CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - IPHICRATES

I

Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est. Fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur. Multum uero in bello est uersatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio uicit tantumque eo ualuit, ut multa in re militari partim noua attulerit, partim meliora fecerit. Namque ille pedestria arma mutauit. Cum ante illum imperatorem maximis clipeis, breuibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit - a quo postea peltastae pedites appellabantur -, ut ad motus concursusque essent leuiores, hastae modum duplicauit, gladios longiores fecit. Idem genus loricarum mutauit et pro sertis atque aeneis linteas dedit. Quo facto expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et leue esset, curauit.

II

Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium Atheniensium, in regnum restituit. Apud Corinthum tanta seueritate exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci; in eamque consuetudinem induxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a peritissimo imperatore dispositi uiderentur. Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Graecia. Iterum eodem bello omnes copias eorum fugauit, quo facto magnam adeptus est gloriam. Cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre uoluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petiuit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit. Quem quidem sic omni disciplina militari erudiuit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romani appellati sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. Idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardauit inceptus. Nam nisi eius aduentus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam captam incendio delessent.

III

Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuiuis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit; bonus uero ciuis fideque magna. Quod cum in aliis rebus declarauit tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. Namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. Vixit ad senectutem placatis in se suorum ciuium animis. Causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus. Menesthea filium reliquit ex Thressa natum, Coti regis filia. Is cum interrogaretur, utrum pluris patrem matremne faceret, "matrem" inquit. Id cum omnibus mirum uideretur, at ille "merito" inquit "facio: nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea mater Atheniensem".