L. ANNAEI SENECAE - EPISTVLARVM AD LVCILIVM LIBER XI (epp. 84-85)

LXXXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Itinera ista quae segnitiam mihi excutiunt et ualetudini meae prodesse iudico et studiis. Quare ualetudinem adiuuent uides: cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor. Studio quare prosint indicabo: a lectionibus non recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus, deinde ut, cum ab aliis quaesita cognouero, tum et de inuentis iudicem et cogitem de inueniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.

II. Nec scribere tantum nec tantum legere debemus: altera res contristabit uires et exhauriet (de stilo dico), altera soluet ac diluet. Inuicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est stilus redigat in corpus.

III. Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae uagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulere disponunt ac per fauos digerunt et, ut Vergilius noster ait,

liquentia mella

stipant et dulci distendunt nectare cellas.

IV. De illis non satis constat utrum sucum ex floribus ducant qui protinus mel sit, an quae collegerunt in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis sed colligendi. Aiunt inueniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat; in nostris quoque herbis uim eandem sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem uerti quae ex tenerrimis uirentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diuersa coalescunt.

V. Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diuersa lectione congessimus separare (melius enim distincta seruantur), deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem uaria illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est appareat. Quod in corpore nostro uidemus sine ulla opera nostra facere naturam

VI. (alimenta quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tunc demum in uires et in sanguinem transeunt), idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint.

VII. Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis cum minores summas et dissidentes conputatio una conprendit. Hoc faciat animus noster: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tantum ostendat quod effecit.

VIII. Etiam si cuius in te comparebit similitudo quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te uolo quomodo filium, non quomodo imaginem: imago res mortua est. "Quid ergo? Non intellegetur cuius imiteris orationem? Cuius argumentationem? cuius sententias"? Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si magni uir ingenii omnibus quae ex quo uoluit exemplari traxit formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.

IX. Non uides quam multorum uocibus chorus constet? Vnus tamen ex omnibus redditur. Aliqua illic acuta est, aliqua grauis, aliqua media; accedunt uiris feminae, interponuntur tibiae: singulorum illic latent uoces, omnium apparent.

X. De choro dico quem ueteres philosophi nouerant: in commissationibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes uias ordo canentium impleuit et cauea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis. Talem animum esse nostrum uolo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata.

XI. "Quomodo" inquis "hoc effici poterit"? Adsidua intentione: si nihil egerimus nisi ratione suadente, nihil uitauerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire uolueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum ad quae discurritur; relinque diuitias, aut periculum possidentium aut onus; relinque corporis atque animi uoluptates: molliunt et eneruant; relinque ambitum: tumida res est, uana, uentosa, nullum habet terminum, tam sollicita est ne quem ante se uideat quam ne secum, laborat inuidia et quidem duplici. Vides autem quam miser sit si is cui inuidetur et inuidet.

XII. Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? Multum habent contumeliarum ut intres, plus cum intraueris. Praeteri istos gradus diuitum et magno adgestu suspensa uestibula: non in praerupto tantum istic stabis sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige, tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete.

XIII. Quaecumque uidentur eminere in rebus humanis, quamuis pusilla sint et comparatione humillimorum exstent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis uia est; at si conscendere hunc uerticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te quae pro excelsissimis habentur aspicies, sed tamen uenies ad summa per planum. Vale.

LXXXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Peperceram tibi et quidquid nodosi adhuc supererat praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum quae a nostris dicuntur ut probetur uirtus ad explendam beatam uitam sola satis efficax. Iubes me quidquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum conprendere: quod si facere uoluero, non erit epistula sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari; pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.

II. "Qui prudens est et temperans est; qui temperans est, et constans; qui constans est inperturbatus est; qui inperturbatus est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est; ergo prudens beatus est, et prudentia ad beatam uitam satis est".

III. Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur tamquam inperturbatus dicatur qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusue in hoc uitio; illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia; sapientem non uinci maerore, ceterum tangi; et cetera in hunc modum sectae suae respondentia. Non his tollunt adfectus sed temperant.

IV. Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior? Quid si miretur uelocitatem suam Ladas ad claudos debilesque respiciens?

Illa uel intactae segetis per summa uolaret

gramina nec cursu teneras laesisset aristas,

uel mare per medium fluctu suspensa tumenti

ferret iter, celeres nec tingueret aequore plantas.

Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid si sanum uoces leuiter febricitantem? Non est bona ualetudo mediocritas morbi.

V. "Sic" inquit "sapiens inperturbatus dicitur quomodo apyrina dicuntur non quibus nulla inest duritia granorum sed quibus minor". Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono uiro intellego sed uacationem; nulla debent esse, non parua; nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.

VI. Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et uelut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des cum quo conluctetur sed omnis. Plus potest quamuis mediocrium turba quam posset unius magni uiolentia.

VII. Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam; habet ambitionem, sed non concitatam; habet iracundiam, sed placabilem; habet inconstantiam, sed minus uagam ac mobilem; habet libidinem, sed non insanam. Melius cum illo ageretur qui unum uitium integrum haberet quam cum eo qui leuiora quidem, sed omnia.

VIII. Deinde nihil interest quam magnus sit adfectus: quantuscumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite (natura enim illorum est surda suadenti), sic non sequuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime exspectaueris exasperatur toruitas mitigata. Numquam bona fide uitia mansuescunt.

IX. Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si inuita ratione coeperint, inuita perseuerabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum. X. Sola uirtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum; facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est quin uitia mentis humanae inueterata et dura, quae morbos uocamus, inmoderata sint, ut auaritia, ut crudelitas, ut inpotentia [impietas]? Ergo inmoderati sunt et adfectus; ab his enim ad illa transitur.

XI. Deinde, si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus prauis, non erunt in nostra potestate. Quare? Quia extra nos sunt quibus inritantur; itaque crescent prout magnas habuerint minoresue causas quibus concitentur. Maior erit timor, si plus quo exterreatur aut propius aspexerit, acrior cupiditas quo illam amplioris rei spes euocauerit. XII. Si in nostra potestate non est an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint: si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique erunt quanti fient. Adice nunc quod ista, quamuis exigua sint, in maius excedunt; numquam perniciosa seruant modum; quamuis leuia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.

XIII. Illud uero cuius dementiae est, credere quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitri terminos! Quomodo ad id finiendum satis ualeo ad quod prohibendum parum ualui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere?

XIV. Quidam ita distinxerunt ut dicerent, "temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, euentu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatur nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt quae illi perturbationem adferant".

XV. Tale est quod uolunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando, id est uitio timoris carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in uitium, et ira in animum admissa habitum illum ira carentis animi retexet.

XVI. Praeterea si non contemnit uenientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit aduersus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente. Non cadit autem in sapientem haec diuersitas mentis.

XVII. Illud praeterea iudico obseruandum, ne duo quae separatim probanda sunt misceamus; per se enim colligitur unum bonum esse quod honestum, per se rursus ad uitam beatam satis esse uirtutem. Si unum bonum est quod honestum, omnes concedunt ad beate uiuendum sufficere uirtutem; e contrario non remittetur, si beatum sola uirtus facit, unum bonum esse quod honestum est.

XVIII. Xenocrates et Speusippus putant beatum uel sola uirtute fieri posse, non tamen unum bonum esse quod honestum est. Epicurus quoque iudicat, cum uirtutem habeat, beatum esse, sed ipsam uirtutem non satis esse ad beatam uitam, quia beatum efficiat uoluptas quae ex uirtute est, non ipsa uirtus. Inepta distinctio: idem enim negat umquam uirtutem esse sine uoluptate. Ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est; habet enim secum uoluptatem, sine qua non est etiam cum sola est.

XIX. Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum uel sola uirtute, non futurum autem perfecte beatum; quod quemadmodum fieri possit non reperio. Beata enim uita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile; quod si est, perfecte beata est. Si deorum uita nihil habet maius aut melius, beata autem uita diuina est, nihil habet in quod amplius possit attolli.

XX. Praeterea, si beata uita nullius est indigens, omnis beata uita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas quin beata uita summum bonum sit? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?), ita ne beata quidem uita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem "magis" beatum induxeris, induces et "multo magis"; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam quod supra se gradum non habet.

XXI. Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur ut hic alterius uitam beatioris magis concupiscat quam suam; beatus autem nihil suae praefert. Vtrumlibet ex his incredibile est, aut aliquid beato restare quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle quod illo melius est. Vtique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id quod est optimum extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet?

XXII. Dicam quid sit ex quo ueniat hic error: nesciunt beatam uitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo; itaque in aequo est longa et breuis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi quod habet eximium eripit. Quid autem est in beata uita eximium? Quod plena est.

XXIII. Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus: quid refert? Vterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus: quid refert? Vterque non sitit. Hic pluribus annis uixit, hic paucioribus: nihil interest si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille quem tu minus beatum uocas non est beatus: non potest hoc nomen inminui.

XXIV. "Qui fortis est sine timore est; qui sine timore est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est". Nostrorum haec interrogatio est. Aduersus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controuersiosam pro confessa uindicare, eum qui fortis est sine timore esse. "Quid ergo"? inquit "Fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille uero" inquit "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est".

XXV. Qui hoc dicunt rursus in idem reuoluuntur, ut illis uirtutum loco sint minora uitia; nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leuiore uexatur. "At enim dementem puto qui mala inminentia non extimescit". Verum est quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis.

XXVI. "Vt uobis" inquit "uidetur, praebebit se periculis fortis". Minime: non timebit illa sed uitabit; cautio illum decet, timor non decet. "Quid ergo"? inquit "Mortem, uincula, ignes, alia tela fortunae non timebit"? Non; scit enim illa non esse mala sed uideri; omnia ista humanae uitae formidines putat.

XXVII. Describe captiuitatem, uerbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes uel per morbum uel per iniuriam et quidquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum ad quod aliquando nobis nostra sponte ueniendum est?

XXVIII. Quaeris quid sit malum? cedere iis quae mala uocantur et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt: perit libertas nisi illa contemnimus quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent quid conueniret forti uiro si scirent quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio: scientia est distinguendi quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima eorum quibus falsa species malorum est.

XXIX. "Quid ergo? Si ferrum intentatur ceruicibus uiri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si uiscera sua in sinu suo uidit, si ex interuallo, quo magis tormenta sentiat, repetitur et per adsiccata uulnera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere"? Iste uero dolet (sensum enim hominis nulla exuit uirtus), sed non timet: inuictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit? Qui aegrum amicum adhortantibus.

XXX. "Quod malum est nocet; quod nocet deteriorem facit; dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt". "Falsum est" inquit "quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit".

XXXI. Quidam e Stoicis ita aduersus hoc respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id quod proposuit efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus "ergo" inquit "et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor, et quidquid aliud tale fuerit; uirtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet".

XXXII. Hoc recte diceretur nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in uita agenda non utique quod temptat efficere, sed omnia recte facere: gubernatori propositum est utique nauem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent quod promittunt, sapientia domina rectrixque est; artes seruiunt uitae, sapientia imperat.

XXXIII. Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit sed utilem operam et nauis regendae scientiam; haec eo magis apparet quo illi magis aliqua fortuita uis obstitit. Qui hoc potuit dicere, "Neptune, numquam hanc nauem nisi rectam", arti satis fecit: tempestas non opus gubernatoris inpedit sed successum.

XXXIV. "Quid ergo"? inquit "Non nocet gubernatori ea res quae illum tenere portum uetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat"? Non tamquam gubernatori, sed tamquam nauiganti nocet: alioqui gubernator ille non est. Gubernatoris artem adeo non inpedit ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Nauigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.

XXXV. Duas personas habet gubernator, alteram communem cum omnibus qui eandem conscenderunt nauem: ipse quoque uector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam uectori nocet, non tamquam gubernatori.

XXXVI. Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos quos uehit pertinet, quomodo medici ad eos quos curat: sapientis commune bonum est: est et eorum cum quibus uiuit et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur cuius ministerium aliis promissum tempestate inpeditur: sapienti non nocetur a paupertate,

XXXVII. non a dolore, non ab aliis tempestatibus uitae. Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia: ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus cum illi fortuna se opposuit; tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.

XXXVIII. Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam uitam opus eius extenditur. Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit; id enim ipsum agit quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptatus est: bonorum rector est, malorum uictor.

XXXIX. Sic, inquam, se exercuit ut uirtutem tam in secundis quam in aduersis exhiberet nec materiam eius sed ipsam intueretur; itaque nec paupertas illum nec dolor nec quidquid aliud inperitos auertit et praecipites agit prohibet.

XL. Tu illum premi putas malis? Vtitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc uiliorem materiam obtulisses, fecisset quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens uirtutem, si licebit, in diuitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

XLI. Certi sunt domitores ferarum qui saeuissima animalia et ad occursum expauescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant: leonis faucibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala: dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc peruenere, mansueta sunt. Vale.