I
Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. Mos erat enim a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt. Horum ex altera in alterius familiae locum fieri non licebat: ita utraque suum retinebat ordinem. Primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; sin is uirilem sexum non reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate. Mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem. Quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. Is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id, quod petiuit, consecutus est. Nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
II
Hic simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis, ut exercitum emitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. Namque fama exierat Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Graeciam mitteret. Data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum copiis peruenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. Quo factum est, ut omnis imparatos imprudentesque offenderet. Id ut cognouit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petiuit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum rege conueniret, re autem uera ad copias comparandas, easque impetrauit trimenstris. Iurauit autem uterque se sine dolo indutias conseruaturum. In qua pactione summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparauit. Id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum seruabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conseruata religione confirmare exercitum, cum animaduerteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliari amiciores, quod iis studere consuessent, quos conseruare fidem uiderent.
III
Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos, omnis suas copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se conuertit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se moueret. Magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparauit. Et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit, quibus donaretur, quorum egregia in ea re fuisset industria. Fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. His igitur rebus effecit, ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. Huic cum tempus esset uisum copias extrahere ex hibernaculis, uidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset. Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putauit. In quo cum eum opinio fefellisset uictumque se uidisset consilio? sero suis praesidio profectus est. Nam cum illo uenisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus. Laco autem cum uideret hostis equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis manum conseruit, quibus plus pedestres copiae ualerent. Pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maioris aduersariorum copias et sic in Asia uersatus est, ut omnium opinione uictor duceretur.
IV
Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo uenit ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare uenire ne dubitaret. In hoc non minus eius pietas suspicienda est quam uirtus bellica: qui cum uictori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si priuatus in comitio esset Spartae. Cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi uoluissent! Sed illuc redeamus. Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno uertente confecerat, hic transierit triginta diebus. Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnes graui proelio uicit. Huius uictoriae uel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in templum Mineruae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis uellet fieri, etsi aliquot uulnera acceperat eo proelio et iratus uidebatur omnibus, qui aduersus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et eos uetuit uiolari. Neque uero hoc solum in Graecia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conseruauit. Itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut non grauioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
V
Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est appellatum. Hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes aduersariorum debilitatae uiderentur, tantum abfuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se uicti uitio aduersariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium Persas dare potuisse. Idem cum aduersarios intra moenia compulisset et, ut Corinthum oppugnaret, multi hortarentur, negauit id suae uirtuti conuenire: se enim eum esse dixit, qui ad officium peccantis redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. "Nam si" inquit "eos exstinguere uoluerimus, qui nobiscum aduersus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnauerimus illis quiescentibus. Quo facto sine negotio, cum uoluerint, nos oppriment".
VI
Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. Quo ne proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum premeretur, ut si de exitu diuinaret, exire noluit. Idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. In quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit uniuersis. Nam cum quidam adulescentuli hostium aduentu perterriti ad Thebanos transfugere uellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore uideret, si animaduersum esset quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis eo uenit atque, ut si bono animo fecissent, laudauit consilium eorum, quod eum locum occupassent: [et] se quoque id fieri debere animaduertisse. Sic adulescentis simulata laudatione recuperauit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. Namque illi aucto numero eorum, qui expertes erant consilii, commouere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitauerant.
VII
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit, quibuscumque rebus posset, patriam iuuare. Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam subleuauit. Atque in hoc illud in primis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis ciuitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de uictu, nihil de uestitu Laconum mutauit. Domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae uidere poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. Sic enim erat instructa, ut in nulla re differret cuiusuis inopis atque priuati.
VIII
Atque hic tantus uir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi uirtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem uirtutes nouerant, non poterant admirari satis. Quod ei usu uenit, cum annorum octoginta subsidio Tacho in Aegyptum iisset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodemque comites omnes accubuissent uestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in his regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet. Huius de aduentu fama cum ad regios esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. His quaerentibus Agesilaum uix fides facta est, unum esse ex iis, qui tum accubabant. Qui cum regis uerbis, quae attulerant, dedissent, ille praeter uitulinam et eius modi genera obsonii, quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam seruis dispertiit, cetera referri iussit. Quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum sumpsisse arbitrabantur. Hic cum ex Aegypto reuerteretur, donatus a rege Nectanabide ducentis uiginti talentis, quae ille muneri populo suo daret, uenissetque in portum, qui Menelai uocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum inplicitus decessit. Ibi eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.