T. LIVII PATAVINI AB VRBE CONDITA LIBER XXXII

I

Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent prouincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L. Villio Sardinia euenit. Lentulus consul nouas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum uideretur ut scriberet ipsi permissum. Praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum dimitteretur praeter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum prouinciam satis esse. Prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in uinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. Feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iouis, item Ostienses aedem Iouis, et Veliterni Apollinis et Sancus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis longae enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis uideretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum edicta et ad omnia puluinaria res diuinae factae.

II

Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam aduexerunt. Id quia probum non esse quaestores renuntiauerant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleuerunt. Petentibus deinde ut, si iam uideretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne praefectus Gades mitteretur, aduersus id quod iis in fidem populi Romani uenientibus cum L. Marcio Septimo conuenisset. Et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresuiros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. Et Sex. Aelii - Paetis fuit ambobus cognomen - et Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetrauerunt.

III

Rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in prouincias profecti. P. Villius in Macedoniam cum uenisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro uoluntariis transportata erant. Id uoluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naues impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. Multis annis sese Italiam non uidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus esse. Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, uideri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. Itaque si manere ad signa et dicto parere uelint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos.

IV

Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat aggeribus uineisque et iam arietem muris admoturos erat. Ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuuabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes quam Coelen uocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus uallium uias ubi uentum ad hanc urbem est, repente uelut maris uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs sed quo saxo undique absciso rupibus imposita est. Hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.

V

Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxauerat animum, tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curae angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido nouandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandum - ita enim pepigerant quotannis iuraturos in uerba Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis, Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat: ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime inuidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in uincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque ueris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque leuis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt - Stena uocant Graeci - misit. Ipse post paucis diebus grauiore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae uocant, angusta ualle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum leui armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia uallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam uis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro uallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.

VI

Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, uere primo in continentem trauectus ad hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis - progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intrauerat, circumduceret copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius uenit T. Quinctium consulem factum sortitumque prouinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiuerit omnibus ab rege insessis, secutum uallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Ioui in eo proelio uotam, si res prospere gesta esset. Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.

VII

Dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit. Multis claris petentibus uiris creati censores P. Cornelius Scipio Africanus et P. Aelius Paetus. Ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria uenalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos - is enim numerus finitus ab senatu erat - adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum uendiderunt. Sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ouans rediret, cum ab senatu impetrasset, priuatus urbem ingrediens sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit. Eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio consule anni prioris prouinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumuentus; supra sex milia et septingentos milites amisit: tanta ex eo bello quod iam timeri desierat clades accepta est. Ea res L. Lentulum consulem ab urbe exciuit; qui ut in prouinciam uenit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum prouincia decedere atque abire Romam iussit. Neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam reuocatus; quae ipsa per M. Fuluium et M. Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur: iam aedilitatem praeturamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum peruenit. Patres censuerunt qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo creandi quem uelit potestatem fieri aequum esse. In auctoritate patrum fuere tribuni. Creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus. Inde praetorum comitia habita. Creati L. Cornelius Merula M. Claudius Marcellus M. Porcius Cato C. Heluius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iouis fuit ludorum causa. Et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti. Ser. Et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt: in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

VIII

Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus consules magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreuerunt patres ut prouincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturue: utri eorum Macedonia euenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites; alteri consuli nouus omnis exercitus decretus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum imperium uetitusque aut ipse prouincia decedere prius aut ueterem deducere exercitum quam cum legionibus nouis consul uenisset. Sortiti consules prouincias: Aelio Italia, Quinctio Macedonia euenit. Praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Heluius Galliam est sortitus. Dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos equites, ita ut ii praetores ambo cum in prouincias uenissent ueteres dimitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. Ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuuare quaeque imperarent Romani consules impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, uereri dixerunt ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret: uacuum namque praesidiis naualibus terrestribusque regnum Attali Antiochum inuasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum uellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuuisset, id gratum senatui esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo aduersus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset; semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum qui ope sua uelint adiutos Romanos esse; legatos ad Antiochum missuros qui nuntient Attali nauiumque eius et militum opera aduersus Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem seruare.

IX

Consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatae uirtutis milites, properantem in prouinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. De caelo tacta erant uia publica Veis, forum et aedes Iouis Lanuui, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes quae Alba dicitur; caelum ardere uisum erat Arreti; terra Velitris trium iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessae Auruncae nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum cum humano capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: Aelius cum Heluio praetore in Galliam; exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. Inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; uicissetque ea sententia ni timuisset ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex uoluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. Vtcumque esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis expediebant;

X

diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. Summa postulatorum consulis erat: praesidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. Si quas quererentur belli clades eae ciuitates cum quibus bellatum foret, arbitro quo uellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. Consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus fecisse? Inde cum ageretur quae ciuitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominauit consul. Ad id uero adeo accensus indignatione est rex ut exclamaret "Quid uicto grauius imperares, T. Quincti?" atque ita se ex conloquio proripuit; et temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. Postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa leuia commissa proelia sunt; deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis eo quoque Romani penetrauere. Pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. Multis hinc atque illinc uolneribus acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

XI

Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum missus deducitur ad consulem. Is se in eo saltu qui regiis tum teneretur castris armentum pascere solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse: si secum aliquos consul mittere uelit, se non iniquo nec per difficili aditu super caput hostium eos educturum. Haec ubi consul audiuit, percunctatum ad Charopum mittit satisne credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renuntiari iubet, ita crederet ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. Cum magis uellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut auerteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. Quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca patiantur ducere iubet: ubi ad inuia equiti uentum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites qua dux monstraret uiam ire; ubi, ut polliceatur, super caput hostium peruentum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. Nocte itinera fieri iubet - et pernox forte luna erat - : interdiu cibi quietisque sumeret tempus. Ducem promissis ingentibus oneratum, si fides exstet, uinctum tamen tribuno tradit. His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat circa stationes.

XII

Interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum uero trifariam diuisis copiis consul ualle media cum militum robore succedit, cornua dextra laeuaque admouet castris; nec segnius hostes obuiam eunt. Et dum auiditate certaminis prouecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et uirtute et scientia et genere armorum: postquam multis uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias progressos. Neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt; pars magis quia locus fugae deerat quam quod animi satis esset ad pugnam cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. Deleri totus exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum grauitas impediit. Rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga uallesque qui palatos in unum colligerent. Non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, uelut signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.

XIII

Postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se flumen insinuat hostem sequitur. Rex primo die ad castra Pyrrhi peruenit - locus quem ita uocant est in Triphylia terrae Molottidis. Inde postero die - ingens iter agmini, sed metus urgebat - in montes Lyncon perrexit. Ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. Vestiti frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennes habent. Ibi statiuis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet an praeuerti in Thessaliam posset. Inclinauit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit inde obuias urbes raptim peragrauit. Homines qui sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. Rerum suarum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. Haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. Ita euastata oppida sunt Phacium Piresiae Euhydrium Eretria Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. Qui audito proelio quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Ctimenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum uastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta, nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieuerunt.

XIV

Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam, situm inter Gomphos faucesque angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. Inde Gomphos adortus, et per aliquot dies summa ui tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. Haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. Dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena uictoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium crederet uastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae fauissent, tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate ueniae animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naues in sinum uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium eius egens quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti.

XV

Primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa ui restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si primi uim Romanam non sustinuissent, uicit pertinaciam Macedonum. Capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes uenerunt: uenia iis[dem] petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est. Inde Aeginium petit; quem locum cum uel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen uertit. Degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbreui. Intra paucos itaque dies transuectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. Inde Atragem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidauere Thessali ad primum aduentum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur praesidia per occasiones submittebat.

XVI

Sub idem fere tempus quo consul aduersus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram trauectus, postquam profectam inde classem audiuit nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso C. Liuio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco nauibus quae cum commeatu sequebantur peruenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naues relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. Eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege - eae quattuor et uiginti quinqueremes erant - , Rhodia altera uiginti nauium tectarum; Agesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum agros uastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma uisa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quinctius cum iis nauibus quae Piraei fuerant Attali regis aduentu audito uenit, iussis ut quaeque ex sua classe uenissent naues Euboeam petere. Eretria summa ui oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naues omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiae praebebant ad noua molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia; dein fessi uolneratique aliquot, cum et muri partem euersam operibus hostium cernerent, ... Vt ... Ad deditionem inclinarent. Sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. Haec mixta metu spes ultra quam uellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum ueniam fidemque cius petentes miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem uenit. Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inuenta.

XVII

Carystus inde repetita, unde priusquam e nauibus copiae exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo uita ac libertas concessa est: Macedonibus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Nauales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumuectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem Atragis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium uelut noui atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et uirtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam uniuersi belli pertinere ratus, quod ex momentis paruarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam uim armatorum multiplici tabulato portantem promouit et cohortes in uicem sub signis quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi uocant - , si possent, ui perrumperent emittebat. Sed ad loci angustias, haud late patente interuallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. Vbi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, uelut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum uelut uallum explebat. Ad hoc et muri pars utraque integra tuta praestabat latera nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinauit ut speciem ruentis hostibus trepidationemque insanam superstantibus armatis praebuerit.

XVIII

Cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in euastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat qui simul et omnes onerarias quae commeatum exercitui portabant caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in Phocide in Corinthium uersa sinum ad id opportunissime sita uisa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex aduerso Peloponnesum exiguo maris spatio diuisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat: lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in uicem insequendoque et leuibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. Et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem uenerunt. Elatia clausit portas nec, nisi ui cogerentur, recepturi moenibus uidebantur aut ducem aut exercitum Romanum.

XIX

Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam auertendi. Cycliadan principem factionis ad Philippum trahentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi uolebat, praetor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, grauis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et ueteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis quae tum ad tempus faceret aestimantes grauiorem post bellum dominum futurum cernebant. Neque solum quid in senatu quisque ciuitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid uellent aut quid optimum putarent satis constabat. Ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, inuecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.

XX

Postero die aduocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi si quis uellet potestas a magistratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum si, quibus sua sponte uolutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbauerant utrimque quae difficilia essent promendo admonendoque per totum diem habitae. Tandem Aristaenus praetor Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret, "Vbi" inquit "illa certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conuiuiis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, uix manibus temperatis? Nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque uerba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum uocet, obmutuistis! Si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem animos uestros inclinarunt, uocem cuiquam possunt exprimere? Cum praesertim nemo tam hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut uelit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum." Haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae mouit.

XXI

Tum Aristaenus praetor rursus: "Non magis consilium uobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non uult. Forsitan ego quoque tacerem, si priuatus essem: nunc praetori uideo aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex uestro decreto qui possum? Et quoniam nemo uestrum qui in hoc concilium aduocati estis pro sententia quicquam dicere uult aut audet, orationes legatorum hesterno die dictas pro sententiis percenseamus, perinde ac non postulauerint quae e re sua essent sed suaserint quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello quod aduersus Philippum gerunt se a nobis adiuuari aequum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse. Nulline uenit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam socius? Non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum uidemus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem peruagantes uidemus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege arma caperemus aduersus Romanos modo egerit? Qui, si ex eodem foedere ac iure iurando cuius nobis religionem iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inuenturus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se aduersus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuuentutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque uelle inligari Romano bello uidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat uastandos depopulandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conueniens inter se oratio Cleomedontis uisa est. Eleuabat Romanum bellum euentumque eius eundem fore qui prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. Cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios ueteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi! Quid ita tot Thessaliae urbes? Quid ita Locridem Phocidemque? Quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? Aut ui aut metu aut uoluntate. Si sua uoluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant? Si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si uictus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae uos Macedones non sustinuistis? An tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec uiribus nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuuerunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopularetur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos uelut intra uiscera Italiae tolerauerunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. Tertius iam consul summa ui gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugauitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenentem claustra Epiri, natura loci, munimentis exercituque fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnauit. "Ne sint uera quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, auaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi uolnerum, si uultis, obliuiscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra uirginum matronarumque obliuioni dentur. Ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes - nam quae alia tacendi aduocatis in concilium causa est? - : cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non posset? Paeneinsula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. Si centum tectae naues et quinquaginta leuiores apertae et triginta Issaici lembi maritimam oram uastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis uisceribus uramur bello? Cum terra Nabis et Lacedaemonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia imploremus? An ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae oppugnabuntur? Egregie enim Dymas priore bello sumus tutati! Satis exemplorum nobis clades alienae praebent: ne quaeramus quem ad modum ceteris exemplo simus. Nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum uobis ac summa ope petendum erat fastidire. Metu enim uidelicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra uestri auxilii latere uolunt, in societatem uestram confugiunt ut portibus uestris recipiantur, ut commeatibus utantur! Mare in potestate habent; terras quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse uobis uolunt, committere uos cur pereatis non patiuntur. Nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam uobis uiam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla uia est. Etenim praeterquam quod aut accipienda aut aspernanda uobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, uelut qui euentum exspectauerimus ut fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda uictoris erimus? Nolite, si quod omnibus uotis petendum erat ultro offertur, fastidire. Non quemadmodum hodie utrumque uobis licet, sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio erit. Liberare uos a Philippo iam diu magis uultis quam audetis. Sine uestro labore et periculo qui uos in libertatem uindicarent cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. Hos si socios aspernamini, uix mentis sanae estis, sed aut socios aut hostes habeatis oportet."

XXII

Secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi uniuersi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis - damiurgos uocant, decem numero creantur - certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. Quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur ne quid quod aduersus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut uix parentes ab liberis temperauerint. Pisias Pellenensis erat: filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. Is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem uniuersam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se cum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis peruicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. Qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argiuorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos auorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque seruirent Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argiui, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, priuatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. Ob haec concilio quod inclinauerat ad Romanam societatem iubendam excesserunt ueniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

XXIII

Ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata est; in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoueri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. Et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posuerunt castra. Romani in Cenchreas uersam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo alterius maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. Postquam uno animo omnes et Macedones tamquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam ciuem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in ui et armis et operibus erat. Vndique aggeres haud facili aditu ad moenia admouebantur. Aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est. Ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars nauales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi: hos desperata salus, si Romani uicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat. Promunturium est aduersus Sicyonem Iunonis quam uocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. Eo Philocles regius et ipse praefectus mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius [Romanus] in incepto perstabat. Is quoque ut pro omnibus portis disposita uidet praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. Ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naues est: Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.

XXIV

Dum haec ab nauali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo conloquiis rem per principes Elatensium temptauit. Postquam nihil esse in manu sua et plures ualidioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus. Ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter inuasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. Eodem tempore Romani et ruinas muri superuadebant et scalas ad stantia moenia inferebant; et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen auerterat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. Quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. Ita urbe potitur consul; qua direpta missis in arcem qui uitam regiis si inermes abire uellent, libertatem Elatensibus pollicerentur fideque in haec data, post dies paucos arcem recipit.

XXV

Ceterum aduentu in Achaiam Philoclis regii praefecti non Corinthus tantum liberata obsidione sed Argiuorum quoque ciuitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. Mos erat comitiorum die primo uelut ominis causa praetores pronuntiare Iouem Apollinemque et Herculem: additum lege erat ut his Philippus rex adiceretur. Cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. Huius fiducia fauoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi - Larisam eam arcem uocant - positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum uaderet, instructa acies ex aduerso occurrit. Praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuuenes delecti omnium ciuitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat. Ad hos orator a praefecto regio missus qui excedere urbe iuberet - neque enim pares cos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent - primo nihil nec ducem nec ipsos mouit; post paulo, ut Argiuos quoque armatos ex parte altera uenientes magno agmine uiderunt, certam perniciem cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, uidebantur subituri. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuuentutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. Missus a Philocle qui quaereret quid sibi uellet: nihil statu moto, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. Et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. Haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

XXVI

In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum. Cum duos exercitus in prouincia habuisset, unum retentum quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat - ipse ei C. Heluium praetorem praefecit - , alterum quem in prouinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. Quemadmodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem seruilis prope tumultus est excitatus. Obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur: cum iis ut principum liberis magna uis seruorum erat; augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiua aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. Cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios seruitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant, Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare ... Vt obsides captiuosque Carthaginiensium custodia soluerent et sibi adiungerent ea quae cum iis erant seruitia. Huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. Serui duo ante lucem ad eum uenerunt atque ordine omnia quae acta futuraque erant exposuerunt. Quibus domi custodiri iussis praetor senatu uocato edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obuios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. Hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris uenit. Ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga seruorum ex oppido facta est. Dimissis deinde per agros qui uestigarent fugitiuos ... Ipse praetor quaestionem exercuit ... De duobus ferme milibus hominum supplicium sumpsit ... . Egregia duorum opera seruorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum milia grauis aeris dari patres iusserunt, seruis uicena quina milia aeris et libertatem: pretium eorum ex aerario solutum est dominis. Haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est seruitia Praeneste occupatura. Eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant supplicium sumpsit. In timore ciuitas fuit obsides captiuosque Poenorum ea moliri. Itaque et Romae uigiliae per uicos seruatae iussique circumire eas minores magistratus et triumuiri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa nomen Latinum a praetore litterae missae ut et obsides in priuato seruarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur et captiui ne minus decem pondo compedibus uincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

XXVII

Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. Eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat peruenerunt. Item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et uestimenta exercitui missa. Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus; fugatique ex insula faeneratores et sumptus quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creauit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. Biduo post praetorum comitia habita. Sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam prouinciis et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius Volso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Heluius M. Minucius Rufus L. Atilius - Sempronius et Heluius ex iis aediles plebis erant -; curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. Ludi Romani eo anno quater instaurati.

XXVIII

C. Cornello et Q. Minucio consulibus omnium primum de prouinciis consulum praetorumque actum. Prius de praetoribus transacta res quae transigi sorte poterat: urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atillus, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Heluius ulteriorem est sortitus. Consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fuluius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua prouincia Macedonia esset neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset quam quod uixdum incohatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul reuocaretur: quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello; quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse; Villium congredientem cum hoste infecta re reuocatum; Quinctium rebus diuinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in prouinciam uenisset aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum ut, nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima uideatur. His orationibus peruicerunt ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. Permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam prouinciam decreuerunt, T. Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus consulto uenisset. Consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis qui defecissent a populo Romano gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum naualium milia tria. Praeesse eidem cui praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. Praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent ueterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorue prouincia seruaretur. Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea prouincia fuerant, adiecerunt.

XXIX

Priusquam consules praetoresque in prouincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Volcani Summanique Romae et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obuios aliquot laniauerant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetrauerat lupus. C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Volturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni: his Buxentum adiectum; trecenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti. Tresuiri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Seruilius Geminus Q. Minucius Thermus Ti. Sempronius Longus. Dilectu rebusque aliis diuinis humanisque quae per ipsos agenda erant perfectis consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta ad Insubres uia, qui tum in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeua Italiae ad inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est. Oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem ciuitates Celeiates Cerdiciatesque sese dediderunt; et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Iluates Ligurum sub dicione erant: quindecim oppida, hominum uiginti milia esse dicebantur quae se dediderant. Inde in agrum Boiorum legiones duxit.

XXX

Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos ut et ipsi conlatas in unum uires firmarent. Postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est: postulare Boi ut laborantibus opem uniuersi ferrent, Insubres negare se sua deserturos. Ita diuisae copiae Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Minci ripam consederunt. Infra eum locum duo milia passuum et consul Cornelius eidem flumini castra adplicuit. Inde mittendo in uicos Cenomanorum Brixiamque quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuuentutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent. Et id quidem impetrari nequiit: in id fides data consuli est ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuuarent Romanos. Haec ita conuenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum. Itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locauerunt. Consul principio pugnae uouit aedem Sospitae Iunoni si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem uoti consulem se facturos, et impetus in hostes est factus. Non tulerunt Insubres primum concursum. Quidam et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis tumultum ancipitem iniectum auctores sunt caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos uiuos captos, in iis Hamilcarem Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum triginta et carpenta supra ... [ ... oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

XXXI

Minucius consul primo effusis populationibus peragrauerat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus. Nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres uictos allata animos fregisset; itaque relicto duce castrisque dissipati per uicos sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt. Omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus populari agros et urere tecta uicosque expugnare coepit. Per eosdem dies Clastidium incensum. Inde in Ligustinos Iluates, qui soli non parebant, legiones ductae. Ea quoque gens ut Insubres acie uictos, Boios ita ut temptare spem certaminis non auderent territos audiuit, in dicionem uenit. Litterae consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam allatae. M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitauit; supplicatio in quadriduum decreta.

XXXII

Hiems iam eo tempore erat, et cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. Factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores uenerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in aduentum eius tenuit urbem. Arcem regium tenebat praesidium neque ut decederent inde aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. Mora cur non extemplo oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege uenerat locum ac tempus petens conloquio. Id grauate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum uideri bellum: necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex nouis consulibus mitteretur an, quod summa ui ut tenderent amicis et propinquis mandauerat, imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium credebat ut sibi liberum esset uel ad bellum manenti uel ad pacem decedenti rem inclinare. In sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. Eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una naue rostrata uenit: erant cum eo duo principes Macedonum et Achaeorum exul, uir insignis, Cycliadas. Cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus Attali legatus et Agesimbrotus praefectus Rhodiae classis et Phaeneas princeps Aetolorum et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. Inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram nauis in ancoris stantis processisset, "Commodius" inquit, "si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in uicem audiamusque". Cum rex facturum se id negaret, "Quem tandem" inquit Quinctius "times?" Ad hoc ille superbo et regio animo: "Neminem equidem timeo praeter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos circa te uideo, atque omnium minime Aetolis". "Istuc quidem" ait Romanus "par omnibus periculum est qui cum hoste ad conloquium congrediuntur, si nulla fides sit." "Non tamen" inquit, "Tite Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant."

XXXIII

Secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum censeret priorem dicere qui petisset conloquium, rex eius esse priorem orationem qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum quae ni fiant nulla sit pacis condicio. Deducenda ex omnibus Graeciae ciuitatibus regi praesidia esse, captiuos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupauisset. Suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata uerum esse. Attali regis legatus naues captiuosque quae ad Chium nauali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum quae spoliasset euastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraean - regio est continentis aduersus insulam, uetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et Argos repetebant. Praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani ut Graecia decederetur postulasset redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, uir ut inter Aetolos facundus. Iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet co conloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum fide Philippum agere nec bella uera uirtute unquam gessisse. In conloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis conlatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et uincentium praemia uictum corrumpere. At non antiquos Macedonum reges rem ita gessisse sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius haberent imperium. Nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse? Plures priore anno sociorum urbes in Thessalia euastasse Philippum quam omnes qui unquam hostes Thessaliae fuerint. Ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; Cium, item suae dicionis urbem, funditus euertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum.

XXXIV

Motus oratione Alexandri Philippus nauem ut exaudiretur propius terram adplicuit. Orsum eum dicere, in Aetolos maxime, uiolenter Phaeneas interfatus non in uerbis rem uerti ait: aut bello uincendum aut melioribus parendum esse. "Apparet id quidem" inquit Philippus "etiam caeco", iocatus in ualetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans. Indignari inde coepit Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui quibus finibus Graecia sit dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse. "An quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem seruent ut aduersus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuuentutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant? Neque ego Cium expugnaui, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuui; et Lysimachiam ab Thracibus uindicaui, sed quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius auertit Thraces habent. Et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. Romanorum autem honoris causa et Peraean Rhodiis et naues Attalo cum captiuis qui comparebunt restituam. Nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno modo siluae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet." Extrema eius oratio aduersus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnes diuinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum quo ab se desciuissent; inuectusque grauiter in perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum dixit: de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam quas a maioribus suis accepisset.

XXXV

Parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem conloquio Philippus in stationem ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam - is enim locus placuerat - ad constitutum tempus uenit: Philippus nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas ueniebat, et iam desperantibus uenturum repente apparuerunt naues. Atque ipse quidem cum tam grauia et indigna imperarentur inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat: uolgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmauit petendo ut submotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui. Id primo non acceptum, ne excludi conloquio uiderentur socii, dein cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris submotis ad extremum litus processit: rex cum duobus quos pridie adhibuerat in terram est egressus. Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captiui; Attalo naues et cum iis captos nauales socios, Rhodiis regionem quam Peraean uocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. Nulli omnium placere partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio: plus enim amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.

XXXVI

Cum haec toto ex concilio certatim omnes uociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem uox est perlata. Itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. Litus ad Thronium conloquio destinatur. Eo mature conuentum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare uellent, postremo petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas uires quaeri; Quinctius uerum id futurum fuisse dicere si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis caperetur placuit; additum indutiarum pacto ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium - uxoris Quincti sororis filius erat - et Q. Fuluium et Ap. Claudium misit.

XXXVII

Vt uentum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera eorum oratio conuiciis regis consumpta est: mouerunt eo maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse et ipsum Philippum non contumeliosius quam uerius compedes eas Graeciae appellare. Legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem breuis interrogatio cessurusne iis tribus urbibus esset sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace regii dimissi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. Cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse uictoriae quam pacis auidior neque conloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret admissurum dixit.

XXXVIII

Philippus cum acie decernendum uideret et undique ad se contrahendas uires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab se diuersae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno uelut fiduciariam dare ut uictori sibi restitueret, si quid aduersi accidisset ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit ut tyrannum ipse conueniret. Philocles praeterquam quod iam ueniebat cum munere adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere uelle. Tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi Argiuorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audiuit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere ubi uellet urbem Philoclen iussit. Nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. Paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes. Qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in seruilem modum lacerati atque extorti. Contione inde aduocata rogationes promulgauit, unam de tabulis nouis, alteram de agro uiritim diuidendo, duas faces nouantibus res ad plebem in optimates accendendam.

XXXIX

Postquam in potestate Argiuorum ciuitas erat, nihil eius memor tyrannus a quo eam ciuitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si ueniret Quinctius ad conloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conuentura. Quinctius ut eo quoque praesidio Philippum nudaret cum adnuisset se uenturum, mittit ad Attalum ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae Sicyonem tramisit. Iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit ne in urbem ipsam Argos iret. Haud procul urbe Mycenica uocatur: in eo loco ut congrederentur conuenit. Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis uenit. Tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem inuenerunt. Progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. Initium sermonis ab excusatione tyranni ortum quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in conloquium uenisset: neque enim se illos timere dixit sed exules Argiuorum. Inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut aduersus Philippum mitteret secum auxilia. Ea se missurum dixit; pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.

XL

De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem ui ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argiuis se defenderet accitum. Contionem rex Argiuorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam quid Argiui uellent praeberi debere dicebat rex: tyrannus negauit deducturum. Haec disceptatio sine exitu fuit. De conloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis. Inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse. Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in conloquium uenit hortantique ut extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distulisse rem magis quam negasse uideretur. A Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. Ibi et ciuitas nouis honoribus ueteres regis honores auxit et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munificentia praeteriret ciuitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naues redit. Et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse uiros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. Ea nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se iunctas domum accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis sed postremo uestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.