I
Etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus ciuibus in eorum periculis semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio uidetur esse offici mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse uisa est, eadem uobis ad absoluendum debet uideri. Nam me cum amicitiae uetustas, cum dignitas hominis, cum ratio humanitatis, cum meae uitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata, tum uero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare officium, consulatus denique ipse mihi una a uobis cum salute rei publicae commendatus coegit. Non is enim C. Rabirium culpa delicti, non inuidia uitae, Quirites, non denique ueteres iustae grauesque inimicitiae ciuium in discrimen capitis uocauerunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem ac perniciem ciuitatis ualeret, idcirco in his rebus euertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudoque temptat a est. Quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae labefactari conuellique uideat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque communibus, implorare ciuium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere, est etiam bonorum et fortium ciuium, quales uos omnibus rei publicae temporibus exstitistis, intercludere omnis seditionum uias, munire praesidia rei publicae, summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; ea qui secutus sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum iudicare. Quam ob rem labor in hoc defendendo praecipue meus est, studium uero conseruandi hominis commune mihi uobiscum esse debebit.
II
Sic enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus uobis prouidendam neque a tribuno pl. susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam. Agitur enim nihil aliud in hac causa, Quirites, nisi ut nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et praesidium salutis. Quae cum ita sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Ioue Optimo Maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac ueniam peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conseruandam et ad rem publicam constituendam inluxisse patiantur. Deinde uos, Quirites, quorum potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno tempore uita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicae uestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis. Nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici potestati. Quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum uero parum. Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc uiolatos esse dixisti pluribus uerbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint.
III
An de peculatu facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro uirtute sua est honestissime liberatus, ipse uero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem uerbo est umquam uocatus. An de sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris excusatio quaereretur. Quid enim est tam ueri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut alter uita crudelissime priuaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? An de seruis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de ciuibus Romanis contra legem Porciam uerberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari uoluntate Campaniae ornetur, cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae conuenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius uicinitatis nomen ac termini postulabant? Nam quid ego ad id longam orationem comparem quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae pepercisse? Quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. Ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse. Illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse uoluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat. Nam de perduellionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. Quod utinam, Quirites: ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam hoc, quod ille crimen esse uolt, proprium testimonium meae laudis esset. Quid enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? Sed ista laus primum est maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo uestigium crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum uirorum fortium qui uestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse uoluerunt.
IV
Quam ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui ciuibus Romanis in contione ipsa carnificem, qui uincla adhiberi putas oportere, qui in campo Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad ciuium supplicium defigi et constitui iubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis ueto, qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris uestigiis esse dico, qui castam contionem, sanctum campum, inuiolatum corpus omnium ciuium Romanorum, integrum ius libertatis defendo seruari oportere? Popularis uero tribunus pl. custos defensorque iuris et libertatis! Porcia lex uirgas ab omnium ciuium Romanorum corpore amouit, hic misericors flagella rettulit; Porcia lex libertatem ciuium lictori eripuit, Labienus, homo popularis, carnifici tradidit; C. Gracchus legem tulit ne de capite ciuium Romanorum iniussu uestro iudicaretur, hic popularis a IIuiris iniussu uestro non iudicari de ciue Romano sed indicta causa ciuem Romanum capitis condemnari coegit. Tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis inuisitatis sed etiam uerborum crudelitate inaudita uiolare libertatem huius populi, temptare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus es? Namque haec tua, quae te, hominem clementem popularemque, delectant, "I, LICTOR, CONLIGA MANVS," non modo huius libertatis mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut Numae Pompili; Tarquini, superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus carmina quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime commemoras: "CAPVT OBNVBITO, ARBORI INFELICI SVSPENDITO," quae uerba, Quirites, iam pridem in hac re publica non solum tenebris uetustatis uerum etiam luce libertatis oppressa sunt.
V
An uero, si actio ista popularis esset et si ullam partem aequitatis haberet aut iuris, C Gracchus eam reliquisset? Scilicet tibi grauiorem dolorem patrui tui mors attulit quam C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius patrui mors est quem numquam uidisti quam illi eius fratris quicum concordissime uixerat, et simili iure tu ulcisceris patrui mortem atque ille persequeretur fratris, si ista ratione agere uoluisset, et par desiderium sui reliquit apud populum Romanum labienus iste, patruus uester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus reliquerat. An pietas tua maior quam C. Gracchi, an animus, an consilium, an opes, an auctoritas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent, tamen prae tuis facultatibus maxima putarentur. Cum uero his rebus omnibus C. Gracchus omnis uicerit, quantum interuallum tandem inter te atque illum interiectum putas? Sed moreretur prius acerbissima morte miliens C. Gracchus quam in eius contione carnifex consisteret; quem non modo foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges atque urbis domicilio carere uoluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis uestris, cum iste omnis et suppliciorum et uerborum acerbitates non ex memoria uestra ac patrum uestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum commentariis conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte hanc condicionem uobis esse uoltis quam serui, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent. Misera est ignominia iudiciorum publicorum, misera multatio hortorum, miserum exsilium; sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod uestigium libertatis. Mors denique si proponitur, in libertate moriamur, carnifex uero et obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore ciuium Romanorum sed etiam a cogitatione, oculis, auribus. Harum enim omnium rerum non solum euentus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna ciue Romano atque homine libero est. An uero seruos nostros horum suppliciorum omnium metu dominorum benignitas uindicta una liberat; nos a uerberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque res gestae neque acta aetas neque uestri honores uindicabunt? Quam ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor et prae me fero te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia actione sed regia, meo consilio, uirtute, auctoritate esse depulsum. Qua tu in actione quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges, omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica iura neglexisti, tamen a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; liberum tempus nobis dabitur ad istam disceptationem.
VI
Nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus. Arguis occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum. At id C. Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare, C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum! - Nihil me clamor iste commouet sed consolatur, cum indicat esse quosdam ciuis imperitos sed non multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem me fecisset, si uestro clamore perturbatum iri arbitraretur. Quanto iam leuior est acclamatio! Quin continetis uocem indicem stultitiae uestrae, testem paucitatis! - Libenter, inquam, confiterer, si uere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus ualebit, ad crimen non minus. Confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse. Quid est, Labiene? quam a me grauiorem confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas? nisi uero interesse aliquid putas inter eum qui hominem occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. Si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt; si arma iure sumpta concedis, interfectum iure concedas necesse est.
VII
Fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis uideretur, operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque conseruaretur. Adhibent omnis tribunos pl. praeter Saturninum, praetores praeter Glauciam; qui rem publicam saluam esse uellent, arma capere et se sequi iubent. Parent omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur. Hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, labiene, quaero. Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita uis, eodem Q. Labienum, patruum tuum; in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus, atque ille senatus quem etiam uos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc sunt in inuidiam uocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis, laudare consueuisus, cum equester ordo - at quorum equitum, di immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei publicae atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant, - cum omnes omnium ordinum homines qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faciendum fuit? De te ipso, inquam, Labiene, quaero. Cum ad arma consules ex senatus consulto uocauissent, cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi uix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento fore putabat, cum denique Q. Scaeuola confectus senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi uim et infirmitatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serranus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro salute communi arma cepissent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuuentus accurreret, Cn. et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octauii, Metelli, Iulii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Seruilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi uiri cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere conuenit? utrum inclusum atque abditum latere in occulto atque ignauiam suam tenebrarum ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem propter uitae turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo, Metello, Scaeuola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis uerum etiam periculi societatem?
VIII
Tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignauia, ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem uocarent, quam tandem auctoritatem, quam uocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum uelles? "Patruus," inquit, "meus cum Saturnino fuit." Quid? pater quicum? quid? propinqui uestri, equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, uicinitas uestra? quid? ager Picenus uniuersus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est? Equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum; nemo est, inquam, inuentus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. At fuit uester patruus. Fuerit, et fuerit nulla ui, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis uolneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum uoci atque imperio non oboedire? Atqui uidemus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret. Latere mortis erat instar turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; uirtus et honestas et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in crimen uocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reliquisset?
IX
At C. Decianus, de quo tu saepe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi suae, condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo iudicio improbum ciuem esse et non retinendum in ciuitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia commoueret, aut suam significaret imitandae improbitatis uoluntatem. Itaque mihi mirum uidetur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inueneris; nam Sex. Titio damnato qui istam habere auderet inuentus est nemo. Quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam nauem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum uideres. Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. Causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium uocas. An non intellegis, primum quos homines et qualis uiros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui uiuunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? Nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. uero Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia uirtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa grauitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac ciuitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus? Quid de illis honestissimis uiris atque optimis ciuibus, equitibus Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt? quid de tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt?
X
Sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem uere patrem patriae, parentem, inquam, uestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus? Etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putauit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui uocauit? Ac si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C. Marius dedit, idemque uiolauit, si in fide non stetit. Quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? Adeone hospes es huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in aliena ciuitate, non in tua magistratum gerere uideare? "Quid iam ista C. Mario," inquit, "nocere possunt, quoniam sensu et uita caret?" Itane uero? tantis in laboribus C. Marius periculisque uixisset, si nihil longius quam uitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? At, credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. Non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac uirtute uersatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de causis uirorum bonorum mentes diuinae mihi atque aeternae uidentur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi sempiternum spectare uideatur. Quapropter equidem et C. Mari et ceterorum uirorum sapientissimorum ac fortissimorum ciuium mentis, quae mihi uidentur ex hominum uita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. Etenim, Quirites, exiguum nobis uitae curriculum natura circumscripsit, immensum gloriae.
XI
Qua re, si eos qui iam de uita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis condicionem relinquemus. Sed si illos, Labiene, quos iam uidere non possumus neglegis, ne his quidem quos uides consuli putas oportere? Neminem esse dico ex his omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in iudicium uocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. Omnes ei quorum tu ex aetate coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis C. Rabiri nomine citantur. At occidit Saturninum Rabirius. Vtinam fecisset! non supplicium deprecarer sed praemium postularem. Etenim, si Scaeuae, seno Q. Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas quibus aqua suppeditabatur Iouis Optimi Maximi templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in Capitolino improborum ciuium ...
FRAGMENTA
... aret. Itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam uos uniuersi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, uocibus repudiauistis.
Idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo, praedico, denuntio. Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum aduenticium, nullum extraneum malum est quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc ciuitatem esse uoltis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus atque nouarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cauendum. Hisce autem malis magnum praesidium uobis maiores uestri reliquerunt, uocem illam consulis: "qui rem publicam saluam esse uellent". Huic uoci fauete, Quirites, neque uestro iudicio abstuleritis mihi ... neque eripueritis rei publicae spem libertatis, spem salutis, spem dignitatis. Quid facerem, si T. Labienus caedem ciuium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupauisset? Facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, uos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse uobiscum armato obsisterem. Nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non uideo, non uis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non uos ad arma uocandos esse, uerum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem uestrae maiestatis putaui. Itaque nunc uos omnis oro atque obtestor hortorque. Non ita mos est, consulem es ...
... timet; qui hasce ore aduerso pro re publica cicatrices ac notas uirtutis accepit, is ne quod accipiat famae uolnus perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco mouere potuerunt, is nunc impetum ciuium, cui necessario cedendum est, perhorrescit. Neque a uobis iam bene uiuendi sed honeste moriendi facultatem petit, neque tam ut domo sua fruatur quam ne patrio sepulcro priuetur laborat. Nihil aliud iam uos orat atque obsecrat nisi uti ne se legitimo funere et domestica morte priuetis, ut eum qui pro patria nullum umquam mortis periculum fugit in patria mori patiamini.
Seru. Verg. Aen. I, 13: Dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pl. praestitutum est; a uobis peto quaesoque ut hanc meam defensionem pro amici periculo fidelem, pro rei publicae salute consularem putetis.
Cicero pro Rabirio: et cum uniuerso populo Romano, tum uero equestri ordini longe carissimus.