Varro ait "genera tantum illa esse quae generant: illa proprie dicuntur genera." Quodsi sequemur auctoritatem ipsius, non erunt genera nisi duo, masculinum et femininum. Nulla enim genera creare possunt nisi haec duo.

8. Ostrea primae declinationis fuerit, sicut Musa, feminino genere declinabitur, ut ad animal referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, huic ostreo, quia dicit Varro "nullam rem animalem neutro genere declinari."

9. Ait Plinius Secundus secutus Varronem: "Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem, et ex diminutiuo cognoscimus principale genus. Puta arbor ignoro cuius generis sit: fac diminutiuum arbuscula, ecce hinc intellegis et principale genus quale sit. Item si dicas columna, cuius generis est? facis inde diminutiuum, id est columella, et inde intellegis quoniam principale feminini generis est."

10. "Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, uelut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula, hic panis hic pastillus et hoc pastillum," ut Varro dixit: "haec beta hic betaceus, haec malua hic maluaceus, hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus."

11. Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putauerunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intelligitur. Qui uero feminino, catholico utuntur, quod ablatiuo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait, Terentius: Quod tibi addo dieculam. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium; quod nemo seruauit.

12. Catinus masculino genere dicitur... et hinc deminutiue catillus fit... Sed Varro ad Ciceronem XI "catinuli" dixit, non catilli.

13. Naeuus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem "hic naeuus".

14a. Antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominatiuo hoc gausapum protulisse inueniuntur,... Varro uero de Lingua Latina ait, "talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et A litera finiri: Ho kochlias haec cochlea, ho chartes haec charta, ho gausapes haec gausapa".

14b. Varro autem ait "uocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex masculino in femininum Latine transire et A littera terminari uelut kochlias cochlea, Hermes herma, chartes charta, ergo gausape gausapa".

14c. Margarita feminini generis est, quia Graeca nomina -es terminata in A transeunt et fiunt feminina, ut ho chartes haec charta, margarites margarita, aut communia, ut athletes athleta. Ergo neutraliter hoc margaritum dicere uitiosum est; et tamen multi dixerunt, ut Valgius ... et Varro Epistularum VIII "margaritum unum, margarita plura." Sed idem Varro saepe et alii plures margarita feminine dixerunt; in genetiuo tamen plurali non nisi feminino genere margaritarum.

15. VAS terminata et SIS faciunt genitiuo et DIS, hoc uas huius uasis; utrumque Varro ait de Lingua Latina: hic uas huius uadis.

16. VIS et ipsa tertiae sunt declinationis et similem nominatiuo faciunt genetiuum, hic ciuis huius ciuis, haec uis huius uis et plurali hae uis, sicut Lucretius et Varro: nam hae uires numero semper plurali declinantur.

17. M. Varronem et P. Nigidium, uiros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus, fluctus; huic senatui, domui, fluctui, ceteraque is consimilia pariter dixisse.

18. Amni Maro, Secundo defluit amni. Vbi Plinius eodem libro "Ab antiquis" inquit "quos Varro reprehendit, obseruatio omnis illa damnata est, non quidem in totum. Dicimus enim," inquit, "ab hoc canali siti tussi febri. Maiore tamen ex parte forma mutata est. Ab hoc enim cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe dicimus."

19. Quem Plinius ad eundem XI "rure ordinatum arbustum" dixisse laudat.

20. Fonteis: "Quorum nominum genetiui pluralis ante VM syllabam I litteram merebuntur, accusatiuus," inquit Plinius, "per EIS loquetur, montium monteis; licet Varro," inquit, "exemplis hanc regulam confutare temptarit istius modi, falcium falces, non falceis facit, nec has merceis, nec hos axeis lintreis uentreis stirpeis urbeis corbeis uecteis menteis. Et tamen manus dat praemissae regulae ridicule, ut exceptis his nominibus ualeat regula."

21. Poematorum et in II et in III idem Varro adsidue dicit et his poematis, tam quam nominatiuo hoc poematum sit et non hoc poema. Nam et ad Ciceronem XI, horum poematorum et his poematis oportere dici.

22. Git: Varro ad Ciceronem XI per omnes casus id nomen ire debere conmeminit; uulgo autem hoc gitti dicunt.

LIBER XIII

23. Palpetras per T Varro ad Ciceronem XIII dixit. Sed Fabianus de Animalibus primo palpebras per B. Alii dicunt palpetras genas, palpebras autem ipsos pilos.

24. Oxo: "Varro ad Ciceronem XIII oliuo et oxo putat fieri," inquit Plinius Sermonis Dubii libro VI.

LIBER XVIII

25. Indiscriminatim, indifferenter. Varro de Lingua Latina lib. XVIII: "Quibus nos in hoc libro, proinde ut nihil intersit, utemur indiscriminatim, promisce."

LIBER XXII

26. Rure Terentius in Eunucho: Ex meo propinquo rure hoc capio commodi. Itaque et Varro ad Ciceronem XXII "rure ueni."

LIBER XXIII

27. Varro ad Ciceronem in libro XXIII: "ingluuies tori," inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque interiectas habent rugas." Sed nunc pro gula positum.

28. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas uocant dialectici eisagogas. Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, Commentarium de Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia. Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse his uerbis definitum: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi. Hoc ego supersedi uertere, quia nouis et inconditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam uix possent. Sed M. Varro in libro de Lingua Latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: "Proloquium est sententia in qua nihil desideratur." Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, siue id proloquium dicere placet, huiuscemodi est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam deleuit; Milo caedis damnatus est; Neque bonum est uoluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen uocabulo tantisper uti se adtestatus est, "quoad melius," inquit, "inuenero." Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: Si Plato ambulat, Plato mouetur; Si dies est, so super terras est. Item quod illi sympeplegmenon, nos uel coniunctum uel copulatum dicimus, quod est eiusdemmodi: P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphauit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo uera dixi addidero Et Hannibalem in Africa superauit, quod est falsum, uniuersa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt. Est item aliud quod Graeci diezeugmenon axioma, nos disiunctum dicimus. Id huiuscemodi est: Aut malum est uoluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est. Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse uerum debet, falsa cetera. Quod si aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue quam unum uera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur paradizeugmenon, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se aduersa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul uera esse non queunt; possis simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.

29. Excipiuntur haurio hausi (inuenitur tamen etiam hauriui uel haurii; Varro in XXIIII ad Ciceronem: "Cum indidem haurierint"), saepio saepsi....

INCERTAE SEDIS FRAGMENTA

30A. Proceres: Varro ad Ciceronem dixit "proceres qui processerunt ante alios, unde et proceres tigna quae alia tigna porro excesserunt."

30B. Proceres autem ideo secundum Varronem principes ciuitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur.

31A. Senior: secundum Varronem senior et iunior comparatiui sunt per inminutionem... Ergo senior non satis senex, sicut iunior non satis iuuenis, intra iuuenem, sicut pauperior intra pauperem. Dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem.

31B. Iam senior: aut pro positiuo posuit, id est senex, aut, ut diximus, senior est uirens senex, ut iunior intra iuuenem est: quam rem a Varrone tractatam confirmat et Plinius.

32. In summo uero constructionis eius, quam similem nauali carinae diximus, caput conlocauit, in quo esset regimen totius animantis, datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nerui.

33. Non nulli proprie calamos lupinorum alas dici putant, ut Aelius: alae ex lupino, surculi sine foliis; Cato in Originibus: alae ex lupino legumine; Varro de Lingua Latina alam culmum fabae dici docet.

34. Haec de quattuor coniugationibus quae pertinent ad uerba quae analogiae parent, quarum exempla passim perscripta sunt et sunt nota. Quae siquis conceperit animo, non facile labetur. Sunt enim euidenter exposita et Varroni Menippeo.

35. Sapio tam sapui uel sapii quam sapiui protulisse auctores inueniuntur; Probo tamen sapui placet dici, Charisio sapui uel sapiui, Aspro sapiui et sapii secundum Varronem, quod Diomedes etiam approbat.

36. Sunt alia uerba, quibus desunt diuersa tempora, usu deficiente, non ratione significationis. Et quibusdam deest praeteritum perfectum et omnia, quae ex eo nascuntur, ut ferio sisto tollo fero aio furo, quod Varro ponit. Ergo aliorum uerborum perfectis, quae uidentur eandem significationem habere, pro his utimur.

37. Puer et in feminino sexu antiqui dicebant, ut Graeci ho pais kai he pais; ut in Odyssia uetere, quod est antiquissimum carmen: Mea puer, quid uerbi ex tuo ore audio? Et in Nelei Carmine, aeque prisco: Saucia puer filia sumam; ubi tamen Varro cum A puera putat dictum, sed Aelius Stilo, magister eius, et Asinius contra.

38. Leontion et Chrysion et Phanion ex neutris Graecis feminina nostri fecere, et Plautus quod dixit haec Phronesium et Caecilius haec Leontium. Varroni autem placet talia nomina datiuo tantum casu et ablatiuo declinari, in ceteris uero sic efferri ut nominatiuo.