I
Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae. Nam cum pater eius litem aestimatam populo soluere non potuisset ob eamque causam in uinclis publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat, soluisset. Habebat autem in matrimonio sororem germanam suam, nomine Elpinicen, non magis amore quam more ductus: namque Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere. Huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone, ut eam sibi uxore, daret: id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum. Is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negauit se passuram Miltiadis progeniem in uinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea, quae polliceretur, praestitisset.
II
Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum peruenit. Habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris ciuilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat uersatus. Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum ualuit auctoritate. Primum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thraecum fugauit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium in coloniam misit. Idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum nauium classem deuictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est. Namque hostium nauibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam uim uno concursu prostrauit. Qua uictoria magna praeda potitus cum domum reuerteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmauit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, uacuefecit, sessores ueteres urbe insulaque eiecit, agros ciuibus diuisit. Thasios opulentia fretos suo aduentu fregit. His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem uergit, est ornata.
III
Quibus rebus cum unus in ciuitate maxime floreret, incidit in eandem inuidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes: nam testarum suffragiis [quod illi ostrakismon uocant] decem annorum exilio multatus est. Cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paenituit. Nam cum ille animo forti inuidiae ingratorum ciuium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius uirtutis desiderium consecutum est. Itaque post annum quintum, quam expulsus erat, in patriam reuocatus est. Ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans *** contendere, Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas ciuitates conciliauit. Post, neque ita multi, Cyprum cum ducentis nauibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae deuicisset, in morbum implicitus in oppido Citio est mortuus.
IV
Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desiderauerunt. Fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem imposuerit fructus seruandi gratia, ne quis impediretur, quominus eius rebus, quibus quisque uellet, frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo uideretur negare. Saepe, cum aliquem offensum fortuna uideret minus bene uestitum, suum amiculum dedit. Cotidie sic cena ei coquebatur, ut, quos inuocatos uidisset in foro, omnis deuocaret, quod facere nullum diem praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit: multos locupletauit, complures pauperes mortuos, quo unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. Sic se gerendo minime est mirandum, si et uita eius fuit secura et mors acerba.