C. PLINII CAECILII SECVNDI - PANEGYRICVS TRAIANI

I

Bene ac sapienter, patres conscripti, maiores instituerunt ut rerum agendarum ita dicendi initium a precationibus capere, quod nihil rite, nihil prouidenter homines sine deorum immortalium ope, consilio, honore auspicarentur. Qui mos cui potius quam consuli aut quando magis usurpandus colendusque est quam cum imperio senatus, auctoritate rei publicae ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim praestabilius est aut pulchrius munus deorum quam castus et sanctus et dis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuisset forte casuque rectores terris an aliquo numine darentur, principem tamen nostrum liqueret diuinitus constitutum. Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Ioue ipso coram ac palam repertus est: electus quippe inter aras et altaria eodemque loci quem deus ille tam manifestus ac praesens quam caelum ac sidera insedit. Quo magis aptum piumque est te, Iuppiter optime, antea conditorem, nunc conseruatorem imperii nostri, precari ut mihi digna consule, digna senatu, digna principe contingat oratio utque omnibus quae dicentur a me libertas, fides, ueritas constet tantumque a specie adulationis absit gratiarum actio mea quantum abest a necessitate.

II

Equidem non consuli modo, sed omnibus ciuibus enitendum reor ne quid de principe nostro ita dicant ut idem illud de alio dici potuisse uideatur. Quare abeant ac recedant uoces illae quas metus exprimebat; nihil quale ante dicamus; nihil enim quale antea patimur; nec eadem de principe palam quae prius praedicemus; neque enim eadem secreto quae prius loquimur. Discernatur orationibus nostris diuersitas temporum et ex ipso genere gratiarum agendarum intellegatur cui, quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non enim de tyranno, sed de ciue, non de domino, sed de parente loquimur. Et hoc magis excellit atque eminet, quod unum ille se ex nobis putat nec minus hominem se quam hominibus praeesse meminit. Intellegamus ergo bona nostra dignosque nos illius usu probemus atque identidem cogitemus si maius principibus praestemus obsequium qui seruitute ciuium quam qui libertate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum principum seruat quantoque paulo ante concentu formosum alium, hunc fortissimum personat, quibusque aliquando clamoribus gestum alterius et uocem, huius pietatem, abstinentiam, mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? diuinitatem principis nostri an humanitatem, temperantiam, facilitatem, ut amor et gaudium tulit, celebrare uniuersi solemus? Iam quid tam ciuile, tam senatorium quam illud additum a nobis "Optimi" cognomen, quod peculiare huius et proprium arrogantia priorum principum fecit? Enimuero quam commune, quam ex aequo quod felices nos, felicem illum praedicamus alternisque uotis "Haec faciat, haec audiat" quasi non dicturi nisi fecerit, comprecamur! Ad quas ille uoces lacrimis etiam ac multo pudore suffunditur. Agnoscit enim sentitque sibi, non principi dici.

III

Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis calore seruamus, hoc singuli quoque meditatique teneamus sciamusque nullum esse neque sincerius neque acceptius genus gratiarum quam quod illas acclamationes aemulemur quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me pertinet, laborabo ut orationem meam ad modestiam principis moderationemque submittam, nec minus considerabo quid aures eius pati possint quam quid uirtutibus debeatur. Magna et inusitata principis gloria, cui gratias acturas non tam uereor ne me in laudibus suis parcum quam ne nimium putet. Haec me cura, haec difficultas sola circumstat; nam merenti gratias agere facile est, patres conscripti. Non enim periculum est ne, cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat, cum de frugalitate luxuriam, cum de clementia crudelitatem, cum de liberalitate auaritiam, cum de benignitate liuorem, cum de continentia libidinem, cum de labore inertiam, cum de fortitudine timorem. Ac ne illud quidem uereor ne gratus ingratusue uidear prout satis aut aut parum dixero. Animaduerto enim etiam deos ipsos non tam accuratis adorantium precibus quam innocentia et sanctitate laetari gratioremque existimari qui delubris eorum puram castamque mentem quam qui meditatum carmen intulerit.

IV

Sed parendum est senatus consulto, quod ex utilitate publica placuit ut consulis uoce sub titulo gratiarum agendarum boni principes quae facerent recognoscerent, mali quae facere deberent. Id nunc eo magis sollemne ac necessarium est quod parens noster priuatas gratiarum actiones cohibet et comprimit, intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi uetare quod senatus iuberet. Vtrumque, Caesar Auguste, moderate, et quod alibi tibi gratias agi non sinis et quod hic sinis. Non enim a te ipsi tibi honor iste, sed [ab] agentibus habetur. Cedis adfectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare, sed audire tibi necesse est. Saepe ego mecum, patres conscripti, tacitus agitaui qualem quantumque esse oporteret cuius dicione nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur; cum interea fingenti formantique mihi principem quem aequata dis immortalibus potestas deceret, numquam uoto saltem concipere succurrit similem huic quem uidemus. Enituit aliquis in bello, sed obsoleuit in pace; alium toga, sed non et arma honestarunt; reuerentiam ille terrore, alius amorem humilitate captauit; ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit; postremo adhuc nemo exstitit cuius uirtutes nullo uitiorum confinio laederentur. At principi nostro quanta concordia quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit! Vt nihil seueritati eius hilaritate, nihil grauitati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam firmitas, iam proceritas corporis, iam honor capitis et dignitas oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant?

V

Talem esse oportuit quem non bella ciuilia nec armis oppressa res publica, sed pax et adoptio et tandem exorata terris numina dedissent. An fas erat nihil differre inter imperatorem quem homines et quem di fecissent? quorum quidem in te, Caesar Auguste, iudicium et fauor tunc statim cum ad exercitum proficiscereris, et quidem inusitate notuit. Nam ceteros principes aut largus cruor hostiarum aut sinister uolatus auium consulentibus nuntiauit; tibi ascendenti de more Capitolium quamquam non id agentium ciuium clamor ut iam principi occurrit, siquidem omnis turba, quae limen insederat, ad ingressum tuum foribus reclusis illa quidem, ut tunc arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit euentus, te consalutauit imperatorem. Nec aliter a cunctis omen acceptum est. Nam ipse intellegere nolebas; recusabas enim imperare, recusabas, quod erat bene imperaturi. Igitur cogendus fuisti. Cogi porro non poteras nisi periculo patriae et nutatione rei publicae. Obstinatum enim tibi non suscipere imperium, nisi seruandum fuisset. Quare ego illum ipsum furorem motumque castrensem reor extitisse, quia magna ui magnoque terrore modestia tua uincenda erat. Ac sicut maris caelique temperiem turbines tempestatesque commendant, ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse crediderim. Habet has uices condicio mortalium ut aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur. Occultat utrorumque semina deus et plerumque bonorum malorumque causae sub diuersa specie latent.

VI

Magnum quidem illud saeculo dedecus, magnum rei publicae uulnus impressum est: imperator et parens generis humani obsessus, captus, inclusus, ablata mitissimo seni seruandorum hominum potestas ereptumque principi illud in principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec sola erat ratio quae te publicae salutis gubernaculis admoueret, prope est ut exclamem tanti fuisse. Corrupta est disciplina castrorum ut tu corrector emendatorque contingeres; inductum pessimum exemplum ut optimum opponeretur; postremo coactus princeps quos nolebat occidere ut daret principem qui cogi non posset. Olim tu quidem adoptari merebare; sed nescissemus quantum tibi deberet imperium, si ante adoptatus esses. Exspectatum est tempus quo liqueret non tam accepisse te beneficium quam dedisse. Confugit in sinum tuum concussa res publica ruensque imperium super imperatorem imperatoris tibi uoce delatum est. Imploratus adoptione et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis externisque bellis ad opem patriae ferendam reuocari solebant. Ita filius ac parens uno eodemque momento rem maximam inuicem praestitistis: ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aeui pro munere tanto paria accipiendo fecisti; immo ultro dantem obligasti; communicato enim imperio sollicitior tu, ille securior factus est.

VII

O nouum atque inauditum ad principatum iter! Non te propria cupiditas, proprius metus, sed aliena utilitas, alienus timor principem fecit. Videaris licet quod est amplissimum inter homines consecutus, felicius tamen erat illud quod reliquisti: sub bono principe priuatus esse desisti. Assumptus es in laborum curarumque consortium, nec te prospera et laeta stationis istius, sed aspera et dura ad capessendam eam compulerunt: suscepisti imperium, postquam alium suscepti paenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adoptatus es non, ut prius alius atque alius, in gratiam uxoris. Adsciuit enim te filium non uitricus, sed princeps, eodemque animo diuus Nerua pater tuus factus est quo erat omnium. Nec decet aliter filium adsumi, si adsumatur a principe. An senatum populumque Romanum, exercitus, prouincias, socios transmissurus uni successorem e sinu uxoris accipias summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras? non totam per ciuitatem circumferas oculos et hunc tibi proximum, hunc coniunctissimum existimes quem optimum, quem dis simillimum inueneris? Imperaturus omnibus eligi debet ex omnibus: non enim seruulis tuis dominum, ut possis esse contentus quasi necessario herede, sed principem ciuibus daturus es imperator. Superbum istud et regium, nisi adoptes eum quem constet imperaturum fuisse, etiamsi non adoptasses. Fecit hoc Nerua nihil interesse arbitratus genueris an elegeris, si perinde sine iudicio adoptentur liberi ac nascuntur; nisi quod tamen aequiore animo ferunt homines quem princeps parum feliciter genuit quam quem male elegit.

VIII

Sedulo ergo uitauit hunc casum nec modo iudicium hominum, sed deorum etiam consilium assumpsit. Itaque non in cubiculo, sed in templo, nec ante genialem torum, sed ante puluinar Iouis optimi maximi adoptio peracta est, qua tandem non seruitus nostra, sed libertas et salus et securitas fundabatur. Sibi enim gloriam illam di uindicauerunt: horum opus illud, horum imperium: Nerua tantum fuit minister atque qui adoptabat tam paruit quam tu qui adoptabaris. Adlata erat ex Pannonia laurea id agentibus dis ut inuicti imperatoris exordium uictoriae insigne decoraret. Hanc imperator Nerua in gremio Iouis collocarat, cum repente solito maior et augustior, aduocata hominum contione deorumque, te filium sibi, hoc est unicum auxilium fessis rebus, assumpsit. Inde quasi depositi imperii qua securitate qua gloria laetus (nam quantulum refert deponas an partiaris imperium, nisi quod difficilius hoc est), non secus ac praesenti tibi innixus, tuis umeris se patriamque sustentans tua iuuenta, tuo robore inualuit. Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis opus istud, sed adoptati fuit; atque adeo temere fecerat Nerua, si adoptasset alium. Oblitine sumus ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed coeperit? Irritamentum istud irarum et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est, ut dare posset imperium imperator qui reuerentiam amiserat, auctoritate eius effectum cui dabatur? Simul filius, simul Caesar, mox imperator et consors tribuniciae potestatis et omnia pariter et statim factus es, quae proxime parens uerus tantum in alterum filium contulit.

IX

Magnum hoc tuae moderationis indicium quod non solum successor imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti. Nam successor, etiamsi nolis, habendus est; non est habendus socius, nisi uelis. Credentne posteri patricio et consulari et triumphali patre genitum, cum fortissimum, amplissimum, amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab exercitu factum? eidem, cum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum? nihil ipsum ut imperator fieret agitasse? nihil fecisse nisi quod meruit et paruit? Paruisti enim, Caesar, et ad principatum obsequio peruenisti, nihilque magis a te subiecti animo factum est quam quod imperare coepisti iam Caesar, iam imperator, iam Germanicus, absens et ignarus et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, priuatus. Magnum uideretur, si dicerem "Nescisti te imperatorem futurum": eras imperator et esse te nesciebas. Vt uero ad te fortunae tuae nuntius uenit, malebas quidem hoc esse quod fueras, sed non erat liberum. An non obsequereris principi ciuis, legatus imperatori, filius patri? Vbi deinde disciplina, ubi mos a maioribus traditus, quodcumque imperator munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi? Quid enim, si prouincias ex prouinciis, ex bellis bella mandaret? Apparet eodem illo uti iure cum ad imperium reuocet, quo sit usus cum ad exercitum miserit nihilque interesse ire legatum an redire principem iubeat, nisi quod maior sit obsequii gloria in eo quod quis minus uelit.

X

Augebat auctoritatem iubentis in summum discrimen auctoritas eius adducta utque magis parendum imperanti putares efficiebatur eo quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc audiebas senatus populique consensum: non unius Neruae iudicium illud, illa electio fuit. Nam qui ubique sunt homines hoc idem uotis expetebant: ille tantum iure principis occupauit primusque fecit quod facturi omnes erant. Nec hercle tanto opere cunctis factum placeret, nisi placuisset ante quam fieret. At quo, di boni temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus es! Imperator tu titulis et imaginibus et signis, ceterum modestia, labore uigilantia dux et legatus et miles, cum iam tua uexilla, tuas aquilas magno gradu anteires neque aliud tibi ex illa adoptione quam filii pietatem, filii obsequium adsereres longamque huic nomini aetatem, longam gloriam precarere. Iam te prouidentia deorum primum in locum prouexerat; tu adhuc in secundo resistere atque etiam senescere optabas: priuatus tibi uidebaris, quam diu imperator et alius esset. Audita sunt tua uota, sed in quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit, quem di ideo caelo uindicauerunt, ne quid post illud diuinum et immortale factum mortale faceret. Deberi quippe maximo operi hanc uenerationem ut nouissimum esset, auctoremque eius statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretur an illud iam deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine publicus parens quam quia tuus. Ingens gloria ingensque fama: cum abunde expertus esset quam bene umeris tuis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit, eo ipso carus omnibus ac desiderandus quod prospexerat ne desideraretur.

XI

Quem tu lacrimis primum, ita ut filium decuit, mox templis honestasti, non imitatus illos qui hoc idem, sed alia mente fecerunt. Dicauit caelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret, Claudium Nero, sed ut irrideret, Vespasianum Titus, Domitianus Titum, sed ille ut dei filius, hic ut frater uideretur. Tu sideribus patrem intulisti non ad metum ciuium, non in contumeliam numinum, non in honorem, tuum, sed quia deum, credis. Minus hoc est cum fit ab his qui et sese deos putant. Sed licet illum aris, puluinaribus, flamine colas, non alio tamen magis deum et facis et probas quam quod ipse talis es. In principe enim, qui electo successore fato concessit, una eademque certissima diuinitatis fides et bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid arrogantiae accessit? num hos proximos diuinitate parentum desides ac superbos potius quam illos ueteres et antiquos aemuleris, qui hoc ipsum imperium *** quam imperator, cuius pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium quam si triumpharet? Ergo sustulerant animos et iugum excusserant nec iam nobiscum de sua libertate, sed de nostra seruitute certabant ac ne indutias quidem nisi aequis condicionibus inibant legesque ut acciperent dabant.

XII

Ac nunc rediit omnibus terror et metus et uotum imperata faciendi. Vident enim Romanum ducem unum ex illis ueteribus et priscis, quibus imperatorium nomen addebant contecti caedibus campi et infecta uictoriis maria. Accipimus obsides ergo, non emimus, nec ingentibus damnis immensisque muneribus paciscimur ut uicerimus. Rogant, supplicant; largimur, negamus, utrumque ex imperii maiestate; agunt gratias qui impetrauerunt; non audent queri quibus negatum est. An audeant, qui sciant te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempore quod amicissimum illis, difficillimum nobis, cum Danubius ripas gelu iungit duratusque glacie ingentia tergo bella transportat, cum ferae gentes non telis magis quam suo caelo, suo sidere armantur? Sed ubi in proximo tu, non secus ac si mutatae temporum uices essent, illi quidem latibulis suis clausi tenebantur, nostra agmina percursare ripas et aliena occasione, si permitteres, uti ultroque hiemem suam barbaris inferre gaudebant.

XIII

Haec tibi apud hostes ueneratio. Quid? apud milites quam admirationem, quem ad modum comparasti? cum tecum inediam, tecum sitim ferrent, cum in illa meditatione campestri militaribus turmis imperatorium puluerem sudoremque misceres, nihil a ceteris nisi robore ac praestantia distans libero Marte nunc eminus tela uibrares, nunc uibrata suspiceres, alacer uirtute militum et laetus quotiens aut cassidi tuae aut clipeo grauior ictus incideret (laudabas quippe ferientes hortabarisque ut auderent, et audebant iam), cum spectator moderatorque ineuntium certamina uirorum arma componeres, tela temptares ac, si quod durius accipienti uideretur, ipse uibrares. Quid? cum solacium fessis, aegris opem ferres. Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante lustrasses, nec requiem corpori nisi post omnes dare. Hac mihi admiratione dignus imperator uix uideretur, si inter Fabricios et Scipiones et Camillos talis esset; tunc enim illum imitationis ardor semperque melior aliquis accenderet. Postquam uero studium armorum a manibus ad oculos, ad uoluptatem a labore translatum est, postquam exercitationibus nostris non ueteranorum aliquis, cui decus muralis aut ciuica, sed Graeculus magister adsistit, quam magnum est unum ex omnibus patrio more, patria uirtute laetari et sine aemulo, sine exemplo secum certare, secum contendere ac, sicut imperare solum, ita solum esse qui debeat imperare.

XIV

Non incunabula haec tibi, Caesar, et rudimenta, cum puer admodum Parthica lauro gloriam patris augeres nomenque Germanici iam tum mererere, cum ferociam superbiamque Parthorum, ex proximo auditus, magno terrore cohiberes Rhenumque et Euphraten admirationis tuae societate coniungeres, cum orbem terrarum non pedibus magis quam laudibus peragrares, apud eos semper maior et clarior quibus postea contigisses? Et necdum imperator, necdum dei filius eras. Germaniam Hispaniamque cum plurimae gentes ac prope infinita uastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus, Alpes immensique alii montes, nisi his comparentur, muniunt dirimuntque. Per hoc omne spatium cum legiones duceres seu potius (tanta uelocitas erat) raperes, non uehiculum umquam, non equum respexisti. Leuis hic non subsidium itineris, sed decus subsequebatur, ut cuius tibi nullus usus, nisi cum die statiuorum proximum campum alacritate, discursu, puluere attolleres. Initium laboris mirer an finem? Multum est quod perseuerasti, plus tamen quod non timuisti ne perseuerare non posses. Nec dubito quin ille qui te inter illa Germaniae bella ad Hispania usque ut ualidissimum praesidium exciuerat, iners ipse alienisque uirtutibus tunc quoque inuidus imperator, cum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quantam ille genitus Ioue post saeuos labores duraque imperia regi suo indomitus semper indefessusque referebat, cum aliis super alias expeditionibus itinere illo dignus inuenireris.

XV

Tribunus uero disiunctissimas terras teneris adhuc annis uiri firmitate lustrasti, iam tunc praemonente fortuna ut diu penitusque perdisceres quae mox praecipere deberes. Neque enim prospexisse castra breuemque militiam quasi transisse contentus, ita egisti tribunum ut esse dux statim posses nihilque discendum haberes tempore docendi: cognouisti per stipendia decem mores gentium, regionum situs opportunitates locorum et diuersam aquarum caelique temperiem, ut patrios fontes patriumque sidus ferre consuesti. Quotiens equos, quotiens emerita arma mutasti! Veniet ergo tempus quo posteri uisere uisendumque tradere minoribus suis gestient quis sudores tuos hauserit campus, quae refectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod denique tectum magnus hospes impleueris, ut tunc ipsi tibi ingentium ducum sacra uestigia isdem in locis monstrabantur. Verum haec olim; in praesentia quidem, quisquis paulo uetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim quisque cuius tu non ante commilito quam imperator? Inde est quod prope omnes nomine appellas, quod singulorum fortia facta commemoras; nec habent adnumeranda tibi pro re publica uulnera, quibus statim laudator et testis contigisti.

XVI

Sed tanto magis praedicanda est moderatio tua quod innutritus bellicis laudibus pacem amas nec quia uel pater tibi triumphalis uel adoptionis tuae die dicata Capitolino Ioui laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times bella nec prouocas. Magnum est, imperator Auguste, magnum est stare in Danubii ripa, si transeas, certum triumphi nec decertare cupere cum recusantibus; quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis pugnare moderatio, fortitudo tua praestat ut neque hostes tui uelint. Accipiet ergo aliquando Capitolium non mimicos currus nec falsae simulacra uictoriae, sed imperatorem ueram ac solidam gloriam reportantem, tranquillitatem et tam confessa hostium obsequia ut uincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis. Neque enim umquam nisi ex contemptu imperii nostri factum est ut uinceremus. Quodsi quis barbarus rex eo insolentiae furorisque processerit ut iram tuam indignationemque mereatur, ne ille, siue interfuso mari seu fluminibus immensis seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona tamque cedentia uirtutibus tuis sentiet ut subsedisse montes, flumina exaruisse, interceptum mare illatasque sibi non classes nostras, sed terras ipsas arbitretur.

XVII

Videor iam cernere non spoliis prouinciarum et extorto sociis auro, sed hostilibus armis captorumque regum catenis triumphum grauem, uideor ingentia ducum nomina nec indecora nominibus corpora noscitare, uideor intueri immanibus ausis barbarorum onusta fercula et sua quemque facta uinctis manibus sequentem, mox ipsum te sublimem instantemque curru domitarum gentium tergo, ante currum autem clipeos quos ipse perfoderis. Nec tibi opima defuerint, si quis regum uenire in manus audeat nec modo telorum tuorum, sed oculorum etiam minarumque coniectum toto campo totoque exercitu opposito perhorrescat. Meruisti proxima moderatione ut, quandoque te uel inferre uel propulsare bellum coegerit imperii dignitas, non ideo uicisse uidearis ut triumphares, sed triumphare quia uiceris.

XVIII

Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim quod disciplinam castrorum lapsam, extinctam refouisti depulso prioris saeculi malo, inertia et contumacia et dedignatione parendi! Tutum est reuerentiam, tutum caritatem mereri, nec ducum quisquam aut non amari a militibus aut amari timet; inde offensae pariter gratiaeque securi instant operibus, adsunt exercitationibus, arma, moenia, uiros aptant. Quippe non is princeps qui sibi imminere, sibi intendi putet quod in hostes paretur; quae persuasio fuit illorum qui hostilia cum facerent, timebant. Iidem ergo torpere militaria studia nec animos modo, sed corpora ipsa languescere, gladios etiam incuria hebetari retundique gaudebant. Duces porro nostri non tam regum exterorum quam suorum principum insidias, nec tam hostium quam commilitonum manus ferrumque metuebant.

XIX

Est haec natura sideribus ut parua et exilia ualidiorum exortus obscuret: similiter imperatoris aduentu legatorum dignitas inumbratur. Tu tamen maior quidem omnibus eras, sed sine illius deminutione maior: eandem auctoritatem praesente te quisque quam absente retinebat; quin etiam plerisque ex eo reuerentia accesserat quod tu quoque illos reuerebare. Itaque perinde summis atque infimis carus sic imperatorem commilitonemque miscueras ut studium omnium laboremque et tamquam exactor intenderes et tamquam particeps sociusque releuares. Felices illos quorum fides et industria non per internuntios et interpretes, sed ab ipso te, nec auribus tuis sed oculis probabantur! Consecuti sunt ut absens quoque de absentibus nemini magis quam tibi crederes.

XX

Iam te ciuium desideria reuocabant, amoremque castrorum superabat caritas patriae. Iter inde placidum ac modestum et plane a pace redeuntis. Nec uero ego in laudibus tuis ponam quod aduentum tuum non pater quisquam, non maritus expauit: adfectata aliis castitas, tibi ingenita et innata interque ea quae imputare non possis. Nullus in exigendis uehiculis tumultus, nullum circa hospitia fastidium; annona quae ceteris; ad hoc comitatus accinctus et parens; diceres magnum aliquem ducem ac te potissimum ad exercitus ire; adeo nihil aut certe parum intererat inter imperatorem factum et futurum. Quam dissimilis nuper alterius principis transitus! si tamen transitus ille, non populatio fuit, cum abactus hospitium exerret, omniaque dextera laeuaque perusta et attrita, ut si uis aliqua uel ipsi illi barbari, quos fugiebat, inciderent. Persuadendum prouinciis erat illud iter Domitiani fuisse, non principis. Itaque non tam pro tua gloria quam pro utilitate communi edicto subiecisti quid in utrumque uestrum esset impensum. Adsuescat imperator cum imperio calculum ponere; sic exeat, sic redeat tamquam rationem redditurus; edicat quid absumpserit. Ita fiet ut non absumat quod pudeat edicere. Praeterea futuri principes, uelint nolint, sciant tanti tuum constat propositisque duobus exemplis meminerint perinde coniecturam de moribus suis homines esse facturos, prout hoc uel illud elegerint.

XXI

Nonne his tot tantisque meritis nouos aliquos honores, nouos titulos merebare? At tu etiam patris patriae recusabas. Quam longa nobis cum modestia tua pugna, quam tarde uicimus! Nomen illud, quod alii primo statim principatus die, ut imperatoris et Caesaris, receperunt, tu usque eo distulisti donec tu quoque, beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te mereri fatereris. Itaque soli omnium contigit tibi ut pater patriae esses ante quam fieres. Eras enim in animis, in iudiciis nostris, nec publicae pietatis intererat quid uocarere, nisi quod ingrata sibi uidebatur, si te imperatorem potius uocaret et Caesarem cum patrem experiretur. Quod quidem nomen qua benignitate, qua indulgentia exerces! ut cum ciuibus tuis quasi cum liberis parens uiuis! ut reuersus imperator, qui priuatus exieras, agnoscis, agnosceris! Eosdem nos, eundem te putas, par omnibus et hoc tantum ceteris maior quod melior.

XXII

Ac primum qui dies ille quo exspectatus desideratusque urbem tuam ingressus es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es, quam mirum lactumque! Nam priores inuehi et importari solebant, non dico quadriiugo curru et albentibus equis, sed umeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior aliis et excelsior non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia principum egisti. Ergo non aetas quemquam, non ualetudo, non sexus retardauit quo minus oculos insolito spectaculo impleret. Te paruuli noscere, ostentare iuuenes, mirari senes; aegri quoque neglecto medentium imperio ad conspectum tui quasi ad salutem sanitatemque prorepere. Inde alii se satis uixisse te uiso, te recepto, alii nunc magis esse uiuendum praedicabant. Feminas etiam tunc fecunditatis suae maxima uoluptas subiit, cum cernerent cui principi ciues, cui imperatori milites peperissent. Videres referta tecta ac laborantia ac ne eum quidem uacantem locum qui non nisi suspensum et instabile uestigium caperet, oppletas undique uias angustumque tramitem relictum tibi, alacrem hinc atque inde populum, ubique par gaudium paremque clamorem: tam aequalis ab omnibus ex aduentu tuo laetitia percepta est quam omnibus uenisti; quae tamen ipsa cum ingressu tuo creuit ac prope in singulos gradus aucta est.

XXIII

Gratum erat cunctis quod senatum osculo exciperes ut dimissus osculo fueras, gratum quod equestris ordinis decora honore nominum sine monitore signares, gratum quod tantus ultro clientibus salutatis quasdam familiaritatis notas adderes, gratius tamen quod sensim et placide, et quantum respectantium turba pateretur, incederes, quod occursantium populus te quoque, te immo maxime artaret, quod primo statim die latus tuum crederes omnibus. Neque enim stipatus satellitum manu, sed circumfusus undique nunc senatus, nunc equestris ordinis flore, prout alterutrum frequentiae genus inualuisset, silentes quietosque lictores tuos subsequebare; nam milites nihil a plebe habitu, tranquillitate, modestia differebant. Vbi uero coepisti Capitolium ascendere, quam laeta omnibus adoptionis tuae recordatio, quam peculiare gaudium eorum qui te primi eodem loco salutauerant imperatorem! Quin etiam deum ipsum patrem tuum praecipuam uoluptatem operis sui percepisse crediderim: ut quidem isdem uestigiis institisti quibus parens tuus ingens illud deorum prolaturus arcanum, quae circumstantium gaudia, quam recens clamor, quam similis illi dies qui hunc diem genuit! ut plena altaribus, angusta uictimis cuncta, ut in unius salutem collata omnium uota, cum sibi se ac liberis suis intellegerent precari quae pro te precarentur! Inde tu in palatium quidem, sed eo uultu, ea moderatione ut si priuatam domum peteres; ceteri ad penates suos quisque iteraturus gaudii fidem, ubi nulla necessitas gaudendi est.

XXIV

Onerasset alium eius modi introitus; tu cotidie admirabilior et melior, talis denique quales alii principes futuros se tantum pollicentur. Solum ergo te commendat augetque temporis spatium. Iunxisti enim ac miscuisti res diuersissimas, securitatem olim imperantis et incipientis pudorem. Non tu ciuium amplexus ad pedes tuos deprimis nec osculum manu reddis: manet imperatori quae prior oris humanitas. Incedebas pedibus, incedis; laetabaris labore, laetaris; eademque illa omnia circa te, nihil in ipso te fortuna mutauit. Liberum est ingrediente per publicum principe subsistere, occurrere, comitari, praeterire: ambulas inter nos, non quasi contingas, et copiam tui, non ut imputes, facis. Haeret lateri tuo quisquis accessit finemque sermoni suus cuique pudor, non tua superbia facit. Regimur quidem a te et subiecti tibi, sed quemadmodum legibus sumus. Nam et illae cupiditates nostras libidinesque moderantur, nobiscum tamen et inter nos uersantur. Emines, excellis ut honor, ut potestas, quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te principes fastidio nostri et quodam aequalitatis metu usum pedum amiserant. Illos ergo umeri ceruicesque seruorum super ora nostra, te fama, te gloria, te ciuium pietas, te libertas super ipsos principes uehunt; te ad sidera tollit humus ista communis et confusa principis uestigia.

XXV

Non uereor, patres conscripti, ne longior uidear, cum sit maxime optandum ut ea, pro quibus aguntur principi gratiae, multa sint; quae quidem reuerentius fuerit integra inlibataque cogitationibus uestris reseruari quam carptim breuiterque perstringi, quia fere sequitur ut illa quidem de quibus taceas tanta quanta sunt esse uideantur: nisi uero leuiter attingi placet locupletatas tribus datumque congiarium populo et datum totum, cum donatiui partem milites accepissent. An mediocris animi est his potius repraesentare quibus magis negari potest? quamquam in hac quoque diuersitate aequalitatis ratio seruata est. Aequati sunt enim populo milites eo quod partem, sed priores, populus militibus quod posterior, sed totum statim accepit. Enimuero qua benignitate diuisum est, quantaeque tibi curae fuit ne quis expers liberalitatis tuae fieret! Datum est his qui post edictum tuum in locum erasorum subditi fuerant, aequatique sunt ceteris illi etiam quibus non erat promissum. Negotiis aliquis, ualetudine alius, hic mari, ille fluminibus distinebatur: exspectatus est, prouisumque ne quis aeger, ne quis occupatus, ne quis denique longe fuisset: ueniret quisque, cum uellet, ueniret quisque, cum posset. Magnificum, Caesar, et tuum disiunctissimas terras munificentiae ingenio uelut admouere immensaque spatia liberalitate contrahere, intercedere casibus, occursare fortunae atque omni ope adniti ne quis e plebe Romana, dante congiarium te, hominem se magis sentiret fuisse quam ciuem.

XXVI

Aduentante congiarii die obseruare principis egressum in publicum, insidere uias examina infantium futurusque populus solebat. Labor parentibus erat ostentare paruulos impositosque ceruicibus adulantia uerba blandasque uoces edocere: reddebant illi quae monebantur, ac plerique irritis precibus surdas principis aures adstrepebant ignarique quid rogassent, quid non impetrassent, donec plane scirent, differebantur. Tu ne rogari quidem sustinuisti et, quamquam laetissimum oculis tuis esset conspectu Romanae sobolis impleri, omnes tamen, antequam te uiderent adirentue, recipi, incidi iussisti, ut iam inde ab infantia parentem publicum munere educationis experirentur, crescerent de tuo qui crescerent tibi, alimentisque tuis ad stipendia tua peruenirent, tantumque omnes uni tibi, quantum parentibus suis quisque deberent. Recte, Caesar, quod spem Romani nominis sumptibus tuis suscipis. Nullum est enim magno principe immortalitatemque merituro impendii genus dignius quam quod erogatur in posteros. Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia et pares poenae cohortantur, pauperibus educandi una ratio est bonus princeps. Hic fiducia sui procreatos nisi larga manu fouet, auget, amplectitur, occasum imperii, occasum rei publicae accelerat frustraque proceres plebe neglecta, ut defectum corpore caput nutaturumque instabili pondere, tuetur. Facile est coniectare quod perceperis gaudium, cum te parentum, liberorum, senum, infantium clamor exciperet. Haec prima paruulorum ciuium uox aures tuas imbuit, quibus tu daturus alimenta hoc maximum praestitisti ne rogarent.

XXVII

Super omnia et tamen quod talis es ut sub te liberos tollere libeat, expediat. Nemo iam parens filio nisi fragilitatis humanae uices horret, nec inter insanabiles morbos principis ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum tollere liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum, maius tamen in spem libertatis, in spem securitatis. Atque adeo nihil largiatur princeps, dum nihil auferat; non alat, dum non occidat; nec deerunt qui filios concupiscant. Contra largiatur et auferat, alat et occidat: ne ille in breui tempore effecerit ut omnes non posterorum modo, sed sui parentumque paeniteat. Quocirca nihil magis in tota tua liberalitate laudauerim quam quod congiarium das de tuo, alimenta de tuo, neque a te liberi ciuium ut ferarum catuli sanguine et caedibus nutriuntur; quodque gratissimum est accipientibus, sciunt dari sibi quod nemini est ereptum, locupletatisque tam multis pauperiorem esse factum principem tantum; quamquam ne hunc quidem. Nam cuius est quidquid est omnium, tantum ipse quantum omnes habet.

XXVIII

Alio me uocat numerosa gloria tua. Alio autem? quasi uero iam satis ueneratus miratusque sim quod tantam pecuniam profudisti, non ut flagitii tibi conscius ab insectatione eius auerteres famam, nec ut tristes hominum maestosque sermones laetiore materia detineres. Nullam congiario culpam, nullam alimentis crudelitatem redemisti, nec tibi bene faciendi fuit causa ut, quae male feceras, impune fecisses. Amor impendio isto, non uenia quaesita est, populusque Romanus obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti enim congiarium gaudentibus gaudens securusque securis; quodque antea principes ad odium sui leniendum tumentibus plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti quam populus accepit. Paulo minus, patres conscripti, quinque milia ingenuorum fuerunt quae liberalitas principis nostri conquisiuit, inuenit, adsciuit. Hi, subsidium bellorum, ornamentum pacis, publicis sumptibus aluntur patriamque non ut patriam tantum, uerum ut altricem amare condiscunt. Ex his castra, ex his tribus replebuntur, ex his quandoque nascentur quibus alimentis opus non sit. Dent tibi, Caesar, aetatem di quam mereris, seruentque animum quem dederunt: et quanto maiorem infantium turbam iterum atque iterum iubebis incidi! Augetur enim cotidie et crescit, non quia cariores parentibus liberi, sed quia principi ciues. Dabis congiaria, si uoles; praestabis alimenta, si uoles: illi tamen propter te nascuntur.

XXIX

Instar ego perpetui congiarii reor adfluentiam annonae. Huius aliquando cura Pompeio non minus addidit gloriae quam pulsus ambitus campo, exactus hostis mari, oriens triumphis occidensque lustratus. Nec uero ille ciuilius quam parens noster auctoritate, consilio, fide reclusit uias, portus patefecit, itinera terris, litoribus mare, litora mari reddidit diuersasque gentes ita commercio miscuit ut, quod genitum esset usquam, id apud omnes natum uideretur. Nonne cernere datur ut sine ullius iniuria omnis usibus nostris annus exuberet? Quippe non ut ex hostico raptae perituraeque in horreis messes nequiquam quiritantibus sociis auferuntur. Deuehunt ipsi quod terra genuit, quod sidus aluit, quod annus tulit, nec nouis indictionibus pressi ad uetera tributa deficiunt. Emit fiscus quidquid uidetur emere. Inde copiae, inde annona, de qua inter licentem uendentemque conueniat, inde hic satietas nec fames usquam.

XXX

Aegyptus alendis augendisque seminibus ita gloriata est ut nihil imbribus caeloque deberet, siquidem proprio semper amne perfusa nec alio genere aquarum solita pinguescere quam quas ipsa deuexerat, tantis segetibus induebatur ut cum feracissimis terris quasi numquam cessura certaret. Haec inopina siccitate usque in iniuriam sterilitatis exaruit, quia piger Nilus cunctanter alueo esse ac languide extulerat, ingentibus quidem tunc quoque ille fluminibus, fluminibus tamen conferendus. Hinc pars magna terrarum mergi repararique amne consueta alta puluere incanduit. Frustra tunc Aegyptus nubila optauit caelumque respexit, cum ipse fecunditatis parens contractior et exilior isdem ubertatem eius angustiis quibus abundantiam suam cohibuisset. Neque enim solum uagus ille, cum expandatur, amnis intra usurpata semper collium substiterat atque haeserat, sed supino etiam ac detinenti solo non placido se mollique lapsu refugum abstulerat necdum satis umentes terras addiderat arentibus. Igitur inundatione, id est ubertate, regio fraudata sic opem Caesaris inuocauit, ut solet amnem auum; nec longius illi aduersorum fuit spatium quam dum nuntiat: tam uelox, Caesar, potestas tua est tamque in omnia pariter intenta bonitas et accincta ut tristius aliquid saeculo tuo passis ad remedium salutemque sufficiat ut scias.

XXXI

Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras precor; crediderim tamen per hunc Aegypti statum tuas fortunam uires experiri tuamque uigilantiam exspectare uoluisse. Nam, cum omnia ubique secunda merearis, nonne manifestum est, si quid aduersi cadat, tuis laudibus tusque uirtutibus materiam campumque praesterni, cum secunda felices, aduersa magnos probent? Percrebruerat antiquitus urbem nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse. Superbiebat uentosa et insolens natio quod uictorem quidem populum pasceret tamen quodque in suo flumine, in suis nauibus uel abundantia nostra uel fames esset. Refudimus Nilo suas copias: recepit frumenta quae miserat, deportatasque messes reuexit. Discat igitur Aegyptus credatque experimento non alimenta se nobis, sed tributa praestare, sciat se non esse populo Romano necessariam et tamen seruiat. Post haec, si uolet, Nilus amet alueum suum et fluminis modum seruet: nihil hoc ad urbem ac ne ad Aegyptum quidem, nisi ut inde nauigia inania et uacua et similia redeuntibus, hinc plena et onusta et qualia solent uenire mittantur conuersoque munere maris hinc potius uenti ferentes et breuis cursus optentur. Mirum, Caesar, uideretur si desidem Aegyptum cessantemque Nilum non sensisset urbis annona; quae tuis opibus, tua cura usque illuc redundauit ut simul probaretur et nos Aegypto posse et nobis Aegyptum carere non posse. Actum erat de fecundissima gente, si libera fuisset; pudebat sterilitatis insolitae nec minus erubescebat fame qua torquebatur, cum pariter a te necessitatibus eius pudorique subuentum est. Stupebant agricolae plena horrea quae non ipsi refersissent, quibus de campis illa subuecta messis, quaue in Aegypti parte alius amnis? Ita beneficio tuo nec maligna tellus, et obsequens Nilus Aegypto quidem saepe, sed gloriae nostrae numquam largior fluxit.

XXXII

Quam nunc iuuat prouincias omnes in fidem nostram dicionemque uenisse, postquam contigit princeps, qui terrarum fecunditatem nunc huc, nunc illuc, ut tempus et necessitas posceret, transferret referretque, qui diremptam mari gentem ut partem aliquam populi plebisque Romanae aleret ac tueretur! Et caelo quidem numquam benignitas tanta ut omnes simul terras uberet foueatque: hic omnibus pariter, si non sterilitatem, at mala sterilitatis exturbat, hic, si non fecunditatem, at bona fecunditatis importat, hic alternis commeatibus orientem occidentemque conectit, ut, quae ferunt quaeque expetunt, omnes gentes discant inuicem, capiant quanto libertati discordi seruientibus sit utilius unum esse cui seruiant. Quippe discretis quidem bonis omnium sua cuiusque ad singulos mala, sociatis autem atque permixtis singulorum mala ad neminem, ad omnes omnium bona pertinent. Sed, siue terris diuinitas quaedam siue aliquis amnibus genius, et solum illud et flumen ipsum precor ut hac principis benignitate contentum molli gremio semina recondat, multiplicata restituat. Non quidem reposcimus fenus: putet tamen esse soluendum fallacemque unius anni fidem omnibus annis omnibusque postea saeculis, tanto magis quia non exigimus, excuset.

XXXIII

Satis factum qua ciuium qua sociorum utilitatibus. Visum est spectaculum inde non enerue nec fluxum nec quod animos uirorum molliret et frangeret, sed quod ad pulchra uulnera contemptumque mortis accenderet, cum in seruorum etiam noxiorumque corporibus amor laudis et cupido uictoriae cerneretur. Quam deinde in edendo liberalitatem, quam iustitiam exhibuit omni adfectione aut intactus aut maior! Impetratum est quod postulabatur, oblatum quod non postulabatur. Institit ultro et ut concupisceremus admonuit, ac sic quoque plura inopinata, plura subita. Iam quam libera spectantium studia, quam securus fauor! Nemini impietas, ut solebat, obiecta quod odisset gladiatorem, nemo ex spectatore spectaculum factus miseras uoluptates unco et ignibus expiauit. Demens ille uerique honoris ignarus qui crimina maiestatis in harena colligebat ac se despici et contemni, nisi etiam gladiatores eius ueneraremur, sibi male dici in illis, suam diuinitatem, suum numen uiolari interpretabatur, cumque si idem quod deos, idem gladiatores quod se putabat.

XXXIV

At tu, Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis exsecrabili reddidisti! Vidimus delatorum inductum quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum, sed forum insederant; nulla iam testamenta secura, nullus status certus; non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum *** partim auaritia: aduertisti oculos atque ut ante castris ita postea pacem foro reddidisti; excidisti intestinum malum et prouida seueritate cauisti ne fundata legibus ciuitas euersa legibus uideretur. Licet ergo cum fortuna tum liberalitas tua uisenda nobis praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora uirorum et pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansuetudinem incognitam, nunc secretas illas et arcanas ac sub te primum communes opes, nihil tamen gratius, nihil saeculo dignius quam quod contigit desuper intueri delatorum supina ora retortasque ceruices. Agnoscebamus et fruebamur, cum uelut piaculares publicae sollicitudinis uictimae supra sanguinem noxiorum ad lenta supplicia grauioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in nauigia raptim conquisita ac tempestatibus dediti: abirent, fugerent uastatas delationibus terras, ac, si quem fluctus ac procellae scopulis reseruassent, hic nuda saxa et inhospitale litus incoleret, ageret duram et anxiam uitam relictaque post tergum totius generis humani securitate maereret.

XXXV

Memoranda facies, delatorum classis permissa omnibus uentis coactaque uela tempestatibus pandere iratosque fluctus sequi, quoscumque in scopulos detulissent. Iuuabat prospectare statim a portu sparsa nauigia et apud illud ipsum mare agere principi gratias, qui, clementia sua salua, ultionem hominum terrarumque dis maris commendasset. Quantum diuersitas temporum posset tum maxime cognitum est, cum isdem quibus antea cautibus innocentissimus quisque, tunc nocentissimus adfigeretur, cumque insulas omnes, quas modo senatorum, iam delatorum turba compleret; quos quidem non in praesens tantum, sed in aeternum repressisti mille poenarum indagine inclusos. Ereptum alienas pecunias eunt : perdant, quas habent; expellere penatibus gestiunt: suis exturbentur neque ut antea exsanguem illam et ferream frontem nequiquam conuulnerandam praebeant punctis et notas suas rideant, sed spectent paria praemio damna nec maiores spes quam metus habeant timeantque quantum timebantur. Ingenti quidem animo diuus Titus securitati nostrae ultionique prospexerat ideoque numinibus aequatus est: sed quanto tu quandoque dignior caelo, qui tot res illis adiecisti, propter quas illum deum fecimus! Id hoc magis arduum fuit quod imperator Nerua te filio, te successore dignissimus perquam magna quaedam edicto Titi adstruxerat nihilque reliquisse nisi tibi uidebatur, qui tam multa excogitasti, ut si ante te nihil esset inuentum; quae singula quantum tibi gratiae dispensata adiecissent! At tu simul omnia profudisti, ut sol et dies non parte aliqua, sed statim totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur.

XXXVI

Quam iuuat cernere aerarium silens et quietum et quale ante delatores erat! Nunc templum illud, nunc uere aedes, non spoliarium ciuium cruentaremque praedarum saeuum receptaculum ac toto in orbe terrarum adhuc locus unus in quo optimo principe boni malis impares essent. Manet tamen honor legum, nihilque ex publica utilitate conuulsum, nec poena cuiquam remissa, sed addita est ultio, solumque mutatum quod iam non delatores, sed leges timentur. At fortasse non eadem seueritate fiscum qua aerarium cohibes: immo tanto maiore quanto plus tibi licere de tuo quam de publico credis. Dicitur actori atque etiam procuratori tuo: "In ius ueni, sequere ad tribunal." Nam tribunal quoque excogitatum principatui est par ceteris, nisi illud litigatoris amplitudine metiaris. Sors et urna fisco iudicem adsignat; licet reicere, licet exclamare: "Hunc nolo, timidus est et bona saeculi parum intellegit; illum uolo, qui Caesarem fortiter amat." Eodem foro utuntur principatus et libertas; quae praecipua tua gloria est, saepius uincitur fiscus, cuius mala causa numquam est nisi sub bono principe. Ingens hoc meritum, maius illud quod eos procuratores habes ut plerumque ciues tui non alio iudices malint. Liberum est autem discrimini suo locum eligere. Neque enim ullam necessitatem muneribus tuis addis, ut qui scias hanc esse beneficiorum principalium summam, si illis et non uti licet.

XXXVII

Onera imperii pleraque uectigalia institui ut pro utilitate communi ita singulorum cum iniuriis coegerunt. His uicesima reperta est, tributum tolerabile et facile heredibus dumtaxat extraneis, domesticis graue. Itaque illis irrogatum est, his remissum, uidelicet quod manifestum erat, quanto cum dolore laturi, seu potius non laturi, homines essent destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate meruissent,quaeque numquam ut aliena et speranda, sed ut sua semperque possessa ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent. Haec mansuetudo legis ueteribus ciuibus seruabatur: noui, seu par Latium in ciuitatem seu beneficio principis uenissent, nisi simul cognationis iura impetrassent, alienissimi habebantur quibus coniunctissimi fuerant. Ita maximum beneficium uertebatur in grauissimam iniuriam, ciuitasque Romana instar erat odii et discordiae et orbitatis, cum carissima pignora salua ipsorum pietate distraheret. Inueniebantur tamen quibus tantus amor nominis nostri ut Romanam ciuitatem non uicesimae modo, uerum etiam adfinitatum damno bene compensari putarent; sed iis maxime debebat gratuita contingere a quibus tam magno aestimabatur. Igitur pater tuus sanxit ut quod ex matris ad liberos, ex liberorum bonis peruenisset ad matrem, etiamsi cognationum iura non recepissent, cum ciuitatem apiscerentur, eius uicesimam ne darent. Eandem immunitatem in paternis bonis filio tribuit, si modo reductus esset in patris potestatem, ratus improbe et insolenter ac paene impie his nominibus inseri publicanum, nec sine piaculo quodam sanctissimas necessitudines uelut intercedente uicesima scindi, nullum tanti esse uectigal quod liberos ac parentes faceret extraneos.

XXXVIII

Hactenus ille, parcius fortasse quam decuit optimum principem, sed non parcius quam optimum patrem, qui adoptaturus hoc quoque parentis indulgentissimi fecit quod delibasse quaedam seu potius demonstrasse contentus largam ac prope intactam bene faciendi materiam filio reseruauit. Statim ergo muneri eius liberalitas tua adstruxit ut, quemadmodum in patris filius, sic in hereditate filii pater esset immunis nec eodem momento, quo pater esse desisset, hoc quoque amitteret quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacrimas parentum uectigales esse non pateris. Bona filii pater sine deminutione possideat, nec socium hereditatis accipiat, qui non habet luctus; nemo recentem et attonitam orbitatem ad computationem uocet cogatque patrem quid reliquerit filius scire. Augeo, patres conscripti, principis munus, cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim et iactantia et effusio et quiduis potius quam liberalitas existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, imperator, mansuetudine tua minuere orbitatis iniurias nec pati quemquam filio amisso insuper adfici alio dolore. Sic quoque abunde misera res est pater filio solus heres: quid si coheredem non a filio accipiat? Adde quod, cum diuus Nerua sanxisset ut in paternis bonis liberi necessitate uicesimae soluerentur, congruens erat eandem immunitatem parentes in liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris amplior honor quam maioribus haberetur, curue non retro quoque recurreret aequitas eadem? Tu quidem, Caesar, illam exceptionem remouisti, "si modo filius in potestate patris fuisset", intuitus, opinor, uim legemque naturae, quae semper in dicione parentum esse liberos iussit nec uiti inter pecudes sic inter homines potestatem et imperium ualentioribus dedit.

XXXIX

Nec uero contentus primum cognationis gradum abstulisse uicesimae, secundum quoque exemit cauitque ut in sororis bonis frater et contra in fratris soror, utque auus et auia in neptis nepotisque et inuicem illi seruarentur immunes. His quoque quibus per Latium ciuitas Romana patuisset idem indulsit omnibusque inter se cognationum iura commisit simul et pariter et more naturae, quae priores principes a singulis rogari gestiebant non tam praestandi animo quam negandi. Ex quo intellegi potest quantae benignitatis, quanti spiritus fuerit sparsas atque, ut ita dicam, laceras gentilitates colligere atque conectere et quasi renasci iubere, deferre quod negabatur, atque id praestare cunctis quod saepe singuli non impetrassent, postremo ipsum sibi eripere tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi imputandique materiam. Indignum, credo, ei uisum ab homine peti, quod di dedissent. Soror estis et frater, auus et nepotes: quid est ergo cur rogetis ut sitis? Vobis estis, quibus pro cetera sua moderatione non minus inuidiosum putat dare hereditatem quam auferre. Laeti ergo adite honores, capessite ciuitatem; neminem hoc necessitudinis abruptum uelut truncum amputatumque destituet; isdem omnes quibus ante pignoribus, sed honestiores perfruentur. Ac ne remotioris quidem iamque deficientis adfinitatis gradus a qualibet quantitate uicesimam ut prius inferre cogentur. Statuit enim communis omnium parens summam, quae publicanum pati posset.

XL

Carebit onere uicesimae parua et exilis hereditas et, si ita gratus heres uolet, tota sepulcro, tota funeri seruiet; nemo obseruator, nemo castigator adsistet. Cuicumque modica pecunia ex hereditate alicuius obuenerit, securus habeat quietusque possideat. Ea lex uicesimae dicta est ut ad periculum eius perueniri nisi opibus non possit. Conuersa est iniquitas in gratulationem, iniuria in uotum: optat heres ut uicesimam debeat. Additum est ut, qui ex eius modi causis in diem edicti uicesimam deberent, nondum tamen intulissent, non inferrent. At in praeteritum subuenire ne di quidem possunt: tu tamen subuenisti cauistique ut desineret quisque debere quod non esset postea debiturus, id est effecisti ne malos principes habuissemus. Quo ingenio, si natura pateretur, quam libenter tot spoliatis, tot trucidatis bona et sanguinem refudisses! Vetuisti exigi quod deberi non tuo saeculo coeperat. Alius ut contumacibus irasceretur tarditatemque soluendi dupli uel etiam quadrupli irrogatione multaret: tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas quod deberi non oportuerit an constituas ut debeatur.

XLI

Feres, Caesar, curam et sollicitudinem consularem. Nam mihi cogitanti eundem te collationes remisisse, donatiuum reddidisse, congiarium obtulisse, delatores abegisse, uectigalia temperasse, interrogandus uideris satisne computaueris imperii reditus. An tantas uires habet frugalitas principis ut tot impendiis, tot erogationibus sola sufficiat? Nam quid est causae cur aliis quidem, cum omnia raperent et rapta retinerent, ut si nihil rapuissent, nihil retinuissent, defuerint omnia, tibi, cum tam multa largiaris et nihil auferas, ut si nihil largiaris et auferas omnia, omnia supersint? Numquam principibus defuerunt qui fronte tristi et graui supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent. Et erant principes ipsi sua sponte auidi et rapaces et qui magistris non egerent; plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt. Sed ad tuas aures cum ceteris omnibus tum uel maxime auaris adulationibus obstructus est aditus. Silent ergo et quiescunt, et, postquam non est cui suadeatur, qui suadeant non sunt. Quo euenit ut, cum plurimum tibi pro tuis, plus tamen pro nostris moribus debeamus.

XLII

Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae et Iuliae leges quam maiestatis singulare et unicum crimen eorum qui crimine uacarent. Huius tu metum penitus sustulisti contentus magnitudine, qua nulli magis caruerant quam qui sibi maiestatem uindicabant. Reddita est amicis fides, liberis pietas, obsequium seruis: uerentur et parent et dominos habent. Non enim iam serui nostri principis amici, sed nos sumus, nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem quam ciuibus suis credit. Omnes accusatore domestico liberasti unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim, seruile bellum sustulisti. In quo non minus seruis quam dominis praestitisti; nos enim securos, illos bonos fecisti. Non uis in te ea laudari, nec fortasse laudanda sint: grata sunt tamen recordantibus principem illum in capita dominorum seruos subornantem monstrantemque crimina quae tamquam delata puniret: magnum et ineuitabile ac totiens cuique experiendum malum quotiens quisque similes principi seruos haberet.

XLIII

In eodem genere ponendum est quod testamenta nostra secura sunt, nec unus omnium, nunc quia scriptus, nunc quia non scriptus, heres. Non tu falsis, non tu iniquis tabulis aduocaris. Nullius ad te iracundia, nullius impietas, nullius furor confugit; nec quia offendit alius, nuncuparis, sed quia ipse meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris, nihilque inter priuatum et principem interest, nisi quod nunc a pluribus amaris; nam et plures amas. Tene, Caesar, hunc cursum et probabitur experimento sitne feracius et uberius non ad laudem modo, sed ad pecuniam principi, si herede illo mori homines uelint quam si cogantur. Donauit pater tuus, multa et ipse donasti. Cesserit parum gratus: manent tamen hi, qui in bonis eius nihilque ex illis ad te nisi gloria redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clariorem ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae praetulit? quotus quisque principum ne id quidem in patrimoniis nostris suum duxit quod esset de suo? Nonne ut regum ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda laqueos aemulabantur, cum priuatis facultatibus uelut hausta et implicita retro secum, quidquid attigerant, referrent?

XLIV

Quam utile est ad usum secundorum per aduersa uenisse! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium uita. Scis et expertus es quanto opere detestentur malos principes, etiam qui malos faciunt. Meministi quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam priuato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus ut, quibus erat summa uotorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui ut locum istum post te concupiscat. Facilius est ut esse aliquis successor tuus possit quam ut uelit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es quam sit onerosum succedere bono principi, et adferebas excusationem adoptati. An parua pronaque sunt ad aemulandum quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? salua est omnibus uita et dignitas uitae, nec iam consideratus et sapiens qui aetatem in tenebris agit? Eadem quippe sub principe uirtutibus praemia quae in libertate, nec bene factis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam ciuium e rectosque ac uiuidos animos non ut alii contundis ac deprimis, sed foues et attollis. Prodest bonos esse, cum sit satis abundeque si non nocet; his honores, his sacerdotia, his prouincias offers, hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur; nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio ualent ut non turpe honestumque, prout bene aut secus cessit, expetant fugiantue; ceteri, ubi laboris inertiae, uigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem, ista, quibus alios artibus adsecutos uident, consectantur, qualesque sunt illi, tales esse et uideri uolunt et, dum uolunt, fiunt.

XLV

Et priores quidem principes excepto patre tuo, praeterea uno aut altero (et nimis dixi), uitiis potius ciuium quam uirtutibus laetabantur, primum quod in alio sua quemque natura delectat, deinde quod patientiores seruitutis arbitrabantur quos non deceret esse nisi seruos. Horum in sinum omnia congerebant, bonos autem otio ac situ abstrusos et quasi sepultos non nisi delationibus et periculis in lucem ac diem proferebant. Tu amicos ex optimis, et hercule aequum est esse eos carissimos bono principi, qui inuisissimi malo fuerint. Scis ut sunt diuersa natura dominatio et principatus, ita non aliis esse principem gratiorem quam qui maxime dominum grauentur. Hos ergo prouehis et ostentas quasi specimen et exemplar, quae tibi secta uitae, quod hominum genus placeat; et ideo non censuram adhuc, non praefecturam morum recepisti, quia tibi beneficiis potius quam remediis ingenia nostra experiri placet. Et alioqui nescio an plus moribus conferat princeps qui bonos esse patitur quam qui cogit. Flexibiles quamcumque in partem ducimur a principe atque, ut ita dicam, sequaces umus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus, quod frustra sperauerint dissimiles, eoque obsequii continuatione peruenimus ut prope omnes homines unius moribus uiuamus. Porro non tam sinistre constitutum est ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo, Caesar, et uim effectumque censurae tuum propositum, tui actus obtinebunt. Nam uita principis censura est eaque perpetua: ad hanc dirigimur, ad hanc conuertimur, nec tam imperio nobis opus est quam exemplo. Quippe infidelis recti magister est metus. Melius homines exemplis docentur, quae in primis hoc in se boni habent quod adprobant quae praecipiunt fieri posse.

XLVI

Et quis terror ualuisset efficere quod reuerentia tui effecit? Obtinuit aliquis ut spectaculum pantomimorum populus Romanus tolli pateretur, sed non obtinuit ut uellet: rogatus es tu quod cogebat alius coeptique esse beneficium quod necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu ut tolleres pantomimos quam a patre tuo ut restitueret exactum est. Vtrumque recte; nam et restitui oportebat quos sustulerat malus princeps et tolli restitutos. In iis enim quae a malis bene fiunt hic tenendus est modus ut adpareat auctorem displicuisse, non factum. Idem ergo populus ille, aliquando scaenici imperatoris spectator et plausor, nunc in pantomimis quoque auersatur et damnat effeminatas artes et indecora saeculo studia. Ex quo manifestum est principum disciplinam capere etiam uulgus, cum rem, si ab uno fiat, seuerissimam fecerint omnes. Macte hac grauitatis gloria, Caesar, qua consecutus es ut quod antea uis et imperium, nunc mores uocarentur. Castigauerunt uitia sua ipsi qui castigari merebantur, iidemque emendatores qui emendandi fuerunt. Itaque nemo de seueritate tua queritur, et liberum est queri. Sed cum ita comparatum sit ut de nullo minus principe querantur homines quam de quo maxime licet, tuo in saeculo nihil est quo non omne hominum genus laetetur et gaudeat. Boni prouehuntur, mali, qui es tranquillissimus status ciuitatis, nec timent nec timentur. Vitiorum paenitentiam exspectas, mederis erroribus, sed implorantibus, omnibusque quos bonos facis hanc adstruis laudem ne coegisse uidearis.

XLVII

Quid? uitam, quid? mores iuuentutis quam principaliter formas! quem honorem dicendi magistris, quam dignationem sapientiae doctoribus habes! ut sub te spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia! quae priorum temporum inmanitas exiliis puniebat, cum sibi uitiorum omnium conscius princeps inimicas uitiis artes non odio magis quam reuerentia relegaret. At tu easdem artes in complexu, oculis, auribus habes. Praestas enim quaecumque praecipiunt tantumque eas diligis quantum ab illis probaris. An quisquam studia humanitatis professus non cum omnia tua tum uel in primis laudibus ferat admissionum tuarum facilitatem? Magno quidem animo parens tuus hanc ante uos principes arcem "publicarum aedium" nomine inscripserat, frustra tamen, nisi adoptasset qui habitare ut in publicis posset. Quam bene cum titulo isto moribus tuis conuenit quamque omnia sic facis tamquam non alius inscripserit! Quod enim forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium ipsaque illa adoptionis tuae sedes magis publica, magis omnium. Nullae obices, nulli contumeliarum gradus superatisque iam mille liminibus ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna ante te, magna post te, iuxta te tamen maxima quies: tantum ubique silentium, tam altus pudor ut ad paruos penates et larem angustum ex domo principis modestiae et tranquillitatis exempla referantur.

XLVIII

Ipse autem ut excipis omnes, ut exspectas! ut magnam partem dierum inter tot imperii curas quasi per otium transigis! Itaque non albi et attoniti nec, ut periculum capitis adituri, tardi ad te, sed securi et hilares, cum commodum est, conuenimus. Et, admittente principe, interdum est aliquid quod nos domi quasi magis necessarium teneat: excusati semper tibi nec umquam excusandi sumus. Scis enim sibi quemque praestare quod te uideat, quod frequentet, ac tanto liberalius ac diutius uoluptatis huius copiam praebes. Nec salutationes tuas fuga et uastitas sequitur: remoramur, resistimus ut in communi domo, quam nuper illa immanissima belua plurimo terrore munierat, cum uelut quodam specu inclusa nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum ciuium strages caedesque proferret. Obuersabantur foribus horror et minae et par metus admissis et exclusis: ad hoc ipse occursu quoque uisuque terribilis; superbia in fronte, ira in oculis femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa. Non adire quisquam, non adloqui audebat tenebras semper secretumque captantem nec umquam ex solitudine sua prodeuntem nisi ut solitudinem faceret.

XLIX

Ille tamen quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri uidebatur, dolum secum et insidias et ultorem scelerum deum inclusit. Dimouit perfregitque custodias poena angustosque per aditus et obstructos non secus ac per apertas fores et inuitantia limina inrupit; longe tunc illi diuinitas sua, longe arcana illa cubilia saeuique secessus, in quos timore et superbia et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus, postquam erus non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed ciuium celebritate defenditur! Ecquid ergo discimus experimento, fidissimam esse custodiam principis innocentiam ipsius? Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit qui saeptus caritate non fuerit; armis enim arma irritantur. Num autem serias tantum partes dierum in oculis nostris coetuque consumis? non remissionibus tuis eadem frequentia eademque illa socialitas interest? non tibi semper in medio cibus semperque mensa communis? non ex conuictu nostro mutua uoluptas? non prouocas reddisque sermones? non ipsum tempus epularum tuarum, cum frugalitas contrahat, extendit humanitas? Non enim ante medium diem distentus solitaria cena spectator adnotatorque conuiuis tuis inmines nec ieiunis et inanibus plenus ipse et ructans non tam adponis quam obicis cibos quos dedigneris attingere aegreque perpessus superbam illam conuictus simulationem rursus te ad clandestinam ganeam occultumque luxum refers. Ergo non aurum nec argentum nec exquisita ingenia cenarum, sed suauitatem tuam iucunditatemque miramur, quibus nulla satietas adest, quando sincera omnia et uera et ornata grauitate. Neque enim aut peregrinae superstitionis ministeria aut obscena petulantia mensis principis oberrat, sed benigna inuitatio et liberales ioci et studiorum honor. Inde tibi parcus et breuis somnus, nullumque amore nostri tempus angustius quam quod sine nobis agis.

L

Sed cum rebus tuis ut participes perfruamur, quae habemus ipsi, quam propria, quam nostra sunt! Non enim exturbatis prioribus dominis omne stagnum, omnem lacum, omnem etiam saltum immensa possessione circumuenis, nec unius oculis flumina, montes, maria deseruiunt. Est quod Caesar non suum uideat, tandemque imperium principis quam patrimonium maius est. Multa enim ex patrimonio refert in imperium quae priores principes occupabant, non ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in uestigia sedesque nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum uirorum receptacula habitatore seruo teruntur aut foeda uastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes deterso situ auctas ac uigentes. Magnum hoc tuum non erga homines modo, sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt animo ab interitu uindicare. Muta quidem illa et anima carentia sentire tamen et laetari uidentur quod niteant, quod frequententur, quod aliquando coeperint esse domini scientis. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum uenalium; quo fit detestanda auaritia illius qui tam multa. Tum exitialis erat apud principem huic laxior domus, illi amoenior uilla; nunc princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse inducit; ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos, illud numquam nisi Caesaris suburbanum licemur, emimus, implemus. Tanta benignitas principis, tanta securitas temporum est ut ille nos principalibus rebus existimet dignos, nos non timeamus, quod esse digni uidemur. Nec uero emendi tantum ciuibus tuis copiam praebes, sed amoenissima quaeque largiris et donas; ista, inquam, donas in quae electus, in quae adoptatus es: transfers quod iudicio accepisti ac nihil magis tuum credis quam quod per amicos habes.

LI

Idem tam parcus in aedificando quam diligens in tuendo. Itaque non, ut ante, immanium transuectione saxorum urbis tecta quatiuntur; stant securae domus nec iam templa nutantia. Satis est tibi nimiumque, cum successeris frugalissimo principi: magnum reicere aliquid et amputare ex his quae princeps tamquam necessaria reliquit. Praeterea pater tuus usibus suis detrahebat quae fortuna imperii dederat, tu tuis quae pater. At quam magnificus in publicum es! Hinc porticus, inde delubra occulta celeritate properantur, ut non consummata, sed tantum commutata uideantur. Hinc immensum latus circi templorum pulchritudinem prouocat, digna populo uictore gentium sedis nec minus ipsa uisenda quam quae ex illa spectabuntur, uisenda autem cum cetera specie, tum quod aequatus plebis ac principis locus, siquidem per omne spatium una facies, omnia continua et paria, nec magis proprius spectanti Caesari suggestus quam propria quae spectet. Licebit ergo te ciuibus tuis inuicem contueri; dabitur non cubiculum principis, sed ipsum principem cernere in publico, in populo sedentem, populo cui locorum quinque milia adiecisti. Auxeras enim numerum eius congiarii facilitate maioremque in posterum suscipi liberalitatis tuae fide iusseras.

LII

Horum unum si praestitisset alius, iam dudum illi radiatum caput et media inter deos sedes auro staret aut ebore augustioribusque aris et grandioribus uictimis inuocaretur. Tu delubra non nisi adoraturus intras, tibi maximus honor excubare pro templis postibusque praetexi. Sic fit ut di tibi summum inter homines fastigium seruent, cum deorum ipse non adpetas. Itaque tuam statuam in uestibulo Iouis Optimi Maximi unam alteramue et hanc aeream cernimus. At paulo ante aditus omnes, omnes gradus totaque area hinc auro, hinc argento relucebat seu potius polluebatur, cum incesti principis statuis permixta deorum simulacra sorderent. Ergo istae quidem aereae et paucae manent manebuntque quam diu templum ipsum, illae autem aureae et innumerabiles strage ac ruina publico gaudio litauerunt. Iuuabat illidere solo superbissimos uultus, instare ferro, saeuire securibus, ut si singulos ictus sanguis dolorque sequeretur. Nemo tam temperans gaudii seraeque laetitiae quin instar ultionis uideretur cernere laceros artus, truncata membra, postremo truces horrendasque imagines obiectas excoctasque flammis, ut ex illo terrore et minis in usum hominum ac uoluptates ignibus mutarentur. Simili reuerentia, Caesar, non apud genium tuum bonitati tuae gratias agi, sed apud numen Iouis Optimi Maximi pateris: illi debere nos quidquid tibi debeamus, illius, quod bene facias, muneris esse qui te dedit. Ante quidem ingentes hostiarum greges per Capitolinum iter magna sui parte uelut intercepti deuertere uia cogebantur, cum saeuissimi domini atrocissima effigies tanto uictimarum cruore coleretur quantum ipse humani sanguinis profundebat.

LIII

Omnia, patres conscripti, quae de aliis principibus a me aut dicuntur aut dicta sunt eo pertinent ut ostendam quam longa consuetudine corruptos deprauatosque mores principatus parens noster reformet et corrigat. Alioquin nihil non parum grate sine comparatione laudatur. Praeterea hoc primum erga optimum imperatorem piorum ciuium officium est insequi dissimiles. Neque enim satis armarit bonos principes qui malos satis non oderit. Adice quod imperatoris nostri non aliud amplius ac diffusius meritum est quam quod insectari malos principes tutum est. An excidit dolori nostro modo uindicatus Nero? Permitteret, credo, famam uitamque eius carpi qui mortem ulciscebatur nec ut in se dicta interpretaretur quae de simillimo dicerentur! Quare ego, Caesar, muneribus tuis omnibus comparo, multis antepono quod licet nobis et in praeteritum de malis imperatoribus cotidie uindicari et futuros sub exemplo praemonere nullum locum, nullum esse tempus, quo funestorum principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant. Quo constantius, patres conscripti, et dolores nostros et gaudia proferamus, laetemur his quibus fruimur, ingemiscamus illis quae patiebamur. Simul utrumque faciendum est sub bono principe. Hoc secreta nostra, hoc sermones, hoc ipsae gratiarum actiones agant meminerintque sic maxime laudari incolumem imperatorem si priores secus meriti reprehendantur. Nam, cum de malo principe posteri tacent, manifestum est eadem facere praesentem.

LIV

Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, cum laudes imperatorum ludis etiam et commissionibus celebrarentur, saltarentur atque in omne ludibrium effeminatis uocibus, modis, gestibus frangerentur? Sed illud indignum quod eodem tempore in senatu et in scaena, ab histrione et a consule laudabantur. Tu procul a tui cultu ludicras artes remouisti. Seria ergo te carmina honorque aeternus annalium, non haec breuis et pudenda praedicatio colit; quin etiam tanto maiore consensu in uenerationem tui theatra ipsa consurgent quanto magis de te scaenae silebunt. Sed quid ego istud admiror, cum eos quoque honores, qui tibi a nobis offeruntur, aut delibare parcissime aut omnino soleas recusare? Nihil ante tam uulgare, tam paruum in senatu agebatur ut non laudibus principum inmorarentur, quibuscumque censendi necessitas accidisset. De ampliando numero gladiatorum aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur et quasi prolatis imperii finibus nunc ingentes arcus excessurosque templorum fastigium titulos, nunc menses etiam nec hos singulos nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur illi et, quasi meruissent, laetabantur. At nunc quis nostrum, tamquam oblitus eius de quo refertur, censendi officium principis honore consumit? Tuae moderationis laus haec constantia nostra est. Tibi obsequimur quod in curiam non ad certamen adulationum, sed ad usum munusque iustitiae conuenimus, hanc simplicitati tuae ueritatique gratiam relaturi ut te quae uis uelle, quae non uis nolle credamus. Incipimus inde, desinimus ibi, a quo incipi, in quo desini sub alio principe non posset. Nam plerosque ex decretis honoribus et alii non receperunt; nemo ante tantus fuit ut crederetur noluisse decerni; quod ego titulis omnibus speciosius reor, quando non trabibus aut saxis nomen tuum, sed monimentis aeternae laudis inciditur.

LV

Ibit in saecula fuisse principem, cui florenti et incolumi numquam nisi modici honores, saepius nulli decernerentur. Et sane, si uelimus cum priorum temporum necessitate certare, uincemur; ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio ueritate, seruitus libertate, metus amore. Simul, cum iam pridem nouitas omnis adulatione consumpta sit, non alius erga te nouus honor superest quam si aliquando de te tacere audeamus. Age, si quando pietas nostra silentium rupit et uerecundiam tuam uicit, quae qualiaque aut decernimus nos, aut tu non recusas, ut adpareat non superbia et fastidio te amplissimos honores repudiare, qui minores non dedigneris. Pulchrius hoc, Caesar, quam si recusares omnes; nam recusare omnes ambitionis, moderatio est eligere parcissimos. Quo temperamento et nobis et aerario consulis, nobis quidem quod omni liberas suspicione, aerario autem quod sumptibus eius adhibes modum, ut qui exhaustum non sis innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae, quales olim ob egregia in rem publicam merita priuatis dicabantur; uisuntur eadem e materia Caesaris statuae qua Brutorum, qua Camillorum. Nec discrepat causa. Illi enim reges hostemque uictorem moenibus depulerunt, hic regnum ipsum, quaeque alia captiuitas gignit, arcet ac summouet sedemque obtinet principis, ne sit domino locus. Ac mihi intuenti sapientiam tuam minus mirum uidetur quod mortales istos caducosque titulos aut depreceris aut temperes; scis enim ubi uera principis, ubi sempiterna sit gloria. Hi sunt honores in quos nihil flammis, nihil senectuti, nihil successoribus liceat. Arcus enim et statuas, aras etiam templaque demolitur et obscurat obliuio, neglegit carpitque posteritas: contra contemptor ambitionis et infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsa uetustate florescit nec ab ullis magis laudatur quam quibus minime necesse est. Praeterea, ut quisque factus est princeps, extemplo fama eius, incertum bona an mala, ceterum aeterna est. Non ergo perpetua principi fama, quae inuitum manet, sed bona concupiscenda est; ea porro non imaginibus et statuis, sed uirtute ac meritis prorogatur. Quin etiam leuiora haec, formam principis figuramque, non aurum melius uel argentum quam fauor hominum exprimat teneatque. Quod quidem prolixe tibi cumulateque contingit, cuius laetissima facies et amabilis uultus in omnium ciuium ore, oculis, animo sedet.

LVI

Adnotasse uos credo, patres conscripti, iam dudum me non eligere quae referam. Propositum est enim mihi principem laudare, non principis facta. Nam laudabilia multa etiam mali faciunt, ipse laudari nisi optimus non potest. Quare non alia maior, imperator auguste, gloria tua quam quod agentibus tibi gratias nihil uelandum est, nihil omittendum. Ecquid est enim in principatu tuo quod cuiusquam praedicatio uel transilire uel praeteruehi debeat? Quod momentum, quod immo temporis punctum aut beneficio sterile aut uacuum laude? Non omnia eius modi ut is optime te laudasse uideatur qui narrauerit fidelissime? Quo fit ut prope in inmensum diffundatur oratio mea, et necdum de biennio loquor. Quam multa dixi de moderatione, et quanto plura adhuc restant! ut illud quod secundum consulatum recepisti, quia princeps et pater deferebat. At postquam ad te imperii summam et cum omnium rerum tum etiam tui potestatem di transtulerunt, tertium consulatum recusasti, cum agere tam bonum consulem posses. Magnum est differre honorem, gloriam maius. Gestum consulatum mirer an non receptum? gestum non in hoc urbis otio et intimo sinu pacis, sed iuxta barbaras gentes, ut illi solebant quibus erat moris paludamento mutare praetextam ignotasque terras uictoria se qui. Pulchrum imperio, gloriosum tibi, cum te socii atque amici sua in patria, suis in sedibus adierunt. Decora facies multa post saecula consulis tribunal uiridi caespite exstructum nec fascium tantum, sed pilorum signorumque honore circumdatum. Augebant maiestatem praesidentis diuersi postulantium habitus ac dissonae uoces raraque sine interprete oratio. Magnificum est ciuibus iura, quid hostibus reddere! speciosum certam fori pacem, quid immanes campos sella curuli uictorisque uestigio premere, inminere minacibus ripis tutum quietumque, spernere barbaros fremitus hostilemque terrorem non armorum magis quam togarum ostentatione compescere! Itaque non te apud imagines, sed ipsum praesentem audientemque consalutabant imperatorem, nomenque, quod alii domitis hostibus, tu contemptis merebare.

LVII

Haec laus aucti consulatus, illa dilati quod adhuc initio principatus ut iam exsatiatus honoribus et expletus consulatum recusasti, quem noui imperatores destinatum aliis in se transferebant. Fuit etiam qui in principatus sui fine consulatum, quem dederat ipse, magna ex parte iam gestum extorqueret et raperet. Hoc ergo honore, quem et incipientes principes et desinentes adeo concupiscunt ut auferant, tu otioso ac uacante priuatis cessisti. Inuidiosusne erat aut tibi tertius consulatus aut principi primus? Nam secundum imperator quidem, sub imperatore tamen inisti, nihilque imputare in eo uel honori potes uel exemplo nisi obsequium. Ita uero, quae ciuitas quinquies atque etiam sexies consules uidit, non illo qui exspirante iam libertate per uim ac tumultum creabantur, sed quibus sepositis et absentibus in rura sua consulatus ferebantur, in hac ciuitate tertium consulatum princeps generis humani ut praegrauem recusasti? Tantone Papiriis etiam et Quintiis moderatior Augustus et Caesar et pater patriae? At illos res publica ciebat. Quid? te non eadem res publica, non senatus, non consulatus ipse, qui sibi tuis umeris attolli et augescere uidetur?

LVIII

Non te ad exemplar eius uoco qui continuis consulatibus fecerat longum quendam et sine discrimine annum: his te confero quos certum est, quotiens consules fuerunt, non sibi praestitisse. Erat in senatu ter consul, cum tu tertium consulatum recusabas. Onerosum nescio quid uerecundiae tuae consensus noster indixerat ut princeps totiens consul esses quotiens senator tuus: nimia modestia istud etiam priuatus recusasses. An consularis uiri triumphalisque filius, cum tertio consul creatur, ascendit? non debitum hoc illi, non uel sola generis claritate promeritum? Contigit ergo priuatis aperire annum fastosque reserare, et hoc quoque redditae libertatis indicium fuit quod consul alius quam Caesar esset. Sic exactis regibus coepit liber annus, sic olim seruitus pulsa priuata fastis nomina induxit. Miseros ambitionis qui ita consules semper ut semper principes erant! Quamquam non ambitio quam liuor et malignitas uideri potest omnes annos possidere summumque illud purpurae decus non nisi praecerptum praefloratumque transmittere. Tuam uero magnanimitatem an modestiam an benignitatem prius mirer? Magnanimitatis fuit expetito semper honore abstinere, modestiae cedere, benignitatis per alios frui.

LIX

Sed iam tempus est te ipsi consulatui praestare ut maiorem eum suscipiendo gerendoque facias. Nam saepius recusare ambiguam ac potius illam interpretationem habet, tamquam minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti; sed hoc persuadere nemini poteris, nis aliquando et non recusaueris. Cum arcus, cum tropaea, cum statuas deprecaris, tribuenda est uerecundiae tuae uenia; illa enim sane tibi dicantur. Nunc uero postulamus ut futuros principes doceas inertiae renuntiare, paulisper delicias differre, paulisper et saltem ad breuissimum tempus ex illo felicitatis somno uelut excitari, induere praetextam quam, cum dare possent, occuparint, ascendere curulem quam detineant, esse denique quod concupierint, nec ideo tantum uelle consules fieri ut fuerint. Gessisti alterum consulatum, scio; illum exercitibus, illum prouinciis, illum etiam exteris gentibus poteris imputare, non potes nobis. Audimus quidem te omne munus consulis obisse, sed audimus; diceris iustissimus, humanissimus, patientissimus fuisse, sed diceris. Aequum est aliquando nos iudicio nostro, oculis, non famae semper et rumoribus credere. Quousque absentes de absente gaudebimus? Liceat experiri an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus attulerit. Multum in commutandis moribus hominum medius annus ualet, in principum plus. Dicimus quidem, cui uirtus aliqua contingat, omnes inesse, cupimus tamen experiri an nunc quoque una eademque res sit bonus consul et bonus princeps. Nam praeter id quod est arduum duas easque summas potestates simul capere, tum inest utrique non nulla diuersitas, cum principem quam simillimum esse priuato, consulem quam dissimillimum deceat.

LX

Atque ego uideo proximo anno consulatus recusandi hanc praecipuam fuisse rationem quod eum absens gerere non poteras. Sed iam urbi uotisque publicis redditus quid est in quo magis sis approbaturus quae quantaque fuerint quae desiderabamus? Parum est ut in curiam uenias, nisi et conuocas, ut intersis senatui, nisi et praesides, ut censentes audias, nisi et perrogas. Vis illud augustissimum consulum aliquando tribunal maiestati suae reddere? ascende. Vis constare reuerentiam magistratibus, legibus auctoritatem, modestiam postulantibus? adire. Quod enim interesset rei publicae, si priuatus esses, consulem te haberet tantum an et senatorem, hoc nunc scito interesse principem te habeat tantum an et consulem. His tot tantisque rationibus quamquam multum reluctata uerecundia principis nostri tandem tamem cessit. At quemadmodum cessit? Non se ut priuatis, sed ut priuatos sibi pares faceret. Recepit enim tertium consulatum ut daret. Nouerat pudorem, nouerat moderationem hominum, qui non sustinerent tertio consules esse nisi cum ter consule. Bellorum istud sociis olim, periculorum consortibus, parce tamen, tribuebatur quod tu singularibus uiris ac de te quidem bene ac fortiter, sed in toga meritis praestitisti. Vtriusque cura, utriusque uigilantia obstrictus es, Caesar. Sed in principe rarum ac prope insolitum est ut se putet obligatum aut, si putet, amet. Debes ergo. Caesar, et soluis et, cum ter consules facis, non tibi magnus princeps, sed non ingratus amicus uideris; quin etiam perquam modica quaedam ciuium merita fortunae tuae uiribus in maius extollis. Efficis enim ut tantum tibi quisque praestitisse uideatur quantum a te recepit. Quid isti benignitati precer, nisi ut semper obliges, obligeris incertumque facias utrum magis expediat ciuibus tuis debere tibi an praestitisse!

LXI

Equidem illum antiquum senatum contueri uidebar, cum ter consule adsidente tertio consulem designatum rogari sententiam cernerem. Quanti tunc illi quantusque tu! Accidit quidem ut corpora quamlibet ardua et excelsa procerioribus admota decrescant, item ut altissimae ciuium dignitates collatione fastigii tui quasi deprimantur quantoque propius ad magnitudinem tuam ascenderint, tantum etiam a sua descendisse uideantur. Illos tamen tu, quamquam non potuisti tibi aequare, cum uelles, adeo in edito collocasti ut tantum super ceteros quantum infra te cernerentur. Si unius tertium consulatum eundem in annum in quem tuum contulisses, ingentis animi specimen haberetur. Vt enim felicitatis est quantum uelis posse, sic magnitudinis uelle quantum possis. Laudandus quidem et ille qui consulatum tertium meruit, sed magis sub quo meruit: magnus memorandusque qui tantum praemium cepit, sed maior qui capienti dedit. Quid, quod duos pariter tertio consulatu, duos collegii tui sanctitate decorasti? ut sit nemini dubium hanc tibi praecipuam causam fuisse extendendi consulatus tui ut duorum consulatus amplecteretur collegamque te non uni daret. Vterque nuper consulatum alterum gesserat a patre tuo (id est quanto minus quam a te!) datum; utriusque adhuc oculis paulo ante dimissi fasces oberrabant, utriusque sollemnis ille lictorum et praenuntius clamor auribus insederat, cum rursus curulis rursusque purpura; ut olim, cum hostis in proximo et in summum discrimen adducta res publica expertum honoribus uirum posceret, non consulatus hominibus isdem, sed iidem homines consulatibus reddebantur. Tanta tibi bene faciendi uis ut indulgentia tua necessitates aemuletur. Modo praetextas exuerant: resumant; modo lictores abire iusserant: reuocent; modo gratulantes amici recesserant: reuertantur. Hominisne istud ingenium est, hominis potestas renouare gaudia, redintegrare laetitiam nullamque requiem gratulationibus dare neque alia repetendis consulatibus interualla permittere, nisi dum finiuntur? Facias ista semper, nec umquam in hoc opere aut animus tuus aut fortuna lassetur, des quam plurimis tertios consulatus, et, cum plurimus tertios consulatus dederis, semper tamen plures quibus debeas dare supersint.

LXII

Omnium quidem beneficiorum, quae merentibus tribuuntur, non ad ipsos gaudium maius quam ad similes redundat, praecipue tamen ex horum consulatu non ad partem aliquam senatus, sed ad totum senatum tanta laetitia peruenit ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et accepisse uideantur. Nempe enim hi sunt quos senatus, cum publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret, elegit, et quidem primos. Hoc est igitur, hoc est quod penitus illos animo Caesaris insinuauit. An parum saepe experti sumus hanc esse rerum condicionem ut senatus fauor apud principem aut prosit aut noceat? Nonne paulo ante nihil magis exitiale erat quam illa principis cogitatio: "hunc senatus probat, hic senatui carus est"? Oderat, quos nos amaremus, sed et nos quos ille. Nunc inter principem senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demonstramus inuicem, credimus inuicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, patres conscripti, fauete aperte, diligite constanter. Non iam dissimulandus est amor ne noceat, non premendum odium ne prosit: eadem Caesar quae senatus probat improbatque. Vos ille praesentes, uos etiam absentes in consilio habet. Tertio consules fecit quos uos elegeratis, et fecit hoc ordine quo electi quos uos elegeratis, et fecit hoc ordine quo electi a uobis erant. Magnus uterque honor uester, siue eosdem maxime diligit quos scit uobis esse carissimos, siue illis neminem praefert, quamuis aliquem magis amet. Proposita sunt senioribus praemia, iuuenibus exempla. Adeant, frequentent securas tandem ac patentes domos. Quisquis probatos senatui uiros suspicit, hic maxime principem promeretur. Sibi enim accrescere putat quod cuique adstruatur, nullamque in eo gloriam ponit quod sit omnibus maior, nisi maximi fuerint quibus maior est. Persta, Caesar, in ista ratione propositi talesque nos crede qualis fama cuiusque est. Huic aures, huic oculos intende: ne respexeris clandestinas existimationes nullisque magis quam audientibus insidiantes susurros. Melius omnibus quam singulis creditur; singuli enim decipere et decipi possunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt.

LXIII

Praeuertor iam ad consulatum tuum, etsi sunt quaedam ad consulatum quidem pertinentia, ante consulatum tamen, in primis quod comitiis tuis interfuisti candidatus non consulatus tantum, sed immortalitatis et gloriae et exempli, quod sequerentur boni principes, mali mirarentur. Vidit te populus Romanus in illa ueter potestatis suae sed; perpessus es longum illud carmen comitiorum nec iam inridendam moram consulque sic factus es ut unus ex nobis, quos facis consules. Quotus quisque principum antecedentium honorem istum aut consulatui habuit aut populo? non alii marcidi somno hesternaque cena redundantes comitiorum suorum nuntios opperiebantur, alii sane peruigiles et insomnes, sed intra cubilia sua illis ipsis consulibus, a quibus consules renuntiabantur, exilia et caedem machinabantur? O praua et inscia uerae maiestatis ambitio, concupiscere honorem quem dedigneris, dedignari quem concupieris, cumque ex proximis hortis campum et comitia prospectes, sic ab illis abesse, tamquam Danubio Rhenoque dirimare! Auerseris tu honori tuo sperata suffragia renuntiarique te consulem iussisse contentus liberae ciuitatis ne simulationem quidem serues, abstineas denique comitiis abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non consulatus detur, sed abrogetur imperium? Haec persuasio superbissimis dominis erat ut sibi uiderentur principes esse desinere, si quid facerent tamquam senatores. Plerique tamen non tam superbia quam metu quodam submouebantur. An stuprorum sibi incestarumque noctium conscii auspicia polluere sacratumque campum nefario auderent contaminare uestigio? Non adeo deos hominesque contempserant ut in illa spatiosissima sede hominum deorumque coniectos in se oculos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua suasit et sanctitas ut te et religioni deorum et iudiciis hominum exhiberes.

LXIV

Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis meruisti. Peracta erant sollemnia comitiorum, si principem cogitares, iamque se omnis turba commouerat, cum tu mirantibus cunctis accedis ad consulis sellam, adigendum te praebes in uerba principibus ignota, nisi cum iurare cogerent alios. Vides quam necessarium fuerit consulatum non recusare. Non putassemus istud te facturum fuisse, si recusasses. Stupeo, patres conscripti, necdumque satis aut oculis meis aut auribus credo atque identidem me an audierim, an uiderim interrogo. Imperator ergo et Caesar et Augustus et pontifex maximus stetit ante gremium consulis, seditque consul principe ante se stante et sedit inturbatus, interritus et tamquam ita fieri soleret. Quin etiam sedens stanti praeiit ius iurandum, et ille iurauit, expressit explanauitque uerba, quibus caput suum, domum suam, si scienter fefellisset, deorum irae consecraret. Ingens, Caesar, et par gloria tua, siue fecerint istud postea principes siue non fecerint. Vllane satis digna praedicatio est idem tertio consulem fecisse quod primo, idem principem quod priuatum, idem imperatorem quod sub imperatore? Nescio iam, nescio pulchriusne sit illud quod praeeunte nullo, an hoc quod alio praeeunte iurasti.

LXV

In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti, legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius uis tibi licere quam nobis: sic fit ut nos tibi plus uelimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum disco, non est: "Princeps super leges", sed: "Leges super principem" idemque Caesari consuli quod ceteris non licet: iurat in leges attendentibus dis (nam cui magis quam Caesari attendant?), iurat obseruantibus iis quibus idem iurandum est, non ignarus alioqui nemini religiosius quod iurauerit custodiendum quam cuius maxime interest non peierari. Itaque et abiturus consulatu iurasti te nihil contra leges fecisse. Magnum hoc erat cum promitteres, maius postquam praestitisti. Iam totiens procedere in rostra inascensumque illum superbiae principum locum terere, hic suscipere, hic ponere magistratus quam dignum te quamque diuersum consuetudini illorum qui pauculis diebus gestum consulatum, immo non gestum abiciebant per edictum! Hoc pro contione, pro rostris, pro iure iurando, scilicet ut primis extrema congruerent, utque hoc solo intellegerentur ipsi consules fuisse quod alii non fuissent.

LXVI

Non transilui, patres conscripti, principis nostri consulatum, sed eundem in locum contuli quidquid de iure iurando dicendum erat. Neque enim ut in sterili ieiunaque materia eandem speciem laudis diducere ac spargere atque identidem tractare debemus. Inluxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam ingressus nunc singulos, nunc uniuersos adhortatus es resumere libertatem, capessere quasi communis imperii curas, inuigilare publicis utilitatibus et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum est. Erant sub oculis naufragia multorum, quos insidiosa tranquillitate prouectos improuisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum mare quam blanditiae principum illorum, quibus tanta leuitas, tanta fraus ut facilius esset iratos quam propitios cauere? Te uero securi et alacres quo uocas sequimur. Iubes esse liberos: erimus; iubes, quae sentimus promere in medium: proferemus. Neque enim adhuc ignauia quadam et insito torpore cessauimus: terror et metus et misera illa ex periculis facta prudentia monebat ut a re publica (nulla erat autem omnino res publica) oculos, aures, animos auerteremus. At nunc tua dextera tuisque promissis freti et innixi obsaepta diutina seruitute ora reseramus frenatamque tot malis linguam resoluimus. Vis enim tales esse nos quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, nihil denique quod credentem fallere paret non sine periculo fallentis. Neque enim umquam deceptus est princeps, nisi qui prius ipse decepit.

LXVII

Equidem hunc parentis publici sensum cum ex oratione eius tum pronuntiatione ipsa perspexisse uideor. Quae enim illa grauitas sententiarum, quam inadfectata ueritas uerborum, quae adseueratio in uoce, quae adfirmatio in uultu, quanta in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides! Tenebit ergo semper quid suaserit, scietque nos, quotiens libertatem quam dedit experiemur, sibi parere. Nec uerendum est ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur quos meminit sub malo principe aliter uixisse. Nuncupare uota et pro aeternitate imperii et pro salute principum, immo pro salute principum ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperatore nostro in quae sint uerba suscepta operae pretium est adnotare: "Si bene rem publicam et ex utilitate omnium rexerit". Digna uota quae semper suscipiantur semperque soluantur. Egit cum dis ipso te auctore, Caesar, res publica ut te sospitem incolumemque praestarent, situ ceteros praestitisses; si contra, illi quoque a custodia tui capitis oculos dimouerent teque relinquerent uotis, quae non palam susciperentur. Alii se superstites rei publicae optabant faciebantque, tibi salus tua inuisa est, si non sit cum rei publicae salute coniuncta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus, omnibusque annis in consilium de te deos mittis exigisque ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris, qualis electus es, et ingenti conscientia, Caesar, quasi pacisceris cum dis ut te, si merueris, seruent, cum scias an merearis neminem magis quam deos scire. Nonne uobis, patres conscripti, haec diebus ac noctibus agitare secum uidetur: "Ego quidem in me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti manum armaui; sed ne deorum quidem aut iram aut neglegentiam deprecor, quaeso immo et obtestor ne umquam pro me uota res publica inuita suscipiat aut, si susceperit inuita, ne debeat?"

LXVIII

Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex consensu deorum. Nam, cum excipias ut ita demum te di seruent, "si bene rem publicam et ex utilitate omnium rexeris", certus es bene te rem publicam regere, cum seruent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, qui principes alios cura et metu distinebat, cum suspensi et attoniti parumque confisi patientia nostra hinc atque inde publicae seruitutis nuntios exspectarent. Ac, si forte aliquos flumina, niues, uenti praepedissent, statim hoc illud esse credebant quod merebantur; nec erat discrimen ullum pauoris, propterea quod, cum a malo principe tamquam successor timeatur quisquis est dignior, cum sit nemo non dignior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntiorum, non litterarum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, cum ipse iuraueris omnibus. Nemo hoc sibi praestat. Amamus quidem te in quantum mereris; istud tamen non tui facimus amore, sed nostri, nec umquam inlucescat dies quo pro te nuncupet uota non utilitas nostra, sed fides, Caesar. Turpis tutela principis, cui potest imputari. Queri libet quod in secreta nostra non inquirant principes, nisi quos odimus. Nam, si eadem cura bonis ac malis esset, quam ubique admirationem tui, quod gaudium exsultationemque deprenderes, quos omnium cum coniugibus ac liberis, quos etiam cum domesticis aris focisque sermones! Scires mollissimis istis auribus parci. Et alioqui, cum sint odium amorque contraria, hoc perquam simile habent quod ibi intemperantius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus.

LXIX

Cepisti tamen et adfectus nostri et iudicii experimentum, quantum maximum praesens capere potuisti, illo die quo sollicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti ne ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia, alii cum spe recesserunt, multis gratulandum, nemo consolandus fuit. Nec ideo segnius iuuenes nostros exhortatus es senatum circumirent, senatui supplicarent atque ita a principe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in loco, si quibus opus exemplo, adiecisti ut te imitarentur. Arduum, Caesar, exemplum, et quod imitari non magis quisquam candidatorum quam principum possit. Quis enim uel uno die reuerentior senatus candidatus quam tu cum omni uita tum illo ipso tempore quo iudicas de candidatis? An aliud a te quam senatus reuerentia obtinuit ut iuuenibus clarissimae gentis debitum generi honorem, sed ante quam deberetur, offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur, sed inlustratur a principe, tandem illos ingentium uirorum nepotes, illos posteros libertatis nec terret Caesar nec pauet; quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget et maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid residuae claritatis, hoc amplexatur ac refouet et in usum rei publicae promit. Sunt in honore hominum et in ore famae magna nomina excitata ex tenebris obliuionis indulgentia Caesaris, cuius haec intentio est ut nobiles et conseruet et faciat.

LXX

Praefuerat prouinciae quaestor unus ex candidatis inque ea ciuitatis amplissimae reditus egregia constitutione fundauerat. Hoc senatui adlegandum putasti. Cur enim te principe, qui generis tui claritatem uirtute superasti, deterior esset condicio eorum qui posteros habere nobiles mererentur, quam eorum qui parentes habuissent? O te dignum qui de magistratibus nostris semper haec nunties nec poenis malorum, sed bonorum praemiis bonos facias! Accensa est iuuentus erexitque animos ad aemulandum quod laudari uidebat, nec fuit quisquam quem non haec cogitatio subiret, cum sciret, quidquid a quoque in prouinciis bene fieret, omnia te scire. Vtile est, Caesar, et salutare praesidibus prouinciarum hanc habere fiduciam, paratum esse sanctitati, industriae suae maximum praemium, iudicium principis, suffragium principis. Adhuc autem quamlibet sincera rectaque ingenia, et si non detorquebat, hebetabat tamen misera, sed uera reputatio: "Vides enim: si quid bene fecero, sciet Caesar? aut, si scierit, testimonium reddet?" Ita eadem illa seu neglegentia seu malignitas principum cum male consultis impunitatem, recte factis nullum praemium polliceretur, nec illos a crimine et hos deterrebat a laude. At nunc, si bene aliquis prouinciam rexerit, huic quaesita uirtute dignitas offertur. Patet enim omnibus honoris et gloriae campus: ex hoc quisque quod concupiit petat et adsecutus sibi debeat. Prouinciis quoque in posterum et iniuriarum metum et accusandi necessitatem remisisti. nam si profuerint quibus gratias egerint, de nullo queri cogentur, et alioquin nihil magis prodesse sciunt candidato ad sequentes honores quam peractos. Optime magistratus magistratu, honore honor petitur. Volo ego, qui prouinciam rexerit, non tantum codicillos amicorum nec urbana coniuratione eblanditas preces, sed decreta coloniarum, decreta ciuitatum adleget. Bene suffragiis consularium uirorum urbes, populi, gentes inseruntur. Efficacissimum pro candidato genus et rogandi gratias agere.

LXXI

Iam quo adsensu senatus, quo gaudio exceptum est, cum candidatis ut quemque nominaueras, osculo occurreres, deuexus quidem in planum et quasi unus ex gratulantibus! Te magis mirer an improbem illos qui effecerunt ut istud magnum uideretur, cum uelut adfixi curulibus suis manum tantum et hanc cunctanter et pigre et imputantibus similes promerent? Contigit ergo oculis nostris insolita ante facies principis aequati candidatis et simul stantis, intueri parem accipientibus qui dabat honorem. Quo factum tuum a cuncto senatu quam uera acclamatione celebratum est: "Tanto maior, tanto augustior"! Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse summittat securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo periculo fortuna principum longius abest quam humilitatis. Mihi quidem non tam humanitas tua quam intentio eius admirabilis uidebatur. Quippe cum orationi oculos, uocem, manum commodares, ut si alii eadem ista mandasses, omnes comitatis numeros obibas. Atque etiam, cum suffragatorum nomina honore quo solent exciperentur, tu quoque inter excipientes eras, et ex ore Caesaris ille senatorius adsensus audiebatur, quodque apud principem perhibere testimonium merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas ergo, cum diceres optimos; nec ipsorum modo uita a te, sed iudicium senatus comprobabatur ornarique se, non illos magis quos laudabas, laetabatur.

LXXII

Iam, quod precatus es ut illa ipsa ordinatio comitiorum bene ac feliciter eueniret nobis, rei publicae, tibi, nonne tale est ut nos hunc ordinem uotorum conuertere debeamus deosque obsecrare ut omnia quae facis quaeque facies prospere cedant tibi, rei publicae, nobis, uel, si breuius sit optandum, ut uni tibi, in quo et res publica et nos sumus? Fuit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia aduersa, alia secunda principi et nobis: nunc communia tibi nobiscum tam laeta quam tristia, nec magis sine te nos esse felices quam tu sine nobis potes. An, si posses, in fine uotorum adiecisses ut ita precibus tuis di adnuerent, si iudicium nostrum mereri perseuerasses? Adeo nihil tibi amore ciuium antiquius ut ante a nobis, deinde a dis atque ita ab illis amari uelis si a nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit ne a dis quidem amari nisi quos homines ament. Arduum erat has precationes tuas laudibus adaequare; adaequauimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae faces illas nobis exclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii, sed tuae uirtutis tuorumque meritorum uoces fuerunt, quas nulla umquam adulatio inuenit, nullus cuiquam terror expressit. Quem sic timuimus ut haec fingeremus? quem sic amauimus ut haec fateremur? Nosti necessitatem seruitutis: ecquando simile aliquid audisti, ecquando dixisti? Multa quidem excogitat metus, sed quae adpareant quaesita ab inuitis. Aliud sollicitudinis, aliud securitatis ingenium est; alia tristium inuentio, alia gaudentium: neutrum simulationes expresserint. Habent sua uerba miseri, sua uerba felices, utque iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur.

LXXIII

Testis ipse es quae in omnium ore laetitia. Non amictus cuiquam, non habitus, quem modo extulerat. Inde resultantia uocibus tecta, nihilque tantis clamoribus satis clausum. Quis tunc non e uestigio suo exiluit? quis exiluisse sensit? Multa fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio; nam gaudio quoque cogendi uis inest. Num ergo modum ei tua saltem modestia imposuit? Non, quanto magis a te reprimebatur, exarsimus? non contumacia, Caesar; sed, ut in tua potestate est an gaudeamus, ita in quantum nec in nostra. Comprobasti et ipse acclamationum nostrarum fidem lacrimarum tuarum ueritate. Vidimus umescentes oculos tuos demissumque gaudio uultum tantumque sanguinis in ore quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi sumus ut precaremur ne quando tibi non eadem causa lacrimarum, utque numquam frontem tuam adduceres. Hoc ipsum has nos sedes quasi responsuras interrogemus, uiderintne umquam principis lacrimas: at senatus saepe uiderunt. Onerasti futuros principes, sed et posteros nostros. Nam et hi a principibus suis exigent ut eadem audire mereantur, et illi quod non audiant indignabuntur.

LXXIV

Nihil magis possum proprie dicere quam quod dictum est a cuncto senatu: "O te felicem!" Quod cum diceremus, non opes tuas, sed animum mirabamur. Est enim demum uera felicitas felicitate dignum uideri. Sed cum multa illo die dicta sunt sapienter et grauiter, tum uel in primis: "Crede nobis, crede tibi." Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit, introspiciat modo uitam seque quid mereatur interroget. Proinde dabat uocibus nostris fidem apud optimum principem quod apud malos detrahebat. Quamuis enim faceremus quae amantes solent, illi tamen non amari se credebant sibi. Super haec precati sumus ut sic te amarent di quemadmodum tu nos. Quis hoc aut de se aut principi diceret mediocriter amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa uotorum ut nos sic amarent di quo modo tu. Estne uerum quod inter ista clamauimus: " O nos felices"? Quid enim felicius nobis, quibus non iam illud optandum est ut nos diligat princeps, sed di quemadmodum princeps? Ciuitas religionibus dedita semperque deorum indulgentiam pie merita nihil felicitati suae putat adstrui posse nisi ut de Caesarem imitentur.

LXXV

Sed quid singula consector et colligo? quasi uero aut oratione complecti aut memoria consequi possim quae uos, patres conscripti, ne qua interciperet obliuio, et in publica acta mittenda et incidenda in aere censuistis. Ante orationes principum tantum eius modi genere monimentorum mandari aeternitati solebant, acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur. Erant enim quibus nec senatus gloriari nec principes possent. Has uero et in uulgus exire et posteris prodi cum ex utilitate tum ex dignitate publica fuit, primum ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius, deinde ut manifestum esset audere nos de bonis malisque principibus non tantum post ipsos iudicare, postremo ut experimento cognosceretur et ante nos gratos, sed miseros fuisse, quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est ne adfectus nostros, ne tua merita supprimeres, denique ut in posterum exemplo prouideres! Discant et principes acclamationes ueras falsasque discernere habeantque muneris tui quod iam decipi non poterunt. non instruendum illis iter ad bonam famam, sed non deserendum, non submouenda adulatio, sed non reducenda est. Certum est et quae facere et quae debeant audire, si faciant. Quid nunc ego super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium, quod tunc oculis protulisti, ames illum diem, et tamen uincas, noua merearis, noua audias? eadem enim dici nisi ob eadem facta non possunt.

LXXVI

Iam quam antiquum, quam consulare quod triduum totum senatus sub exemplo patientiae tuae sedit, cum interea nihil praeter consulem ageres! Interrogatus censuit quisque quod placuit; licuit dissentire, discedere et copiam iudicii sui rei publicae facere; consulti omnes atque etiam dinumerati sumus uicitque sententia non prima, sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat praeter miseros illos qui primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti ipsam illam mutam ac sedentariam adsentiendi necessitatem quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur! Vnus solusque censebat quod sequerentur omnes et omnes improbarent, in primis ipse qui censuerat. Adeo nulla magis omnibus displicent quam quae sic fiunt tamquam omnibus placeant. Fortasse imperator in senatu ad reuerentiam eius componebatur; ceterum egressus statim se recipiebat in principem omniaque consularia officia abicere, neglegere, contemnere solebat. Ille uero ita consul ut si tantum consul foret, nihil infra se putabat nisi quod infra consulem esset. Ac primum ita domo progrediebatur ut illum nullus adparatus adrogantiae principalis, nullus praecursorum tumultus detineret. Vna erat in limine mora consultare aues reuererique numinum monitus. Nemo proturbabatur, nemo submouebatur; tanta uiatoribus quies, tantus pudor fascibus ut plerumque aliena turba subsistere et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam modicum, tam temperatum ut antiquus aliquis magnusque consul sub bono principe incedere uideretur. Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum.

LXXVII

Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione eorum uoluptatis quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis, ut ipse ante consulis steterat, adigebanturque in uerba in quae paulo ante ipse iurauerat princeps, qui tantum putat esse in iure iurando ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. ibi uero quanta religio aequitatis, quanta legum reuerentia! Adibat aliquis ut principem: respondebat se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas inminuta est, aucta etiam, siquidem pleraque ad praetores remittebat atque ita ut collegas uocaret, non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum dignationis in ipso honore ponebat ut non amplius esse censeret quod aliquis collega appellaretur a principe quam quod praetor esset. Ad hoc tam adsiduus in tribunali ut labore refici ac reparari uideretur. Quis nostrum idem curae, idem sudoris insumit? Quis adeo expetitis honoribus aut deseruit aut sufficit? Et sane aequum est tantum ceteris praestare consulibus ipsum qui consules facit: quippe etiam fortuna uideatur indignum, si possit honores dare qui gerere non possit. Facturus consules doceat accepturisque amplissimum honorem persuadeat scire se quid sit quod dabit: sic fit ut illi quoque sciant quid acceperint.

LXXVIII

Quo iustius senatus ut susciperes quartum consulatum et rogauit et iussit: imperii hoc uerbum, non adulationis esse obsequio tuo crede, quod non alia in re magis aut senatus exigere a te aut tu praestare senatui debes. Vt enim ceterorum hominum ita principum, illorum etiam qui sibi di uidentur, aeuum omne et breue et fragile est. Itaque optimum quemque niti et contendere decet ut post se quoque rei publicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque monimentis, quae plurima statuere consul potest. Haec nempe intentio tua ut libertatem reuoces ac reducas. Quem ergo honorem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes quam quod primum inuenit reciperata libertas? Non est minus ciuile et principem esse pariter et consulem quam tantum consulem. Habe etiam rationem uerecundiae collegarum tuorum, collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris et nos loqui uis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consulatus sui recordatio, donec te saepius consulem uideant. Neque enim postest non nimium esse priuatis quod principi satis est. Adnuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse consuesti, quorum potes ipse uotorum compotes facias.

LXXIX

Tibi fortasse sufficiat tertius consulatus, sed nobis tanto minus sufficit. Ille nos instituit et induxit ut te iterum iterumque consulem habere cupiamus. Remissius istud contenderemus, si adhuc nesciremus qualis esses futurus: tolerabilius fuit experimentum tui nobis quam usum negari. Dabiturne rursus uidere consulem illum? Audiet, reddet quas proxime uoces? Praestabitque gaudium quantum ipse percipiet? Praesidebit laetitiae publicae auctor eius et causa, temptabitque adfectus nostros, ut solet, cohibere, nec poterit. Erit pietati senatus cum modestia principis felix speciosumque certamen, seu fuerit uicta seu uicerit. Equidem incognitam quandam proximaque maiorem praesumo laetitiam. Quis enim est tam imbecilli ingenii qui non tanto meliorem consulem speret quanto saepius fuerit? Alius se a continuo labore, etsi non desidiae ac uoluptati dedisset, otio tamen et quiete recreasset, hic consularibus curis exsolutus principales resumpsit tam diligens temperamenti ut nec consulis officium princeps nec principis consul adpeteret. Videmus ut prouinciarum desideriis, ut singularum etiam ciuitatum precibus occurrat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora. Adeunt statim, dimittuntur statim, tandemque principis fores exclusa legationum turba non obsidet.

LXXX

Quid? in omnibus cognitionibus quam mitis seueritas, quam non dissoluta clementia! Quid? non tu locupletando fisco operatus sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium quam bene iudicasse. Stant ante te litigatores non de fortunis suis, sed de tua existimatione solliciti nec tam uerentur quid de causa sua quam quid de moribus sentias. O uere principis atque etiam dei curas reconciliare aemulas ciuitates tumentesque populos non imperio magis quam ratione compescere, intercedere iniquitatibus magistratuum infectumque reddere quidquid fieri non oportuerit, postremo uelocissimi sideris more omnia inuisere, omnia audire et undecumque inuocatum statim uelut numen adesse et adsistere! Talia esse crediderim quae ille mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras et fata mortalium inter diuina opera numerare dignatus est; qua nunc parte liber solutusque tantum caelo uacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus uice sua fungereris. Fungeris enim sufficisque mandanti, cum tibi dies omnis summa cum utilitate nostra, summa cum tua laude condatur.

LXXXI

Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, instar refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim remissio tibi nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga et horrentibus scopulis gradum inferre nullius manu, nullius uestigio adiutum atque inter haec pia mente adire lucos et occursare numinibus? Olim haec experientia iuuentutis, haec uoluptas erat, his artibus futuri duces imbuebantur, certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu; nec mediocre pacis decus habebatur submota campis irruptio ferarum et obsidione quadam liberatus agrestium labor. Vsurpabant gloriam istam illi quoque principes qui obire non poterant; usurpabant autem ita ut domitas fractasque claustris feras ac deinde in ipsorum quidem ludibrium emissas mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi quaerendique sudor summusque et idem gratissimus labor inuenire. Enimuero, si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia uela aut oculis sequitur aut manibus, sed nunc gubernaculis adsidet, nunc cum ualentissimo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare uentos reluctantes remisque transferre obstantia freta.

LXXXII

Quantum dissimilis illi qui non Albani lacus otium Baianique torporem et silentium ferre, non pulsum saltem fragoremque remorum perpeti poterat, quin ad singulos ictus turpi formidine horresceret! Itaque procul ab omni sono inconcussus ipse et immotus religato reuinctoque nauigio non secus ac piaculum aliquod trahebatur. Foeda facies, cum populi Romani imperator alienum cursum alienumque rectorem uelut capta naue sequeretur. Nec deformitate ista saltem flumina carebant, atque etiam Danubius ac Rhenus ostentum illud nostri dedecoris uehere gaudebant non minore cum pudore imperii quod haec Romanae aquilae, Romana signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospectaret, hostium, quibus moris est eadem illa nunc rigentia gelu flumina aut campis superfusa, nunc liquida ac placide ferentia lustrare nauigiis nandoque superare. Nec uero per se magno opere laudauerim duritiam corporis ac lacertorum; sed, si his ualidior ipso corpore animus imperitet, quem non fortunae indulgentia emolliat, non copiae principales ad segnitiem luxumque detorqueant, tunc ego, seu montibus seu mari exerceatur, et laetum opere corpus et crescentia laboribus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos dearum ac deum liberos nec parentum diuinitate nec dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, cum sint ista ludus et auocamentum, quae quantaeque sint huius curae seriae et intentae et a quibus se in tale otium recipit. Voluptates sunt enim, uoluptates, quibus optime de cuiusque grauitate, sanctitate, temperantia creditur. Nam quis adeo dissolutus cuius non occupationibus aliqua species seueritatis insideat? Otio prodimur. An non plerique principes hoc idem tempus in aleam, stupra, luxum conferebant, cum seriarum laxamenta curarum uitiorum contentione supplerent?

LXXXIII

Habet hoc primum magna fortuna quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur; principum uero non domus modo, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit omniaque arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam quam penitus inspicit. Sunt quidem praeclara quae in publicum profers, sed non minora ea quae limine tenes. Est magnificum quod te ab omni contagione uitiorum reprimis ac reuocas, sed magnificentius quod tuos; quanto enim magis arduum est alios praestare quam se, tanto laudabilius quod, cum ipse sis optimus, omnes circa te similes tui fecisti. Multis illustribus dedecori fuit aut inconsultius uxor adsumpta aut retenta patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia, et ne maximi ciues haberentur hoc efficiebatur quod mariti minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius, quid antiquius? Nonne, si pontifici maximo eligenda sit coniunx, aut hanc aut similem (ubi est autem similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua nisi gaudium uindicat, quam constanter non potentiam tuam, sed ipsum te reueretur! Idem estis inuicem quod fuistis, probatis ex aequo, nihilque uobis felicitas addidit, nisi quod scire coepistis quam bene uterque uestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu, quam parca comitatu, quam ciuilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit, ita instituit; nam uxori sufficit obsequi gloria. An, cum uideat quam nullus te terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio incedat ingredientemque pedibus maritum, in quantum patitur sexus, imitetur? Decuerit hoc illam, etiamsi diuersa tu facias. Sub hac uero modestia uiri quantam debet uerecundiam uxor marito, femina sibi!

LXXXIV

Soror autem tua ut se sororem esse meminit! ut in illa tua simplicitas, tua ueritas, tuus candor agnoscitur; ut, si quis eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur utrum sit efficacius ad recte uiuendum bene institui an feliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates quam aemulatio, in feminis praesertim: ea porro maxime nascitur ex coniunctione, alitur aequalitate, exardescit inuidia, cuius finis est odium. Quo quidem admirabilius existimandum est quod mulieribus duabus in una domo parique fortuna nullum certamen, nulla contentio est. Suspiciunt inuicem, inuicem cedunt, cumque te utraque effusissime diligat, nihil sua putant interesse utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor uitae, nihilque ex quo sentias duas esse. Te enim imitari, te subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque tuos habet. Inde moderatio, inde etiam perpetua securitas. Neque enim umquam periclitabuntur esse priuatae quae non desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt quam diu appellationem patris patriae tu recusasses, seu quod plus esse in eo iudicabant, si uxor et soror tua quam si Augustae dicerentur. Sed, quaecumque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae sunt quae in animis nostris et sint et habeantur augustae, quia non uocantur: quid enim laudabilius feminis quam si uerum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis hominum reponant magnisque nominibus pares se faciant, et dum recusant?

LXXXV

Iam et in priuatorum animis exoleuerat priscum mortalium bonum, amicitia, cuius in locum migrauerant adsentationes, blanditiae et peior odio amoris simulatio. Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet inrisumque, remanebat. Nam qui poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii domini, alii serui uidebantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim ut alia subiectis ita amor imperatur, neque est ullus adfectus tam erectus et liber et dominationis impatiens nec qui magis uices exigat. Potest fortasse princeps inique, potest tamen odio esse non nullis, etiamsi ipse non oderit: amari, nisi ipse amet, non potest. Diligis ergo, cum diligaris, et in eo, quod utrimque honestissimum est, tota gloria tua est; qui superior factus descendis in omnia familiaritatis officia et in amicum ex imperatore summitteris, immo tunc maxime imperator, cum amicum agis. Etenim, cum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, praecipuum est principis opus amicos parare. Placeat tibi semper haec secta, et cum reliquas uirtutes tuas tum hanc constantissime teneas nec umquam tibi persuadeatur humile esse principi nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare. Quorum utroque ita frueris ut, cum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen ardentius diligaris, primum quia facilius est unum amare quam multos, deinde quia tibi amicos tuos obligandi adest facultas tanta ut nemo te possit nisi ingratus non magis amare.

LXXXVI

Operae pretium est referre quod tormentum tibi iniunxeris ne quid amico negares. Dimisisti optimum uirum tibique carissimum inuitus et tristis et quasi retinere non posses, quantumque amares eum desiderio expertus es, distractus separatusque, dum cedis et uinceris. Ita, quod fando inauditum, cum princeps et principis amicus diuersa uelletis, id potius factum est quod amicus uolebat. O rem memoriae litterisque mandandam, praefectum praetorio non ex ingerentibus se, sed ex subtrahentibus legere eundemque otio, quod pertinaciter amet, reddere, cumque sis ipse distentus imperii curis, non quietis gloriam cuiquam inuidere! Intellegimus, Caesar, quantum tibi pro laboriosa ista statione et exercita debeamus, cum otium a te tamquam res optima et petatur et detur. Quam ego audio confusionem tuam fuisse, cum digredientem prosequereris! Prosecutus es enim nec temperasti tibi quo minus exeunti in litore amplexus, in litore osculum ferres. Stetit Caesar in illa amicitiae specula, stetit precatusque est abeunti prona maria celeremque, si tamen ipse uoluisset, recursum nec sustinuit recedentem non etiam atque etiam uotis, lacrimis sequi. Nam de liberalitate taceo. Quibus enim muneribus aequari haec cura principis, haec patientia potest, qua meruisti ut ille sibi nimium fortis ac prope durus uideretur? Nec dubito quin agitauerit secum an gubernacula retorqueret, et fecisset, nisi quod paene ipso contubernio principis felicius iucundiusque est desiderare principem desiderantem. Et ille quidem ut maximo fructu suscepti ita maiore depositi officii gloria fruitur, tu autem facilitate ista consecutus es ne quem retinere uidearis inuitum.

LXXXVII

Ciuile hoc et parenti publico conuenientissimum, nihil cogere semperque meminisse nullam tantam potestatem cuiquam dari posse ut non sit gratior potestate libertas. Dignus es, Caesar, qui officia mandes deponere optantibus, qui petentibus uacationem inuitus quidem, sed tamen tribuas, qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes, qui semper inuenias et quos ex otio reuoces et quos otio reddas. Vos quoque, quos parens noster familiariter inspicere dignatur, fouete iudicium eius, quod de uobis habet: hic uester labor est. Princeps enim cum in uno probauit amare se scire, uacat culpa, si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter diligat, cum leges amandi non det, sed accipiat? Hic praesens, ille mauult absens amari; uterque amatur, ut mauult; nemo in taedium praesentia, nemo in obliuionem absentia uenit. Tenet quisque locum, quem semel meruit, faciliusque est ut oculis eius uultus absentis quam ut animo caritas excidat.

LXXXVIII

Plerique principes, cum essent ciuium domini, libertorum erant serui: horum consiliis, horum nutu regebantur; per hos audiebant, per hos loquebantur; per hos praeturae etiam et sacerdotia et consulatus, immo ab his petebantur. Tu libertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis habes abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existimentur. Scis enim praecipuum esse indicium non magni principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes nisi aut tibi aut patri tuo aut optimo cuique principum dilectum spectatumque; deinde hos ipsos cotidie ita formas, ut se non tua fortuna, sed sua metiantur; et tanto magis digni sunt quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse. Iustisne de causis senatus populusque Romanus optimi tibi cognomen adiecit? Paratum id quidem et in medio positum, nouum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis meruisset. An satius fuit felicem uocare? quod non moribus, sed fortunae datum est. Satius magnum? cui plus inuidiae quam pulchritudinis inest. Adoptauit te optimus princeps in suum, senatus in optimi nomen. Hoc tibi tam proprium quam paternum; nec magis distincte definiteque designat, qui Traianum quam qui optimum appellat, ut olim frugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur; quae simul omnia una isto nomine continentur. Nec uideri potest optimus nisi qui est optimis omnibus in sua cuiusque laude praestantior. Merito tibi ergo post ceteras appellationes haec est addita ut maior. Minus est enim imperatorem et Caesarem et Augustum quam omnibus imperatoribus et Caesaribus et Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deorumque optimi prius nomine, deinde maximi colitur. Quo praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse quam maximum. Adsecutus es nomen quod ad alium transire non possit, nisi ut adpareat in bono principe alienum, in malo falsum, quod licet omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum. Etenim ut nomine Augusti admonemur eius cui primum dicatum est, ita haec optimi appellatio numquam memoriae hominum sine te recurret, quotiensque posteri nostri optimum aliquem uocare cogentur, totiens recordabuntur quis meruerit uocari.

LXXXIX

Quanto nunc, diue Nerua, gaudio frueris, cum uides et esse optimum et dici quem tamquam optimum elegisti! quam laetum tibi quod comparatus filio tuo uinceris! Neque enim alio magis adprobatur animi tui magnitudo quam quod optimus ipse non timuisti ligere meliorem. Sed et tu, pater Traiane (nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen sideribus obtines sedem), quantum percipis uoluptatem, cum illum tribunum, illum militem tuum tantum imperatorem, tantum principem cernis cumque eo, qui adoptauit, amicissime contendis pulchrius fuerit genuisse talem an elegisse! Macte uterque ingenti in rem publicam merito, cui hoc tantum boni contulistis! Licet alteri uestrum filii uirtus triumphalia, caelum alteri dederit, non minor tamen uestra laus quod ista per filium quam si ipsi meruissetis.

LXXXX

Scio, patres conscripti, cum ceteros ciues tum praecipue consules oportere sic adfici ut se publice magis quam priuatim obligatos putent. Vt enim malos principes rectius pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse quam ex propriis, ita boni speciosius amantur ob ea quae generi humano quam quae hominibus praestant. Quia tamen in consuetudinem uertit ut consules, publica gratiarum actione perlata, suo quoque nomine quantum debeant principi profiteantur, concedite me non pro me magis munere isto quam pro collega meo Cornuto Tertullo, clarissimo uiro, fungi. Cur enim non pro illo quoque gratias agam, pro quo non minus debeo, praesertim cum indulgentissimus imperator in concordia nostra ea praestiterit ambobus, quae si tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter obligasset? Vtrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator et carnifex stragibus amicorum et in proximum iacto fulmine adflauerat. Isdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos lugebamus, ac sicut nunc spes gaudiumque ita tunc communis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem periculis nostris diuus Nerua, ut nos, etsi minus ut bonos, promouere uellet, quia mutati saeculi signum et hoc esset quod florerent, quorum praecipuum uotum ante fuerat ut memoriae principis elaberentur.

LXXXXI

Nondum biennium compleueramus in officio laboriosissimo et maximo, cum tu nobis, optime principum, fortissime imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad summum honorem gloria celeritatis accederet: tantum inter te et illos principes interest, qui beneficiis suis commendationem ex difficultate captabant gratioresque accipientibus honores arbitrabantur, si prius illos desperatio et taedium et similis repulsae mora in notam quandam pudoremque uertissent. Obstat uerecundia quo minus percenseamus quo utrumque nostrum testimonio ornaris, ut amore recti, amore rei publicae priscis illis consulibus aequaueris. Merito necne, neutram in partem decernere audemus, quia nec fas est adfirmationi tuae derogare et onerosum confiteri uera esse quae de nobis, praesertim tam magnifica, dixisti. Tu tamen dignus es, qui eos consules facias de quibus ista possis praedicare. Tribuas ueniam quod inter haec beneficia tua gratissimum est nobis quod nos rursus collegas esse uoluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor uitae, ita una eademque ratio propositi postulabat, cuius ea uis ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat, ac perinde sit mirum si alter nostrum a collega ac si a se ipse dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est quod uterque collegae consulatu tamquam iterum suo gaudet, nisi quod tamen qui rursus consules fiunt bis quidem, sed temporibus diuersis obligantur, nos duos consulatus simul accepimus, simul gerimus alterque in altero consules et iterum et pariter sumus.

LXXXXII

Illud uero quam insigne quod nobis praefectis aerario consulatum ante quam successorem dedisti! Aucta est dignitas dignitate, nec continuatus tantum, sed geminatus est honor, finemque potestatis alterius altera tamquam parum esset excipere, praeuenit. Tanta tibi integritatis nostrae fiducia fuit ut non dubitares te salua diligentiae tuae ratione facturum, si nos post maximum officium priuatos esse non sineres. Qui, quod eundem in annum consulatum tuum et nostrum contulisti? Ergo non alia nos pagina quam te consulem accipiet, et nostra quoque nomina addentur fastis quibus ipse praescriberis. Tu comitiis nostris praesidere, tu nobis sanctissimum illud carmen praeire dignatus es, tuo iudicio consules facti, tua uoce renuntiati sumus, ut idem honoribus nostris suffragator in curia, in campo declarator existeres. Nam, quod eos potissimum mensi attribuisti quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis, quibus edicto, quibus spectaculo celebrare continget diem illum triplici gaudio laetum, qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit! Nos sub oculis tuis augustior solito currus accipiet, nos inter secunda omina et uota certantia, quae praesenti tibi conferentur, uehemur alacres et incerti ex ultra parte maior auribus nostris accidat clamor.

LXXXXIII

Super omnia tamen praedicandum uidetur quod pateris consules esse quos fecisti; quippe nullum periculum, nullus ex principe metus consulares animos debilitat et frangit, nihil inuitis audiendum, nihil coactis decernendum erit. Manet manebitque honori ueneratio sua nec securitatem auctoritate perdemus. Ac, si quid forte ex consulatus fastigio fuerit deminutum, nostra haec erit culpa, non sacculi. Licet enim, quantum ad principem, licet tales consules agere quales ante principes erant. Vllamne tibi pro beneficiis referre gratiam parem possumus? nisi tamen illam, ut semper nos meminerimus consules fuisse et consules tuos, ea sentiamus, ea censeamus quae consularibus digna sunt, ita uersemur in re publica ut credamus esse rem publicam, non consilium nostrum, non operam subtrahamus nec defunctos nos et quasi dimissos consulatus, sed quasi adstrictos et deuinctos putemus eundemque locum laboris et curae quem reuerentiae dignitatisque teneamus.

LXXXXIV

In fine orationis praesides custodesque imperii diuos ego consul pro rebus humanis ac te praecipue, Capitoline Iuppiter, precor ut beneficiis tuis faueas tantisque muneribus addas perpetuitatem. Audisti quae malo principe precabamur: exaudi quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus uotis; non enim pacem, non concordiam, non securitatem, non opes oramus, non honores: simplex cunctaque ista complexum omnium uotum est, salus principis. Nec uero nouam tibi iniungimus curam. Tu enim iam tunc illum in tutelam recepisti, cum praedonis auidissimi faucibus eripuisti; neque enim sine auxilio tuo, cum altissima quaeque quaterentur, hic, qui omnibus excelsior erat, inconcussus stetit: praeteritus est a pessimo principe, qui praeteriri ab optimo non poterat. Tu clara iudicii tui signa misisti, cum proficiscenti ad exercitum tuo nomine, tuo honore cessisti. Tu, uoce imperatoris quid sentires locutus, filium illi, nobis parentem, tibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore fiducia isdem illis uotis, quae ipse pro se nuncupari iubet, oro et obtestor, "si bene rem publicam, si ex utilitate omnium regit", primum ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus serues, deinde ut quandoque successorem ei tribuas quem genuerit, quem formauerit similemque fecerit adoptato, aut, si hoc fato negatur, in consilio sis eligenti monstresque aliquem quem adoptari in Capitolio deceat.

LXXXXV

Vobis, patres conscripti, quantum debeam publicis etiam monimentis continetur. Vos mihi in tribunatu quietis, in praetura modestiae, uos in istis etiam officiis, quae studiis nostris circa tuendos socios iniunxeratis, cum fidei tum constantiae antiquissimum testimonium perhibuistis. Vos proxime destinationem consulatus mei his acclamationibus adprobauistis ut intellegam etiam atque etiam enitendum mihi ut hunc consensum uestrum complectar et teneam et in dies augeam. Etenim memini tunc uerissime iudicari, meruerit quis honorem necne, cum adeptus est. Vos modo fauete huic proposito et credite, si cursu quodam prouectus ab illo insidiosissimo principe antequam profiteretur odium bonorum, postquam professus est, substiti, cum uiderem, quae ad honores compendia paterent, longius iter malui; si malis temporibus inter maestos et pauentes, bonis inter securos gaudentesque numeror; si denique in tantum diligo optimum principem in quantum inuisus pessimo fui. Ego reuerentiae uestrae sic semper inseruiam, non ut me consulem et mox consularem, sed ut candidatum consulatus putem.