I
1. Dum apud Persas, ut supra narrauimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediuiua consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeuiens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis. 2. ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus multa reputantem et uaria, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit, quid ex his, quae apud ueteres acciderint, timuerim, docere succincte. 3. bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum adflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in communem pereuntis patriae rogum. 4. hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis ciuitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico deuouisse. 5. sed ad proposita ueniamus. Maximinus regens quondam Romae uicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus Diocletianus transtulit in Pannoniam. 6. is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. unde morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis annonam, etiam prouinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius. 7. primo quod recalebat in auribus eius parentis effata, quid augurales alites uel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta..., sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias et praesagia sollicitare laruarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum excitare poterat causas. 8. Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex uicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, uitamque suam uenenis petitam adseuerantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in uincula, organarius Sericus et Asbolius palaestrita et aruspex Campensis. 9. uerum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum inpatientes hi, qui rem detulerunt, libello petiuerunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est. 10. accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra plantam, ut dicitur, euagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora] scrutari posse uel uindicari, quae Romae perpetrauere conplures. 11. his ille cognitis efferatus, ut erat uitiorum inimicus acer magis quam seuerus, uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia diuorumque arbitria quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis adfligi. 12. utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociauit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis auidissimum. 13. auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum aduentus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando contorquens, saltare, non incedere uidebatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas. 14. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diuersitas conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut ausum Hispanillae cuiusdam artibus prauis adfectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnauit. 15. et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae uiderint praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones uel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis et nouo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium aperte constaret 16. Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, ceruice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob leuem relegatus errorem, aliique humiles publica morte oppetiuerunt: in quorum miseriis uelut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et uincula somniabat et diuersoria tenebrarum. 17. Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis uiri negotium est actitatum, cuius hunc nouimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus uictus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum prouenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora. 18. uerum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus uenundatis, emerat ipse tricenos, interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque Valentinianus per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum bonorum parte multauit. 19. ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem diebus acciderat non minus exitiale. Amantius aruspex ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob praua quaedam implenda ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incuruus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia. 20. quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrata ritu sacrorum sollemnium numina erga se imperatores delenirent, cuius extima parte quaedam inuectiua legebantur in principem ut auarum et truculentum. 21. haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, uigore nimio in negotium iussit inquiri. et quia Frontinus consiliarius ante dicti, minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus uirgis atque confessus ablegatus est in exilium ad Brittannos, Amantius uero damnatus postea rerum capitalium interiit. 22. post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto et Maximino uicario, confestimque perdendus, ut apparebat, data sibi copia erectius imperatoris praesidium appellauit, nominisque eius perfugio tectus seruabatur incolumis. 23. super hoc princeps consultus senatui negotium dedit. qui cum rem librata iustitia conperisset, eumque ad Boas Delmatiae locum exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti uehementer, quod hominem addictum, ut ipse proposuerat, morti, clementiori sententia didicerat plexurm. 24. Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acerui crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et ex uicario Venustus et ex consulari Mineruius oraturi, ne delictis supplicia sint grandiora, neue senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis exponeretur. 25. qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum supergressum omnia diritatis exempla. 26. Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, conuictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu prouocauit ad principem, et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari cecidit funesti carnificis manu. 27. Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus et frater eius Camenius et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii uneficii aurigam fouere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus. 28. Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis obnoxiae uel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flauiana, quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo uestita erat, abrepto, ne uelemen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex nefas admisisse conuictus inmane, uiuus exustus est. 29. Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo uenenorum artibus prauis se polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare, quos uellent, adiecta religione firmarat, nullum igni uel ferro se puniri iussurum, plumbi ualidis ictibus interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus. 30. Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides. 31. anhelans flatu superbo Maximinus, etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non leuia, tendebat ad usque Probi contemptum, uiri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis prouincias. 32. quod Aginatius indignissime ferrens dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse uicarius Romae: familiari sermone docuit Probum occulte, facile uanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset. 33. has litteras, ut quidam adseuerabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoueret, uelut serpens vulnere noti cuiusdam adtritus. 34. accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus, dum supererat, uenditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque eius uxori lites minabatur et iurgia. 35. quae haec metuens, ut Maximini etiam muniretur auxilio, finxit maritum in uoluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. qui auiditate nimia flagrans - nec enim hoc quoque uitio caruit - petit hereditatis medietatem. uerum etiam hoc ut parum sufficienti nequaquam contentus aliud commentus est, ut arbitrabatur, honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini priuignam Anepsiae filiam petit filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte firmatum est. 36. Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quadam uelut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos. 37. hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam uitam superesse eadem replicando saepe adseuerabant, ni criminibus magnis petissent nobiles uiros, quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolui posse firmabant. 38. Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus uinculis sunt artatae conplurium, ortuque nobiles inculti uidebantur et anxii. nec eorum culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curuatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se inuito reperiri posse insontem. 39. quae uerba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in uariis et confragosis actibus uitae plerumque contingit. 40. a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope uitium esse in hoc loco legitur apud Tullium "nam si inplacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa leuitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est". 41. Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam longius nocens ut basilisci serpentes. 42. in id tempus aut non multo prius scopae florere sunt uisae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus postestatum excelsos. 43. Et quamlibet tempestiuum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium uicariam praefecturam in urbe contra quam oportuerat gesta sunt, quia ad nutum Maximini et uoluntatem isdem ministris uelut apparitoribus gerebantur. 44. post hunc uenit Vrsicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse uoluit et ciuilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae maiestatis deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter exsequenda parum conueniens e uicaria potestate discessit. 45. huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, post administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui conpositis ad modestiam uerbis acerba meditabatur in multos. et primo Rufinam cum uniuersis auctoribus adulterii commissi uel consciis interfecit, super quibus Vrsicinum rettulisse praediximus, alios deinde conplures nullo noxiorum discrimine uel insontium. 46. in cruento enim certamine cum Maximino uelut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium neruis studebat, Busirim ueterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse uideretur Agrigentinus. 47. His in hunc modum ac talibus actitatis, Hesychia quaedam matrona ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeua, fulcro plumeo uultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit. 48. Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus ambo ex coetu amplissimo infamati sub Maximino in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuuante uixere securius, Simplicii aduentu perterrefacti, non secus uolentis magna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt. 49. sed Fausiana damnata inter reos recepti, uocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. sed ut solent insperati casus adgrauare miserabilis clades, Apaudulus nomine seruus Anepsiae, uerberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit nocte progressus, missique apparitores indicatos e latebris abstraxerunt. 50. et Abienus quidem exaggerato crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est. mulier uero ut continendae uitae spem firmam dilato posset habere supplicio, adpetitam se nefariis artibus, uim in domo Aginati perpessam adseuerauit. 51. haec, ut gesta sunt, auctius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus ob causam, quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, orauit inpense ut rescriberetur eum occidi: et inpetrauit facile male sanus incitator et potens. 52. metuensque grauioris inuidae pondus, ne pronuntiante Simplicio et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens, quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inueniret et efficacem. 53. tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hanc operam implere breui pollicito deferri prouidit uicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saeuum quidem et rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inuenta, forsitan euasurum. 54. festinauit, ut mandatum est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi initia magna quaeritabat industria, qua ui senatorem perspicui generis interficeret iuuantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum in uilla propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax quoque Homericus docet optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae. 55. et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus ad id solum, quod promisit, intentus cuncta extollebat in maius, iusso Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri questione fieri uetuere clementissimae leges. 56. denique cum iam contigua morti tormenta ancillae uoces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatus abrupte, nec auditus, cum magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. haec agitante, cum adesset, perque emissarios cum procul ageret, Maximino funera urbs deplorauit aeterna. 57. Sed accelerarunt ultimae dirae caesorum. namque ut postea tempestiue dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico trucidatus, et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio princeps exinde rapuit, reuersumque ad lares per cruciatus oppressit inmensos. Ut unde huc fleximus reuertamur, is urbanarum rerum status, ut ita dixerim, fuit.
II
1. At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus conmuniebat, castra extollens altius et castella turresque adsiduas per habiles locos et oportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis positis subradens barbaros fines. 2. denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluuio, paulatim subuerti posse undarum pulsu inmani, meatum ipsurr aliorsum uertere cogitauit et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus adgressus. 3. per multos enim dies conpaginatae formae e roboribus, coniectaeque in alueum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis, fluctibus erectis confundebantur, auulsaeque ui gurgitis interibant. 4. uicit tamen imperatoris uehementior cura et morigeri militis labor, mento tenus, dum operaretur, saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine castra praesidiaria, inquietudine urgentis amnis exempta, nunc ualida sunt. 5. Ac talibus laetus exsultansque, pro anni et temporis statu dilapsos conducens, rei publicae curam habuit, ut officio principis congruebat. ratusque aptissimum ad id, quod deliberabat, inplendum, trans Rhenum in monte Piri, qui barbaricus locus est, munimentum extruere disposuit raptim. utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per Syagrium tunc notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem monuit ducem, ut, dum undique altum esset silentium, id arripere conaretur. 6. transiit cum notario dux, ut iussum est, statim fodereque per militem, quem duxit, fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni uenere obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus. 7. qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis inprouidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, prauo deciperentur errore, pactisque calcatis rem adorerentur indignam. 8. uerum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid uel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, isdemque digressis, ex abdito collis propinqui barbaricus prosiluit, globus optimatibus tum danda responsa, ut intellegi dabatur, opperiens: adortusque milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi. 9. nec indicaturus gesta superfuit quisquam praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reuersus, irati sententia principis sacramento exutus abiit ad lares, id conmeruisse saeuo iudicatus arbitrio, quod euaserit solus. 10. Haec inter per Gallias, latrociniorum rabies saeua scatebat in perniciem multorum, obseruans celebres uias, fundensque indubitanter quidquid inciderat fructuosum. denique praeter conplures alios, quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli, impetu est clandestino exceptus moxque interfectus, Valentiniani adfinis, Cerealis et Iustinae germanus. 11. At procul, tamquam horum similia agitantibus furiis per omne latus, Maratocupreni grassatores acerrimi uagabantur, uici huius nominis incolae in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et uillas et oppida peruadebant. 12. nec quisquam aduentum eorum cauere poterat inopinum, non destinata sed uaria petentium et longinqua, et quoquo uentus duxerat, inrumpentium: quam ob causam prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. et quamlibet coniurati multorum opes attriuerint, oestroque concepti furosis exagitati caedes edidere luctificas, sanguinis nihilo minus auidi quam praedarum, sed ne per minutias gesta narrando ............operis inpediam cursum, id unum sufficiet eorum exitiale poni commentum. 13. quaesitus in unum impiorum [hominum] globus, imitatus rationalis officium ipsumque iudicem, uespertinis tenebris lugubre clamante praecone ciuitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis ut proscripti iussique interfici cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante reuolutam lucem gressu discessere ueloci. 14. uerum cum exuuiis referti multorum, rapiendi dulcedine nihil praetermitterent, intercepti imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parua etiam tum, ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares uersi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. et haec quidem textu processere narrato.
III
1. Theodosius uero dux nominis inclyti, animi uigore collecto ab Augusta profectus, quam ueteres appellauere Lundinium, cum milite industria conparato sollerti, uersis turbatisque Brittannorum fortunis opem maximam tulit, oportuna ubique ad insidiandum barbaris praeueniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente. 2. hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret, fusis uariis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate adgredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit ciuitates et castra multiplicibus quidem damnis adflicta, sed ad quietem temporis longi fundata. 3. Euenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in periculum graue, ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum. 4. Valentinus quidam in Valeria Pannoniae superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis uicarii, postea praefecti coniugis frater, ob graue crimen actus in Brittannias exsul, quietis inpatiens malefica bestia ad res perniciosas consurgebat et nouas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus aduertebat 5. multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis inmensae exules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum inlecebras pollicendo mercedes 6. iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec, unde conuenerat dux alacrior ad audendum, et corde celso ad uindictam conpertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta societate iunctissimis letali poena plectendos Dulcitio dediderat duci: militari scientia uero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestionis agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos reuiuiscerent prouinciarum turbines con positi. 7. Hinc ad corrigenda plura conuersus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque uigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque prouinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente e rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde uocaretur arbitrio principis uelut ouantis. 8. ............haec etiam praecipua. Arcanos genus hominum a ueteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in uitia a stationibus suis remouit: aperte conuictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. id enim illis erat officium, ut ultro citroque [per longa spatia] discurrentes, uicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent. 9. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus tripudiantesque relinquens prouincias ut Furius Camillus uel Cursor Papirius uictoriis crebris et salutaribus erat insignis. et fauore omnium ad usque fretum deductus, leni uento transgressus, uenit ad conmilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Valentis Iouini successit, qui equorum copias tuebatur.
IV
1. Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inueniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra, unde poterat, circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus. 2. Sed obnubilabat haec omnia uitium parum quidem nocens [rei communi], sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem uitam paene omnem uergentem in luxum per argumenta scaenica amoresque peregerat nec uetitos nec incestos. 3. Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque uoluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen euectus, alias ad populi fauorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus atque utinam in proposito perseuerans. correxisset enim ex parte licet exigua inritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora amisisset gloriam diu uicturam. 4. namque statuerat, ne taberna uinaria ante horam quartam aperiretur, neue aquam uulgarium calefaceret quisquam, uel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, uel honestus quidam mandens uideretur in publico. 5. quae probra aliaque his maiora dissimulatione iugi neglecta ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit. 6. Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis digeremus errata, incidentia ueloci constringentes excessu. 7. praenominum claritudine conspicui quidam, ut putant, in inmensum semet extollunt, cum Reburri et Elabunii et Pagonii Gereonesque appellentur ac Dalii cum Tarraciis et Perrasiis, aliisque ita decens sonantibus originum insignibus multis. 8. non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, uel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu arma cogentes, manipulatim concitato fragore sequitur multitudo seruorum. 9. tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris tholos introierint balnearum, "ubi sunt nostri?" minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam conpererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, uel meritorii corporis ueterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque aduenam deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi uel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares uel Zenobiam Palmyreni. et haec admittunt hi, quorum apud maiores censoria nota senator adflictus est, ausus, dum adhuc non deceret praesente communi filia, coniugem osculari. 10. Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suauianda uel manus, id illis sufficere ad beate uiuendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum [putantes], cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum. 11. Et cum ita graues sint et cultores uirtutum, ut putant, si uenturos undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita uelociter imminent, uident et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis uictoriis indicatis gaudio cuncta complessent. 12. Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, uariis adsentandi figmentis ad singula ulterioris fortunae uerba plaudentes, parasitorum in comoediis adsentationes facetas adfectando. ut enim illi sufflant milites gloriosos, obsidiones urbium et pugnas et milia hostium isdem ut heroicis aemulis adsignantes, ita hi quoque columnarum constructiones alta fronte suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles uiros extollunt. I3. poscuntur etiam in conuiuiis aliquotiens trutinae, ut adpositi pisces et uolucres ponderentur et glires, quorum magnitudo saepius praedicata non sine taedio praesentium, ut antehac inusitata laudatur adsidue, maxime cum haec eadem numerantes notarii triginta prope adsistant cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii uideretur. 14. Quidam detestantes ut uenena doctrinas, Iuuenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla uolumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri. 15. cum multa et uaria pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret : interroganteque musico quid ei poterit hoc prodesse morituro postridie, respondisse 'ut aliquid sciens amplius e uita discedam". 16. Ita autem pauci sunt inter eos seueri uindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit seruus, trecentis adfligi uerberibus iubeatur : si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis ut damnetur reus, dominus hactenus exclamet "quid faciat maniosus et nequam? et siquis aliud eius modi deinceps ausus fuerit, corrigetur". 17. Ciuilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatur ad conuiuium excusare: defectum enim patrimonii se oppido perpeti senator existimat, si is defuerit, quem aliquotiens libratis sententiis inuitauerit semel. 18. Pars eorum, si agros uisuri processerunt longius, aut alienis laboribus uenaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse uel Caesaris: aut si a lacu Auerni lembis inuecti sunt pictis Puteolos, uelleris certamen, maxime cum id uaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, uel per foramen umbracul pensilis radiolus inruperit solis, queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati. 19. dein cum a Siluani lauacro uel Mamaeae aquis uentitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis uestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot inuolutus, receptis anulis, quos, ne uiolentur humoribus, famulo tradiderat, digitis ut metatis abit. 20. Enim uero siquis e militia principis recens digressus abierit in larem, aut prouectibus, tali praesente .....irio ....lenii praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta ...... solus pater familias tectus narrans aliena et placentia referens et utile pleraque fallendo. 21. Quidam ex his licet rari aleatorum uocabulum declinantes ideoque se cupientes appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum inter fures et latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et adfectu nimio firmitate plena conexae : unde quidam ex his gregibus inueniuntur ita concordes ut Quintilios 13 esse existimes fratres. ideoque uidere licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec suspectam antea nec speratam, incedere grauitate conposita maestiorem, quod ei in maiore conuiuio uel consessu proconsularis quidam est antelatus. 22. Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuuenes, orbos uel caelibes, aut etiam uxores habentes et liberos - nec enim hoc titulo discrimen aliquod obseruatur - ad uoluntates condendas allicientes eos praestigiis miris: qui cum supremis iudiciis ordinatis, quae habebant, reliquerint his, quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum opperiente [nec] putes, nec facili potest aegritudo testamen ............comitatu est his quisquam. 23. Alius cum dignitate licet mediocri, ceruice tumida gradiens notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reuerti M. Marcellum. 24. Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lauari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit uerbi gratia signum Mercurii uel quotam cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna. 25. Alius si creditorem suum flagitare molestius aduerterit debitum, ad aurigam confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut ueneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione dispendioque adflictus graui discedit. et additur huic, debitorem uoluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absoluit. 26. Parte alia uxor, ut prouerbium loquitur uetus, eandem incudem diu noctuque tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque subseruntur genitalium extorum interpretes controuersi, hinc praefecturas profusius largientes et sepulturas diuitum matro narum; inde ad exequias uirorum iam iam aduentantes necessaria parari oportere iubentes: et testatura ... .. ancillas suapte natura pallidi aspirati pridie consumpta defuncta ...... um Romaque, ut Tullius ait: "nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos". 27. Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas uidebis et Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu. 28. Nunc ad otiosam plebem ueniamus et desidem. in qua nitent ut nominibus cultis et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii Semicupae et Serapini et Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca et Salsula similesque innumeri. 29. hi omne, quod uiuunt, uino et tesseris inpendunt et lustris et uoluptatibus et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus: et uidere licet per fora et compita et plateas et conuenticula circulos multos collectos in se controuersis iurgiis ferri, aliis aliud, ut fit, defendentibus. 30. inter quos hi qui ad satietatem uixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque uindicat, carceribus non exiluerit princeps, et funalibus equis parum cohaerenter circumflexerit metam. 31. et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites ut uelocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum euentu discissi uotorum studiis anxii plurimi agunt peruigiles noctes. 32. Vnde si ad theatralem uentum fuerit uilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliauerit plebem. qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos uociferantur pelli debere - quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt - et taetris uocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et uoluntate ueteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et uenusta. 33. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, uenatori, aurigae et histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam matronis clametur adsidue "per te ille discat" quid autem debeat disci nemo sufficit explanare. 34. In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine acutisque uocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pauonum ieiunitate clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos praerodentes dum patinae deferuescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis. 35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad cetera, quae per prouincias agitauere multiplices casus.
V
1. Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani difficultatibus permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore conpertus. 2. Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse et se uulneratum inparem fore certaminibus aduerteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Seuerus opitulatum rebus dubiis adueniret. 3. qui ducens militem rei sufficientem cum uenisset ad loca, discriminatis ordinibus barbaros ante conluctationem adeo terruit et turbauit, ut nec controuersas opponerent manus sed signorum aquilarumque fulgore praestricti uenialem poscerent pacem. 4. diuque uariatis consiliis, cum id rei publicae conducere uideretur, pactis indutiis et datis ex condicione proposita iuuenibus multis habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine inpedimento, unde uenerant, reuersuri. 5. quibus omni iam formidine uacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi insidias in abdita quadam ualle struxerunt, unde praetereuntes adgredi negotio poterant leui. sed longe secus accidit quam sperabatur. 6. sonitu enim aduentantium perciti exsiluere quidam intempestiue, uisique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, uertuntur in pedes. stetere tamen mox eonglobati, extremaque sorte uires licet non integras suggerente confligere cogebantur, multaque caede perculsi concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus ad inferendum periculum transeuntibus barbaris ex alio latere prope diuortium itineris pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subuenisset. 7. exin concursum infestius, firmatisque pectoribus hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales reuisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. ac licet iustus quidam arbiter rerum factum incusabit perfidum et leforme, pensato tamen negotio non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data captam. 8. Post haec ita prospere consummata, Valentinianus uersando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine uel modo rem Romanam inrequietis motibus confundentes. 9. inmanis enim natio, iam inde ab incunabulis primis uarietate casuum inminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. seditque consilio alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis inmensae uiribus adfluentes, ideoque metuendos finitimis uniuersis. 10. scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut isdem tempore praestituto superuenirent, pollicitus ipse quoque transito cum Romanis agminibus Rheno occurrere pauidis, pondus armorum uitantibus insperatum . 11 . Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. et cateruas misere lectissimas, quae, antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere uel maximo. 12. igitur paulisper morati cum neque Valentinianus, ut spoponderat, die praedicto uenisset, nec promissorum aliquid aduerterent factum, ad comitatum misere legatos poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga. I3. quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. hocque conperto reges ut ludibrio habiti saeuientes, captiuis omnibus interfectis genitales repetunt terras. 14. Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu ueteri potestate deposita remouetur, si sub eo fortuna titubauerit belli uel segetum copiam negauerit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis adsignare rectoribus. nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus uocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges. 15. Per hanc occasionem inpendio tempestiuam Alamannos gentis ante dictae metu dispersos adgressus per Raetias Theodosius, ea tempestate magister equitum, pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis iam tributarii circumcolunt Padum.
VI
1. Hinc tamquam in orbem migrantes alium, ad Tripoleos Africanae prouinciae ueniamus aerumnas, quas, ut arbitror, Iustitia quoque ipsa defleuit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus. 2. Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti ueloces, uiuereque adsueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, in genuinos turbines reuoluti sunt hanc causam praetendentes ut seriam. 3. Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius, agebat quaedam uetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod prouinciam omni fallaciarum uia prodere conabatur, ut indicia docuere uerissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est. 4. Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum exsiluere sedibus suis, Iouiano etiam tum imperante, ueritique prope Leptim accedere, ciuitatem muris et populo ualidam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetauerat pauor, uel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae uehi non poterat, referti rapinis reuerterunt ingentibus, trahentes captiuum Siluam quoque casu cum caritatibus in agro inuentum, ordinis sui primatem. 5. Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium inplorauere Romani comitis per Africam recens prouecti. qui cum uenisset militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur adflietis, non nisi abundanti commeatu adgesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum. 6. hocque responso miserandis ciuibus stupefactis, atque negantibus sufficere se posse post uastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum inmanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato inde discesserat comes. 7. Qua spe Tripolitani frustrati formidantesque extrema, adlapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Seuerum et Flaccianum creauere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas prouinciae ruinas docerent intrepide. 8. quibus conpertis Romanus, misso equite uelocissimo magistrum officiorum petit Remigium, adfinem suum uel rapinarmn participem, ut prouideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii uicario sibique deferri. 9. uenerunt in comitatum legati, aditoque principe, uerbis, quae perpessi sunt, ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri fauentis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae. 10. Dum remedia quaedam a conmilitio principis exspectantur, suspensis Tripolitanis diuque anxiis, rursus globi superuenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum, Leptitanoque agro et Oeensi interneciua populatione transcursis, expleti praedarum aceruis ingentibus abscesserunt, occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis et Nicasius enitebat aedilis. 11. haec autem eruptio ideo arceri non potuit, quod ad legatorum preces negotiorum quoque militarium cura praesidi delata Ruricio, mox translata est ad Romanum. 12. et iam recens inflitcae cladis nuntius missus ad Gallias, excitauit acrius principem. ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi disperso per Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide congrua scrutaretur. 13. Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites aduolarunt inritamento sanguinis atrocius efferatae; cunctisque, nisi quos fuga discriminibus eximeret, interemptis, praedas, quas antehac reliquerant, auexerunt arboribus exsectis et uitibus. 14. tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam uinciretur, quia pedibus aeger euadere penitus uetabatur, in puteum aquis uacuum sese coniecit, unde costa diffracta leuatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit. 15. unde elati in pertinaciam saeuissimi grassatores, ipsa pulsauere moenia Leptitana, funestis plangoribus resonantia feminarum, quas numquam antea hostiliter clausas pauor exanimabat insolitus, obsessaque urbe per octo continuos dies, cum quidam oppugnatores sine ullo uulnerarentur effectu, redierunt ad propria tristiores. 16, Ob quae super salute dubii ciues, ultimaque temptantes, profectis ante legatis, nondum reuersis, Iouinum mittunt atque Pancratium, quae uiderint, quae ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. qui Seuerum apud Carthaginem inuentum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognouerunt eos audiri a uicario iussos et comite. e quibus Seuerus ilico perit uexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti. 17. Ingresso post haec Palladio Africam, Romanus, quas ob res uenerat, ante praestructurus, ut securitatem suam in tuto locaret, numerorum principiis per quosdam secretorum mandauerat conscios, ut ei tamquam potenti et palatii summatibus proximo, stipendii, quod pertulerat, praestarent maximam partem: et ita est factum. 18. confestimque ille ditatus perrexit ad Leptim, utque ad ueritatis perueniret indaginem, Erechthium et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas ciuiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca uastata secum eduxit. 19. quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis prouinciae cineribus uisis reuertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta uerissime, quae uiderat, minabatur ad principem. atque ille ira percitus et dolore, se quoque mox referre firmauit, quod missus ut notarius incorruptus, donatiuum militis omne in quaestus auerterit proprios. 20. qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reuersusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans. ideoque rursus ad Africam cum Iouino postremo omnium legatorum remittitur - Pancratius enim decesserat apud Treueros - ut cum uicario ipse rmerita legationis quoque secundae spectaret: praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos inuidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat. 21. Secutus, ut statutum est, uicarium notarius uenit ad Tripolim. hocque conperto Romanus domesticum suum illuc uolucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea prouincia genitum, per quos - incertum pretio an fallaciis - circumuenti municipes omnes grauabant Iouinum, destinatius adserentes nihil eorum mandasse, quas docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iouinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum. 22. Quibus per Palladium regressum cognitis, Valentinianus ad acerbitatem procliuior Iouinum quidem ut auctorem, Caelestinum uero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius uerba quaedam, ut uisum est, inmodica legebantur. 23. ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus, reliqui apud Vticam sententia uicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum cum a uicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, adclamationibus iratorum militum impetuque cum conuiciis paene confossus est, obicientium ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt. 24. et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conueniret agi, decerneret imperator, sollicitatis, ut dabatur opinari, custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens fatali lege decessit. 25. Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus uexata conticuit Tripolis non indefensa, quia uigilauit Iustitiae oculus sempiternus ultimaeque legatorum et praesidis dirae. diu enim postea huius modi casus emersit. solutus sacramento Palladius destitutusque fastu, quo tumebat, discessit ad otium. 26. et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, uenisset in Africam, et praescripti Romani rem mobilem, ut iussum est, scrutaretur, inter chartas eius inuenta est Meteri cuiusdam epistula, id continens "domino patrono Romano Meterius" et in fine post multa nihil ad rem pertinentia "salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est". 27. his litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris obseruata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit. 28. hoc fortunae secundioris iudicio plene conperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude gratiano imperatore fidentius - Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flauianum uicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate nixa iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognouit, ipsum suasisse ciuibus, grauarent mentiendo legatos. haec acta secuta est relatio, gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est. 29. Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum ut inclinatos in prouinciae partem : isque Merobaudis fauore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi. 30. qui cum Mediolanum uenissent, frustraque se tractos obsimulatis documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora, quae narrauimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo uitam elisit, ut congruo docebimus loco.