M. TVLLII CICERONIS - IN PISONEM ORATIO

FRAGMENTA

1

Quint. IX. 4, 76,: Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium ciuitatis uiderem!

2

Codex Cusanus: Equidem nihil malui; uos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.

3

Codex Cusanus 3 et Quint. IX. 3, 47: Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitauerunt.

4

Codex Cusanus: Quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?

5

Codex Cusanus: Quid est negare ausus aut potius quid non confessus?

6

Codex Cusanus: Quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid eneruatius, quid stultius, quid abstrusius?

7

Codex Cusanus: Turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.

8

Ascon.: Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.

9

Ascon.: Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.

10

Ascon.: Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam ciuitatem - nam tum erat ... - ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.

11

Ascon.: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia uenisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocauit. Caluentium aiunt eum appellatum.

12 A

Arus. Mess.7. VII: homini leui et subito filiam conlocauit.

12 B

Arus. Mess. 7. VII: homini leui et subito filiam conlocauit.

13

Arus.: Maiorem sibi Insuber ille auus adoptauit.

14

Ascon.: Lautiorem ... pater tuus socerum quam C. Piso ... in illo luctu meo. Ei enim filiam meam conlocaui quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.

14 B

Codex Cusanus : unum potissimum delegissem.

15

Codex Cusanus : Te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex aluo, non hominem effuderit. Quae te beluam ex utero, non hominem fudit.

16

Quintil. VIII, 3, 21: Cum tibi tota cognatio serraco aduehatur.

17

Codex Cusanus: Simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.

18

Codex Cusanus : Putaui austerum hominem, putaui tristem, putaui grauem, sed uideo adulterum, uideo ganeonem, uideo parietum praesidio, uideo amicorum sordibus, uideo tenebris occultantem libidines suas.

18 B

Grillius, Rhet. M.: putaui grauem, uideo adulterum, uideo ganeonem.

19

Arus.: Neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat.

20

Quint. VIII, 5, 18: Quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?

IN L. CALPVRNIVM PISONEM ORATIO

I

Iamne uides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? Nemo queritur Syrum nescio quem de grege nouiciorum factum esse consulem. Non enim nos color iste seruilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, uoltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta uitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam erat audita uox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi ista licet de me uera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. Nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam uiderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi mortui, te uiuum nondum nouerat quisquam. Me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, uirtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de consulatu loquar, parto uis anne gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. Tu consul es renuntiatus - nihil dicam grauius, quam quod omnes fatentur - impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me uniuersa ciuitas non prius tabella quam uoce priorem consulem declarauit.

II

Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus. Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberaui. Ego agrum Campanum, si diuidi non oportuit, conseruaui, si oportuit, melioribus auctoribus reseruaui. Ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra inuidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum conuolsuri uiderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione priuaui. Ego Antonium conlegam cupidum prouinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigaui. Ego prouinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutaui, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. Ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis ciuitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.

III

Me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominauit. Mihi hic uir clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus ciuicam coronam deberi a re publica dixit. Mihi togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut nemini conseruata re publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuraui rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse saluam. Mihi populus Romanus uniuersus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donauit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una uoce et consensu approbauit. Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, ciuium esse in numero uideretur. Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. Exposui breuiter consulatum meum.

IV

Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus - facio iniuriam fortissimo uiro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec ciuitas tulit cum hac importuna belua conferam - sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, priuatus fieri uetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum in kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum uolitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia euersa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam noua ex omni faece urbis ac seruitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque uersato uetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, uerbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis ciuitatis.

V

Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. Neque uero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam uexet, an alios uexare patiatur. An potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC iudicium notionemque censoriam. Quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo conuellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne coniuente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus seruorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. Arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! uidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx ciuium perditorum, receptaculum ueterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, ciuitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum - mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam - non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogatiuae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum uerum etiam crudelissime praefuisti.

VI

Mihi uero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? Egere sordidissime Gabinium, sine prouincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. Atque haec dicere uix audeo; uereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis inuolutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. Ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone uenissem, nescio quo e gurgustio te prodire inuoluto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti ualetudinis, quod diceres uinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus - quid enim facere poteramus? - paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. Idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, grauis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus Semiplacentinus Caluentius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.

VII

Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudauit. Crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animaduersio quidem et iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuuandum. Quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem ciuitatis, totam rem publicam prouinciae praemio uendidisti? Quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuuerunt. Voluit ille senatum interficere, uos sustulistis; leges incendere, uos abrogastis; interimere patriam, uos adflixistis. Quid est uobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa coniuratorum manus uoluit urbem, uos eius domum quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent uestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis priuare uoluerunt, sed bis stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putauerunt. Caedem illi ciuium, uos seruitutem expetistis. Hic uos etiam crudeliores; huic enim ita fuerat ante uos consules libertas insita ut ei mori potius quam seruire praestaret. Illud uero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis uigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium uictore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto uobis ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis nihil inter uos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum uitam obicere uoluistis?

VIII

Sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum uestis mutatione declarandum censuisset, cum uideres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis uidetur senatus in conseruanda patria fuisse crudelis. Edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus uitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad uestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? Maerorem relinquis, maeroris aufers insignia: eripis lacrimas non consolando sed minando. Quod si uestem non publico consilio patres conscripti, sed priuato officio aut misericordia mutauissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum uero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicae lugere uetuisti.

IX

At quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio, cur non meis inimicis meis copiis restitissem. Quasi uero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed aduocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret. Ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti uolebam, ab hoc eiecto cadauere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam. Consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali inuenire non possem, qui tantam rei publicae causam grauitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a uobis consulibus conuersum, alterum rei publicae penitus ereptum. Ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset. Alia enim causa praestantissimi uiri, Q. Metelli, fuit, quem ego ciuem meo iudicio cum deorum immortalium laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo uiro et consuli et sextum consuli et eius inuictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. Quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae lanternario consule? Neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae nauem gubernassem saluamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem. Alios ego uidi uentos, alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed bis unum me pro omnium salute obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o uaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex ciuili cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci uestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.

X

Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? Quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis denique in publico uidit? cum conlegae tui domus cantu et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in conuiuio saltaret; in quo cum illum saltatorium uersaret orbem, ne tum quidem fortunae rotam pertimescebat. Hic autem non tam concinnus helluo nec tam musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum conuiuium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an uomuerit an effuderit. Tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse Romae consulem dicere audebis? Quid? tu in lictoribus et in toga praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse uoluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? Animo consulem esse oportet, consilio, fide, grauitate, uigilantia, cura, toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod uis nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo. An ego consulem esse putem qui senatum esse in re publica non putauit, et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? Etenim illa iam omitto. Cum seruorum dilectus haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur, id autem templum sublato aditu reuolsis gradibus a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praeuaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites Romani relegarentur, uiri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum iuuare rem publicam sed ne lugere quidem liceret, cum ciuis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque gentibus conseruatorem patriae iudicarat nullo iudicio, nulla lege, nullo more seruitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio uestro, quod uere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse consules quisquam existimabit? Qui latrones igitur, si quidem uos consules, qui praedones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur?

XI

Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas consulis; non capiunt angustiae pectoris tui, non recipit leuitas ista, non egestas animi; non infirmitas ingeni sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam personam, tam grauem, tam seueram. Seplasia me hercule, ut dici audiebam, te ut primum aspexit, Campanum consulem repudiauit. Audierat Decios Magios et de Taurea illo Vibellio aliquid acceperat; in quibus si moderatio illa quae in nostris solet esse consulibus non fuit, at fuit pompa, fuit species, fuit incessus saltem Seplasia dignus et Capua. Gabinium denique si uidissent duumuirum uestri illi unguentarii, citius agnouissent. Erant illi compti capilli et madentes cincinnorum fimbriae et fluentes purpurissataeque buccae, dignae Capua, sed illa uetere; nam haec quidem quae nunc est splendidissimorum hominum, fortissimorum uirorum, optimorum ciuium mihique amicissimorum multitudine redundat. Quorum Capuae te praetextatum nemo aspexit qui non gemeret desiderio mei, cuius consilio cum uniuersam rem publicam, tum illam ipsam urbem meminerant esse seruatam. Me inaurata statua donarant, me patronum unum asciuerant, a me se habere uitam, fortunas, liberos arbitrabantur, me et praesentem contra latrocinium tuum suis decretis legatisque defenderant et absentem principe Cn. Pompeio referente et de corpore rei publicae tuorum scelerum tela reuellente reuocarant. An tum eras consul cum in Palatio mea domus ardebat non casu aliquo sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subuenerit? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam prope a meis aedibus, cuius domum ad meam domum exhauriendam patefeceras, sedebas non exstinctor sed auctor incendi et ardentis faces furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas.

XII

An uero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi paruit, quisquam in curiam uenienti adsurrexit, quisquam consulenti respondendum putauit? Numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, uis latrocini uestri tota urbe uolitaret neque ciuis unus ex ciuitate sed ipsa ciuitas tuo et Gabini sceleri furorique cessisset? Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem uirtus clarissimi uiri celeriter et uerum amicum et optime meritum ciuem et suum pristinum morem requisiuit; neque est ille uir passus in ea re publica quam ipse decorarat atque auxerat diutius uestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate uictus, Gabinius, conlegit ipse se uix, sed conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio uere uehementerque pugnauit. Quo quidem in spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset, tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem uero quaestum, si uterque cecidisset. Sed ille tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi uiri. Erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen et cum pari gladiatore pugnabat. Tu scilicet homo religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione prouinciarum iceras frangere noluisti. Cauerat enim sibi ille sororius adulter ut, si tibi prouinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam ex rei publicae uisceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te adiutoremque praeberes. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is quem ad Cn. Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.

XIII

Ecquis audiuit non modo actionem aliquam aut relationem sed uocem omnino aut querelam tuam? Consulem tu te fuisse putas, cuius in imperio, qui rem publicam senatus auctoritate seruarat, qui omnis omnium gentium partis tribus triumphis deuinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non posse? An tum eratis consules cum, quacumque de re uerbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat ostendebatque nihil esse uos acturos, nisi prius de me rettulissetis? cum uos, quamquam foedere obstricti tenebamini, tamen cupere uos diceretis, sed lege impediri. Quae lex priuatis hominibus esse lex non uidebatur, inusta per seruos, incisa per uim, imposita per latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica, contra omnis leges nullo scripta more, hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem non putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati ciuis atque integri capitis bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini, quis uos non modo consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa praemio, lingua astricta mercede? Sin illam uos soli legem putabatis, quisquam uos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis putet, qui eius ciuitatis in qua in principum numero uoltis esse non leges, non instituta, non mores, non iura noritis? An, cum proficiscebamini paludati in prouincias uel emptas uel ereptas, consules uos quisquam putauit? Itaque, credo, si minus frequentia sua uestrum egressum ornando atque celebrando, at ominibus saltem bonis ut consules, non tristissimis ut hostes aut proditores prosequebantur.

XIV

Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et contumeliae loco ponere? Quo quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immortalem uestri in me et amoris et iudici; qui non admurmuratione sed uoce et clamore abiecti hominis ac semiuiui furorem petulantiamque fregistis. Tu luctum senatus, tu desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones quae meus discessus rei publicae uolnera inflixit? Qui si calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, uestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum uero - forsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse uideatur, sed certe id dicam quod sentio - cum tantis a uobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum, quod uix potest, priuatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam. Atque ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono uiro et sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui ciues salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti euenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam uiam et perpetuam esse uellent? Mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaeuis fuga quam ulla prouincia esset optatior.

XV

Sed perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena fuerunt, in me dignitatis? Me kalendis Ianuariis, qui dies post obitum occasumque nostrum rei publicae primus inluxit, frequentissimus senatus, concursu Italiae, referente clarissimo ac fortissimo uiro, P. Lentulo, consentiente atque una uoce reuocauit. Me idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque nostris auctoritate sua consularibusque litteris non, ut tu Insuber dicere ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo ipso tempore appellauit, ciuem seruatoremque rei publicae commendauit. Ad meam unius hominis salutem senatus auxilium omnium ciuium cuncta ex Italia qui rem publicam saluam esse uellent consulis uoce et litteris implorandum putauit. Mei capitis conseruandi causa Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota conuenit. De mea salute P. Lentuli, praestantissimi uiri atque optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi atque inuictissimi ciuis, ceterorumque principum ciuitatis celeberrimae et gratissimae contiones fuerunt. De me senatus ita decreuit Cn. Pompeio auctore et eius sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum, in hostium numero putaretur, eisque uerbis ea de me senatus auctoritas declarata est ut nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque perscripta. De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem, a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius diiunxerat in consulatu uirtute optimi ac iustissimi uiri sapientiaque coniunxit. Quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? Ex uobis audio nemini ciui ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse uisam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem fuisse; hoc certe uideo, quod indicant tabulae publicae, uos rogatores, uos diribitores, uos custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus uestrorum propinquorum non facitis uel aetatis excusatione uel honoris, id in salute mea nullo rogante uos uestra sponte fecistis.

XVI

Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea. Obtinuisti prouinciam consularem finibus eis quos lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. Nam lege Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et uere erant liberi? lege autem ea quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putauit omnis erat tibi Achaia, Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido conscripserat; aerarium exhauseras. Quas res gessisti imperio, exercitu, prouincia consulari? Quas res gesserit, quaero! Qui ut uenit, statim - nondum commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera praedico; mox, si uidebitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna imperatoris. Quis umquam prouinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam uero prouinciam cum tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines prouinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit! Est hoc nouum; multo illud magis. Appellatus est hic uolturius illius prouinciae, si dis placet, imperator.

XVII

Ne tum quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere audebas? "Misi," inquit. Quis umquam recitauit, quis ut recitarentur postulauit? Nihil enim mia iam refert, utrum tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem adflixeras, quem deleueras, an amici tui tabellas abdiderint idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam condemnarint; atque haud scio an malim te uideri nullo pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse et pudoris et consili, quam aut te uideri pudentiorem fuisse quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum iudicio amicorum. Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in tua prouincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? uexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an, obsessio militaris uiae, an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu uero qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inuentus es quam Gabinius, sic in prouincia paulo tamen quam ille demissior. Nam ille gurges atque helluo natus abdomini suo non laudi et gloriae, cum equites Romanos in prouincia, cum publicanos nobiscum et uoluntate et dignitate coniunctos omnis fortunis, multos fama uitaque priuasset, cum egisset aliud nihil illo exercitu nisi ut urbis depopularetur, agros uastaret, exhauriret domos, ausus est - quid enim ille non audeat? - a senatu supplicationem per litteras postulare.

XVIII

O di immortales! tune etiam atque adeo uos, geminae uoragines scopulique rei publicae, uos meam fortunam deprimitis, uestram extollitis, cum de me ea senatus consulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea conlegiorum, ea denique generum ordinumque omnium quae non modo ego optare numquam auderem sed cogitare non possem, uos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis? An ego, si te et Gabinium cruci suffixos uiderem, maiore adficerer laetitia ex corporis uestri laceratione quam adficior ex famae? Nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni uiri fortesque possunt. Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt uoluptarii Graeci: quos utinam ita audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. Verum audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et uino. Sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona uoluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suaue illud esse seque ne tantulum quidem commoueri. Tantam uirtutis uim esse uoluerunt ut non posset esse umquam uir bonus non beatus. Quae est igitur poena, quod supplicium? Id mea sententia quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis.

XIX

Nec mihi ille M. Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris inligatum in machina uigilando necauerunt supplicio uidetur adfectus, nec C. Marius quem Italia seruata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa deuicta ab eodem expulsum et naufragum uidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae; supplicium autem est poena peccati. Neque uero ego, si umquam uobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiuerunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae uolgi animos non sapientium mouentis, ut tu "naufragio expulsus uspiam saxis fixus asperis, euisceratus latere penderes," ut ait ille, "saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro". Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa uirtute, pietate, gloria militari, periit in mari; qui tamen ob uirtutem in gloria et laude uiuit. In fortuna quadam est illa mors non in poena putanda. Quae est igitur poena, quod supplicium, quae saxa, quae cruces? Esse duos duces in prouinciis populi Romani, habere exercitus, appellari imperatores; horum alterum sic fuisse infrenatum conscientia scelerum et fraudum suarum ut ex ea prouincia quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis nullam sit ad senatum litteram mittere ausus. Ex qua prouincia modo uir omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus, magnis rebus gestis me referente ab senatu imperator est appellatus, unde his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli iustissimos triumphos uidimus, ex ea te imperatore nuntius ad senatum adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae, recitatae, relatum ad senatum. Di immortales! idne ego optarem ut inimicus meus ea qua nemo umquam ignominia notaretur, ut senatus is qui in eam iam benignitatis consuetudinem uenit ut eos qui bene rem publicam gesserint nouis honoribus adficiat et numero dierum et genere uerborum, huius unius litteris nuntiantibus non crederet, postulantibus denegaret?

XX

His ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de uobis hic ordo opinatur non secus ac de acerrimis hostibus, quod uos equites Romani, quod ceteri ordines, quod cuncta ciuitas odit, quod nemo bonus, nemo denique ciuis est, qui modo se ciuem esse meminerit, qui uos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus uestri perhorrescat. Haec ego semper de uobis expetiui, haec optaui, haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam uellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optaui. Illud etiam accidit praeter optatum meum, sed ualde ex uoluntate. Mihi enim numquam uenerat in mentem furorem et insaniam optare uobis in quam incidistis. Atqui fuit optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et consceleratos poenas certissimas. Nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scaena uidetis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces. Ego te non uaecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere - nam id est caput - deinde paulo ante Torquato, sanctissimo et grauissimo uiro, premente confiteri te prouinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum transportasses, sine ullo milite reliquisse? Mitto de amissa maxima parte exercitus; sit hoc infelicitatis tuae; dimittendi uero exercitus quam potes adferre causam? quam potestatem habuisti, quam legem, quod senatus consultum, quod ius, quod exemplum? Quid est aliud furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges, non senatum, non ciuitatem? Cruentare corpus suum leue est; maior haec est uitae, famae, salutis suae uolneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum putarent; praesidium tu rei publicae, custodiam prouinciae iniussu populi Romani senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?

XXI

Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis publicanorum, quam ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedae profundae libidines deuorassent, partim noua quaedam et inaudita luxuries, partim etiam in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc Tusculani montem exstruendum; cum iam egeret, cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, numen interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus, iussa populi Romani, nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio uendidit. Cum finis prouinciae tantos haberet quantos uoluerat, quantos optarat, quantos pretio mei capitis periculoque emerat, eis se tenere non potuit; exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit extra prouinciam? Praebuit se mercennarium comitem regi Alexandrino. Quid hoc turpius? In Aegyptum uenit, signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit Alexandream. Quid aliud exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae grauissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset - mitto exire de prouincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges ueteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime uetat? Sed haec omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam prouinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et exempla et grauissimae legum poenae uetarent?

XXII

Et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, de reditu Gabini omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut uideam hominis exspecto; tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae uiderit. Neque enim regio ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice uenerint gratulatum. Quid dicam aduentus meos, quid effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid eos dies qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnis sunt aduentu meo redituque celebrati? Vnus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum uidi populumque Romanum uniuersum, cum mihi ipsa Roma prope conuolsa sedibus suis ad complectendum conseruatorem suum progredi uisa est. Quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes uiri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa uiderentur et tecta urbis ac templa laetari. Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocauerunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt. Habes reditum meum. Confer nunc uicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti. Qui primum qua ueneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? Quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deuerticula flexionesque quaesisti? quod te municipium uidit, quis amicus inuitauit, quis hospes aspexit? Nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis referri uideretur?

XXIII

Romam uero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Caluentiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut ciuium ceterorum sed tuorum legatorum obuiam uenit? Mecum enim L. Flaccus, uir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conseruandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem uisum esse narraret; scio item uirum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opem in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, aduentu isto tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi obuiam non uenerint? quin dico uenisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum uolgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi acceptis sagula reiecerunt, cateruam imperatori suo nouam praebuerunt. Sic iste a tanto exercitu tantae prouinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior. In quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessiuit; quasi uero id aut, ego scire debuerim aut uestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inuentus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.

XXIV

At audistis, patres conscripti, philosophi uocem. Negauit se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, uendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam euertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede prouinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Saepe enim uidi qui et mihi et ceteris cupidiores prouinciae uiderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. Hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. Nam ut leuitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus uerae uirtutis honestissimus, repudiare. Cum uero non modo non postulante atque cogente sed inuito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, prouincia tibi ista manupretium fuerit euersae per te et perditae ciuitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu uelles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuuentute, cum mare uastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat? Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; errauit enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphauit. Crasse, pudet me tui. Quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni uolueris a senatu? P. Seruili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui triumpharint!

XXV

Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? Fertur ille uir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Non didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus uerbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. Valebis apud hominem uolitantem gloriae cupiditate uir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: "quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster diuinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati." Non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse uidebit iratos. Vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: "quid tandem habet iste currus, quid uincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, uehi per urbem, conspici uelle. Quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad uoluptatem corporis possis. Quin tu me uides qui, ex qua prouincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii leuitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male uestitis ad portam Caelimontanam sitiens peruenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae uacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. Rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. Quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit: "ratio quidem hercle apparet, argentum oichetai." Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum reuocare possis.

XXVI

O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni uix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, auo tuo, dignum esse uideatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostrae ciuitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate uir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagrauit. Eorum neuter triumphauit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. Inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. Qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putauit. Tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi "idiotae," ut tu appellas, praeclara duxerunt. Quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parua aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, uirtutis insignia contemnere debuisti. Neque uero contempsisti, sis, licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus conuicio uerberari noluisti. Iam uides - quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem - et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque uita splendorem tuum - , gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut uerius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus?

XXVII

Age, senatus odit te - quod eum tu facere iure concedis - adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; uidere equites Romani noli possunt, quo ex ordine uir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus, plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per seruos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam uniuersi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt uestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo: uerba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. Conuiuium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa: ludos nobis "idiotis" relinquet. Solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis uoluptates anteferre. Nam quod uobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc uero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse uideatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil proteruius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est uitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum - laudabo inimicum - quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos uideatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Serui sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et uinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audiuit, auum suum reuixisse putat; mensam tolli iubet.

XXVIII

Dicet aliquis: "unde haec tibi nota sunt?" Non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam Graecus qui cum isto uiuit, homo, uere ut dicam - sic enim cognoui - humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. Is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una uiueret nec fere umquam ab eo discederet. Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae uoluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. Itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, ut non magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur. Graecus primo distinguere et diuidere, illa quem ad modum dicerentur; iste "claudus," quem ad modum aiunt, "pilam", retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare uelle, Epicurum diserte dicere existimare. Dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis uoluptatibus. Quid multa? Graecus facilis et ualde uenustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit.

XXIX

Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festiuum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. In quo reprehendat eum licet, si qui uolet, modo leuiter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. Deuenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque aduena quo tot sapientes et tanta ciuitas. Reuocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam uerebatur. Rogatus, inuitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conuiuiorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis uersibus expresserit, in quibus, si qui uelit, possit istius tamquam in speculo uitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni uererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil uolo. Qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et grauior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho ualde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, uirtutis continet et offici et bene uiuendi disciplinam; quam qui profitetur grauissimam sustinere mihi personam uidetur. Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinauit. Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, "non illa tibi," inquit, "inuidia nocuit sed uersus tui." Nimis magna poena te consule constituta est siue malo poetae siue libero. "Scripsisti enim: Cedant arma togae." Quid tum? "Haec res tibi fluctus illos excitauit." At hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: "VELITIS IVBEATIS VT, QVOD M. CICERO VERSVM FECERIT," sed "QVOD VINDICARIT."

XXX

Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum uersum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto uersu reprehendas: "Cedant arma togae." "Tuae dicis," inquit, "togae summum imperatorem esse cessurum." Quid nunc te, asine, litteras doceam? Non opus est uerbis sed fustibus. Non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi uolui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. "At in altero illo," inquit, "haeres: Concedat laurea laudi." Immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. Nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, uis, Pompeium inimicum mihi isto uersu esse factum, ut, si uersus mihi nocuerit, ab eo quem is uersus offenderit uideatur mihi pernicies esse quaesita. Omitto nihil istum uersum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno uiolare uersu. Sed sit offensus primo; nonne compensauit cum uno uersiculo tot mea uolumina laudum suarum? Quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non ciuis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter uersum fuisset?

XXXI

Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? Complecti uis amplissimos uiros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem - quis enim non intellegit quos dicas? - quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. Me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicauit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum uoluit esse. Vestrae fraudes, uestrum scelus, uestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu uestro conlocarant, uestrae cupiditates prouinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam saluam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. Nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus uenit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque uenerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. Quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. Ecquid, infelix, recordaris quid responderis? in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum seruare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. Deinde ad extremum neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic tu hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis?

XXXII

Ego C. Caesarem non eadem de re publica sensisse quae me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos cum proximis communicauit socium esse uoluit, detulit, inuitauit, rogauit. Non sum propter nimiam fortasse constantiae cupiditatem adductus ad causam; non postulabam ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. Adducta res in certamen te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille gessisset manerent, an rescinderentur. Quid loquar plura? Si tantum ille in me esse uno roboris et uirtutis putauit ut quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae? Sed praeterita mitto. Me ut Cn. Pompeius omnibus studiis suis, laboribus, uitae periculis complexus est, cum municipia pro me adiret, Italiae fidem imploraret, P. Lentulo consuli, auctori salutis meae, frequens adsideret, senatus sententiam praestaret, in contionibus non modo se defensorem salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur, huius uoluntatis eum quem multum posse intellegebat, mihi non inimicum esse cognorat, socium sibi et adiutorem, C. Caesarem, adiunxit. Iam uides me tibi non inimicum sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed etiam amicum esse debere; quorum alter, id quod meminero, semper aeque mihi amicus fuit ac sibi, alter, id quod obliuiscar, sibi aliquando amicior quam mihi. Deinde hoc ita fit ut uiri fortes, etiam si ferro inter se comminus decertarint, tamen illud contentionis odium simul cum ipsa pugna armisque deponant. Neque me ille odisse potuit umquam, ne tum quidem cum dissidebamus. Habet hoc uirtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut uiros fortis species eius et pulchritudo etiam in hoste posita delectet.

XXXIII

Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio, et quod uobis audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset, si semper iratus, si semper aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpiabilemque praeberet, tamen ei, cum tantas res gessisset gereretque cotidie, non amicus esse non possem; cuius ego imperium, non Alpium uallum contra ascensum transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis redundantem Germanorum immanissimis gentibus obicio et oppono; perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent, non naturae praesidio sed uictoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem ueterem uocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me attinet, "numquam istam imminuam curam infitiando tibi," tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. Nec despero tamen, quamquam languet iuuentus nec perinde atque debebat in laudis et gloriae cupiditate uersatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadauer consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam eneruato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio uidereris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.

XXXIV

An uero tu parum putas inuestigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque prouinciae? quas quidem nos non uestigiis odorantes ingressus tuos sed totis uolutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. Notata a nobis sunt et prima illa scelera in aduentu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum deuertisti cuius sanguinem addixeras, eumque seruis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua uenire iussisti. Quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui ceruices subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut uenas hominis incideret; cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti uerberibus summa senectute confectum. Idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi uendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra uenisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul uenerant; quorum omnium capita regi Cotyi uendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. Ita perpetuos defensores Macedoniae uexatores ac praedatores effecisti; uectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, uastarunt agros, socios nostros in seruitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.

XXXV

A te Iouis Vrii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. Tua scelera di immortales in nostros milites expiauerunt; qui cum nouo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin uiolati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana uexata hanc tantam efficerent uastitatem. Cognoscis ex particula parua scelerum et crudelitatis tuae genus uniuersum. Quid auaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? Generatim ea quae maxime nota sunt dicam. Nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi uasari nomine in uenditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? Nonne, cum CC talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas soluerent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? Nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, euertisti miseras funditus ciuitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest ui et metu extortum honorarium nominari. Quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronesus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus uenditor tota in prouincia per triennium frumenti omnis fuisti.

XXXVI

Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. Quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius prouinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renouasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu uestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. Quid? uectigalem populi Romani prouinciam, singulis rebus quaecumque uenirent certo portorio imposito, seruam tuis publicanis a te factam esse meministi? Quid? centuriatus palam uenditos, quid? per tuum seruolum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per omnis annos a ciuitatibus mensis palam propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque uiolatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, uir fortis, interfectus iussu tuo? Quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare uix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in uilla Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque uenisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum deuium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, renouasti!

XXXVII

Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo uelles, modo nolles. Lex enim generi tui et decerni et te accipere uetabat nisi decreto triumpho. In quo tu acceptam iam et deuoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum talentis, euomere non poteras, uocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in prouincia passim data, mitto numerum nauium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter. Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. Quibus autem hostibus? Nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo tuo aduentu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.

XXXVIII

Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque uideatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis uictoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse uoluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, prouinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut uenit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus ueste seruili nauem conscendit Brundisiumque uitauit et ultimas Hadriani maris oras petiuit, cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. Quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicauerunt. Illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco uoluerat ne suauissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. Sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt. Quae cum ita sint - non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse uideas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam - nihil est quod me hortere, nihil est quod inuites; admoneri me satis est. Admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis uidetur quam tu umquam arbitratus es appropinquare.

XXXIX

Ecquid uides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? Neque legetur quisquis uoluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum ita sit, mihi crede, neminem inuitum inuitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut inuitabit aut dehortabitur. Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam uidetur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono uiro et ciui potest. Damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec ciuitas innocentiae. Maior mihi iudicum et rei publicae poena illa uisa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. Non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. At contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus prouinciae, cum stuprum Bonae deae puluinaribus intulisset. Quis fuit in tanta ciuitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?

XL

An ego exspectem dum de te V et LXX tabellae diribeantur, de quo iam pridem omnes mortales omnium generum, aetatum, ordinum iudicauerunt? Quis enim te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putat? Omnes memoriam consulatus tui, facta, mores, faciem denique ac nomen a re publica detestantur. Legati qui una fuerunt alienati, tribuni militum inimici, centuriones, et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant non dimissi abs te sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te exsecrantur. Achaia exhausta, Thessalia uexata, laceratae Athenae, Dyrrachium et Apollonia exinanita, Ambracia direpta, Parthini et Bulidenses inlusi, Epirus excisa, Locri, Phocii, Boeotii exusti, Acarnania, Amphilochia, Perrhaebia, Athamanumque gens uendita, Macedonia condonata barbaris, Aetolia amissa, Dolopes finitimique montani oppidis atque agris exterminati; ciues Romani qui in eis locis negotiantur te unum suum sociorumque depeculatorem, uexatorem, praedonem, hostem uenisse senserunt. Ad horum omnium iudicia tot atque tanta domesticum iudicium accessit sententiae damnationis tuae, occultus aduentus, furtiuum iter per Italiam, introitus in urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e prouincia litterae, nulla ex trinis aestiuis gratulatio, nulla triumphi mentio; non modo quid gesseris sed ne quibus in locis quidem fueris dicere audes. Ex illo fonte et seminario triumphorum cum arida folia laureae rettulisses, cum ea abiecta ad portam reliquisti, tum tu ipse de te "FECISSE VIDERI" pronuntiauisti. Qui si nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus, ubi sumptus, ubi imperium, ubi illa uberrima supplicationibus triumphisque prouincia? Sin autem aliquid sperare potueras, si cogitaras id quod imperatoris nomen, quod laureati fasces, quod illa tropaea plena dedecoris et risus te commentatum esse declarant, quis te miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum a te bene rem publicam esse gestam neque praesens dicere ausus es?

XLI

An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non euentis sed factis cuiusque fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium ciuium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum uideri putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem uniuersa ciuitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in urbe, non in Italia maximorum scelerum uenia ulla ad ignoscendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse condemnet? Numquam ego sanguinem expetiui tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine uoce, sine libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trementem, adulantem omnis uidere te uolui; uidi. Qua re si tibi euenerit quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuentem uidebo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum uiderem.