L. ANNAEI SENECAE - EPISTVLARVM AD LVCILIVM LIBER XII (epp. 86-87)

LXXXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. In ipsa Scipionis Africani uilla iacens haec tibi scribo, adoratis Manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti uiri suspicor. Animum quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum defendit. Aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate.

II. "Nihil" inquit "uolo derogare legibus, nihil institutis; aequum inter omnes ciues ius sit. Vtere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si plus quam tibi expedit creui."

III. Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium uoluntarium secessit et ciuitatem exonerauit? Eo perducta res erat ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.

IV. Vidi uillam exstructam lapide quadrato, murum circumdatum siluae, turres quoque in propugnaculum uillae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac uiridibus subditam quae sufficere in usum uel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non uidebatur maioribus nostris caldum nisi obscurum.

V. Magna ergo me uoluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille "Carthaginis horror", cui Roma debet quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pauimentum tam uile sustinuit: at nunc quis est qui sic lauari sustineat?

VI. Pauper sibi uidetur ac sordidus nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum uariata circumlitio praetexitur, nisi uitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exsaniata demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.

VII. Et adhuc plebeias fistulas loquor: quid cum ad balnea libertinorum peruenero? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium sed in ornamentum positarum impensae causa! Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum peruenimus ut nisi gemmas calcare nolimus.

VIII. In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at nunc blattaria uocant balnea, si qua non ita aptata sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lauantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admirationem habuerant cum dedicarentur, ea in antiquorum numerum reiciuntur cum aliquid noui luxuria commenta est quo ipsa se obrueret.

IX. At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata: cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur aqua nec recens semper uelut ex calido fonte currebat, nec referre credebant in quam perlucida sordes deponerent.

X. Sed, di boni, quam iuuat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca quae populum receptabant exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc quae nuper inuenta est similis incendio, adeo quidem ut conuictum in aliquo scelere seruum uiuum lauari oporteat. Nihil mihi uidetur iam interesse, ardeat balineum an caleat.

XI. Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et exspectabat ut in balneo concoqueret! O hominem calamitosum! Nesciit uiuere. Non saccata aqua lauabatur sed saepe turbida et, cum plueret uehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat an sic lauaretur; ueniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.

XII. Quas nunc quorundam uoces futuras credis? "Non inuideo Scipioni: uere in exilio uixit qui sic lauabatur". Immo, si scias, non cotidie lauabatur; nam, ut aiunt qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lauabantur. Hoc loco dicet aliquis: "liquet mihi inmundissimos fuisse". Quid putas illos oluisse? Militiam, laborem, uirum. Postquam munda balnea inuenta sunt, spurciores sunt.

XIII. Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait?

Pastillos Buccillus olet.

Dares nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere unguentum nisi bis die terque renouatur, ne euanescat in corpore. Quid quod hoc odore tamquam suo gloriantur?

XIV. Haec si tibi nimium tristia uidebuntur, uillae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is enim nunc huius agri possessor est) quamuis uetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non oliuetum alteri ponit, †quod uidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.†

XV. Te quoque proteget illa quae

tarda uenit seris factura nepotibus umbram,

ut ait Vergilius noster, qui non quid uerissime sed quid decentissime diceretur aspexit, nec agricolas docere uoluit sed legentes delectare.

XVI. Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam:

uere fabis satio est; tunc te quoque, Medica, putres

accipiunt sulci, et milio uenit annua cura.

An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque uerna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, iam procliuis in Iulium: eodem die uidi fabam metentes, milium serentes.

XVII. Ad oliuetum reuertar, quod uidi duobus modis positum: magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit, amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso ex quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcauit et pressit.

XVIII. Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius. Videlicet frigus excludit et uentum; minus praeterea mouetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes leuis quoque reuellat agitatio. Rapum autem arboris antequam obruat radit; ex omni enim materia quae nudata est, ut ait, radices exeunt nouae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes; statim enim ab imo uestietur nec magna pars eius quemadmodum in oliuetis ueteribus arida et retorrida erit.

XIX. Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse nouellarum arborum solent, eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.

XX. Illud etiamnunc uidi, uitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda uitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et uidi non tantum mense Februario positas sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos.

XXI. Omnes autem istas arbores quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuuandas cisternina; quae si prodest, habemus pluuiam in nostra potestate. Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi aduersarium parauit, sic ego parem te mihi. Vale.

LXXXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Naufragium antequam nauem ascenderem feci: quomodo acciderit non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie uidetur, cum uolueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit quam multa haberemus superuacua et quam facile iudicio possemus deponere quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.

II. Cum paucissimis seruis, quos unum capere uehiculum potuit, sine ullis rebus nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita; ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est.

III. De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit Çnon magis horaÇ, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum nouum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi diuitias nihil concupiscendo.

IV. Vehiculum in quod inpositus sum rusticum est; mulae uiuere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo ut hoc uehiculum uelim uideri meum: durat adhuc peruersa recti uerecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus inuitus erubesco, quod argumentum est ista quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et immobilem. Qui sordido uehiculo erubescit pretioso gloriabitur.

V. Parum adhuc profeci: nondum audeo frugalitatem palam ferre; etiamnunc curo opiniones uiatorum. Contra totius generis humani opiniones mittenda uox erat: "insanitis, erratis, stupetis ad superuacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium uentum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia (nam haec quoque iam expensa fertis):

VI. late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam; familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus soluerit, nihil illi supererit. Idem in reliquis quoque facere debebitis et excutere quantum proprii quisque habeat".

VII. Diuitem illum putas quia aurea supellex etiam in uia sequitur, quia in omnibus prouinciis arat, quia magnus Kalendari liber uoluitur "quia tantum suburbani agri possidet quantum inuidiose in desertis Apuliae possideret: cum omnia dixeris, pauper est. Quare? Quia debet. "Quantum"? inquis. Omnia. nisi forte iudicas interesse utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.

VIII. Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? Quid ista uehicula caelata?

Instratos ostro alipedes pictisque tapetis:

aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum.

Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.

IX. M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem (alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit), cantherio uehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis, in uia diuitibus, cursores et Numidas et multum ante se pulueris agentem! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato uideretur, hic qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat utrum se ad gladium locet an ad cultrum.

X. O quantum erat saeculi decus, imperatorem, triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem, uno caballo esse contentum et ne toto quidem; partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum?

XI. Video non futurum finem in ista materia ullum nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticiscam, quantum ad ista quae sine dubio talia diuinauit futura qualia nunc sunt qui primus appellauit "inpedimenta". Nunc uolo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad uirtutem pertinentes, quam satisfacere uitae beatae contendimus.

XII. "Quod bonum est bonos facit (nam et in arte musica quod bonum est facit musicum); fortuita bonum non faciunt; ergo non sunt bona". Aduersus hoc sic respondent Peripatetici ut quod primum proponimus falsum esse dicant. "Ab eo" inquiunt "quod est bonum non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi; nihil tamen horum facit musicum".

XIII. His respondebimus, "non intellegitis quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus quod instruit musicum, sed quod facit. tu ad supellectilem artis, non ad artem uenis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet".

XIV. Etiamnunc facere istuc planius uolo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum quo effectus musici adiuuatur, alterum quo ars: ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis: uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et uitae.

XV. Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest bonum non est; opes autem et lenoni et lanistae contingunt; ergo non sunt bona". "Falsum est" inquiunt "quod proponitis; nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi uidemus bona humillimis quibusque contingere".

XVI. Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt: uirtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea quae bona nec ea quae mala uocantur aut cupit nimis aut expauescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis, tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo? Vtrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcauit? Quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit.

XVII. Virtus super ista consistit; suo aere censetur; nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interdicit sibi ac suis admiratione talium rerum; qui non est uir bonus potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.

XVIII. Fiscus tanti est quantum habet; immo in accessionem eius uenit quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem euenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit bonum non esse.

XIX. Itaque indolentiam numquam bonum dicam: habet illam cicada habet pulex. Ne quietem quidem et molestia uacare bonum dicam: quid est otiosius uerme? Quaeris quae res sapientem faciat? Quae deum. Des oportet illi diuinum aliquid, caeleste, magnificum: non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.

XX. Vide

et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset:

hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,

arborei fetus alibi atque iniussa uirescunt

gramina. Nonne uides, croceos ut Tmolus odores,

India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,

at Chalybes nudi ferrum?

XXI. Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si inuicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem; non nascitur ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.

XXII. "Bonum ex malo non fit; diuitiae [autem fiunt] fiunt autem ex auaritia; diuitiae ergo non sunt bonum". "Non est" inquit "uerum, bonum ex malo non nasci; ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegium et furtum, sed ideo quia plura mala facit quam bona; dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis".

XXIII. Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit: quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur.

XXIV. Adice nunc quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum uocabitur, †nostra enim actio est† quod nullius mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est. XXV. Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs: statim puniuntur cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea: ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum; nam idem est honestum et bonum.

XXVI. Quidam ex nostris aduersus hoc sic respondent: "putemus pecuniam bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege. In eadem urna et aurum est et uipera: si aurum ex urna sustuleris, non ideo sustuleris quia illic et uipera est; non ideo, inquam, mihi urna aurum dat quia uiperam habet, sed aurum dat, cum et uiperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna uipera malum est, non aurum quod cum uipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum".

XXVII. A quibus dissentio; dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic aurum possum sine uipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum; lucrum istud non est adpositum sceleri sed inmixtum.

XXVIII. "Quod dum consequi uolumus in multa mala incidimus, id bonum non est; dum diuitias autem consequi uolumus, in multa mala incidimus; ergo diuitiae bonum non sunt". "Duas" inquit "significationes habet propositio uestra: unam, dum diuitias consequi uolumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus et dum uirtutem consequi uolumus: aliquis dum nauigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est.

XXIX. Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per diuitias nos aut per uoluptates in mala incidere; aut si per diuitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt diuitiae sed malum sunt; uos autem illas dicitis tantum bonum non esse. "Praeterea" inquit "conceditis diuitias habere aliquid usus: inter commoda illas numeratis. Atque eadem ratione ne commodum quidem erunt; per illas enim multa nobis incommoda eueniunt".

XXX. His quidam hoc respondent: "erratis, qui incommoda diuitis inputatis. Illae neminem laedunt: aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit: occidentis telum est. Non ideo diuitiae tibi nocent si propter diuitias tibi nocetur".

XXXI. Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait diuitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa efficiens, quae protinus necessest noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam diuitiae habent: inflant animos, superbiam pariunt, inuidiam contrahunt, et usque eo mentem alienant ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.

XXXII. Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant; extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, diuitiae audaciam; quae bona sunt magnitudinem animi dant, diuitiae insolentiam. Nihil autem aliud est insolentia quam species magnitudinis falsa.

XXXIII. "Isto modo" inquit "etiam malum sunt diuitiae, non tantum bonum non sunt". Essent malum si ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam: nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos sed adtrahentem; speciem enim boni offundunt ueri similem ac plerisque credibilem.

XXXIV. Habet uirtus quoque praecedentem causam ad inuidiam; multis enim propter sapientiam, multis propter iustitiam inuidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec ueri similem; contra enim ueri similior illa species hominum animis obicitur a uirtute, quae illos in amorem et admirationem uocet.

XXXV. Posidonius sic interrogandum ait: "quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem non sunt bona; diuitiae autem et bona ualetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona". Hanc interrogationem magis etiamnunc hoc modo intendit: "quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt; a fortuitis autem in haec inpellimur; ergo non sunt bona".

XXXVI. "Hac" inquit "ratione ne commoda quidem ista erunt". Alia est commodorum condicio, alia bonorum: commodum est quod plus usus habet quam molestiae; bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum quod plus prodest, sed quod tantum prodest.

XXXVII. Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum: bonum ad unum sapientem pertinet; inuiolatum esse oportet.

XXXVIII. Bonum animum habe: unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: "ex malis bonum non fit; ex multis paupertatibus diuitiae fiunt; ergo diuitiae bonum non sunt". Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et soluunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli:

XXXIX. "paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem" (uel, ut antiqui dixerunt, orbationem; Graeci κατà στέρησιν dicunt); "non quod habeat dicit, sed quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil impleri potest: diuitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter" inquit "quam debes paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei deest".

XL. Facilius quod uolo exprimerem, si Latinum uerbum esset quo anuparxia significaretur. Hanc paupertati Antipater adsignat: ego non uideo quid aliud sit paupertas quam parui possessio. De isto uidebimus, si quando ualde uacabit, quae sit diuitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus numquid satius sit paupertatem permulcere, diuitiis demere supercilium quam litigare de uerbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.

XLI. Putemus nos ad contionem uocatos: lex de abolendis diuitis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? His effecturi ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, diuitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud uictos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam temperatissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus facilius ab omnibus uni eripi posse? Haec satius est suadere, et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. Vale.