M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER XIV

I

Scr. in suburbano Mati VII Id. Apr. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Deuerti ad illum de quo tecum mane. Nihil perditius; explicari rem non posse. "Etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?" Quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; uerum ille gaudens) adfirmabatque minus diebus XX tumultum Gallicum. In sermonem se post Id. Mart. praeterquam Lepido uenisse nemini. Ad summam, non posse istaec sic abire. O prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. Sed haec hactenus. II. Tu, quaeso, quicquid noui (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. De quo quidem ille ad quem deuerti, Caesarem solitum dicere, "Magni refert hic quid uelit, sed quicquid uolet ualde uolet"; idque eum animaduertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; ualde uehementer eum uisum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad uocarer, dixisse eum, "Ego dubitem quin summo in odio sim, cum M. Cicero sedeat nec suo commodo me conuenire possit? Atqui si quisquam est facilis, hic est. Tamen non dubito quin me male oderit." Haec et eius modi multa. Sed ad propositum. Quicquid erit, non modo magnum sed etiam paruum, scribes. Equidem nihil intermittam.

II

Scr. in suburbano Mati [?] VI Id. Apr. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Duas a te accepi epistulas heri. Ex priore theatrum Publiliumque cognoui, bona signa consentientis multitudinis. Plausus uero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem uisus est. II. Altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum †phalakoma, ut putas. Processit enim, sed minus diutius sermone enim† sum retentus. Quod autem ad te scripseram, obscure fortasse, id eius modi est: aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu ueni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, "Ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum, qui tam diu sedens meum commodum exspectet?" Habes igitur phalakroma inimicissimum oti, id est Bruti. IV. In Tusculanum hodie, Lanuui cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed uellem Atticam. Verum tibi ignosco. Quarum utrique salutem.

III

Scr. in Tusculano VI aut V Id. Apr. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Tranquillae tuae quidem litterae. Quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. Ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. Panikon certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc. Est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus. II. Ad obsignandum tu adhibitus non sine causa uideris. Volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. Sed quid haec ad nos? Odorare tamen Antoni diathesin; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. Tu si quid pragmatikon habes rescribe; sin minus, populi episemasian et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.

IV

Scr. Lanuui V aut IV Id. Apr. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Num quid putas me Lanuui? At ego te istic cotidie aliquid noui suspicor. Tument negotia. Nam cum Matius, quid censes ceteros? Equidem doleo, quod numquam in ulla ciuitate accidit, non una cum libertate rem publicam reciperatam. Horribile est quae loquantur, quae minitentur. Ac uereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo euadat. II. Sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. Nostri autem heroes quod per ipsos confici potuit gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. Tu, si quid noui (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me, et, si noui nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. Equidem non committam.

V

Scr. Asturae III Id. Apr. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Spero tibi iam esse ut uolumus, quoniam quidem esitesas, cum leuiter commotus esses; sed tamen uelim scire quid agas. Signa bella, quod Caluena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona, si cum signis legiones ueniunt e Gallia. Quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportauit? Asinium uolui, sed mnemonikon hamartema. A balneatore phyrmos polys. Nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius. II. Meam stultam uerecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas, ne deserere uiderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, deesse non deberem. Sed uides magistratus, si quidem illi magistratus, uides tamen tyranni satellites in imperiis, uides eiusdem exercitus, uides in latere ueteranos, quae sunt euripista omnia; eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti uerum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari, sed parietibus contineri. Atque illi quoquo modo beati, ciuitas misera. III. Sed uelim scire qui aduentus Octaui, num qui concursus ad eum, num quae neoterismou suspicio. Non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. Haec scripsi ad te proficiscens Astura III Id.

VI

Scr. Fundis prid. Id. Apr. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Prid. Id. Fundis accepi tuas litteras cenans. Primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. Odiosa enim illa fuerant, legiones uenire. Nam de Octauio susque deque. Exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antoni conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. Sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. Nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a uerberone Curtilio possideri. II. Quod cum dico, de toto genere dico. Quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille uoluit? Nullo modo reperio quem ad modum possim politeuesthai. Nihil enim tam soloikon quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. Sed uides consules, uides reliquos magistratus, si isti magistratus, uides languorem bonorum. Exsultant laetitia in municipiis. Dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea uerba de re publica. Nec ulla interea decreta. Sic enim pepoliteumetha ut uictos metueremus. Haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et politikotera postea, et tu quid agas quidque agatur.

VII

Scr. in Formiano XVII Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Postridie Id. Paulum in Caieta uidi. Is mihi de Mario et de re publica aliqua, quaedam sane pessima. A te scilicet nihil; nemo enim meorum. Sed Brutum nostrum audio uisum sub Lanuuio. Vbi tandem est futurus? Nam cum reliqua tum de hoc scire aueo omnia. Ego e Formiano exiens XVII Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec. II. A Cicerone mihi litterae sane pepinomenai, et bene longae. Cetera autem uel fingi possunt, pinos litterarum significat doctiorem. Nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut uideas ne quid ei desit. Id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi uideri. Omnino si ego euolo mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. Haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogitabis, ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam uenerit scribes.

VIII

Scr. in Sinuessano XVII Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris; at ego accepi XVII Kal. in deuersoriolo Sinuessano tuas litteras. De Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. Optime tamen etiam Bruto nostro probari Antonium. Nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, at mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. Hoc nec mihi placebat et multo illi minus. Reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me uelim. De Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. Ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire uis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores. II. Quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat uehementer exspecto. Ea scilicet tu declarabis, qui cetera. Nauseolam tibi tamen causam oti dedisse facile patiebar. Videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. De Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. Quem quidem ego spero iam tuto uel solum tota urbe uagari posse. Verum tamen -.

IX

Scr. XV aut XVI Puteolis Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. De re publica multa cognoui ex tuis litteris, quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. Ad ea autem quae requiris breui respondebo. Primum uehementer me Cluuiana delectant. Sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt; itaque non solum inquilini sed mures etiam migrauerunt. Hanc ceteri calamitatem uocant, ego ne incommodum quidem. O Socrate et Socratici uiri! numquam uobis gratiam referam. Di immortales, quam mihi ista pro nihilo! Sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit. II. Hic turba magna est eritque, ut audio, maior. Duo quidem quasi designati consules. O di boni! uiuit tyrannis, tyrannus occidit! Eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! Itaque quam seuere nos M. †cutius† accusat, ut pudeat uiuere, neque iniuria. Nam mori miliens praestitit quam haec pati; quae mihi uidentur habitura etiam uetustatem. III. Et Balbus hic est multumque mecum. Ad quem a Vetere litterae datae prid. Kal. Ian., cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, uenisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. In qua re accusat Vulcatium. Ita mihi uidetur bellum illud instare. Sed Dolabella et Nicias uiderint. Idem Balbus meliora de Gallia. XXI die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium, qui est praepositus ab Hirtio: se quod imperatum esset esse facturos. Quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Caluena dixerat.

X

Scr. in Cumano XIII Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Itane uero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuui esset, ut Trebonius itineribus deuiis proficisceretur in prouinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus ualerent quam si ipse uiueret? Meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus uocari? Di immortales, quae tum opera effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. Quid fieri tum potuit? iam pridem perieramus. Meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset? At ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter seruique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. Quae deinde? ut audeant dicere, "Tune contra Caesaris nutum" haec et talia ferre non possum. Itaque "gen pro ges" cogito; tua tamen hypenemios. II. Nausea iamne plane abiit? Mihi quidem ex tuis litteris coniectanti ita uidebatur. Redeo ad Tebassos, Scaeuas, Fangones. Hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus plus uirtutis putarunt quam experti sunt. Pacis isti scilicet amatores et non latrocini auctores. At ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. Melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec uidere. III. Octauius Neapolim uenit XIIII kal. Ibi eum Balbus mane postridie, eodemque die mecum in Cumano; illum hereditatem aditurum. Sed, ut scribis, †rhixothemin† magnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. Quod quaeris iamne ad centena Cluuianum, aduentare uidetur; sed primo anno LXXX milia detersimus. IV. Quintus pater ad me grauia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. Ardentis in eum litteras ad me misit. Ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me uelim, et hercule si quid aliud. Vehementer delector tuis litteris.

XI

Scr. in Cumano XI Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime. Velim me hercule Asturae Brutus. Akolasiana istorum scribis. An censebas aliter? Equidem etiam maiora exspecto. Cum [equidem] contionem lego "de tanto uiro, de clarissimo ciui", ferre non queo. Etsi ista iam ad risum. Sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum, ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint sed non sine inuidia, ne sine periculo quidem. Verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis quae? qui interfecto rege liberi non sumus. Sed haec fortuna uiderit, quoniam ratio non gubernat. II. De Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; uelim sint prospera. Quod uero curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose, per mihi gratum est, idque ut facias te etiam rogo. De Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam. Suscipiam omnem etiam actionem, quam uideo cotidie faciliorem. De Cluuiano, quoniam in re mea me ipsum diligentia uincis, res ad centena perducitur. Ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an iam fructuosiorem. Hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa. Modo uenit Octauius, et quidem in proximam uillam Philippi, mihi totus deditus. Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane uadit.

XII

Scr. Puteolis X kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. O mi Attice, uereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. Quae mihi istim adferuntur! quae hic uideo! O praxeos kales men, atelous de. Scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. Multa illis Caesar, neque me inuito (etsi Latinitas erat non ferenda. Verum tamen -). Ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem "a dictatore comitiis latam" qua Siculi ciues Romani; cuius rei Viuo illo mentio nulla. Quid? Deiotari nostri causa non similis? Dignus ille quidem omni regno, sed non per Fuluiam. Sescenta similia. Verum illuc referor: tam claram tamque testatam rem tamque iustam, Buthrotiam, non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo ista plura? II. Nobiscum hic perhonorifice et peramice Octauius. Quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum ciuem. Ita multi circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur, negant haec ferri posse. Quid censes cum Romam puer uenerit, ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? Qui quidem semper erunt clari, conscientia uero facti sui etiam beati; sed nos, nisi me fallit, iacebimus. Itaque exire aueo "ubi nec Pelopidarum", inquit. Haud amo uel hos designatos, qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. Sed hoc meae nimiae facilitatis. Nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item. III. Quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! Scribo tamen, non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas. Tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. Haec conscripsi X kal., accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.

XIII

Scr. in Puteolano uel Cumano VI Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te XIII Kal. datae; quibus quaeris, idque etiam me ipsum nescire arbitraris, utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione halitenei delecter. Est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. All'ou daitos eparatou erga memelen, alla lien mega tema, diotrephes, eisoroontes deidimen: en doie de saosemen e apolesthai. II. Quamuis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D. Bruti aduentu ad suas legiones in quo spem maximam uideo, tamen, si est bellum ciuile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. Neque enim iam licebit, quod Caesaris bello licuit, neque huc neque illuc. Quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; quae res ad caedem maximam spectat. Restat ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus. Res odiosa et aliena nostris aetatibus, incerto exitu belli et nescio quo pacto tibi ego possim, mihi tu dicere, Teknon emon, ou toi dedotai polemeia erga, alla syg'himeroenta metercheo erga logoio. III. Sed haec fors uiderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest. Nos autem id uideamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid acciderit fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur. IV. Suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor. Ita multa ueniunt in mentem in utramque partem. Si proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam, caedis impendentis periculum non nihil uitare uideor, sed casurus in aliquam uituperationem quod rei publicae defuerim tam graui tempore. Sin autem mansero, fore me quidem uideo in discrimine, sed accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae. Iam illa consilia priuata sunt, quod sentio ualde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc uenire; nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare. Tota igitur hac de re, ut soles si quid ad me pertinere putas, cogitabis. V. Redeo nunc ad epistulam tuam. Scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo uenditurum, minusculam uero uillam utique Quinto traditurum uel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. Ego uero de uenditione nihil cogito, nisi quid quod magis me delectet inuenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore. Satis enim torquetur debitione dotis, in qua mirificas Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius. VI. Sed haec quoque hactenus. Redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Cloeli; quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum); quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse uideatur, facile existimabis. Quae enim Caesar numquam neque fecit neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur. Ego autem Antonio facillimum me praebui. Etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod uellet, fecisset nihilo minus me inuito. Itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.

XIII A

Scr. Romae inter XII et VIII Kal. Mai. an. 44.

M. ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.

I. Occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. Quam ob causam uereor ne absentia mea leuior sit apud te. Quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo. II. A Caesare petii ut Sex. Cloelium restitueret; impetraui. Erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. Quo magis laboro ut tua uoluntate id per me facere nunc liceat. Quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego aduersus te, quamquam uideor debere tueri commentarium Caesaris. Sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare uis, facilem profecto te praebebis et uoles P. Claudium, optima in spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. III. Patere, obsecro, te pro re publica uideri gessisse simultatem cum patre eius, non quod contempseris hanc familiam. Honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. Me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. Quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. Postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. Quod si non impetro, per me Cloelio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.

XIII B

Scr. in Puteolano uel Cumano VI Kal. Mai. an. 44.

CICERO ANTONIO COS. S. D.

I. Quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. Non enim solum ex oratione, sed etiam ex uultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. Nam cum te semper amaui, primum tuo studio, post etiam beneficio prouocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendauit ut cariorem habeam neminem. II. Litterae uero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium uiderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum, me inuito seruare nolles, cum id nullo negotio facere posses. III. Ego uero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum his uerbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae. Nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut seuerius quam necessitas rei publicae postulauit. Accedit ut ne in ipsum quidem Cloelium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos. IV. Nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. Contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet. Nostras concertationes res publica diiudicauit. Si uiueret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret. Qua re, quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua, potestas est, ea neges te me inuito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi uidebitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus. Interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. Sed haec hactenus. Illud extremum. Ego quae te uere quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. Hoc uelim tibi penitus persuadeas.

XIV

Scr. in Puteolano uel Cumano IV aut III Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. "Iteradum eadem ista mihi." Coronatus Quintus noster Parilibus! Solusne? Etsi addis Lamiam. Quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio nisi improbum neminem. Explanabis igitur hoc diligentius. Ego autem casu, cum dedissem ad te litteras VI Kal. satis multis uerbis, tribus fere horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. Itaque ioca tua plena facetiarum de haeresi Vestorina et de †pherionum more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere. Politikotera illa uideamus. II. Ita Brutos Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non possum. Rerum ego uitia conlegi, non hominum. Sublato enim tyranno tyrannida manere uideo. Nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de Cloelio, de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam ne passurum quidem fuisse. Sequetur Rufio Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non? Cui seruire ipsi non potuimus, eius libellis paremus. Nam Liberalibus quis potuit in senatum non uenire? Fac id potuisse aliquo modo; num etiam, cum uenissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni ratione ueterani qui armati aderant, cum praesidi nos nihil haberemus, defendendi fuerunt? Illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es. Quid ergo? ista culpa Brutorum? Minime illorum quidem, sed aliorum brutorum, qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere. III. Sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur, et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus Martiis simus; quae quidem nostris amicis, diuinis uiris, aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. Recordare tua. Nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset? Sapienter id quidem. Itaque ex eo quae manarint uides. IV. Quae scribis Kal. Iun. Antonium de prouinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? Si licuerit, libertatem esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni? V. Rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum uidebamus. Ne nos et liberati ab egregiis uiris nec liberi sumus. Ita laus illorum est, culpa nostra. Et hortaris me ut historias scribam, ut conligam tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! Poterone eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerunt? Nec me hercule me raudusculum mouet, sed homines beneuolos, qualescumque sunt, graue est insequi contumelia. VI. Sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad Kal. Iun. statuere posse. Ad quas adero, et omni ope atque opera enitar, adiuuante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. Quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. Tu autem quasi iam reciperata re publica uicinis tuis Massiliensibus sua reddis. Haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt. VII. Epistula breuis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. Posse uidentur esse meliora quam adhuc fuerunt. Sed nobis ubi simus et quonam nunc nos conferamus prouidendum est.

XV

Scr. in Cumano Kal. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. O mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. Magnam anatheoresin res habet: de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! Quid quaeris? heroica. Sustulisse mihi uidetur simulationem desideri, adhuc quae serpebat in dies et inueterata uerebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. II. Nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. Quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem uelle simulant, acta nefaria defendunt. Sed non possunt omnia simul. Incipit res melius ire quam putaram. Nec uero discedam, nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero, idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque uirtutem. III. Piliae nostrae uillam totam quaeque in uilla sunt trado, in Pompeianum ipse proficiscens Kal. Mai. Quam uelim Bruto persuadeas ut Asturae sit!

XVI

Scr. in hortis Cluuianis VI Non. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. VI Non. conscendens ab hortis Cluuianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae uillam ad Lucrinum, uilicos, procuratores tradidissem. Ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; †perpaucis diebus in Pompeianum†, post in haec Puteolana et Cumana regna †renauigaret. O loca ceteroqui ualde expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda! II. Sed ad rem ut ueniam, o Dolabellae nostri magnam aristeian! Quanta est anatheoresis! Equidem laudare eum et hortari non desisto. Recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de uiro sentias. Mihi quidem uidetur Brutus noster iam uel coronam auream per forum ferre posse. Quis enim audeat uiolare proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum? III. Nunc, mi Attice, me fac ut expedias. Cupio, cum Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis uel mea potius uel me hercule utriusque me interuenire discenti. Nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? Numquam ille mihi satis laudari uidebitur cum ita laudabitur, "quo modo nunc est." Non est fidentis hoc testimonium, sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi kata mithon scriberet. A quo adhuc nulla littera est. Vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore. IV. Quod ad Xenonem scripsisti, ualde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. Ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et uelim cures epistulam quam ad eum misi reddendam, et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. Puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum cum, ne sero cum damno dependatur. De Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ut ante scirem recte esse quam non belle fuisse.

XVII

Scr. in Pompeiano V uel IV Non. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. In Pompeianum ueni V Non. Mai., cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocauissem. Ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto prid. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum uideretur. Itaque his de rebus ex tempore et coram. II. De Buthrotio negotio, utinam quidem Antonium conueniam! Multum profecto proficiam. Sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo uenerit. Quod idem L. Caesari uidebatur, quem pridie Neapoli adfectum grauiter uideram. Quam ob rem ista nobis ad Kal. Iun. tractanda et perficienda sunt. Sed hactenus. III. Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit, quae sunt ei redditae cum uenissemus in Pompeianum. Quarum tamen erat caput Aquiliam nouercam non esse laturum. Sed hoc tolerabile fortasse, illud uero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio - o perditum hominem! Sed melesei. IV. Ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. Earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent; plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis. V. Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum uidebitur meque hoc tibi onus imponere patiere. Quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima. Librum meum illum anekdoton nondum, ut uolui, perpoliui; ista uero quae tu contexi uis aliud quoddam separatum uolumen exspectant. Ego autem, credas mihi uelim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis uiuo tyranno dici potuisse quam mortuo. Ille enim nescio quod pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc, quacumque nos commouimus, ad Caesaris non modo acta uerum etiam cogitata reuocamur. De Montano, quoniam Flamma uenit, uidebis. Puto rem meliore loco esse debere.

XVIIA

Scr. in Pompeiano V Non. Mai. an. 44.

CICERO DOLABELLAE COS. SVO SALVTEM.

I. Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam uoluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod uulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem conueni (conuenio autem cotidie plurimos. Sunt enim permulti optimi uiri qui ualetudinis causa in haec loca ueniant; praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. Negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te ciuem et singularem consulem praebeas. II. Quibus ego quamquam uerissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta uideatur, neque ualde nego; sum enim auidior etiam quam satis est gloriae. Et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi uero gloriosum te iuuenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. III. L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim uenissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, ante quam me plane salutauit, "O mi Cicero" inquit, "gratulor tibi cum tantum uales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium ualerem, iam salui esse possemus. Dolabellae uero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus uere consulem dicere." Deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. Atque haec una uox omnium est. IV. A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum uenire patiare. Quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae, laudes, ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. Nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. Nihil est enim, mihi crede, uirtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. V. Semper, amaui, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suauissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo quod mihi iam pridem cumulatum etiam uidebatur. Quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? Tantum accessit ut mihi nunc denique amare uidear, antea dilexisse. VI. Qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae seruias? Proponam tibi claros uiros, quod facere solent qui hortantur? Neminem habeo clariorem quam te ipsum. VII. Te imitere oportet, tecum ipse certes. Ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. Quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. Contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa seueritas animaduersionis non modo non inuidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. Legi enim contionem tuam. Nihil ira sapientius. Ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animaduertendi omnium concessu daret. VIII. Liberasti igitur et urbem periculo et ciuitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. Quo facto intellegere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos esse illos uiros a quibus initium libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura prope diem, ut spero. Tu, quoniam rem publicam nosque conseruas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.

XVIII

Scr. in Pompeiano VII Id. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae in caelum uidear efferre. Ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. Sed totum se a te abalienauit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. O hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non soluit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope petierit. Licet enim iocari, ne me ualde conturbatum putes. Atque ego ad eum VIII Id. litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras uesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die. Sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat. II. Albianum te confecisse arbitror. De Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est† gratissimum est et simile tuorum omnium. Sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi uidebar reliquisse; cuius non sine magna culpa uacillarunt. Sed cum ipso uidero. III. De Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae. Seruius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo. IV. Brutus noster, singularis uir, si in senatum non est kal. Iun. uenturus, quid facturus sit in foro nescio. Sed hoc ipse melius. Ego ex iis quae parari uideo non multum Idibus Martiis profectum iudico. Itaque de Graecia cotidie magis et magis cogito. Nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti uideo quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. De Herode tibi adsentior. Saufei legisse uellem. Ego ex Pompeiano VI Id. Mai. cogitabam.

XIX

Scr. in Pompeiano VIII Id. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Non. Mai., cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, alteras sexto die, alteras quarto. Ad superiores igitur prius. Quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse! Tu uero cum Cassio ut cetera. Quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram! Sed cum ex Dolabellae aristeiai (sic enim tu ad me scripseras) magna †desperatione adfectus† essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! Ille exsilium meditari. Nos autem alium portum propiorem huic aetati uidebamus; in quem mallem equidem peruehi florente Bruto nostro constitutaque re publica. Sed nunc quidem, ut scribis, non utrumuis. Adsentiris enim mihi nostram aetatem a castris, praesertim ciuilibus, abhorrere. II. M. Antonius ad me tantum de Cloelio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi uoluptati magnae fore. Sed Pansa furere uidetur de Cloelio itemque Deiotaro et loquitur seuere, si uelis credere. Illud tamen non belle, ut mihi quidem uidetur, quod factum Dolabellae uehementer improbat. III. De coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo se libenter uituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem. IV. Ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter. Ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono. Nolo te illum iratum habere. Serui orationem cognosco; in qua plus timoris uideo quam consili. Sed quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Seruio. Publilius tecum tricatus est. Huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id quod rogaret ne licere quidem, non modo non libere. Antonium si uidero, accurate agam de Buthroto. V. Venio ad recentiores litteras; quamquam de Seruio iam rescripsi. "Me facere magnam praxin Dolabellae." Mihi me hercule ita uidetur, non potuisse maiorem tali re talique tempore. Sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. Tibi uero adsentior maiorem praxin eius fore si mihi quod debuit dissoluerit. VI. Brutus uelim sit Asturae. Quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo euasura sint uidero, muto sententiam. Neque quicquam tamen ante quam te uidero. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego totam uillam cellamque tradidi eamque cogitabam V Id. uidere. Tu Atticae salutem dices. Nos Piliam diligenter tuebimur.

XX

Scr. in Puteolano V Id. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. E Pompeiano naui aduectus sum in Luculli nostri hospitium VI Id. hora fere tertia. Egressus autem e naui accepi tuas litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Non. Mai. datas. A Lucullo postridie eadem fere hora ueni in Puteolanum. Ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram VII Id. Lanuuio datas. II. Audi igitur ad omnis. Primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. De tuo autem Buthrotio, cum in Pompeiano essem, Misenum uenit Antonius. Inde ante discessit quam illum uenisse audissem. A quo †in Samnium† uide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae praeclara. Iam uel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullae nollem abortum. Tam enim Cassii sunt iam quam Bruti serendi. De regina uelim atque etiam de Caesare illo. Persolui primae epistulae, uenio ad secundam. III. De Quintis, Buthroto, cum uenero, ut scribis. Quod Ciceroni suppeditas, gratum. Quod errare me putas qui rem publicam putem pendere in Bruto, sic se res habet. Aut nulla erit aut ab isto istisue seruabitur. Quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi Attice, katholikon theorema earum rerum in quibus satis exercitati sumus. Nemo umquam neque poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. Hoc etiam malis contingit; quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito? De quo etiam experti sumus nuper in edicto. Scripseram rogatu tuo. Meum mihi placebat, illi suum. Quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari. Qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere. "Suam quoique sponsam, mihi meam; suum quoique amorem, mihi meum." Non scite. Hoc enim Atilius, poeta durissimus. Atque utinam liceat isti contionari! Cui si esse in urbe tuto licebit, uicimus. Ducem enim noui belli ciuilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile uincantur. IV. Venio ad tertiam. Gratas fuisse meas litteras Bruto et Cassio gaudeo. Itaque iis rescripsi. Quod Hirtium per me meliorem fieri uolunt, do equidem operam et ille optime loquitur, sed uiuit habitatque cum Balbo, qui item bene loquitur. Quid credas uideris. Dolabellam ualde placere tibi uideo; mihi quidem egregie. Cum Pansa uixi in Pompeiano. Is plane mihi probabat se bene sentire et cupere pacem. Causam armorum quaeri plane uideo. Edictum Bruti et Cassi probo. †Quaeris† ut suscipiam cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt, quae in horas commutari uides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra Antonium contio mihi profecisse permultum uidetur. Prorsus ibat res; nunc autem uidemur habituri ducem, quod unum municipia bonique desiderant. V. Epicuri mentionem facis et audes dicere me politeuesthai? Non te Bruti nostri uulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est dextella. Per eum igitur quod uolemus facile auferemus. Exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octauium, qualis contio fuerit. Haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. Eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori nauicula. Atticae plurimam salutem.

XXI

Scr. in Puteolano V Id. Mai. an. 44

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, V Id. uenit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. Sed cito conieci Lanuui te fuisse. Eros autem festinauit ut ad me litterae Dolabellae perferrentur, non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente. II. Ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. O dei boni, quam facile perspiceres timere otium! Et nosti uirum quam tectus. Sed tamen Antoni consilia narrabat; illum circumire ueteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut arma omnes haberent eaque duumuiri omnibus mensibus inspicerent. Questus est etiam de sua inuidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare uideretur Antonium. Quid quaeris? nihil sinceri. III. Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. Acta enim illa res est animo uirili, consilio puerili. Quis enim hoc non uidit, regni heredem relictum? Quid autem absurdius? "Hoc metuere, alterum in metu non ponere"! Quin etiam hoc ipso tempore multa hyposoloika. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! Legendus mihi saepius est Cato maior ad te missus. Amariorem enim me senectus facit. Stomachor omnia. Sed mihi quidem bebiotai; uiderint iuuenes. Tu mea curabis, ut curas. IV. Haec scripsi seu dictaui apposita secunda mensa apud Vestorium. Postridie apud Hirtium cogitabam et quidem penteloipon. Sic hominem traducere ad optimatis paro. Leros polys. Nemo est istorum qui otium non timeat. Qua re talaria uideamus. Quiduis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam uelim dicas. Exspecto Octaui contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas nouas fecerit.

XXII

Scr. in Puteolano prid. Id. Mai. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaraui. Primum igitur scire te uolui me hinc Arpinum XVI kal. Iun. Eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse iam iamque adero. Cupio enim ante quam Romam uenio odorari diligentius quid futurum sit. Quamquam uereor ne nihil a coniectura aberrem. Minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus uero discipulus qui hodie apud me cenat ualde amat illum quem Brutus noster sauciauit. Et si quaeris (perspexi enim plane), timent otium; hypothesin autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum uirum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse. II. Mihi autem uenit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo ueniat, quod est eulogon, certe fore bellum. Haec me species cogitatioque perturbat. Nec enim quod tibi tum licuit, nobis nunc licebit. Nam aperte laetati sumus. Deinde habent in ore nos ingratos. Nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. Phainoprosopeteon ergo et iteon in castra? Miliens mori melius, huic praesertim aetati. Itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. Magnum enim mendum continent. Etsi ini iuuenes Allois en esthlois tond'apothountai psogon. Sed si tu melius quippiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me uelim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione uotiua. Equidem in his locis moneor a multis ne in senatu kalendis. Dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparati et quidem in istos, qui mihi uidentur ubiuis tutius quam in senatu fore.