I
1 . Haec eo anno - ut praetereamus negotiorum minutias - agebantur. Iulianus uero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et uidebatur nouum adiunctum esse Augusto priuatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum. 2. et licet accidentium uarietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique diuidens imperiique sui memoriam magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciua certamina obsidente Vespasiano posteaque Tito aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat inmodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi, qui olim Brittannias curauerat pro praefectis. 3. cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius iuuaretque prouinciae rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris adsultibus erumpentes fecere locum exustis aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento destinatius repellente cessauit inceptum. 4. Isdem diebus legatos ad se missos ab urbe aeterna clare natos meritisque probabilis uitae compertos imperator honoribus diuersis adfecit. et Apronianum Romae decreuit esse praefectum, Octauianum proconsulem Africae, Venusto uicariam commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem orientis in locum auunculi sui Iuliani recens defuncti prouexit. 5. quibus ut conuenerat ordinatis, terrebatur omine quodam ut docuit exitus praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluuio sanguinis repente extincto eumque comite Iuliano secuto uulgus publicos contuens titulos Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat. 6. praecesserat aliud saeuum. namque kalendis ipsis ianuariis ascendente eo gradile Genii templum e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior nullo pulsante repente concidit animamque insperato casu efflauit, quod adstantes - incertum per inperitiam an adulandi cupiditate - memorabant consulum seniori portendi nimirum Sallustio, sed ut apparuit non aetati sed potestati maiori interitum propinquare monstrabatur. 7. super his alia quoque minora signa subinde quid accideret ostendebant. inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu uibratam: quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena peruadere molienti rectori. ideoque intempestiuo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum inruentibus armis externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittente ui mortis. isdem diebus nuntiatum est ei per litteras Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis aperto prohibuisse responso.
II
1. Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere aduenticiis adiumentis rem uindicari Romanam, cuius opibus foueri conueniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas inplorare. 2. solum Arsacem monuerat Armeniae regem ut collectis copiis ualidis iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere propere cogniturus. proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso hostiles occupare properans terras nondum adulto uere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten. 3. quo conperto omnes euolant ex hibernis transmissoque, ut textus docebat scriptorum, dispersi per stationes uarias aduentum principis exspectabant. ipse autem Antiochiam egressurus Heliopoliten quendam Alexandrum Syriacae iuris dictioni praefecit turbulentum et saeuum: dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus auaris et contumeliosis huius modi iudicem conuenire. 4. cumque eum profecturum deduceret multitudo promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex conpellationibus et probris conceperat, emollita loquebatur asperius se esse eos adserens postea non uisurum. 5. disposuisse enim aiebat hiemandi gratia per conpendiariam uiam consummato procinctu Tarsum Ciliciae reuersurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur. et hoc haut diu postea contigit. corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa in suburbano sepultum est ut ipse mandarat, 6. Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus Hierapolim solitis itineribus uenit. ubi cum introierit ciuitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis uulneratis tignorum tegularumque pondere magno conlisit. 7. unde contractis copiis omnibus Mesopotamiam tam propere signa commouit ut fama de se nulla praeuersa - id enim curatius obseruarat - inprouisus Assyrios occuparet. denique cum exercitu et Scytharum auxiliis Euphrate nauali ponte transmisso uenit ad Batnas municipium Osdroenae ibique inlaetabile portentum offendit. 8. cum enim calonum frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum prope aceruum palearum stetisset inpendio celsum - hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur - rapientibus multis quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum
III
1. Maestus exinde digressus uenit cursu propero Carras antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne unde duae ducentes Persidem uiae regiae distinguuntur, laeua per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten. 2. ibi moratus aliquot dies dum necessaria parat, et Lunae, quae religiose per eos colitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio mandasseque arripere fidentius principatum si se interisse didicerit apud Parthos. 3. hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis euenturum triste aliquid praesagiebat. quocirca et ipse et uisorum interpretes praesentia contemplantes, diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas Apriles, obseruari debere pronuntiabant. uerum ut conpertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum praefecturam regente Aproniano in urbe conflagrauit aeterna, ubi, ni multiplex iuuisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum. 4. Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti procursatorum aduentu anhelantium etiam tum indicatur equestres hostium turmas uicino limite quodam perrupto auertisse subito praedas. 5. cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitauerat, triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, isdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent uigilanter omnia seruaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat euenisse, mandabatque eis ut, si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu uastatis apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent necessitatum articulis adfuturi. 6. His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigridem, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa, mane iumentum quo ueheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus dum dolorum inpatiens uoluitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamauit plaudentibus proximis "Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatam". 7. et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Dauanam uenit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluuius funditur in Euphraten. hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie uentum est ad Callinicum 4, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et carpentum, quo uehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more conpleta, somno per otium capto exultans pernoctauit et laetus. 8. luce uero secuta profectus exinde per supercilia riparum fluuialium aquis adulescentibus undique conuenis cum armigera gradiens manu in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi oblata ex auro corona tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter ut ad furta bellorum adpositi. 9. dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis aduenit tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naues ex diuersa trabe confectae, commeatus abunde ferentes et tela et obsidionales machinas; quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad conpaginandos necessariae pontes.
IV
1. Re ipsa admoneor, breuiter, quantum mediocre potest ingenium haec instrumentorum genera ignorantibus circumscripte monstrare; et ballistae figura docebitur prima. 2. ferrum inter axiculos duos firmum conpaginatur et uastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex uolumine tereti, quod in medio pars polita conponit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cauatus, et hac multiplici chorda neruorum tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in temonis cauamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto hinc inde ualidi iuuenes uersant agiliter rotabilem flexum. 3. cum ad extremitatem neruorum acumen uenerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis auolat, interdum nimio ardore scintillans, et euenit saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale uulnus agnoscat. 4. Scorpionis autem, quem appellant nunc Onagrum, huius modi forma est. dolantur axes duo quernei uel ilicei, curuanturque mediocriter, ut prominere uideantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cauernas funes conligantur robusti, conpagem, ne dissiliat, continentes. 5. ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus ita neruorum nodulis inplicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea uel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, ualidis nexibus inligatum et locatum super congestos cespites uel latericios aggeres. nam muro saxeo huius modi moles inposita disiectat quidquid inuenerit subter concussione uiolenta, non pondere. 6. cum igitur ad concertationem uentum fuerit, lapide rotundo fundae inposito, quaterni altrinsecus iuuenes repagula, quibus incorporati sunt funes, explicantes, retrorsus stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister claustrum, quod totius operis continet uincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu uolucri stilus et mollitudine offensus cilicii saxum contorquet, quicquid incurrerit conlisurum. 7. et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri uocabulum indidit aetas nouella ea re, quod asini feri eum uenatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant. 8. Hinc ad arietem ueniemus. eligitur abies uel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento uocabulum indidit, et sic suspensa utrimque transuersis asseribus et ferratis quasi ex lance uinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur multitudo retro repellens rursus ad obuia quaeque rumpenda protrudit ictibus ualidissimis instar adsurgentis et cedentis arietis qua crebritate uelut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas concidunt structurae laxatae murorum. 9. hoc genere operis si fuerit exserto uigore discussum, nudatis defensoribus ideoque solutis obsidiis ciuitates munitissimae recluduntur. 10. Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis conditur machina scriptoribus historicis nota, quam elepolin Graeci cognominamus. cuius opera diuturna Demetrius Antigoni filius regis Rhodo aliisque urbibus oppugnatis Poliorcetes est appellatus. 11. aedificatur autem hoc modo. testudo conpaginatur inmanis axibus roborata, longissimis ferreisque clauis aptata et contegitur coriis bubulis uirgarumque recenti textura atque limo asperguntur eius suprema ut flammeos detrectet et missiles casus. 12. conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graues, qualia nobis pictores ostendunt fulmina uel fictores, ut quicquid petierit aculeis exsertis abrumpat. 13. hanc ita ualidam molem rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles languidiori murorum parti uiribus admouet concitis, et nisi desuper propugnantium ualuerint uires conlisis parietibus aditus patefacit ingentes. 14. Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie. sagitta est cannea inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam, quo nentur lintea stamina, concauatur uentre subtiliter et plurifariam patens atque in alueo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento. 15. et si emissa lentius arcu inualido - ictu enim rapidiore extinguitur - haeserit usquam, tenaciter cremat aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto puluere consopitur. hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. nunc ad rerum ordinem reuertamur.
V
1. Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium principio mensis Aprilis ingressus est munimentum tutissimum et fabre politum. cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt flumina uelut spatium insulare fingentes. 2. quod Diocletianus exiguum antehac et suspectum muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, ne uagarentur per Syriam Persae ita ut paucis ante annis cum magnis prouinciarum contigerat damnis. 3. namque, cum Antiochiae in alto silentio scaenicis ludis mimus cum uxore inmissus e medio sumpta quaedam imitaretur, populo uenustate attonito coniunx "nisi somnus est" inquit "en Persae" et retortis plebs uniuersa ceruicibus exaceruantia in se tela declinans spargitur passim. ita ciuitate incensa et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et uastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade uiuo exusto, qui eos ad suorum interitum ciuium duxerat inconsulte. et haec quidem Gallieni 2 temporibus euenerunt. 4. Iulianus uero dum moratur apud Cercusium, ut per naualem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti Galliarum praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos obtestantisque, ne ita intempestiue nondum pace numinum exorata inreuocabile subiret exitium. 5. posthabito tamen suasore cautissimo fidentius ultra tendebat, quoniam nulla uis humana uel uirtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. statimque transgressus pontem auelli praecepit, necui militum ab agminibus propriis reuertendi fiducia remaneret. 6. pari sorte hic quoque omen inlaetabile uisum est apparitoris cuiusdam cadauer extentum carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus casu inpediente frustratus est. sed miserando homine trucidato postridie aduenit, ut ille promiserat, alia classis abunde uehens annonam. 7. Profecti exinde Zaitham uenimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic Gordiani imperatoris longe conspicuum uidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus tempore conpetenti 8. ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine uelut certiore iam spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae aliorsum prorupit euentus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum. 9. nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discreuere postremi, ut fidem uaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinauerat mare, sortemque his posteriorem ueram quidem sed non minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos uincere posse. 10. Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena licet iuste inuadenti contrarium. 11 . sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reuerenda tunc erat auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseuerantium diu. et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat. 12. secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole uergente iam in occasum ex parua nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum Iouianus nomine miles de caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat. 13. eoque uiso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id uetare procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri uel suadent ideoque hoc nimis cauendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri. I4. contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua ui ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia conuolare. 15. Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et cohortes et manipuli conuenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disseruit fauorabilis studio concordi cunctorum: 16. "Contemplans maximis uiribus et alacritate uos uigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam uel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta uidit Caspios lacus, Ventidium nouimus Antoni legatum strages per hos tractus innumeras edidisse. 17. sed ut a uetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et Seuerus hinc sunt digressi uictores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc uidimus honorate, apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi praefecti praetorio sceleste iuuantibus paucis in hoc ubi sepultus est loco, uulnere impio cecidisset. nec errauere diu manes eius inulti, quod uelut clarente iustitia omnes, qui in eum conspirauere, cruciabilibus interiere suppliciis. 18. et illos quidem uoluntas ad altiora propensior subire inpulit facinora memoranda, nos uero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae et damnorum magnitudines carorumque amissiones ad haec, quae proposuimus, hortantur, uotis omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus. 19. adero ubique uobis adiumento numinis sempiterni imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis, ut reor. at si fortuna uersabilis in pugna me usquam fuderit, mihi uero pro Romano orbe memet uouisse sufficiet ut Curtii Muciique ueteres et clara prosapia Deciorum. abolenda nobis natio molestissima cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor. 20. plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae uexabant. deuicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed eam dux inclytus timuit superesse uictoriae. euertit funditus Numantiam Scipio post multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae, Roma subuertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis laboret monumentorum ueterum fides, ut has ciuitates aliquando ualuisse credamus. 21. haec ut antiquitatum peritus exposui, superest ut auiditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit uentum, signa propria secuturus sciens, quod, si remanserit quisquam, exsectis cruribus relinquetur. nihil enim praeter dolos et insidias hostium uereor nimium callidorum. 22. ad summam polliceor uniuersis rebus post haec prospere mitigatis absque omni praerogatiua principum, qui quod dixerint uel censuerint pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum uel secus siquis exegerit redditurum. 23. quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos uestros, multa praesumentes et bona aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri et coniectantes aequitati semper solere iungi uictoriam". 24. Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis nihil periculosum fore uel arduum clamitabat sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente. 25. maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante perque ordines discurrente cadentes uidisse gentes aliquas, alias supplicantes.
VI
1. Res adegit huc prolapsa, ut in excessu celeri situm monstrare Persidis, descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre uera dixere paucissimi. quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. quisquis enim adfectat nimiam breuitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur. 2. Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus appellatum ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in uocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, uerum paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu factorum aucti sublimius. 3. qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore Seleuco eiusdem Alexandri successore, cui uictoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis. 4. denique post finitima cuncta ui uel aequitatis consideratione uel metu subacta, ciuitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et uulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus. 5. unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere uel maxima. 6. quam ob rem numinis eum uice uenerantur et colunt ea usque propagatis honoribus ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet ciuili concertatione, quae adsidue apud eos eueniunt, uelut sacrilegium quisque caueat ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat uel priuatum. 7. Satisque constat hanc gentem regna populis ui superatis conpluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem deleuit Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum. 8. deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi cunctis paene copiis terra marique consumptis uix ipsi tutum inuenere discessum, ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam. 9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere uictrices. 10. Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breuiterque absoluam. hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur. 11. quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, nauigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum uiginti milium stadiorum uelut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et uicorum nauiumque crebri discursus. 12. ergo permeatis angustiis ante dictis uenitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum interuallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul inde alius, quem uocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui feruentem solis exortum suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens. 13. utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. ab arctoo cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et Scytharum gentibus multis et Arimaspis hominibus luscis et feris. ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, mare rubrum et Scenitas Arabas, quos Saracenos posteritas appellauit: Mesopotamiam sub axe meridiali despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras in pelagus eiectatur australe. 14. Sunt autem in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae id est magistri equitum curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia. 15. Citra omnes prouincias est nobilis Assyria celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosa, ad unum concessit uocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum uulgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alueo Tigris uoratus fluensque subterraneus percursis spatiis longis emergit. 16. hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si auicula insederit breuis, praepedito uolatu submersa penitus euanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inueniet humana mens praeter puluerem extinguendi commentum. 17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore graui consumit. quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius uagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset. 18. cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui, uidebatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseueranti odore quicquid prope uenerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eueniat, rationibus physicis permittatur. 19. apud Asbamaei quoque Iouis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra margines intumescit. 20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus uocitata longaque adsuetudine ad hoc translata uocabulum ea re quod inter Onam et Tigridem sita nauigeros fluuios adiri uado numquam potuit: transire enim diabainein dicimus Graeci. 21. et ueteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transiuimus, Diabas et Adiabas iunctis naualibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni prouincia Baetica. 22. In hac Adiabena Ninus est ciuitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina uaria proeliorum incitato Marte prostrauit. 23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae. splendidissimae uero et peruulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus incolarum uiribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci. 24. qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, auulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum incensa ciuitate milites fanum scrutantes inuenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid inuenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium ui concepta morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus. 25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae ueteris, ut memorant ipsi, apud quos ueridica uaticinandi fides eluxit. perfluunt autem has easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus nauigabilis per omnes est riuos, insulasque circumfluens, et arua cultorum industria diligentius rigans uomeri et gignendis arbustis habilia facit. 26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera breuia sunt et obscura. fluuii uero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes. 27. At in laeua Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam totius Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in Atropatenae uocabulum permutatos belli iure possedit. 28. pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus uincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. harum terrarum incolae omnes ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium uocant. 29. Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris adfluunt et uinariis, pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque uenis liquidis locupletes. 30. edunt apud eos prata uirentia fetus equorum nobilium, quibus, ut scriptores antiqui docent nosque uidimus, ineuntes proelia uiri summates uehi exultantes solent, quos Nesaeos appellant. 31. abundat aeque ciuitatibus ditibus Media et uicis in modum oppidorum exstructis et multitudine incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum. 32. In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam huc incidimus, pauca conueniet expediri. magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato machagistiam esse uerbo mystico docet, diuinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus Darei pater. 33. qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam uenerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus tradunt. 34. ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut faustam praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt. 35. huius originis apud ueteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus diuinis sollemniter utebantur. eratque piaculum aras adire uel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus libamenta diffunderet praecursoria. uerum aucti paulatim in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen uillasque inhabitantes nulla murorum firmitudine conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati. 36. ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi initium equino hinnitu sortiti. 37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius laxiore arcu - nam ictu extinguitur rapido - haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua uoluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulueris consopitur. 38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem seruantes et coalescens durant ex materia uenae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam ut diximus, naphtam uocabulo appellauere gentili. 39. Per haec loca ciuitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum. 40. amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille superior rex amabilis abolito uetere id uocabulum dedit cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et uias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare. 41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus diues et palmite aquarumque copia iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada. 42. oppida uero mediterranea sunt ampliora - incertum enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae uero uisuntur ibi tres tantum Tabiana et Fara et Alexandria. 43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes niuales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluuius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille. 44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina iuuant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. excedentes enim e uita morte fortuita conuiciis insectantur ut degeneres et ignauos. 45. Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suauitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeua Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus adsueti. 46. ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et diuersoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et riuorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis uideatur ad felicitatem deesse supremam. 47. ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et uallibus, has tamen ciuitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum. 48. Post huius terminos gentis Carmania maior uerticibus celsis erigitur ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed obscurior Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans caespiteque ubere iuxta fecunda. 49. amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt etiam ciuitates licet numero paucae uictu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis. 50. Interius uero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare. apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est leuior, sed uescuntur uenatibus, quorum uarietate inmane quantum exuberant. ubi etiam tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis dudum nos meminimus rettulisse. 51. nec ideo tamen stiuam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et marinis mercibus plerique sustentantur. 52. hic amnes duo peruulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia superantes natatu aliquotiens tigris improuisae finitima populantur. habent etiam ciuitates inter minora municipia ualidas duas quidem maritimas Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam. 53. Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii uersari genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur. 54. Sedes uicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora. 55. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere ueteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges. 56. eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca uescitur et montana, membris est magis conpactis et ualidis, ut indicio sunt cameli a Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena uisi Romanis. 57. gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti conuenis aquis augent inmania Oxi fluenta. 58. sunt et hic ciuitates, quas amnes diuersi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa, unde regnum et uocabulum nationis est institutum. 59.... sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt nauium capacissimi Araxates 41 et Dymas, qui per iuga uallesque praecipites in campestrem planitiem fluuii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis. 60. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori fructuosa, ideo nec ciuitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus. praeter quorum radices et uicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet mercatoribus peruium ad Seras subinde commeantibus. 61. Circa defectus et crepidines montium, quos Imauos et Apurios uocant, Scythae sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus tangentes extremum. qui uelut agentes quodam secessu coalitique solitudine per interualla dispersi sunt longa adsueti uictu uili et paupertino. 62. et gentes quidem uariae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio properans superfluum puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit uates Homerus in hoc uersu glaktophagon Abion te dikaiotaton anthropon. 63. inter flumina uero multa, quae per has terras uel potioribus iungit natura uel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. ciuitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et Saga. 64. Vltra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et orientali niuosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et Asmira et Emodon et Oporocorra. 65. hanc itaque planitiem undique prona decliuitate praeruptam terrasque lato situ distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu percurrunt. et dispar est tractuum diuersorum ingenium: hic patulum, alibi molli deuexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat. 66. incolunt autem fecundissimam glebam uariae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum uero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae uero australi celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et Sera nitidae sunt et notissimae. 67. agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est uoluptabile, nulli finitimorum molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque uentorum commodissimus flatus et abunde siluae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris uelut quaedam uellera molientes ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens. 68. ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris uitae cultores uitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila uel quaedam alia fluuium transierint aduenae, nulla sermonum uice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent aduenticium. 69. Ariani uiuunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis uehendis sufficiens nauibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem uocabulo dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde nauiganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille. 70. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluuius a Bactrianis exsurgens. habent autem etiam ciuitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea nauigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta. 71. Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, ... Arabium nomine ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris. 72. Post quos exaduersum Arachosia uisitur, dextrum uergens in latus Indis obiecta, quam ab Indo fluuiorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis multo minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem appellatam. hic quoque ciuitates sunt inter alias uiles Alexandria et Arbaca et Choaspa. 73. At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluuii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. ciuitates autem etiam hic sunt praeter insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur. 74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias nouem milium stadiorum, australe uero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur. 75. Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diuersitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt omnes, subnigri uel liuido colore pallentes, caprinis oculis torui et superciliis in semiorbium speciem curuatis iunctisque, non indecoribus barbis capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue uel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum ueterum morem abiecisse primos Athenienses Thucydides est auctor amplissimus. 76. effusius plerique soluti in uenerem aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura uel pauca. unde apud eos per libidines uarias caritas dispersa torpescit. munditias conuiuiorum et luxum maximeque potandi auiditatem uitantes ut luem. 77. nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed uenter uni cuique uelut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos. 78. inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et uineta, nec cupiant aliquid nec contingant uenenorum et secretarum artium metu. 79. super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile uisitur Persa: ita obseruantius haec aliaque pudenda declinant. 80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate uagoque incessu se iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus uerbis insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in aduersis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, uitae necisque potestatem in seruos et plebeios uindicantes obscuros: cutes uiuis hominibus detrahunt particulatim uel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere uel loqui licet uel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium uinciuntur. 81. leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit. 82. ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut finxit uetustas aut olim recepta consuetudo cessauit. 83. militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus metuendi uel exercitibus maximis, equitatus uirtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni seruitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat ita audax et ad pulueres Martios erudita, ni bellis ciuilibus externisque adsidue uexarentur. 84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus uario ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari uentorum, inter calceos tamen et uerticem nihil uideatur intectum. armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam uictam et Croesum. 85. Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim uelut coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque grauidulae edunt minutas binas aut ternas uel uniones ideo sic appellatas quod euisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores. 86. idque indicium est aetheria potius deriuatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus uesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos et teretes, uespertini uero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. minima autem uel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus uariatis. conclusae uero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe uitiis diffluunt abortiuis. 87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa deuios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt. 88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.