I
Epaminondas, Polymnii filius, Thebanus. De hoc priusquam scribimus, haec praecipienda uidentur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neue ea, quae ipsis leuiora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare uero etiam in uitiis poni: quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. Cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque uitae uelimus Epaminondae, nihil uidemur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur uirtutibus.
II
Natus igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus, eruditur autem, sic, ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum peruulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysi, Tarentinum, Pythagoreum: cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac seuerum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit; neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus. Atque haec ad nostram consuetudine, sunt leuia et potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant. Postquam ephebus est factus et Palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini uirium seruiuit quam uelocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. In armis uero plurimum studii consumebat.
III
Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat enim modestus, prudens, grauis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo ueritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. Idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quod interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque cum in circulum uenisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus. Paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil praeter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios subleuandos saepe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. Nam cum aut ciuium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut uirgo amici nubilis quae propter paupertatem collocari non posset, amicorum consilium habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat: eamque summam cum fecerat, priusquam acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea res perueniebat, sciret, quantum cuique deberet.
IV
Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas uenit et Micythum adulescentulum quinque talentis ad suam perduxit uoluntatem, quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam conuenit et causam aduentus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram "nihil" inquit "opus pecunia est: nam si rex ea uult, quae Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. Namque orbis terrarum diuitias accipere nolo pro patriae caritate. Tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui". hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exiret suaque, quae attulerat, liceret efferre, "istud quidem" inquit "faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum peruenisse, quod delatum accipere noluissem". A quo cum quaesisset, quo se deduci uellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut tuto perueniret. Neque uero id satis habuit, sed etiam, ut inuiolatus in nauem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit. Abstinentiae erit hoc satis testimonium. Plurima quidem proferre possimus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc uolumine uitam excellentium uirorum complurium concludere constituimus, quorum separatim multis milibus uersuum complures scriptores ante nos explicarunt.
V
Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in breuitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et aduersarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest uirium quam ingenii. Is, quod in re militari florere Epaminondam uidebat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille "fallis" inquit "uerbo ciuis tuos, quod hos a bello auocas: otii enim nomine seruitutem concilias. Nam paritur pax bello. Itaque qui ea diutina uolunt frui, bello exercitati esse debent. Quare si principes Graeciae uultis esse, castris est uobis utendum, non palaestra". Idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non haberet neque uxore, duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam uideretur consecutus: at ille "desine", inquit, "Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re minus uti consilio uolo" - habebat enim Meneclides suspicionem adulteri -; "quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris. Namque ille cum uniuersa Graecia uix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberaui".
VI
Idem cum in conuentum uenisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argiuis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet, ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa inuectus esset in Thebanos et Argiuos in eisque hoc posuisset, animum aduertere debere Arcadas, qualis utraque ciuitas ciuis procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare: Argiuos enim fuisse Orestem et Alcmaeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui cum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasse: huic in respondendo Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria peruenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animaduerterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. Sed maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. Quo cum omnium sociorum conuenissent legati, coram frequentissimo legationum conuentu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. Tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio Lacedaemonii sociorum priuarentur.
VII
Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem ciuium, quod se patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia. Cum eum propter inuidiam ciues sui praeficere exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore eo esset deducta illa multitudo militum, ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae diligentia: erat enim ibi priuatus numero militis. A quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. Nec uero hoc semel fecit, sed saepius. Maxime autem fuit illustre, cum Peloponnesum exercitum duxisset aduersus Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas, uir fortis ac strenuus. Hi cum criminibus aduersariorum omnes in inuidiam uenissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores successissent, Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent, persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. Namque animaduertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli periturum. Lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. Hanc Epaminondas cum rei publicae conseruandae causa latam uideret, ad perniciem ciuitatis conferre noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
VIII
Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. Quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent. Qua defensione illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod, quid diceret, non haberet. At ille in iudicium uenit, nihil eorum negauit, quae aduersarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus est neque recusauit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petiuit, ut in periculo suo inscriberent: "Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus fuit aspicere in acie, quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam uniuersam Graeciam in libertatem uindicauit eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salui esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit". Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.
IX
Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, uniuersi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere uiderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis profligarunt. At Epaminondas, cum animaduerteret mortiferum se uulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est uicisse Boeotios. Id postquam audiuit, "satis" inquit "uixi: inuictus enim morior". Tum ferro extracto confestim exanimatus est.
X
Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, "uide" inquit "ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque uero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est". Quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes ciuium, domo se tenuit, quod neque defendere malos uolebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: namque omnem ciuilem uictoriam funestam putabat. Idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. Huius de uirtutibus uitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae. Ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam ciuitatem fuisse.