I. Maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae uiuat. Nemo id paruum ac modicum existimauerit, nominum uilitate deceptus. Pax secum in his aut bellum naturae dicetur, odia amicitiaeque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. Quod Graeci sympathiam et antipathiam appellauere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus, aquas sole deuorante, lima pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque, ut st sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente a sese, adamanta, rarum opum gaudium, infragilem omni cetera ui et inuictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria uel maiora miratu. Tantum uenia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis.
II. Cucumin siluestrem esse diximus, multo infra magnitudinem satiui. Ex eo fit medicamentum quod uocatur elaterium suco expresso semini, cuius causa nisi maturius incidatur semen exilit oculorum etiam periculo. Seruatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine. Semen quoque cinere conditur ad coercendam suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et uitia oculorum, generum ulcera. Tradunt hoc suco tactis radicibus uitium non attingi uuas ab auibus. Radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur sucoque dentium dolori medetur; arida cum resina impetiginem et scabiem quaeque psoran et lichenas uocant, parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit et foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur.
III. Elaterio tempestiuus est autumno, nec ullum ex medicamentis longiore aeuo durat. Incipit a trimatu. Si quis recentiore uti uelit, pastillos in nouo fictili igni lento in aceto domet. Melius quo uetustius fuitque iam ducentis annis seruatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. Hoc enim ueri experimentum est si admotum, priusquam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat. Pallidum ac leue herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum. Putant conceptus adiuuari adalligato semine, si terram non adtigerit, partus uero, si in arietis lana alligatum inscientis lumbis fuerit ita ut protinus ab enixu rapiatur extra domum. Ipsum cucumim qui magnificant nasci praecipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii tradunt similem heliotropio, cuius inter folia et ramos prouenire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad speciem scorpionum cauda reflexa, sed candidum. Aliqui etiam ab scorpione cucumim uocant, efficacissimo contra scorpionum ictus et semine et elaterio. Est ad purgandam utrimque aluum modus pro portione uirium ab dimidio obolo ad solidum; copiosius necat. Sic et contra phthiriasim bibitur et hydropicis. Inlitum anginas et arterias cum melle aut oleo uetere sanat.
IV. Multi hunc esse apud nos qui anguinus uocetur, ab aliis erraticus arbitrantur, quo decocto sparsa mures non adtingent. Iidem podagris eum et articulariis morbis decoctum in aceto inlinunt praesentaneo remedio, lumborum uero dolores semine sole siccato, dein trito denariis XX pondere in hemina aquae dato sanant, tumores subitos inlito cum lacte mulierum. Purgat eas elaterium, sed grauidis abortum facit. Suspiriosis prodest, morbo uero regio in nares coniectum. Lentigines ac maculas e facie tollit in sole inlitum.
V. Multi eadem omnia satiuis adbibuunt magni etiam sine iis momenti. Namque et eorum semen quantum tres digiti adprehenderint cum cumino tritum potumque in uino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulieris et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem exspuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris uitiis in aqua mulsa. Vrinam mouet ex uino dulci et in renium dolore clysteribus simul cum cumino infunditur.
VI. Ei qui pepones uocantur refrigerant maxime in cibo et emolliunt aluum. Caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus inponitur. Radix sanat ulcera concreta in modum faui quae ceria uocant. Eadem concitat uomitiones: siccatur, in farinam tusa datur quattuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea ambulet. Haec farina et in smegmata adicitur. Cortex quoque uomitionem mouet, faciem purgat. Hoc et folia cuiuscumque satiui inlita. Eadem cum melle et, epinyctidas sanant, cum uino canis morsus, item multipedae; sepa Graeci uocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nociuam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. Ipse cucumis odore defectum anind refouet. Coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse certum est.
VII. Cucurbita quoque siluestris inuenitur, somphos a Graecis appellata, intus inanis, unde et nomen digitali crassitudine, non nisi in saxosis nascens. Huius commanducatae sucus stomacho admodum prodest.
VIII. Colocynthis uocatur alia, ipsa plena semine, sed minor quam satiua. Vtilior pallida quam herbacea. Arefacta per se inanit aluum. Infusa quoque clysteribus intestinorum omnibus uitiis medetur et renium et lumborum et paralysi. Eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor. Prodest et stomacho sex farinae aridae pilulis cum decocto melle sumptis. In morbo regio semina eius VII sumuntur et protinus aqua mulsa. Carnes eius cum absinthio ac sale dentium dolorem tollunt, sucus uero cum aceto calefactus mobiles sistit. Item spinae et lumborum ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur. Praeterea, mirum dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo adalligata febribus liberare dicuntur quas Graeci periodicas uocant. Satiuae quoque derasae sucus tepefactus auribus medetur; caro eius interior sine semine clauis pedum et suppurationibus quae Graeci uocant apostemata. Decoctae autem uniuersae sucus dentium motus stabilit et dolores inhibet; uinum cum ea feruefactum oculorum etiam impetus. Folia eius cum recentibus cupressi contusa et imposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe anseris uulneribus medetur. Nec non ramentis corticis recens podagras refrigerat et ardores capitis, infantium maxime, et ignes sacros uel iisdem strigmentis impositis uel seminibus. Sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo et aceto febrium ardores refrigerat. Aridae cinis impositus mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudicantur et interaneorum uesicarumque exulcerationibus.
IX. Est et rapo uis medica. Perniones feruens impositum sanat, item frigus pellit e pedibus. Aqua decocti eius feruens podagris etiam frigidis medetur et crudum tusum cum sale cuicumque uitio pedum. Semen inlitum et potum in uino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, a multis uero antidoti uim habere in uino et oleo. Democritus in totum ea abdicauit in cibis propter inflationes, Diocles magnis laudibus tulit, etiam uenerem stimulari ab iis professus, item Dionysius magisque si eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum adipe prodesse.
X. Siluestre rapum in aruis maxime nascitur, fruticosum, semine candido, duplo maiore quam papauer. Hoc ad leuigandam cutem in facie totoque corpore utuntur mixta farina pari mensura erui, hordei et tritici et lupini. Radix ad omnia inutilis.
XI. Naporum duas differentias et in medicina, Graeci seruant. Angulosis foliorum caulibus, flore aneti, quod bunion uocant, purgationibus feminarum et uesicae et urinae utile decoctum, potum ex aqua mulsa uel suci drachma. Semen dysintericis tostum tritumque in aquae calidae cyathis quattuor. Sed urinam inhibet si non lini semen una bibatur. Alterum genus buniada appellant et raphano et rapo simile, seminis praeclari contra uenena. Ob id et in antidotis utuntur illo.
XII. Raphanum et siluestrem esse diximus. Laudatissimus in Arcadia, quamquam et alibi nascitur, utilior urinae dumtaxat ciendae, cetero aestuosus. In Italia et armoraciam uocant.
XIII. Et satiui uero praeter ea quae circa eos dicta sunt stomachum purgant, pituitam extenuant, urinam concitant, bilem detrahunt. Praeterea cortices in uino decocti mane poti ad ternos cyathos comminuunt et eiciunt calculos. Iidem in posca decocti contra serpentium morsus inlinuntur. Ad tussim etiam mane ieiunis raphanos prodest esse cum melle, semen eorum tostum ipsumque commanducatum, adalligato raphano aquam foliis eius decoctis bibere uel sucum ipsius cyathis binis contra phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, liuori uero recenti corticem cum melle, ueternosis autem quam acerrimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum melle suspiriosis. Iidem et contra uenena prosunt, cerastis et scorpionibus aduersantur - uel ipso uel semine infectis manibus impune tractaueris impositoque raphano scorpiones moriuntur -, salutares et contra fungorum aut hyoscyami uenena atque, ut Nicander tradit, et contra sanguinem tauri. Contra uiscum quoque dari Apollodori duo iubent, sed Citieus semen ex aqua tritum, Tarentinus sucum. Lienem item extenuant, iocineri prosunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melancholicis. Praxagoras et iliosis dandos censet, Plistonicus et coeliacis. Intestinorum etiam ulcera sanant ac purulenta praecordiorum si cum melle edantur. Quidam ad haec coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas purgari. Ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum uino enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic extrahunt. Medius ad haec et sanguinem exscreantibus coctos dari iubet et puerperis ad lactis copiam augendam, Hippocrates capitis mulierum defluuia perfricari raphanis et super umbilicum imponi contra tormenta uoluae. Reducunt et cicatrices ad colorem. Semen quoque ex aqua impositum sistit ulcera quae phagedaenas uocant. Democritus uenerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis uoci nocere aliqui tradiderunt. Folia quae in oblongis dumtaxat nascuntur excitare oculorum aciem dicuntur. Vbi uero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari protinus imperant; haec antipathia est. Et aurium grauitati sucum raphani instillant. Nam uomituris summo cibo esse eos utilissimum est.
XIV. Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian uocant et aliqui plistolochian, ulceribus, cartilagini, ossibus fractis medetur. Folia eius ex aqua pota aluum soluunt; serpentes abigunt, apium, uesparum, crabronum ictibus inlita medentur. Radicem eius ante solis ortum erutam inuoluunt lana coloris quem natiuum uocant, praeterea ouis quae feminam peperit, strumisque uel suppuratis alligant. Quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cauendumque ne terram attingat. Celsus et podagris quae sine tumore sint radicem eius in uino coctam imponi iubet.
XV. Alterum genus est staphylinus quod pastinacam erraticam uocant. Eius semen contritum et in uino potum tumentem aluum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum ut uuluas corrigat, inlitum quoque e passo uentri earum prosit et uiris uero prosit cum panis portione aqua tritum ex uino potum contra uentris dolores. Pellit et urinam et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle impositum uel aridi farina inspersa. Radicem eius Dieuches contra iocineris aut lienis ac lumborum et renium uitia ex aqua mulsa dari iubet, Cleophantus et dysintericis ueteribus. Philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis et comitialibus. Habentes eam feriri a serpentibus negantur aut qui ante gustauerint non laedi; percussis imponitur cum axungia. Folia contra cruditates manduntur. Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis quoniam uenerem stimulari hoc cibo certum est. Ideo conceptus adiuuari aliqui prodiderunt. Ad reliqua et satiua pollet, efficacior tamen siluestris magisque in petrosis nata. Semen satiuae quoque contra scorpionum ictus ex uino aut posca salutare est. Radice eius circumscalpti dentes dolore liberantur.
XVI. Syria in hortis operosissima - indeque in prouerbium Graecis "multa Syrorum holera" - simillimam staphylino herbam serit quam alii gingidion uocant, tenuius tantum et amarius eiusdemque effectus. Estur coctum crudumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto omnes eius umores.
XVII. Siser erraticum satiuo simile est et effectu: stomachum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato sumptum aut ex pipere et mulso uel ex garo. Vrinam ciet, ut Ophion credit, et uenerem. In eadem sententia est et Diocles; praeterea cordi conuenire conualescentium aut post multas uomitiones perquam utile. Heraclides contra argentum uiuum dedit et uenerem subinde offensantem aegrisque se recolligentibus. Hicesius ideo stomacho inutile uideri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret, esse tamen utile conualescentibus ad uinum transeuntibus. Satiui priuatim sucus cum lacte caprino potus sistit aluum.
XVIII. Et quoniam plerosque similitudo nominum Graecorum confundit, conteximus et de sili, sed hoc est uulgatae notitiae. Optimum Massiliense, lato enim grano et fuluo est, secundum Aethiopicum nigrius. Creticum odoratissimum omnium. Radix iucundi odoris est. Semen esse et uultures dicuntur. Prodest homini ad tussim ueterem, rupta, conuulsa in uino albo potum, item opisthotonicis et iocinerum uitiis et torminibus et stranguriae duarum aut trium lingularum mensura. Sunt et folia utilia, ut quae partus adiuuent etiam quadripedum; hoc maxime pasci dicuntur ceruae pariturae. Inlinuntur et igni sacro. Multumque in summo cibo concoctionibus confert uel folio uel semine. Quadripedum quoque aluum sistit siue tritum potui infusum siue mandendo commendatum sale. Boum morbis sic tritum infunditur.
XIX. Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat. Si, ut eruta est, terram non attingat, condita tussim emendat. Radicis uero decoctae suco taenias pellit, siccatae autem in umbra farina tussi et conuulsis et inflationibus et arteriis medetur. Venenatorum morsus abigit. Folia ex uino lumborum dolori inlinuntur.
XX. Cepae siluestres non sunt. Satiuae olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis uero suci inunctione. Somnum etiam facere traduntur et ulcera oris sanare commanducatae cum pane, et canis morsus uirides ex aceto inlitae aut siccae cum melle... et uino, ita ut post diem tertium soluantur. Sic et attrita sanant. Coctam in cinere epiphoris multi imposuere cum farina hordeacea et genitalium ulceribus. Suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia uulnera cum melle; item auricularum... cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut grauitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillauere. Et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus. In dolore quoque ad dentes conluendos instillauere et plagis bestiarum omnium, priuatim scorpionum. Alopecias fricuere et psoras tusis cepis. Coctas dysintericis uescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. Reliqua inter medicos mira diuersitas. Proximi inutiles esse praecordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixerunt. Asclepiadis schola ad colorem quoque ualidum profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem ualetudinis custodiri, stomacho utiles esse spiritus agitatione, uentrem mollire, haemorrhoidas aperire subditas pro balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hypochyses mire proficere, item contra anginas cum rutae et melle; excitari eodem lethargicos. Varro quae sale et aceto sparsae arefaciantur uermiculis non infestari auctor est.
XXI. Porrum sectiuum profluuia sanguinis sistit naribus contrito eo obturatis uel gallae mixto aut mentae, item ex abortu profluuia poto suco. Cum lacte mulierum tussi etiam ueteri et pectoris ac pulmonis uitiis medetur. Inlitis foliis sanantur uari et ambusta et epinyctides - ita uocatur ulcus quae et syce, in angulo oculi perpetuo umore manans; quidam eodem nomine appellant pusulas liuentes ac noctibus inquietantes - et alia ulcera cum melle trito, uel bestiarum morsus ex aceto, item serpentium aliorumque uenenatorum, aurium uero uitia cum felle caprino uel pari mensura mulsi, stridores cum lacte mulieris, capitis dolores, si in nares fundatur dormituris uel in aures duobus suci coclearibus, uno mellis. Sucus et ad serpentium scorpionumque ictus bibitur cum mero et ad lumborum dolores cum uini hemina potus. Sanguinem uero exscreantibus et phthisicis et destillationibus longis uel sucus uel ex ipso cibus prodest, item morbo regio uel hydropicis et ad renum dolores cum tisanae suco acetabuli mensura. Idem modus cum melle uuluas purgat. Estur uero et contra fungorum uenena, imponitur et uulneribus, uenerem stimulat, sitim sedat, ebrietates discutit, sed oculorum aciem hebetare traditur, inflationes quoque facere quae tamen stomacho non noceant uentremque molliant. Voci splendorem adfert.
XXII. Capitato maiores ad eadem effectus. Sanguinem reicientibus sucus eius cum galla aut turis farina uel acacia datur. Hippocrates et sine alia mixtura dari iubet uuluasque contractas aperire se putat fecunditatem etiam feminarum hoc cibo augeri. Contritum ex melle ulcera purgat. Tussim et destillationes thoracis, pulmonis et arteriae uitia sanat, datum in sorbitione tisanae uel crudum praeter capita sine pane ita ut alternis diebus sumatur, uel si pura exscreentur. Sic et uoci et ueneri somnoque multum confert. Capita bis aqua mutata cocta aluum emolliunt... sistit et fluctiones ueteres. Cortex decoctus inlitusque inficit canos.
XXIII. Alio magna uis, magnae utilitates contra aquarum et locorum mutationes. Serpentes abigit et scorpiones odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omnes. Ictibus medetur potu uel cibo uel inlitu, priuatim contra haemorrhoidas cum uino redditum uomitu. Ac, ne contra araneos mures uenenati morsus ualere miremur, aconitum, quod alio nomine pardalianches uocatur, debellat, item hyoscyamum canumque morsus, in quae uulnera cum melle imponitur. Ad serpentium quidem ictus tostum cum restibus suis efficacissime ex oleo inlinitur adtritisque corporum partibus, uel si in uesicas intumuerint. Quin et suffito eo euocari secundas partus existimauit Hippocrates cinere eius cum oleo capitis ulcera manantia sanitati restituens. Suspiriosis coctum, aliqui crudum id dedere. Diocles hydropicis cum centaurio aut in fico duplici ad euacuandam aluum, quod efficacius praestat uiride cum coriandro in mero potum. Suspiriosis aliqui et tritum in lacte dederunt. Praxagoras et contra morbum regium uino miscuit et contra ileum in oleo et pulte, sic inlinens strumis quoque. Antiqui et insanientibus dabant crudum, Diocles phreneticis elixum. Contra anginas tritum in posca gargarizari prodest. Dentium dolorem tribus capitibus in aceto tritis minuit uel si decocti aqua conluantur addaturque ipsum in caua dentium. Auribus etiam instillatur sucus cum adipe anserino. Phthiriases et porrigines potum, item infusum cum aceto et nitro compescit, destillationes cum lacte coctum uel tritum permixtumue caseo molli, quo genere et raucitatem extenuat uel in pisi aut fabae sorbitione. In totum autem coctum utilius est crudo elixumque tosto; sic et uoci plus confert. Taenias et reliqua animalia interaneorum pellit in aceto mulso coctum; tenesmo in pulte medetur. Temporum doloribus inlinitur elixum et pusulis coctum, dein cum melle tritum; tussi cum adipe uetusto decoctum uel cum lacte aut, si sanguis etiam exscreetur uel pura, super prunam coctum et cum mellis pari modo sumptum; conuulsis, ruptis cum sale et oleo. Nam cum adipe tumores suspectos sanat; extrahit fistulis uitia cum sulpure et resina, etiam harundines cum pice. Lepras, lichenas, lentigines exulcerat sanatque cum origano, uel cinis eius ex oleo et garo inlitus; sic et sacros ignes: suggillata aut liuentia ad colorem reducit combustum ex melle. Credunt et comitialem morbum sanari, si quis eo in cibis utatur ac potione; quartanas quoque excutere potum caput unum cum laserpici obolo in uino austero (tussim et alio modo ac pectorum suppurationes quantaslibet sanat fractae incoctum fabae atque ita in cibo sumptum, donec sanitatem restituat; facit et somnos atque in totum rubicundiora corpora), uenerem quoque stimulare cum coriandro uiridi tritum potumque e mero. Vitia eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum laedit copiosius sumptum, sitim gignit. Cetero contra pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. Iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si trito natura tangatur.
XXIV. Lactucae sponte nascentis primum genus est eius quam caprinam uocant, qua pisces in mare deiecta protinus necantur qui sunt in proximo. Huius lac spissatum, mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae uno cyatho hydropicis datur. Caule et foliis contusis, asperso sale, nerui incisi sanantur. Eadem trita ex aceto conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent.
XXV. Alterum genus est quod Graeci cesapon uocant. Huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. Haec in aruis nascuntur. Tertium genus in siluis isatin uocant. Huius folia trita cum polenta uulneribus prosunt. Quarto infectores lanarum utuntur. Simile id erat lapatho siluestri foliis, nisi plura haberet et nigriora. Sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, ignem sacrum radice uel foliis. Prodest uel ad lienes potu. Haec propria singulis.
XXVI. Communia autem sponte nascentibus candor, caulis interdum cubitali longitudine, thyrso et foliis scabritia. Ex iis rotunda folia et breuia habentem sunt qui hieracion uocent, quoniam accipitres scalpendo eam sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discutiant. Sucus omnibus candidus, uiribus quoque papaueri similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili nouo, ad multa praeclarus. Sanat omnia oculorum uitia cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices adustionesque omnes, praecipue caligines. Imponitur etiam oculis in lana contra epiphoras. Idem sucus aluum purgat in posca potus ad duos obolos. Serpentium ictibus medetur in uino potus. Et folia thyrsique triti ex aceto bibuntur, uulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum ictus, contra uero phalangia commixto uino et aceto. Aliis quoque uenenis resistunt, exceptis quae strangulando necant aut his quae uesicae nocent, item psimithio excepto. Imponuntur et uentri ex melle atque aceto ad detrahenda uitia alui. Vrinae difficultates sucus emendat. Crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho uini dari iubet. Quidam et e satiuis colligunt sucum minus efficacem. Peculiares earum effectus - praeter iam dictos somnum faciendi ueneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem augendi - non pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque lenes faciunt, concoctiones adiuuant, cruditates ipsae numquam faciunt. Nec ulla res in cibis magis auiditatem incitat inhibetque eadem. In causa alterutraque modus est: sic et aluum copiosiores soluunt, modicae sistunt. Lentitiam pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant, stomachis dissolutis utilissimae. Adiuuantur in eos usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad intinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite aut uino absinthite, si et tussis sentiatur, hysopite admixto. Dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam praecordiorum. Dantur et melancholicis candidae copiosiores et ad uesicae uitia. Praxagoras et dysintericis dedit. Ambustis quoque prosunt, recentibus, priusquam pusulae fiant, cum sale inlitae. Vlcera etiam quae serpunt coercent, initio cum aphronitro, mox in uino. Tritae igni sacro inlinuntur. Conuulsa et luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex uino et polenta. In cholera quoque coctas patinis dederunt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae; quidam et lacti infundunt. Deferuefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut somno aestiua maxime lactuca et amara lactensque quam meconidem uocauimus. Hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestiue cum capite inunguantur oculi, et ad uitia quae frigore in his facta sint. Miras et alias inuenio laudes: thoracis uitiis prodesse non secus quam habrotonum cum melle Attico, purgari et feminas hoc cibo, semen satiuarum contra scorpiones dari, semine trito ex uino poto et libidinum imaginationes in somno compesci, temptantes aquas non nocere lactucam edentibus. Quidam tamen frequentiores in cibo officere claritati oculorum tradiderunt.
XXVII. Nec beta sine remediis est utraque. Siue candidae siue nigrae radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur, candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra taenias. Nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. Sucus eius capitis dolores ueteres et uertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis. Ciet urinam, medetur dysintericis iniecta et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. Inlitus sucus et contra serpentium ictus ualet, sed hic radici dumtaxat expressus. Ipsa uero decocta pernionibus occurrit. Alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis paruo admixto ignem sacrum sine oleo trita; sic et adustis medetur. Et contra eruptiones papularum coctaque eadem contra ulcera quae serpunt inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus quae in capite manant. Sucus eius cum melle naribus inditus caput purgat. Coquitur modice cum lenticula addito aceto ut uentrem molliat. Validius cocta fluctiones stomachi et uentris sistit.
XXVIII. Est et beta siluestris quam limonium uocant, alii neuroidem, multum minoribus foliis tenuioribusque ac densioribus, undecim saepe cauli uni. Huius folia ambustis utilia gustantium os astringunt. Semen acetabuli mensura dysintericis prodest. Aqua betae radice decocta maculas uestium elui dicunt, item membranarum.
XXIX. Intubi quoque non extra remedia sunt. Sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum uino potus iocineris et uesicae; et epiphoris imponitur. Erraticum apud nos quidam ambubaiam appellauere. In Aegypto cichorium uocant quod siluestre est, satiuum autem serim, quod est minus et uenosius.
XXX. Cichorium refrigerat in cibo sumptum et inlitum collectiones. Sucus decocti uentrem soluit, iocineri et renibus et stomacho prodest. Item, si in aceto decoquatur, urinae tormina discutit, item morbum regium e mulso, si sine febri sit. Vesicam adiuuat. Mulierum quidem purgationibus decoctum in aqua adeo prodest ut emortuos partus trahat. Adiciunt Magi suco totius cum oleo perunctos fauorabiliores fieri et quae uelint facilius impetrare. Quod quidem propter singularem salubritatem aliqui chreston appellant, alii pancration.
XXXI. Est et siluestre genus alterum - hedypnoida uocant -, latioris folii. Stomachum dissolutum adstringit cocta, crudaque sistit aluum. Et dysintericis prodest, magis cum lente. Rupta et conuulsa utroque genere iuuantur, item genitura quibus ualetudinis morbo effluat.
XXXII. Seris et ipsa, lactucae simillima, duorum generum est. Siluestris melior nigra et aestiua, deterior hiberna et candidior. Vtraque amara, stomacho utilissima; praecipue quem umor uexet cum aceto in cibo refrigerant uel inlitae discutiuntque et alios quam stomachi. Cum polenta siluestrium radices stomachi causa sorbentur, et cardiacis inlinuntur super sinistram mammam et ex aceto. Omnes hae et podagricis utiles et sanguinem reicientibus, item quibus genitura effluat, alterno dierum potu. Petronius Diodotus, qui anthologumena scripsit, in totum damnauit serim multis modis arguens, sed aliorum omnium opinio resistit.
XXXIII. Brassicae laudes longum est exsequi, cum et Chrysippus medicus priuatim uolumen ei dicauerit per singula membra hominis digestum et Dieuches, ante omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebrauerit, cuius sententiam uel eo diligentius persequi par est, ut noscatur qua medicina usus sit annis DC populus Romanus. In tres species diuisere eam Graeci antiquissimi: crispam, quam selinada uocauerunt a similitudine apii foliorum, stomacho utilem, aluum modice mollientem; alteram leam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem quidam uocauere, nullius in medicina momenti; tertia est proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus densissimisque, amarior, sed efficacissima. Cato crispam maxime probat, dein leuem grandibus foliis, caule magno. Prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scintillationique uel stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac melle coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam acetabulis duobus matutino, tantamque esse uim ut qui terat haec ualidiorem fieri se sentiat. Ergo uel cum his tritam sorbendam uel ex hoc intinctu sumendam, podagrae autem morbisque articulariis inlini cum ruta et coriandro et salis mica et hordei farina; aqua quoque eius decocta neruos articulosque mire iuuari, si foueantur. Vulnera et recentia et uetera, etiam carcinomata quae nullis aliis medicamentis sanari possint foueri prius calida aqua iubet ac bis die tritam imponi; sic etiam fistulas et luxata et tumores quos euocari quosque discuti opus sit; insomnia etiam uigiliasque tollere decoctam, si ieiuni edant quam plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum decoquatur addito oleo, sale, cumino, polenta; si ita sumatur sine pane, magis profuturam; inter reliqua bilem detrahi per uinum nigrum pota. Quin et urinam eius qui brassicam esitauerit adseruari iubet calefactamque neruis remedio esse. Verba ipsius subiciam ad exprimendam sententiam: "Pueros pusillos, si laues ea urina, numquam debiles fieri". Auribus quoque ex uino sucum brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati audientium prodesse adseuerat et impetigines eadem sanari sine ulcere.
XXXIV. Graecorum quoque opiniones iam et Catonis causa poni conuenit, in his dumtaxat quae ille praetermiserit. Biles trahere non percoctam putant, item aluum soluere eandemque bis coctam sistere, uino aduersari ut inimicam uitibus, antecedente in cibis caueri ebrietatem, postea sumpta crapulam discuti; hunc cibum et oculorum claritati conferre multum, sucum uero crudae uel angulis tantum tactis cum Attico melle plurimum; facillime concoqui ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola clamat nihil esse utilius stomacho neruisque, ideo paralyticis et tremulis dari iubet et sanguinem exscreantibus. Hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgationem feminis. Crudus quidem caulis si mandatur, partus quoque emortuos pellit. Apollodorus aduersus fungorum uenena semen aut sucum bibendum censet, Philistion opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle. Inuenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis addito sale, item splenicis in uino albo per dies ictericis nec non et phreneticis; raucis crudae sucum gargarizandum bibendumque... demonstrat, contra uero singultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto; inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item serpentium ictibus et sordidis ulceribus ac uetustis, uel aqua ipsa cum hordeacea farina, sucum ex aceto uel cum feno graeco. Sic aliqui et articulis podagrisque imponunt. Epinyctidas et quidquid aliud serpit in corpore imposita leuat, item repentinas caligines, has et si manditur ex aceto; suggillata uero et alios liuores pura inlita, lepras et psoras cum alumine rotundo ex aceto; sic et fluentes capillos retinet. Epicharmus testium et genitalium malis hanc utilissime imponi, efficacius eandem cum faba trita, item conuulsis cum ruta, contra ardores febrium cum rosaceo stomacho. Vtitur Euenor semine ad secundas et muris aranei morsus. Foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit.
XXXV. Ex omnibus brassicae generibus suauissima est cyma, at inutilis habetur, difficilis in coquendo et renibus contraria. Illud quoque non est omittendum aquam decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. Stirpium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur ad coxendicum dolores cum adipe uetusto, ac cum lasere et aceto inter psilotra: euulsis inlitus pilis nasci alios prohibet. Bibitur et cum oleo subferuefactus uel per se elixus ad conuolsa et rupta intus lapsoque ex alto. Nulla ergo sunt crimina brassicae? Immo uero apud eosdem animae grauitatem facere, dentibus et gingiuis nocere. Et in Aegypto propter amaritudinem non estur.
XXXVI. Siluestris siue erraticae immenso plus effectus laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactoria collectae uel odore tantum naribus rapto uitia earum graueolentiamque sanari adfirmet. Hanc alii petraeam uocant, inimicissimam uino, quam praecipue uitis fugiat aut, si, non possit fugere, moriatur. Folia habet bina, rotunda, parua leuia, plantis holeris similior, candidior satiua et hirsutior. Hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque ac uulneribus recentibus cum melle, ita ne soluatur ante diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam Chrysippus auctor est, et alii uero compescere mala corporis quae serpant - nomas uocant -, item excrescentia absumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et tonsillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle tollere, item psoras et lepras ueteres, ipsius tribus partibus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epicharmus satis esse eam contra canis rabiosi morsum imponi; melius si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes ea, si detur ex carne. Semen eius tostum auxiliatur contra serpentes, fungos, tauri sanguinem. Folia cocta splenicis in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt, item mammarum duritiae. Radicum cinis uuae in faucibus tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus reprimit, serpentium morsus sanat. Virium brassicae unum et magnum argumentum addemus ac mirabile: crustae occupent intus uasa omnia in quis aquae feruent in tantum ut non sit auellere eas, si brassica in his decoquatur, abscedunt.
XXXVII. Inter siluestres brassicas et lapsana est, pedalis altitudine, hirsutis foliis, sinapi similis nisi candidior esset flore. Coquitur in cibo, aluum leniter mollit.
XXXVIII. Marina brassica uehementissime ex omnibus aluum ciet. Coquitur propter acrimoniam cum pingui carne, stomacho inimicissima.
XXXIX. Scillarum in medicina albae et feminae nigrae; quae candidissima fuerit utilissima erit. Huic aridis tunicis direptis, quod reliquum e uiuo est consectum suspenditur lino modicis interuallis. Postea arida frusta in cadum aceti quam asperrimi pendentia immerguntur ita ne ulla parte uas contingant. Gypso deinde oblitus cadus ponitur sub tegulis totius diei solem accipientibus. Hoc fit ante solstitium diebus XLVIII. Post eum numerum dierum tollitur uas, scilla eximitur, acetum transfunditur. Hoc clariorem oculorum aciem facit, salutare est stomachi, laterum doloribus coclearibus binis sumptum. Sed tanta uis est ut auidius haustum exstinctae animae momento aliquo speciem praebeat. Prodest et gingiuis et dentibus uel per se commanducata. Taenias et reliqua uentris animalia pellit ex aceto et melle sumpta. Linguae quoque recens subiecta praestat ne hydropici sitiant. Coquitur pluribus modis: in olla, quae coiciatur in clibanum aut furnum, uel adipe aut luto inlita, aut frustatim in patinis. Et cruda siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, tum serpentium ictibus imponitur. Tosta quoque purgatur et medium eius iterum in aqua coquitur. Vsus sic coctae ad hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sentiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios morbos, tussim ueterem cum suspirio. Discutit et foliis strumas quadrinis diebus soluta, furfures capitis et ulcera manantia inlita ex oleo cocta. Coquitur et in melle cibi gratia, maxime uti concoctionem faciat. Sic et interiora purgat. Rimas pedum sanat in oleo cocta et mixta resinae. Semen eius lumborum dolori ex melle imponitur. Pythagoras scillam quoque in limine ianuae suspensam contra malorum medicamentorum introitum pollere tradit.
XL. Ceteri bulbi ex aceto et sulpure ulceribus in facie medentur, per se uero triti neruorum contractioni et ex uino porrigini, cum melle canum morsibus. Erasistrato placet cum pice. Idem sanguinem sistere eos tradit inlitos cum melle. Alii, si e naribus fluat, coriandrum et farinam adiciunt. Theodorus et lichenas ex aceto bulbis curat, erumpentia in capite cum uino austero aut ouo. Et bulbos epiphoris idem inlinit et siccae lippitudini media eorum. Vitia quae sunt in facie rubentes maxime in sole inliti cum melle et nitro emendant, lentiginem cum uino aut cum cumino cocti. Vulneribus quoque mire prosunt per se aut, ut Damion, ex mulso, si quinto die soluantur. Iisdem et auriculas fractas curat et testium pituitas. In articulorum doloribus miscent farinam in uino coctam. Inliti uentri duritiam praecordiorum emolliunt. Dysintericis in uino ex aqua caelesti temperato dantur, ad conuulsa intus cum silphio pilulis fabae magnitudine. Ad sudorem tusi inlinuntur, neruis utiles, ideo et paralyticis dantur. Luxata in pedibus qui sunt rufi ex iis citissime sanant cum melle et sale. Venerem maxime Megarici stimulant, hortensii partum cum sapa aut passo sumpti, siluestres interaneorum plagas et uitia cum silphio pilulis deuoratis sedant. Horum semen contra phalangia bibitur in uino. Ipsi ex aceto inlinuntur contra serpentium ictus. Semen antiqui bibendum insanientibus dabant. Flos bulborum tritus crurum maculas uarietatesque igni factas emendat. Diocles hebetari oculos ab his putat. Elixos assis minus utiles esse adicit et difficile concoqui ex ui uniuscuiusque naturae.
XLI. Bolbinen Graeci uocant herbam porraceis foliis, rubicundo bulbo. Haec traditur uulneribus mire utilis, dumtaxat recentibus. Bulbus quem uomitorium uocant ab effectu folia habet nigra, cetera longiora.
XLII. Inter utilissimos stomacho cibos asparagi traduntur. Cumino quidem addito inflationes stomachi colique discutiunt, iidem oculis claritatem adferunt, uentrem leniter molliunt, pectoris et spinae doloribus intestinorumque uitiis prosunt, uino, cum coquuntur, addito. Ad lumborum et renum dolores semen obolorum trium pondere, pari cumini bibitur. Venerem stimulant, urinam cient utilissime, praeterquam uesica exulcerata, radice quoque plurimorum praedicatione. Trita et in uino albo pota calculos quoque exturbat, lumborum et renium dolorem sedat. Quidam et ad uuluae dolorem radicem cum uino dulci propinant. Eadem in aceto decocta contra elephantiasim proficit. Asparago trito ex oleo perunctum pungi ab apibus negant.
XLIII. Siluestrem asparagum aliqui Libycum uocant, Attici orminum. Huius ad supra dicta omnia efficacior uis et candidiori maior. Morbum regium extenuant. Veneris causa aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. Idem et semen ualet cum aneto ternis utriusque obolis. Datur et ad serpentium ictus sucus decoctus. Radix miscetur radici marathi inter efficacissima auxilia. Si sanguis per urinam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis obolis in uini cyathis duobus Chrysippus dari iubet. Sic et hydropicis contrarium esse, quamuis urinam moueat, docet, item ueneri, uesicae quoque nisi decoctum; quae aqua si canibus detur, occidi eos; in uino decoctae radicis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi.
XLIV. Apio gratia in uolgo est. Namque rami lactis potionibus per rura innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. Praeterea oculis inlitum cum melle ita ut subinde foueantur feruenti suco decocti aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane uel polenta impositum mire auxiliatur. Pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio uiridi recreantur. Verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum uarietate est. Distinguitur sexu. Chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et feruido; Dionysius nigriorem, breuem, radicis... uermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum epulis feralibus dicatum esse, uisus quoque claritati inimicum, caule feminae uermiculos gigni ideoque eos qui ederint sterilescere mares feminasue; in puerperiis uero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant; innocentiorem tamen esse marem. Eaque causa est ne inter nefastos frutex damnetur. Mammarum duritiam impositis foliis emollit. Suauiores aquas potui incoctum praestat. Suco maxime radicis cum uino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato grauitatem aurium. Semine urinam ciet et menstrua ac secundas partus et si foueantur semine decocto. Suggillata reddit colori cum oui albo inlitum. At ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. Semen cum uino uel radix cum uetere uino uesicae calculos frangunt. Semen datur et arquatis ex uino albo.
XLV. Apiastrum Hyginus quidem melissophyllum appellat, sed in confessa damnatione est uenenatum in Sardinia. Contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud Graecos pendentia.
XLVI. Holusatrum quod hipposelinum uocant aduersatur scorpionibus. Poto semine torminibus et interaneis medetur, item difficultatibus urinae semen eius decoctum ex mulso potum. Radix in uino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. Canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. Sucus eius algentes calefacit potus. Quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum, palmum alto frutice recto, semine cumino simili, urinae et menstruis efficax. Heleoselino uis priuata contra araneos. Decocto oreoselino feminae purgantur e uino.
XLVII. Alio genere petroselinum quidam appellant in saxis natum, praecipuum ad uomicas, coclearibus binis suci additis in cyathum marrubii suci atque ita calidae aquae tribus cyathis. Adiecere quidam buselinum, differens breuitate caulis a satiuo et radicis colore rufo, eiusdem effectus, praeualere contra serpentes potu et linitu.
XLVIII. Ocimum quoque Chrysippus grauiter increpuit inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, praeterea insaniam facere et lethargos et iocineris uitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens. Addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere, commanducatum et in sole positum uermes; Afri uero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit ocimum, non posse seruari. Quin immo tradunt aliqui manipulo ocimi cum cancris decem marinis uel fluuiatilibus trito conuenire ad id scorpiones ex proximo omnes. Diodorus in Empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum. Secuta aetas acriter defendit: nam id esse capras nec cuiquam mentem motam et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque uenenis mederi ex uino addito aceti exiguo. Vsu quoque compertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeratione, inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo aut aceto, item oculorum epiphoris impositum ex uino; stomacho quoque utile, inflationes ructu dissoluere ex aceto sumptum, aluum sistere impositum, urinam ciere; sic et morbo regio et hydropicis prodesse, etiam in choleris destillationes stomachi inhiberi. Ergo etiam coeliacis Philistio dedit et coctum dysintericis, et contra... Plistonicus, aliqui et in tenesmo et sanguinem exscreantibus in uino, duritia quoque praecordiorum. Inlinitur mammis extinguitque lactis prouentum. Auribus utilissimum infantium, praecipue cum adipe anserino. Semen tritum et haustum naribus sternumenta... et destillationes quoque capitis inlitum, uuluas purgat in cibo ex aceto. Verrucas mixto atramento sutorio tollit. Venerum stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur. Siluestri ocimo uis efficacior ad eadem omnia, peculiaris ad uitia quae uomitionibus crebris contrahuntur uomicasque uuluae, contra bestiarum morsus e uino radice efficacissima.
XLIX. Erucae semen scorpionum uenenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori arcet, uitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. Aiunt uerbera subituris potum ex uino duritiam quandam contra sensum induere. In condiendis obsoniis tanta est suauitas ut Graeci euzomon appellauerint. Putant, subtrita eruca si foueantur oculi, claritatem restitui, ... tussim infantium sedari. Radix eius in aqua decocta fracta ossa detrahit. Nam de uenere stimulanda diximus... tria folia siluestris erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur.
L. E contrario nasturtium uenerem inbibet, animum exacuit, ut diximus. Duo eius genera. Aluum purgat, detrahit bilem potum denarii pondere in aquae VII cyathis, strumis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare medetur. Alterum est nigrius quod capitis uitia purgat, uisum compurgat, commotas mentes sedat ex aceto sumptum, lienem ex uino potum uel cum fico sumptum, tussim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. Semen ex uino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro. Prodest et contra suspiria et tussim cum origano et uino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. Panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ouorum album. Et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus uero e melle utilissime. Sextius adicit ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolori contritum, alopecias emendari addito sinapi, grauitatem aurium trito imposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. Furunculos concoquit cum fermento. Carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. Coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. Optimum autem Babylonium; siluestri ad omnia ea effectus maior.
LI. In praecipuis autem medicaminibus ruta est. Latiora satiuae folia, rami fruticosiores; siluestris horrida aspectu est et ad omnia acrior. Sucus exprimitur tunsae aspersa modice aqua et in pyxide cypria adseruatur. Hic copiosior datus ueneni noxiam obtinet, in Macedonia maxime iuxta flumen Aliacmonem; mirumque cicutae suco extinguitur: adeo etiam uenenorum uenena sunt. Cicutae sucus prodest manibus et colligentium rutam. Cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica. Quaecumque autem ruta et per se pro antidoto ualet foliis tritis ex uino sumptis, contra aconitum maxime et uiscum, item fungos, siue in potu detur siue in cibo; simili modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo muniant se. Valent et contra scorpionum et araneorum, apium, crabronum, uesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisue rabiosi morsus. Acetabuli mensura sucus e uino bibitur et folia trita uel commanducata imponuntur cum melle ac sale uel cum aceto et pice decocta. Suco perunctos, etiam habentes negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere. Efficacissima tamen est siluestris radix cum uino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu potam. Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discreuit, et eam laeiioribus foliis et colore. Idem oculis noxiam putauit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa cum pane uel nasturtio, caprae quoque siluestres propter uisum, ut aiunt. Multi suco cum melle Attico, inuncti discusserunt caligines uel cum lacte mulieris puerum enixae uel puro suco angulis oculorum tactis. Epiphoras cum polenta imposita lenit; item capitis dolores pota cum uino aut cum aceto et rosaceo inlita, si uero sit cephalaea, cum farina hordeacea et aceto. Eadem cruditates discutit, mox et inflationes, dolores stomachi ueteres. Vuluas aperit corrigitque conuersas inlita in melle toto uentre et pectore, hydropicis cum fico et decocta ad dimidias partes potaque ex uino. Sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium uitia, horrores frigidos, crapulae grauedines (decocuntur folia poturis); et in cibo uel cruda uel decocta aut condita prodest; item torminibus cum hysopo decocta et in uino pota. Sic et sanguinem sistit interiorem et narium indita iis; sic et conlutis dentibus prodest. Auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito, ut diximus, modo e siluestri, contra tarditatem uero sonitusque cum rosaceo uel cum laureo oleo aut cum uino et melle. Sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora et cerebrum. Adiecerunt aliqui et serpyllum et laurum, inlinentes capita et colla. Dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et comitialibus bibendum decoctae sucum in cyathis quattuor; ante accessiones quarum frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. Vrinam quoque uel cruentam pellit, feminarum etiam purgationes secundasque et iam emortuos partus, ut Hippocrati uidetur, ex uino dulci nigro pota. Itaque inlitam et uuluarum causa et suffire iubet. Diocles et cardiacis imponit ex aceto et melle cum farina hordeacea et contra ileum decocta farina in oleo uelleribus collecta. Multi uero et contra purulentas exscreationes siccae drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent et contra cruentas ramos tres decoctos in uino. Datur et dysintericis cum caseo in uino contrita. Dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis tres uncias cum olei libra uinique sextario. Inlinitur cum oleo coctis foliis partibus quas frigus adusserit. Si urinam mouet, ut Hippocrati uidetur, mirum est quosdam dare uelut inhibentem potui contra incontinentiam urinae. Psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item uitiligines, uerrucas, strumas et similia cum trychno et adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo uel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. Imponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitae eruptionibus cum cera, testium uero epiphoris cum ramis lauri teneris adeo peculiari in uisceribus his effectu ut siluestri ruta cum axungia uetere inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera imposito. Radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. Ex reliquis quae traduntur mirum est, cum feruentem rutae naturam esse conueniat, fasciculum eius in rosaceo decoctum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, itemque generationem impediri hoc cibo. Ideo in profluuio genitali datur et uenerem crebro per somnia imaginantibus. Praecauendum est grauidis abstineant hoc cibo; necari enim partus inuenio. Eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est siue difficile spirantibus siue contra maleficorum animalium ictus infusa per nares ex uino aut, si sanguisugam hauserint, ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata.
LII. Mentastrum siluestris menta est, differens specie foliorum quae sunt figura ocimi, pulei odore, propter quod quidam siluestre puleium uocant. His commanducatis et impositis sanari elephantiasin Magni Pompei aetate fortuito cuiusdam experimento propter putorem facie inlita compertum est. Eadem inlinuntur bibunturque aduersus serpentium ictus drachmis duabus in uini cyathis duobus, aduersus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item aduersus scolopendras ius decocti. Aduersus omnia uenena seruantur folia arida ad farinae modum. Substratum uel accensum fugat etiam scorpiones. Potum feminas purgat, sed partus necat. Ruptis, conuulsis, orthopnoicis, torminibus, choleris efficacissimum, item lumbis, podagris impositum. Sucus auribus uermiosis instillatur. In regio morbo bibitur, strumis inlinitur, somnia ueneris inhibet, taenias pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infunditur capiti in sole.
LIII. Mentae ipsius odor animum excitat et sapor auiditatem in cibis, ideo embammatum mixturae familiaris. Ipsa acescere aut coire densarique lac non patitur; quare lactis potionibus additur et his qui coagulati potu strangulentur data in aqua aut mulso. Eadem ui resistere et generationi creditur cohibendo genitalia densari. Aeque maribus ac feminis sistit sanguinem et purgationes feminarum inhibet, cum amulo ex aqua pota coeliacorum impetus. Serapion et uomicas uuluae curauit illa et iocinerum uitia ternis obolis ex mulso datis, item sanguinem exscreantibus in sorbitione. Vlcera in capite infantium mire sanat, arterias umidas siccat, siccas adstringit, pituitas corruptas purgat in mulso et aqua. Voci suco utilis, sub certamine dumtaxat, qu et gargarizatur uua tumente adiecta ruta et coriandro ex lacte; utilis et contra tonsillas cum alumine, linguae asperae cum melle et conuulsis intus per se uitiisque pulmonis. Singultus et uomitiones sistit cum suco granati, ut Democritus monstrat. Recentis sucus narium uitia spiritu subductus emendat; ipsa trita choleras in aceto quidem pota, sanguinis fluctiones intus, ileum etiam imposita cum polenta et si mammae tendantur. Inlinitur et temporibus in capitis dolore, sumitur et contra scolopendras et scorpiones marinos et ad serpentes. Epiphoris inlinitur et omnibus in capite eruptionibus, item sedis uitiis. Intertrigines quoque, uel si teneatur tantum, prohibet. Auribus instillatur cum mulso. Aiunt et lieni mederi eam in horto gustatam ita ne uellatur, si is qui mordeat dicat se lieni mederi, per dies VIIII. Aridae quoque farinam tribus digitis adprehensam et stomachi dolorem sedare in aqua et similiter aspersa potione uentris animalia expellere.
LIV. Magna societas cum hac ad recreandos defectos animo puleio, cum surculis suis in ampullas uitreas aceti utrisque deiectis. Qua de causa dignior e puleio corona Varroni quam e rosa cubiculis nostris pronuntiata est; nam et capitis dolores imposita dicitur leuare, quin et olfactu capita tueri contra frigorum aestusque iniuriam et ab siti traditur neque aestuare eos qui duos e puleio surculos impositos auribus in sole habeant. Inlinitur etiam in doloribus cum polenta et aceto, femina efficacius. Est autem haec flore purpureo, mas candidum habet. Nausias cum sale et polenta in frigida aqua pota inhibet; sic et pectoris ac uentris dolorem, stomachi autem ex aqua. Item rosiones sistit et uomitiones cum aceto et polenta, aluum soluit ex sale et aceto et polenta. Intestinorum uitia melle decocta et nitro sanat, urinam pellit ex uino et, si Amineum sit, et calculos et interiores omnes dolores. Ex melle et aceto sedat menstrua et secundas, uuluas conuersas corrigit, defunctos partus eicit. Semen obmutescentibus olfactu admouetur. Comitialibus in aceto cyathi mensura datur. Si aquae insalubres bibendae sint, tritum aspergitur. Lassitudines corporis, si omnino tractetur, minuit, neruorum causa et in contractione cum sale et aceto et cum melle infricatur in opisthotono. Bibitur ad serpentium ictus decoctum, ad scorpionum in uino tritum, maxime quod in siccis nascitur. Ad oris exulcerationes, ad tussim efficax habetur. Flos recentis incensus pulices necat odore. Xenocrates pulei ramum lana inuolutum in tertianis ante accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita collocari aegrum inter remedia tradit.
LV. Siluestri ad eadem uis efficacior. Simile est origano, minoribus foliis quam satiuum et a quibusdam dictamnos uocatur. Gustatum a pecore caprisque balatum concitat, unde quidam Graeci littera mutata blechonem uocauerunt. Natura tam feruens est ut inlitas partes exulceret. Tuso in perfrictione fricari ante balinea conuenit et ante accessionum horrorem. Conuolsis et torminibus, podagris mire prodest, spasticis cum melle et sale bibendum datur, pulmonum uitia exscreabilia facit. Ad lienem cum sale utile est et uesicae et suspiriis et inflationibus; decoctum suco aequaliter et uuluas corrigit et contra scolopendram terrestrem uel marinam, item scorpiones ualet priuatimque contra hominis morsum. Radix contra increscentia ulcera recens potentissima, arida uero cicatricibus decorem adfert.
LVI. Item puleio est nepetaeque societas. Decocta in aqua ad tertias discutiunt frigora mulierumque menstruis prosunt et aestate sedant calores. Nepeta quoque uires contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremque fugiunt, quam et substernere in metu eo dormituris utile est. Tusa aegilopis imponitur et capitis doloribus recens cum tertia parte panis temperata aceto inlinitur. Sucus eius instillatus naribus supinis profluuium sanguinis sistit; item radix quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata anginis medetur.
LVII. Cuminum est et siluestre, praetenue, quaternis aut quinis foliis ueluti serratis, sed ut satiuo magnus usus, in stomachi praecipue remediis. Discutit pituitas, inflationes tritum et cum pane sumptum uel potum ex aqua uinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. Verumtamen omne pallorem gignit bibentibus. Ita certe ferunt Porci Latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores similitudinem coloris studiis contracti imitatos, et paulo ante Iulium Vindicem, adsertorem illum a Nerone libertatis, captatione testamenti sic lenocinatum. Narium sanguinem pastillis inditum uel ex aceto recens sistit, et oculorum epiphoris per se impositum, tumentibus cum melle prodest. Infantibus imponi in uentre satis est. Morbo regio in uino albo a balineis datur (15), Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate cum melle. Africano priuatim urinae incontinentiam cohiberi putant. Satiuum datur et ad iocineris uitia tostum tritum in aceto, item ad uertiginem, iis uero quos acrior urina mordeat in dulci tritum, ad uuluarum uitia in uino praeterque impositis uellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera. Siluestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. Sistit et uomitionem nausiasque ex uino quantum adprehenderint tres digiti. Propter colum quoque bibitur inliniturque uel in penicillo feruens adprimitur fasciis. Strangulationes uuluae potum in uino aperit tribus drachmis in tribus cyathis uini. Auribus instillatur ad sonitus atque tinnitus cum sebo uitulino uel melle. Suggillatis inlinitur cum melle et uua passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.
LVIII. Est cumino simillimum quod Graeci uocant ami. Quidam uero Aethiopicum cuminum id esse existimant. Hippocrates regium appellauit, uidelicet quia efficacius Aegyptio iudicauit. Plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. Similis autem et huic usus. Namque et panibus Alexandrinis subditur et condimentis interponitur. Inflationes et tormina discutit, urinas et menstrua ciet, suggillata, oculorum epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in uino potum drachmis duabus priuatimque cerastarum cum pari portione myrrhae. Colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. Suffitum cum uua passa aut resina uuluam purgat. Tradunt facilius concipere eas quae odorentur id per coitum.
LIX. De cappari satis diximus inter peregrinos frutices. Non utendum transmarino, innocentius est Italicum. Ferunt eos qui cotidie id edunt paralysi non periclitari nec lienis doloribus. Radix eius uitiligines albas tollit, si trita in sole fricentur. Splenicis prodest in uino potus radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu feruntque XXXV diebus per urinam et aluum totum lienem emitti. Bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. Dentium dolores sedat tritum ex aceto semen uel decoctum uel manducata radix. Infunditur et aurium dolori decoctum oleo. Vlcera quae phagedaenas uocant folia et radix recens cum melle sanant. Sic et strumas discutit radix, parotidas uermiculosque cocta in aqua. Iocineris doloribus tusa cum farina hordeacea imponitur. Vesicae quoque malis medetur. Dant et ad taenias in aceto et melle. Oris exulcerationes in aceto decocta tollit. Stomacho inutile esse inter auctores conuenit.
LX. Ligusticum - aliqui panaces uocant - stomacho utile est, item conuolsionibus, inflationibus. Sunt qui et cunilam bubulam appellauerint, uti diximus, falso.
LXI. Cunilae praeter satiuam multa sunt in medicina genera. Quae bubula appellatur semen pulei habet, utile ad uulnera commanducatum impositum ut quinto post die soluatur. Et contra serpentes in uino bibitur ac tritum plagae imponitur. Vulnera ab his facta perfricant ..., item testudines cum serpentibus pugnaturae; quidamque in hoc usu panaceam uocant. Sedat et tumores et uirilium mala sicca uel foliis tritis, in omni usu mire congruens uino.
LXII. Est alia cunila, gallinacea appellata nostris, Graecis origanum Heracleoticum. Prodest oculis trita addito sale; tussim quoque emendat et iocinerum uitia, laterum dolores cum farre, oleo et aceto sorbitione temperata, praecipue,uero serpentium morsus.
LXIII. Tertium genus est eius quae a Graecis mascula, a nostris cunilago uocatur, odoris foedi, radicis lignosae, folio aspero. Vires eius uehementissimas in omnibus his generibus ad eadem tradunt; manipulo quoque eius abiecto omnes e tota domo blattas conuenire ad eam, priuatim aduersus scorpiones ex posca pollere, foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes.
LXIV. E contrario quae mollis uocatur, pilosioribus ramis et aculeatis, trita mellis odorem habet, digitis tactu eius cohaerescentibus, altera turis quam libanotida appellauimus. Medetur utraque contra serpentes ex uino uel aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae necant.
LXV. Satiua quoque suos usus habet. Sucus eius cum rosaceo auriculas iuuat, ipsa ad ictus bibitur. Fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. Vrinam mouet, purgat a partu mulieres. Concoctionem mire adiuuat et auiditatem ad cibos utraque uel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis, contra uesparum et similes ictus ex farina hordeacea et posca utilissima. Libanotidis alia genera suis locis dicentur.
LXVI. Piperitis, quam et siliquastrum appellauimus, contra morbos comitiales bibitur. Castor et aliter demonstrabat: caule rubro et longo, densis geniculis, foliis lauri, semine albo tenui, gustu piperis, utilem gingiuis, dentibus, oris suauitati et ructibus.
LXVII. Origanum, quod in sapore cunilae aemulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet. Onitin alii prasion appellant, non dissimile hysopo. Priuatim eius usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra cruditates, araneos scorpionesque in uino albo, luxata et incussa in aceto et oleo et lana.
LXVIII. Tragoriganum similius est serpyllo siluestri. Vrinam ciet, tumores discutit, contra uiscum potum uiperaeque ictum efficacissimum, stomacho acida ructanti et praecordiis. Tussientibus quoque cum melle datur et pleuriticis et peripneumonicis.
LXIX. Heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion uocare malunt, tertium inter haec medium; est minus quam cetera efficax. Optimum autem Creticum, nam et iucunde olet, proximum XXXVI. Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis foliacea et lata, Zmyrnaeum durius, Heracleoticum ad potum utilius, quod onitin uocant. Communis autem usus serpentes fugare, percussis esui dari et decoctum potui, urinam ciere, ruptis, conuolsis mederi cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad sextam; item scabiem, pruriginem, psoras in descensione balinearum. Sucus auribus infunditur cum lacte mulieris. Tonsillis quoque et uuis medetur, capitis ulceribus. Venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum cinere et uino bibatur. Aluum mollit acetabuli mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus et candorem facit, cum melle et nitro. Sanguinem narium sistit. Ad parotidas decoquitur cum hordeacea farina, ad arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia cum melle et sale. Crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum aceto et sale sumptum paulatim. Regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur. Lassi perunguuntur ex eo ita ut ne uenter attingatur. Epinyctidas cum pice sanat furunculos aperit cum fico tosta, strumas cum oleo et aceto et farina hordeacea, lateris dolores cum fico inlitum, fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu.
LXX. Lepidium inter urentia intellegitur. Sic et in facie cutem emendat exulcerando ut tamen cera et rosaceo facile sanetur. Sic et lepras et psoras tollit semper facile et cicatricum ulcera. Tradunt in dolore dentium adalligatum bracchio qua doleat conuertere dolorem.
LXXI. Git ex Graecis alii melanthium, alii melaspermon uocant. Optimum quam excitatissimi odoris et quam nigerrimum. Medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari. Bibitur drachma una et contra araneos. Destillationem narium discutit tusum in linteolo olefactum, capitis dolores inlitum ex aceto, et infusum naribus cum irino oculorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro potum, duritias tumoresque ueteres et suppurationes inlitum. Lacte mulierum auget continuis diebus sumptum. Colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior uenenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat. Oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. Quin immo linteolo deligatis tantum granis XXX secundas trahi reperio. Aiunt et clauis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas.
LXXII. Et anesum aduersus scorpiones ex uino habetur, Pythagorae inter pauca laudatum siue crudum siue decoctum; item uiride aridumue omnibus quae condiuntur quaeque intinguntur desideratum, panis etiam crustis inferioribus subditum. Saccis quoque additum cum amaris nucibus uina commendat. Quin ipsum oris halitum iucundiorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum Zmyrnio et melle exiguo, mox uino collutum. Vultum iuniorem praestat. Insomnia leuat suspensum in puluino, ut dormientes olefaciant. Adpetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo labor desiit cibos poscere. Ob has causas quidam anicetum id uocauere.
LXXIII. Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium. Hoc ligustici uicem praestat in condimentis. Dolores capitis leuat suffitum naribus. Epiphoris oculorum Euenor radicem eius tusam imponit, Iollas ipsum cum croco pari modo et uino, et per se cum polenta ad magnas fluctiones extrahendisque si qua in oculos inciderint. Narium quoque carnes consumit inlitum ex aqua. Sedat anginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auribus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum cum melle sumptum. Melius cum acetabulo anesi nuces amaras L purgatas terere in melle ad tussim; facillime uero anesi drachmae tres, papaueris duae miscentur melle ad fabae magnitudinem et ternae diebus sumuntur. Praecipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. Singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. Foliis decoctis digerit cruditates. Sucus decocti cum apio olfactus sternumenta inhibet. Potum somnos concitat, calculos pellit, uomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum uitiis, neruis quoque quibus succinctum est corpus utilissimum. Prodest et capitis doloribus instillari sucum cum oleo decocti. Non aliud utilius uentri et intestinis putant; ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. Aliqui addunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in uini cyatho dilutis. Dieuches et ad lumborum dolores suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum cum menta, Euenor radicem et ad renes. Dalion herbarius parturientibus ex eo cataplasma imposuit cum apio, item uuluarum dolori deditque bibendum cum aneto parturientibus. Phreneticis quoque inlinunt uel recens cum polenta; sic et infantibus comitiale uitium aut contractiones sentientibus. Pythagoras quidem negat corripi uitio comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi serendum; parere quoque facilius olfactantes et statim a partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenes contra omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines in oleo decoquens addito nitro. Semine eius poto lassitudinis auxilium uiatoribus spopondit. Heraclides ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis duobus ex mulso dedit, similiter ad uentris aut intestinorum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis prenderit seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. Multi uomituris acetabula eius et folia lauri decem trita in aqua bibenda inter cenam suadent. Strangulatus uuluae, si manducetur et linatur calidum uel si bibatur cum castoreo in aceto et melle, sedat; uertigines a partu cum semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum in uini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in aceto et mellis cyatho uno. Lenit articulares morbos cum amaris nucibus inlitum. Sunt qui et aspidum uenenis aduersari naturam eius putent. Vrinam ciet, sitim cohibet, uenerem stimulat, cum uino sudorem leniter praestat, uestes quoque a tineis defendit. Efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile praeterquam inflato.
LXXIV. Anetum quoque ructus mouet et tormina sedat, aluum sistit. Epiphoris radices inlinuntur ex aqua uel uino. Singultus cohibet semen feruens olfactu; sumptum ex aqua sedat cruditates. Cinis eius uuam in faucibus leuat, oculos et genituram hebetat.
LXXV. Sacopenium quod apud nos gignitur in totum transmarino alienatur. Illud enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon uocatur. Prodest laterum et pectoris doloribus, conuolsis, tussibus uetustis exscreationibusque, praecordiorum tumoribus, sanat et uertigines, tremulos, opisthotonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. Datur olfactandum ex aceto in strangulatu uuluae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. Prodest et contra mala medicamenta.
LXXVI. Papaueris satiui tria diximus genera et sponte nascentis alia promisimus. E satiuis albi calix ipse teritur et e uino bibitur somni causa; semen elephantiasi medetur. E nigro papauere sopor gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit, ut Iollas, cum deflorescit, hora sereni diei tertia, hoc est cum ros in eo exaruerit. Incidi iubent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput. Sucus et hic et herbae cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus est, ungue pollicis, ut lactucis, papaueris uero largus et postero die magis, quod inaruit, densatus et in pastillos tritus in umbra siccatur, non ui soporifera modo, uerum, si copiosior hauriatur, etiam mortifera per somnos. Opium uocant. Sic scimus interemptum P. Licini Caecinae praetorii uiri patrem in Hispania Bauili, cum ualetudo impetibilis odium uitae fecisset, item plerosque alios. Qua de causa magna concertatio extitit. Diagoras, Erasistratus in totum damnauere ut mortiferum, infundi uetantes praeterea, quoniam uisui noceret. Addidit Andreas ideo non protinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae. Sed postea usus eius non improbatus est medicamento nobili quod dia codyon uocant. Semine quoque eius trito in pastillos e lacte utuntur ad somnum, item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et aurium dolori instillatur. Podagris inlinitur cum lacte mulierum -- sic et foliis ipsis utuntur -, item ad ignes sacros et uulnera ex aceto. Ego tamen damnauerim collyriis addi multoque magis quas potiones uocant lexipyretus quasque pepticas et coeliacas. Nigrum tamen coeliacis in uino datur. Satiuum omne maius. Rotunda ei capita, at siluestri longa ac pusilla, sed ad omnes effectus ualentiora. Decoquitur et bibitur contra uigilias, eademque aqua fouent ora. Optimum in siccis et ubi raro pluat. Cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium uocatur, multum opio ignauior. Experimentum opii est primum in odore - sincerum enim perpeti non est -, mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum demum oleat, quae in fucato non eueniunt. Accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. Est sinceri experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat, fictum in pusulas coit. Sed maxime mirum est aestiuo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, donec suco recenti simile fiat. Mnesides optime seruari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.
LXXVII. Inter satiua et siluestria medium genus, quoniam in aruis, sed sponte nasceretur, rhoeam uocauimus et erraticum. Quidam id decerptum protinus cum toto calice mandunt. Aluum exinanit. Capita quinque decocta in uini tribus heminis pota et somnum faciunt.
LXXVIII. Siluestrium unum genus ceratitim uocant, nigrum, cubitali altitudine, radice crassa et corticosa, calyculo inflexo ut corniculo. Folia minora et tenuiora quam ceteris siluestribus. Semen exile tempestiuum est messibus; aluum purgat dimidio acetabulo in mulso. Folia trita cum oleo argema iumentorum sanant. Radix acetabuli mensura cocta in duobus sextariis ad dimidias datur ad lumborum uitia et iocinoris. Carbunculis medentur ex melle folia. Quidam hoc genus glaucion uocant, alii paralium. Nascitur enim in adflatu maris aut nitroso loco.
LXXIX. Alterum e siluestribus genus heraclium uocatur, ab aliis aphrodes? foliis, si procul intuearis, speciem passerum praebentibus, radice in summa terrae cute, semine spumeo. Ex hoc lina splendorem trahunt. Aestate tunditur, in pila, comitialibus morbis acetabuli mensura semine in uino albo - uomitionem enim facit - et medicamento quod dia codyon et arteriace uocatur utilissimum. Fit autem huius papaueris aut cuiuscumque siluestris capitibus CXX in aquae caelestis sextariis tribus biduo maceratis in eademque discoctis, deinde liquato iterum cum melle decocto ad dimidias partes uapore tenui. Addidere postea drachmas senas croci, hypocistidis, turis, acaciae et passi Cretici sextarium. Haec ostentatione, simplex quidem et antiqua illa salubritas papauere et melle constat.
LXXX. Tertium genus est tithymalon - mecona uocant, alii paralion - folio lini, flore albo, capite magnitudinis fabae. Colligitur uua florente, siccatur in umbra. Semen potum purgat aluum dimidio acetabulo in mulso. Cuiuscumque autem papaueris caput uiride uel siccum inlitum epiphoras oculorum lenit. Opium ex uino meraculo si protinus detur, scorpionum ictibus resistit. Aliqui hoc tantum nigro tribuunt, si capita eius uel folia terantur.
LXXXI. Est et porcillaca quam peplin uocant, non multum satiua efficacior, cuius memorabiles usus traduntur: sagittarum uenena et serpentium haemorrhoidum et presterum restingui pro cibo sumpta et plagis imposita extrahi, item hyoscyami pota e passo expresso suco. Cum ipsa non est, semen eius simili effectu prodest. Resistit et aquarum uitiis, capitis dolori ulceribusque in uino tusa et imposita, reliqua ulcera commanducata cum melle sanat. Sic et infantium cerebro imponitur umbilicoque prociduo, in epiphoris uero omnium fronti temporibusque cum polenta, sed ipsis oculis e lacte et melle; eadem, si procidant oculi, foliis tritis cum corticibus fabae, pusulis cum polenta et sale et aceto. Vlcera oris tumoremque gingiuarum commanducata cruda sedat, item dentium dolores, tonsillarum ulcera sucus decoctae; quidam adiecere paulum murrae. Nam mobiles dentes stabilit commanducata [cruda sedat] uocemque firmat et sitim arcet. Ceruicis dolores cum galla et lini semine et melle pari mensura sedat, mammarum uitia cum melle aut Cimolia creta, salutaris et suspiriosis semine cum melle hausto. Stomachum in acetariis sumpta corroborat. Ardenti febribus imponitur cum polenta, et alias manducata refrigerat etiam intestina. Vomitiones sistit. Dysinteriae et uomicis estur ex aceto uel bibitur cum cumino, tenesmis autem cocta. Comitialibus cibo uel potu prodest, purgationibus mulierum acetabuli mensura in sapa, podagris calidis cum sale inlita et sacro igni. Sucus eius potus renes iuuat ac uesicas, uentris animalia pellit. Ad uulnerum dolores ex oleo cum polenta imponitur. Neruorum duritias emollit. Metrodorus, qui Epitomen rhizotomumenon scripsit, purgationibus a partu dandam censuit. Venerem inhibet uenerisque somnia. Praetorii uiri pater est, Hispaniae princeps, quem scio propter impetibiles uuae morbos radicem eius filo suspensam e collo gerere praeterquam in balneis, ita liberatum incommodo omni. Quin etiam inueni apud auctores caput inlitum ea destillationem anno toto non sentire. Oculos tamen hebetare putatur.
LXXXII. Coriandrum inter siluestria non inuenitur. Praecipuum esse constat Aegyptium. Valet contra serpentium genus unum, quod amphisbaenas uocant, potum impositumque. Sanat et alia uulnera, epinyctidas pusulas tritum; sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uua passa, panos uero ex aceto tritum. Seminis grana tria in tertianis deuorari iubent aliqui ante accessionem uel plura inlini fronti. Sunt qui et ante solis ortum ceruicalibus subici efficaciter putent. Vis magna ad refrigerandos ardores uiridi. Vlcera quoque quae serpunt sanat cum melle uel uua passa, item testes, ambusta, carbunculos, aures, cum lacte mulieris epiphoras oculorum, uentris et intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. Bibitur et in choleris cum ruta. Pellit animalia interaneorum cum mali punici suco et oleo semen potum. Xenocrates tradit rem miram, si uera est, menstrua contineri uno die, si unum granum biberint feminae, biduo, si duo, et totidem diebus quot grana sumpserint. M. Varro coriandro subtrito et cumino acetoque carnem omnem incorruptam aestate seruari putat.
LXXXIII. Atriplex et siluestre est et satiuum, accusatum a Pythagora tamquam faceret hydropicos morbosque regios et pallorem, concoqueretur difficillime; ac ne in hortis quidem iuxta id nasci quicquam nisi languidum culpauit. Addidere Dionysius et Diocles plurimos gigni ex eo morbos nec nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium esse, lentigines et papulas gignere. Miror quare difficulter in Italia nasci tradiderit id Solo Smyrnaeus. Hippocrates uuluarum uitiis infundit id cum beta. Lycus Neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos, furunculos incipientes, duritias omnes uel cocto uel crudo utiliter inlini putauit, item ignem sacrum cum melle, aceto, nitro, similiter podagris. Vngues scabros detrahere dicitur sine ulcere. Sunt qui et morbo regio dent semen eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfricent, aluum moueant cocto uel per se uel cum malua aut lenticula, concitantes ante uomitiones. Siluestri capillos tingunt et ad supra scripta utuntur.
LXXXIV. E contrario in magnis laudibus malua est utraque et satiua et siluestris. Duo genera earum amplitudine folii discernuntur. Maiorem Graeci malopen uocant in satiuis, alteram ab emolliendo uentre dictam putant malachen. At e siluestribus cui grande folium et radices albae althaea uocatur, ab excellentia effectus a quibusdam plistolochia. Omne solum in quo seruntur pinguius faciunt. Contra omnes aculeatos ictus efficaces, praecipue scorpionum, uesparum similiumque et muris aranei. Quin et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante uel habentes eas non feriuntur. Folium impositum scorpionibus torporem adfert. Valent et contra psimithi uenena. Aculeos omnes extrahunt inlitae crudae cuna aphronitro, potae uero decoctae cum radice sua leporis marini uenenum restingunt, ut quidam dicunt, si uomatur. De iisdem mira et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie suci ex qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus morbis cariturum. Vlcera manantia in capite sanant in urina putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle, radix decocta furfures capitis et dentium mobilitates. Eius quae unum caulem habet radice circa dentem qui doleat pungunt, donec desinat dolor. Eadem strumas et parotidas, panos addita hominis saliua purgat citra uulnus. Semen in uino nigro potum pituita et nauseis liberat. Radix mammarum uitiis occurrit adalligata in lana nigra, tussim in lacte cocta et sorbitionis modo sumpta quinis diebus emendat. Stomacho inutiles Sextius Niger dicit, Olympias Thebana abortiuas esse cum adipe anseris, aliqui purgari feminas foliis earum manus plenae mensura in oleo et uino sumptis. Vtique constat parturientes foliis substratis celerius solui; protinus a partu reuocanda ne uulua sequatur. Dant et sucum bibendum parturientibus ieiunis in uino decocta hemina. quin et semen adalligant bracchio genitale non continentium adeoque ueneri nascuntur ut semen unicaulis adspersum curationi feminarum auiditates augere ad infinitum Xenocrates tradat itemque tres radices iuxta adalligatas. Tenesmo, dysintericis utilissime infundi, item sedis uitiis, uel si foueantur. Melancholicis quoque sucus datur cyathis ternis tepidus et insanientibus quaternis, decoctae comitialibus heminae suci; hic et calculosis et inflatione et torminibus aut opisthotonico laborantibus tepidus inlinitur. Et sacris ignibus et ambustis decocta in oleo folia imponuntur et ad uulnerum impetus cruda cum pane. Sucus decoctae neruis prodest et uesicae et intestinorum rosionibus. Vuluas et cibo et infusione emollit. Oleum sucus decoctae per meatus suauius facit. Althaeae in omnibus supra dictis efficacior radix, praecipue conuulsis ruptisque. Cocta in aqua aluum sistit, ex uino albo strumas et parotidas et mammarum inflationes; et panos in uino folia decocta et inlita tollunt; eadem arida in lacte decocta quamlibet perniciosae tussi citissime medentur. Hippocrates uulneratis sitientibusque defectu sanguinis radicis decoctae sucum bibendum dedit et ipsam uulneribus cum melle et resina, item contusis, luxatis, tumentibus; et musculis, neruis, articulis imposuit ut supra; spasticis, dysintericis in uino bibendam dedit. Mirum aquam radice ea addita addensari sub diu atque glaciescere. Efficacior autem quo recentior.
LXXXV. Nec lapathum dissimiles effectus habet. Est autem et siluestre. Quod alii oxalida appellant, nostri uero rumicem, alii lapathum cantherinum, sapore satiuo proximum, foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, ad strumas cum axungia efficacissimum est; et alterum genus fere oxylapathum uocant, satiuo item similius et acutiore folio ac rubriore, non nisi in palustribus nascens. Sunt qui et hydrolapathum tradant, in aqua natum, et aliud hippolapathum, maius satiuo candidiusque ac spissius. Siluestria scorpionum ictibus medentur et feriri prohibent habentes. Radix aceto decocta, si colluatur sucus, dentibus auxiliatur, si uero bibatur, morbo regio. Semen stomachi inextricabilia uitia sanat. Hippolapathi radix priuatim ungues scabros detrahit; dysintericos semen duabus drachmis in uino potum liberat. Oxylapathi semen lotum in aqua caelesti sanguinem reicientibus adiecta acacia lentis magnitudine... praestantissimos pastillos faciunt ex foliis et radice addito nitro et ture exiguo; in usu aceto diluunt.
LXXXVI. Sed satiuum in epiphoris oculorum inlinunt frontibus. Radice lichenas et lepras curant, in uino uero decocta strumas et parotidas, et calculos pota e uino et lienes inlita, coeliacos aeque et dysintericos et tenesmos; ex eademque ad omnia efficacius ius lapathi et ructus facit et urinam ciet et caliginem oculorum discutit, item pruritum corporis in solia balinearum additum aut prius ipsum inlitum sine oleo. Firmat et commanducata radix dentes; eadem decocta cum uino sistit aluum, folia soluunt. Adiecit Solo, ne quid omittamus, bulapathum, radicis tantum altitudine differens et egregio ad dysintericos effectu potum ex uino.
LXXXVII. Sinapi, cuius in satiuis tria genera diximus, Pythagoras principatum habere ex his quorum in , sublime uis feratur iudicauit, quoniam non aliud magis in nares et cerebrum penetret. Ad serpentium ictus et scorpionum tritum cum aceto inlinitur; fungorum uenena discutit. Contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gargarizatur cum aqua mulsa. Ad dentium dolores manditur, ad uuam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho utilissimum contra omnia uitia, pulmonibus exscreationes faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur, item comitialibus taediis cum suco cucumerum. Sternutamentis sensus atque caput purgat, aluum mollit, menstrua et urinam ciet. Et hydropicis imponitur cum fico et cumino tusum ternis partibus. Comitiali morbo aut uuluarum conuersione suffocatos excitat odore aceto mixto; item lethargicos: adicitur tordylon - est autem hoc semen ex seseli - et, si uehementior lethargus premat, cruribus aut etiam capiti inlinitur cum fico ex aceto. Veteres dolores thoracis, lumborum, coxendicum, umerorum et in quacumque parte ex alto corporis uitia extrahenda sint inlitum caustica ui emendat pusulas faciendo, at in magna duritia sine fico impositum aut, si uehementior ustio timeatur, per duplices pannos. Vtuntur eo ad alopecias cum rubrica, psoras, lepras, phthiriases, lichenas tetanicos, opisthotonicos. Inungunt quoque scabras genas aut caligantes oculos cum melle suco, qui tribus modis exprimitur in fictili calescitque in eo sole modice. Exit et e cauliculo sucus lacteus; eius gutta, cum induruit, dentium dolori medetur. Semen ac radix, cum immaduere musto, conteruntur manusque plenae mensura sorbentur ad confirmandas fauces, stomachum, oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam lassitudines, saluberrimo genere medicinae. Calculos quoque discutit potum in aceto. Inlinitur et liuoribus suggillatisque cum melle et adipe anserino aut cera Cypria. Fit et oleum ex eo semine madefacto in oleo expressoque, quo utuntur ad neruorum rigores lumborumque et coxendicum et perfrictiones.
LXXXVIII. Sinapis naturae esse effectusque eosdem habere traditur adarca inter siluestria dicta, in cortice calamorum sub ipsa coma nascens.
LXXXIX. Marrubium plerique inter primas herbas commendauere, quod Graeci prasion uocant, alii linostrophon, nonnulli philopaeda aut philochares, notius quam ut indicandum sit. Huius folia semenque contrita prosunt contra serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim ueterem. Et iis qui sanguinem reiecerint eximie utile, scopis eius cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur. Imponitur strumis cum adipe. Sunt qui uiride semen, quantum duobus digitis capiant, cum farris pugillo decoctum addito exiguo olei et salis sorberi ieiunis ad tussim iubeant. Alii nihil comparant in eadem causa marrubii et feniculi sucis ad sextarios ternos expressis decoctisque ad sextarios duos, tum addito mellis sextario, rursus decocto ad sextarios duos, si coclearii mensura in die sorbeatur in aquae cyatho. Et uirilium uitiis tusum cum melle mire prodest. Lichenas purgat ex aceto, ruptis, conuulsis, spasticis, neruis salutare. Potum aluum soluit cum sale et aceto, item menstrua et secundas mulierum. Arida farina cum melle ad tussim siccam efficacissima est, item ad gangraenas et pterygia. Sucus uero auriculis et naribus et morbo regio minuendaeque bili cum melle prodest, item contra uenena inter pauca potens. Ipsa herba stomachum et exscreationes pectoris purgat cum iride et melle, urinam ciet, cauenda tamen exulceratae uesicae et renium uitiis. Dicitur sucus et claritatem oculorum adiuuare. Castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod magis probat, candidum. In ouum inane sucum addit is ipsumque ouum infundit et mel aequis portionibus, tepefactum uomicas rumpere, purgare, persanare promittens, inlitis etiam uulneribus a cane factis tuso cum axungia uetere.
XC. Serpyllum a serpendo putant dictum, quod in siluestri euenit, in petris maxime; nam satiuum non serpit, sed ad palmum altitudine increscit. Pinguius uoluntarium et candidioribus foliis ramisque. Aduersus serpentes efficax, maxime cenchrim et scolopendras terrestres ac marinas et scorpiones, decoctis ex uino ramis foliisque. Fugat et odore omnes, si uratur, et contra marinorum uenena praecipue ualet. Capitis doloribus decoctum in aceto inlinitur temporibus ac fronti cum rosaceo, item phreneticis, lethargicis. Contra tormina et urinae difficultates, anginas, uomitiones drachmis quattuor ex aqua bibitur; ad iocinerum desideria folia obolis quattuor dantur, ad lienem ex aceto. Ad cruentas exscreationes teritur in cyathis duobus aceti et mellis.
XCI. Sisymbrium siluestre, quibusdam thymbraeum appellatum, pedali non amplius altitudine. Quod in riguis nascitur, simile nasturtio est, tritumque efficax aduersus aculeata animalia, ut crabrones et similia; quod in sicco, odoratum est et inseritur coronis, angustiore folio. Sedant utraque capitis dolorem, item epiphoras, ut Philinus tradit. Alii panem addunt, alii per se decocunt in uino. Sanat et epinyctidas cutisque uitia in facie mulierum intra quartum diem noctibus impositum diebusque detractum. Vomitiones, singultus, tormina, stomachi dissolutiones cohibet, siue in cibo sumptum siue suco poto. Non edendum grauidis nisi mortuo conceptu, quippe etiam impositum eicit. Mouet urinas cum uino potum, siluestre uero et calculos. Quos uigilare opus sit excitat infusum capiti cum aceto.
XCII. Lini semen cum aliis quidem in usu est, sed et per se mulierum cutis uitia emendat in facie, oculorum aciem suco adiuuat. Epiphoras cum ture et aqua aut cum murra ac uino sedat parotidas cum melle aut adipe aut cera, stomachi solutiones inspersum polentae modo, anginas in aqua et oleo decoctum et cum aneso inlitum. Torretur ut aluum sistat. Coeliacis et dysintericis imponitur ex aceto addito oleo. Ad iocineris dolores estur cum uua passa; ad phthisim utilissima e semine fiunt ecligmata. Musculorum, neruorum, articulorum, ceruicum duritias, cerebri membranas mitigat farina seminis nitro aut sale aut cinere additis. Eadem cum fico ... et idem concoquit ac maturat; cum radice uero cucumeris siluestris extrahit quaecumque corpori inhaereant; sic et fracta ossa. Serpere ulcus in uino decocta prohibet, eruptiones pituitae cum melle. Emendat ungues scabros cum pari modo nasturtii, testium uitia et ramices cum resina et murra et gangraenas ex aqua, stomachi dolores cum feno Graeco sextariis utriusque decoctis in aqua mulsa, intestinorum, thoracis perniciosa uitia clystere in oleo aut melle.
XCIII. Blitum iners uidetur ac sine sapore aut acrimonia ulla, unde conuicium feminis apud Menandrum faciunt mariti. Stomacho inutile est. Ventrem adeo turbat ut choleram faciat aliqus. Dicitur tamen aduersus scorpiones potum e uino prodesse, clauis pedum inlini, item lienibus et temporum dolori ex oleo. Hippocrates menstrua sisti eo cibo putat.
XCIV. Meum in Italia non nisi a medicis seritur et his admodum paucis. Duo genera eius; nobilius Athamanticum uel Athamanicum uocant, illi tamquam ab Athamante inuentum, hi quoniam laudatissimum in Athamania reperiatur, foliis aneso simile et caule aliquando bipedali, radicibus multis obliquis, nigris, quibusdam et altis, minus rufum quam illud alterum. Vrinam ciet in aqua pota radice trita uel decocta, inflationes stomachi mire discutit, item tormina et uesicae uitia uuluarumque. Articulis cum melle... infantibus cum apio inlitum imo uentri urinas mouet.
XCV. Feniculum nobilitauere serpentes gustatu, ut diximus, senectam exuendo oculorumque aciem suco eius reficiendo, unde intellectum hominum quoque caliginem praecipue eo leuari. Colligitur hic caule turgescente et in sole siccatur inunguiturque ex melle. Vbique hic est, laudatissimus in Hiberia e lacrimis. Fit et e semine recenti et e radicibus prima germinatione incisis.
XCVI. Est in hoc genere et siluestre, quod hippomarathum, alii myrsineum uocant, foliis maioribus, gustu acriore, procerius, baculi crassitudine, radice candida. Nascitur in calidis et saxosis. Diocles et aliud hippomarathi genus tradidit, longo et angusto folio, semine coriandri. Medicinae in satiuo ad scorpionum ictus et serpentium semine in uino poto. Sucus et auribus instillatur uermiculosque in his necat. Ipsum condimentis prope omnibus inseritur, oxyporis etiam aptissime. Quin et panis crustis subditur. Semen stomachum dissolutum adstringit uel in febribus sumptum, nausiam ex aqua tritum sedat, pulmonibus et iocineribus laudatissimum. Ventrem sistit, cum modice sumitur, urinam ciet et ad tormina totum decoctum. Et in lactis defectu potum mammas replet. Radix cum tisana sumpta renes purgat siue decocti suco siue semine ex uino sumpto. Prodest et hydropicis radix ex uino pota, item conuulsis. Inlinuntur folia tumoribus ardentibus ex aceto, calculos uesicae pellunt, uenerem stimulant. Geniturae abundantiam quoquo modo haustum facit, uerendis amicissimum siue ad fouendum radice cum uino decocta siue contritum in oleo inlitum. Multi et suggillatis cum cera inlinunt et radicem. Suco uel radice cum melle contra canis morsum utuntur et contra multipedam ex uino. Hippomarathum ad omnia uehementius calculos praecipue pellit, prodest uesicae cum uino leni et feminarum menstruis haerentibus. Efficacius in eo semen quam radix. Modus in utroque quod duobus digitis tritum addatur in potionem. Petrichus, qui Ophiaca scripsit, et Miccion, qui Rhizotomumena, aduersus serpentes nihil efficacius hippomaratho putauere; sane et Nicander non in nouissimis posuit.
XCVII. Cannabis in siluis primum nata est, nigrior foliis et asperior. Semen eius extinguere genituram uirorum dicitur. Sucus ex eo uermiculos aurium et quodcumque animal intrauerit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque uis ei est ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et ideo iumentorum aluo succurrit potus in aqua. Radix articulos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et similes impetus. Ambustis cruda inlinitur, sed saepius mutatur, priusquam arescat.
XCVIII. Ferula semen aneto simile habet. Quae ab uno caule diuiditur in cacumine, femina putatur. Caules eduntur decocti commendanturque muria ac melle, stomacho utiles; sin plures sumpti, capitis dolorem faciunt. Radix denarii pondere in uini cyathis duobus bibitur aduersus serpentes et ipsa radix imponitur. Sic et torminibus medetur, ex oleo autem et aceto contra sudores inmodicos uel in febribus proficit. Sucus ferulae aluum soluit fabae magnitudine deuoratus. E uiridi medulla uuluis utilis est et ad omnia ea uitia. Ad sanguinem sistendum decem grana seminis bibuntur in uino trita uel medulla. Sunt qui comitialibus morbis dandum putent luna IIII usque VII lingulae mensura. Natura ferularum murenis infestissima est, tactae siquidem ea moriuntur. Castor radicis sucum et oculorum claritati conferre multum putauit.
XCIX. Et de carduorum satu inter hortensia diximus, quapropter et medicinam ex his non differamus. Siluestrium genera sunt duo, unum fruticosius a terra statim, alterum unicaule crassius. Vtrique folia pauca, spinosa, muricatis cacuminibus, sed alter florem purpureum emittit inter medios aculeos celeriter canescentem et abeuntem cum aura; scolymon Graeci uocant. Hic, antequam floreat, contusus atque expressus inlito suco alopecias replet. Radix cuiuscumque ex aqua decocta potoribus sitim facere narratur. Stomachum corroborat et uuluis... si credimus, etiam conferre aliquid traditur, ut mares gignantur. Ita et Chaereae Glaucias adscripsit, qui circa carduos diligentissimus uidetur. Mastiche e carduis odorem commendat oris.
C. Et discessuri ab hortensiis unam compositionem ex his clarissimam subteximus aduersus uenenata animalia incisam in lapide uersibus Coi in aede Aesculapi: serpylli duum denariorum pondus, opopanacis et mei tantundem singulorum, trifolii seminis pondus denarii, anesi et feniculi seminis et ami et apii denarium senum e singulis generibus, erui farinae denarium XII. Haec tusa cribrataque uino quam possit excellenti digeruntur in pastillos uictoriati ponderum. Ex his singuli dantur ex uini mixti cyathis ternis. Hac theriace Magnus Antiochus rex aduersus omnia uenenata usus traditur aspide excepta.