I
1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto uersante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino uigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere prouinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo. 2. quia igitur res magnae quas per Gallias uirtute felicitateque correxit, multis ueterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si suffecerint, commoturus. 3. quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absoluit documentis euidentibus fulta, ad laudatiuam paene materiam pertinebit. 4. uidetur enim lex quaedam uitae melioris hunc iuuenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. namque incrementis uelocibus ita domi forisque conluxit ut prudentia [Vespasiani filius] Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores. 5 et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas, omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta tunc multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris hac ratione deberent, quod adulescens primaeuus ut Erechtheus in secessu Mineruae nutritus ex academiae quietis umbraculis non e militari tabernaculo in puluerem Martium tractus, strata Germania pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis adflixit.
II
1. Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum inter rumores, qui uolitabant adsidui, conperit Augustuduni ciuitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie uetustatis inualidos barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu ueteranos concursatione peruigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare. 2. nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus conparatis octauum kalendas Iulias Augustudunum peruenit uelut dux diuturnus uiribus eminens et consiliis per diuersa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam adgressurus. 3. habita itaque deliberatione adsistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor... quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus. 4. sed cum subsererent quidam Siluanum paulo ante magistrum peditum per conpendiosas uias, uerum suspectas quia tenebris multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam uiri fortis imitari magnopere nitebatur. 5. et nequa interueniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis parum ad tuendum rectorem idoneis percurso eodem itinere Autosiodorum peruenit. 6. ubi breui, sicut solebat, otio cum milite recreatus ad Tricasinos tendebat et barbaros in se cateruatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus obseruabat, alios occupatis habilibus locis decursu facili proterens, non nullos pauore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non ualebat grauitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est. 7. proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus per multa discrimina uenit Tricasas adeo insperatus ut eo portas paene pulsante diffusae multitudinis barbarae metu aditus urbis non sine anxia panderetur ambage. 8. et paulisper moratus dum fatigato consulit militi, ciuitatem Remos nihil prolatandum existimans petit, ubi in unum congregatum exercitum uehentem mensis cibaria iusserat opperiri praesentiam suam: cui praesidebat Vrsicini successor Marcellus et ipse Vrsicinus ad usque expeditionis finem agere praeceptus
isdem in locis. 9. post uariatas itaque sententias plures cum placuisset per Decem pagos Alamannam adgredi plebem, densatis agminibus tendebat illuc solito alacrior miles. 10. et quia dies umectus et decolor uel contiguum eripiebat aspectum, iuuante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset. 11. Hinc [et] deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans erat prouidus et cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus opem ferre solet exercitibus et salutem. 12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum ciuitates barbaros possidentes territoria earum habitare - nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant - primam omnium Brotomagum occupauit eique iam aduentanti Germanorum manus pugnam intentans occurrit. 13. cumque in bicornem figuram acie diuisa conlato pede res agi coepisset exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii feruore truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.
III
1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit Agrippinam ante Caesaris in Gallias aduentum excisam, per quos tractus nec ciuitas ulla uisitur nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris. 2. igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam. 3. quibus uincendi primitiis laetus per Treueros hiematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod dicitur, uehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis desciuere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac prouideret, ne alimenta deessent exercitui per uaria discursuro.
IV
1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius uescerentur quam antea. 2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula uisebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse ciuitatis obsidium mussitantes. 3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si ciuitas absque principe uexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet. 4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar prouidebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet breuis ad recreandas tamen sufficiens uires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe uastitatae exigua quaedam uictui congrua suggerebant. 5. uerum hoc quoque diligentia curato peruigili, adfusa laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.
V
1. Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit tamquam adstrictus sumptuariis legibus uiueret, quas ex rhetris [Lycurgi id] et axonibus Romam translatas diuque obseruatas sed senescentes paulatim reparauit Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam uirtus adponit. 2. id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum castior uitae indidit cultus "magna" inquit "cura cibi, magna uirtutis incuria". 3. denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius ut priuignum ad studia mittens manu sua conscripserat, praelicenter disponens, quid in conuiuio Caesaris inpendi deberet: phasianum et uuluam et sumen exigi uetuit et inferri, munificis militis uili et fortuito cibo contentus. 4. Hinc contingebat ut noctes ad officia diuideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum neruorum uigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum. 5. Iulianus uero absque instrumento quotiens uoluit euigilauit et nocte dimidiata semper exsurgens non e plumis uel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam uulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi uelociorem sensum esse, motum mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque in tanto rerum defectu explorate rei publicae munera curabat. 6. post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium uertebatur, et incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat. 7. sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam amauit - ut ostendit orationum epistularumque eius cum grauitate comitas incorrupta - et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens sermo. 8. si itaque uerum est, quod scriptores uarii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum et Hippiam Eleum sophistarum acerrimum ideo ualuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem pudicitiae uirtutumque sunt signa nocturna. 9. Diebus uero quae ornate dixerit et facete, quaeue in apparatu uel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re ciuili magnanimitate correxerit et liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. IO. cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, uetus illud prouerbium " clitellae boui sunt inpositae: plane non est nostrum onus" Platonem crebro nominans exclamabat. 11. inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa chlamyde sed utraque manu cauata suscepit. et imperator "rapere" inquit "non accipere sciunt agentes in rebus". 12. aditus a parentibus uirginis raptae, eum qui uiolarat conuictum relegari decreuit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus "incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare seueris decet". 13. egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos prouinciarum rectoribus commendabat: et reuersus, quid egerint singuli quaerens, delictorum uindictas genuina lenitudine mitigabat. 14. ad ultimum exceptis uictoriis, per quas uastantes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi nomine uicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens uero septenos tantum munera uniuersa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur. 15. denique id eum ad usque imperii finem et uitae scimus utiliter obseruasse, ne per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes inter ipsa indictorum exordia soluere uniuersa sine laxamento conpelli. 16. Inter has tamen regendi moderandique uias bonis principibus aemulandas barbarica rabies exarserat in maius. I 7. utque bestiae custodum neglegentia raptu uiuere solitae ne his quidem remotis adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
VI
1. Haec per eum annum spe dubia, euentu tamen secundo per Gallias agebantur. in comitatu uero Augusti circumlatrabat Arbetionem inuidia uelut summa mox adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen euectus hoc quoque non COI1tentus ut paruo locum adpeteret principalem. 2. sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae prouectum rettulimus accusasse Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem. 3. cumque res in inquisitionem ueniret necessariisque negotio tentis obiectorum probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et uinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae et Dorus euanuit et Verissimus ilico tacuit uelut aulaeo deposito scenae.
VII
1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. qui tamquam iniuria graui perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen. 2. ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum siquid finxerit conuicturus. uerum ille hoc nesciens mox uenit Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat uanidicus et amenti propior, admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad euagandum altius ualidiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti. 3. haec eo fingente licentius Eutherius ut postulauit inductus iussusque loqui quod uellet, uerecunde et modice docet uelari ueritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto industria uigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad uixerit fore obligata ceruice sua spondebat. 4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius uel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a ueritate desciuisse arguebantur. sed inter uepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo. 5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum paruulus abstractis geminis Romanis mercatoribus uenundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte uiuendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inueniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria uigens, benefaciendi auidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto... iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla uel uenia certe digna peccasset. 6. is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque leuem. denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque uirtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri. 7. unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate diuitias latebras captare secretas, ut lucifugae uitantes multitudinis laesae conspectus. 8. cui spadonum ueterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures inuenire non potui. fuerunt enim apud ueteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam uitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat uel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, uel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus. 9. uerum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstrauit. 10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam uexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. qui uirginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime seruans cum a Manlio Prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, ueritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiua superesset et uiolata, interfecta illa mox gladium in uiscera sua conpegit. nunc redeam unde diuerti.
VIII
1. Superato ut dixi Marcello reuersoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et nefanda perpetrabantur. 2. nam siquis super occentu soricis uel occursu mustelae uel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem - quod medicinae quoque admittit auctoritas - reus, unde non poterat opinari, delatus raptusque in iudicium poenaliter interibat. 3. Per id tempus fere servum quendam nomine Danum terrore tenus uxor rerum leuium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus subsidebat - quo indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum conuiuis rettulimus interfectum - apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob deuotionem. 4. is, ut loquebatur iactantius, uersabilem feminam post nefandum concubitum in periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem et fingere quod uelamen purpureum a Diocletiani sepulcro furatus quibusdam consciis occultabat. 5. hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum ad imperatoris peruolat castra excitaturus calumnias consuetas. reque conperta iubetur Mauortius tunc praefectus praetorio, uir sublimis constantiae crimen acri inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem Vrsulo largitionum comite, seueritatis itidem non inprobandae. 6. exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta multorum inueniretur iudicesque haererent ambigui, tandem ueritas respirauit oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnauere letali. 7. quo cognito Constantius fremens et tamquam uindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis Vrsulum redire ad comitatum minaciter iussit ac sistere ueritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine graui subtraxit. 8. Tunc illud apud Aquitanos euenit, quod latior fama uulgarat. ueterator quidam ad lautum conuiuium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum uidisset linteorum toralium par, duos clauos ita latissimos ut sibi uicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu uehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornauerat principales: quae res patrimonium diues euertit. 9. Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem inuitatus cum inferentes uespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu "uincamus", verbum sollemne interpretatum atrociter, deleuit nobilem domum. 10. Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem uitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leuiganda, aedemque breuem, ubi cubitare sueuerat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstrauit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus. 11. inflabant itidem has malorum ciuilium bucinas potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per uicinitates eorum late grassandi. 12. namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis prouinciarum saginauit Constantius. 13. sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine diuitiarum arserunt sine iustitiae distinctione uel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi... anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad auorum aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.
IX
1. At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant antea, per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum, quis non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil prospicere prorsus quod poterat rapi permittebantur. 2. Musonianus tamen praefectus pra‚torio multis, ut ante diximus, bonis artibus eruditus, sed uenalis et flecti a ueritate pecunia facilis per emissarios quosdam fallendi perstringendique gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diuersis. 3. qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem 3 in extremis regni limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per ignotos milites temptauere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto latere ab omni securus perduelles aduolaret adsiduos. 4. paruit Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius inplicatus pacem postulat precatiuam. dumque ad Chionitas et Eusenos haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.
X
1. Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam uisere gestiebat post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus. 2. nec enim gentem ullam bella cientem per se superauit, aut uictam fortitudine suorum conperit ducum, uel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus uel inter primos est uisus, sed ut pompam nimis extentam rigentiaque auro uexilla et pulchritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo haec uel simile quicquam uidere nec speranti umquam nec optanti: 3. ignorans fortasse quosdam ueterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi uero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu uentorum lenunculo se commisisse piscantis 2, alium ad Deciorum exempla uouisse pro re publica spiritum 3, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse 4, diuersos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria commendarent. 4. Vt igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis. 5. cumque urbi propinquaret, senatus officia reuerendasque patriciae stirpis effigies ore sereno contemplans non ut Cineas ille Pyrri legatus in unum coactam multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat. 6. unde cum se uertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. et tamquam Euphratem armorum specie territurus aut Rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento fulgenti claritudine lapidum uariorum, quo micante lux quaedam misceri uidebatur alterna. 7. eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu uasto perflabiles et ideo uelut ira perciti sibilantes caudarumque uolumina relinquentes in uentum. 8. et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites, quos clibanarios dictitant, [personati] thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non uiros: quos lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra diducti ut, quocumque artus necessitas commouisset, uestitus congrueret iunctura cohaerenter aptata. 9. Augustus itaque faustis uocibus appellatus minime uocum lituorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in prouinciis suis uisebatur, ostendens. 10. nam et corpus perhumile curuabat portas ingrediens celsas, et uelut collo munito rectam aciem luminum tendens nec dextra uultum nec laeua flectebat tamquam figmentum hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os aut nasum tergens uel fricans, manumue agitans uisus est umquam. 10. quae licet adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore uita patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae. 12. quod autem per omne tempus imperii nec in consessum uehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium priuatum adsciuit, ut fecere principes consecrati, et similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges aequissimas obseruauit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent. 13. Proinde Romam ingressus imperii uirtutumque omnium larem, cum uenisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus quo se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus, adlocutus nobilitatem in curia populumque e tribunali, in palatium receptus fauore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reuerenter modum ipse quoque debitum seruans. 14. non enim, ut per ciuitates alias, ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed ut mos est uariis casibus permittebat. deinde intra septem montium culmina per adcliuitates planitiemque posita urbis membra conlustrans et suburbana, quicquid uiderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat: Iouis Tarpei delubra, quantum terrenis diuina praecellunt: lauacra in modum prouinciarum exstructa: amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre uisio humana conscendit: Pantheum uelut regionem teretem speciosa celsitudine fornicatam: elatosque uertices scansili suggestu consulum et priorum principum imitamenta portantes, et Vrbis templum forumque Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora urbis aeternae. 15. uerum cum ad Traiani forum uenisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem, haerebat adtonitus per giganteos contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus mortalibus adpetendos. omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa Traiani equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem uehit, imitari se uelle dicebat et posse. 16. Cui prope adstans regalis Ormizda, cuius e Perside discessum supra monstrauimus, respondit astu gentili "ante" inquit "imperator stabulum tale condi iubeto, si uales: equus, quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem uidemus ". is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori. 17. multis igitur cum stupore uisis horrendo imperator in fama querebatur ut inualida uel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco conpetenti monstrabo. 18. Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad uixerat sterilis, quaesitumque uenenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum. 19. nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam conuenerat umbilico necauit: tanta tamque diligens opera nauabatur, ne fortissimi uiri soboles appareret. 20. Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et uoluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas latrocinandi peritissimum genus superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam: quibus percitus tricensimo post quam ingressus est die quartum kal. Iunias ab urbe profectus per Tridentum iter in Illyricum festinauit. 21. unde misso in locum Marcelli Seuero bellorum usu et maturitate firmato Vrsicinum ad se uenire praecepit. et ille litteris gratanter acceptis Sirmium uenit comitantibus sociis libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate; prouectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandauerit impleturi.
XI
1. At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto nouies seque iterum consulibus Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus Remos properauit alacrior magisque laetus, quod exercitum regebat Seuerus nec discors nec adrogans, sed longa militiae frugalitate conpertus et eum recta praeeuntem secuturus ut ductorem morigerus miles. 2. parte alia Barbatio post Siluani interitum promotus ad peditum magisterium ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos uenit. 3. cogitatum est enim solliciteque praestructum, ut saeuientes ultra solitum Alamanni uagantesque fusius multitudine geminata nostrorum forcipis specie trusi in angustias caederentur. 4. dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiua furta sollertes inter utriusque exercitus castra occulte transgressi inuasere Lugdunum incautam, eamque populatam ui subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi quicquid extra oppidum potuit inueniri uastassent. 5. qua clade cognita agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium tria obseruauit itinera sciens per ea erupturos procul dubio grassatores: nec conatus inritus fuit. 6. cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per uallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus et Valentinianus postea imperator cum equestribus turmis quas regebant ad exsequendum id ordinati a Cella tribuno Scutariorum, qui Barbationi sociatus uenerat ad procinctum, iter obseruare sunt uetiti, unde redituros didicere Germanos. 7. quo non contentus magister peditum ignauus et gloriarum Iuliani peruicax obtrectator sciens se id contra utilitatem Romanam iussisse - hoc enim cum argueretur, Cella confessus est - relatione fefellit Constantium finxitque hos eosdem tribunos ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem uenisse negotii publici: qua causa abrogata potestate ad lares rediere priuati. 8. Isdem diebus exercituum aduentu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles uias et suapte natura cliuosas concaedibus clausere sollerter, arboribus inmensi roboris caesis: alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum ululantes lugubre conuiciis et Romanos incessebant et Caesarem: qui grauiore motu animi percitus ad corripiendos aliquos, septem a Barbatione petierat naues ex his, quas uelut transiturus amnem ad conpaginandos parauerat pontes: qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit. 9. doctus denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida fluuium uado posse transiri, hortatus auxiliares uelites cum Bainobaude Cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuuisset fors patraturos, qui nunc incedendo per breuia aliquotiens scutis in modum alueorum subpositis nando ad insulam uenere propinquam egressique promiscue uirile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique uacuas lintres per eas licet uacillantes euecti huius modi loca plurima perruperunt et, ubi caedendi satietas cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem ui fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes. 10. hocque conperto residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt. 11. conuersus hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas, munimentum ita cognominatum, haut ita dudum obstinatione subuersum hostili - quo aedificato constabat ad intima Galliarum, ut consueuerant, adire Germanos arceri - et opus spe celerius consummauit et uictum defensoribus ibi locandis ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu condidit ad usus anni totius. 12. nec sane hoc solo contentus sibi quoque uiginti dierum alimenta parata collegit. libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens aduectus est, ideo nihil sumere potuerunt quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit: residuum quod superfuit congestum in aceruum exussit, quae utrum ut uanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat usque in id temporis latuit. 13. Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur quod Iulianus non leuaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saeuissima, rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum quidem duraturus armorum. 14. Dum castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica rumorem nimia uelocitate praeuersa Barbationem cum exercitu quem regebat, ut praedictum est, Gallico uallo discretum impetu repentino adgressa sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos. 15. et ille tamquam expeditione euentu prospero terminata milite disperso per stationes hibernas ad comitatum imperatoris reuertit crimen conpositurus in Caesarem ut solebat.
XII
1. Quo dispalato foedo terrore Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Vrius quin etiam et Vrsicinus cum Serapione et Suomario et Hortario in unum robore uirium suarum omni collecto consedere prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur. 2. erexit autem confidentiam caput altius adtollentem Scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam transgressus ad eos post ducis fugati discessum armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante. 3. cuius adseueratione eadem subinde replicantis ad maiora stimulati fiducia missis legatis satis pro imperio Caesari mandauerunt ut terris abscederet uirtute sibi quaesitis et ferro: qui ignarus pauendi nec ira nec dolore perculsus sed fastus barbaricos ridens tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum in eodem gradu constantiae stetit inmobilis. 4. Agitabat autem miscebatque omnia sine modo ubique sese diffunditans et princeps audendi periculosa rex Chonodomarius ardua subrigens supercilia ut saepe secundis rebus elatus 5. nam et Decentium Caesarem superauit aequo Marte congressus et ciuitates erutas multas uastauit et opulentas licentiusque diu nullo refragante Gallias persultauit. ad cuius roborandam fiduciam recens quoque fuga ducis accessit numero praestantis et uiribus. 6. Alamanni enim scutorum insignia contuentes norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terram, quorum metu aliquotiens, cum gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. quae anxie ferebat sollicitus Caesar quod trudente ipsa necessitate digresso periculis cum paucis licet fortibus, populosis gentibus occurrere cogebatur. 7. Iamque solis radiis rutilantibus tubarumque concinente clangore pedestres copiae lentis incessibus educuntur earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum. 8. et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque uallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima id est unum et uiginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar reuocatis praecursatoribus iam antegressis indictaque solitis uocibus quiete cuneatim circumsistentes adloquitur genuina placiditate sermonis: 9. "Vrget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non iacentis animi Caesarem hortari uos et orare, conmilitones mei, ut adulta robustaque uirtute confisi cautiorem uiam potius eligamus ad toleranda uel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem. 10. ut enim in periculis iuuentutem inpigram esse conuenit et audacem, ita cum res postulat, regibilem et consultam. quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit uestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absoluam. 11. iam dies in meridiem uergit, lassitudine nos itineris fatigatos scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuuanda, terrae protinus aestu flagrantes nullis aquarum subsidiis fultae: quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agimus? quo uigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus? 12. ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio tempestiua prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens diuina remedia repararunt, hic quaeso uallo fossaque circumdati diuisis uigiliis quiescamus somnoque et uictu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et uexilla uictricia primo lucis moueamus exordio". 13. Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei fauore fiduciaque sui et fortunati rectoris expertis uirtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat. I4. accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque Florentii praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis dum instarent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones natiuo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi uictoriam, ut putauit, non sine ultimorum conatu grauiter toleraturi. 15. addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina recordantibus quod anno nuper emenso Romanis per transrhenana spatia fusius uolitantibus nec uisus est quisquam laris sui defensor nec obuius stetit sed concaede arborum densa undique semitis clausis sidere urente brumali aegre uixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem impetrauerunt suppliciter obsecrantes. 16. sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod tunc tripertito exitio premebantur imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. postea uero pace data discesserat imperator et sedata iurgiorum materia uicinae gentes iam concordabant et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius. 17. alio itidem modo res est adgrauata Romana ex negotio tali. regii duo fratres uinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetrauerant a Constantio, nec tumultuare nec commoueri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum nostris hostibus conspirauit et confestim Vadomarii plebs - ipso invito, ut adserebat - agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit. 18. Cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune congrediendum nec de rigore animorum quicquam remittentibus exclamauit subito signifer "perge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit: tandem per te uirtutem et consilia militare sentimus. i praeuius ut faustus antesignanus et fortis: experieris, quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque indiuidui gerendorum, modo adsit superum numen, uiribus efficiet excitatis". 19. his auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem aduenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo interuallo distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti subito nuntiaturi Romanum exercitum aduentare festinarunt ad suos, unus uero pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicauit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos. 20. quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt uestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis uelut insolubili muro fundatis et pari cautela hostes stetere cuneati. 21. cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi uidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laeuo cornu locauere confertum. isdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leues profecto ratione tuta poscente. 22. norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum frena retinentem et scutum, hasta una manu uibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem uero inter ipsos discriminum uertices, cum nihil caueri solet praeter id quod occurrit, humi occulte reptantem latere forato iumenti incautum rectorem praecipitem agere leui negotio trucidandum. 23. hoc itaque disposito dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. ductabant autem populos omnes pugnaces et saeuos Chonodomarius et Serapio potestate excelsiores ante alios reges. 24. et Chonodomarius quidem nefarius belli totius incentor, cuius uertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur inmanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae uastitatis armorumque nitore conspicuus, antea strenuus et miles et utilis praeter ceteros ductor. 25. latus uero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuuenis, efficacia praecurrens aetatem: Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad uixerat perfidissimi: ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis doctusque Graeca quaedam arcana hunc filium suum Agenarichum genitali uocabulo dictitatum ad Serapionis transtulit nomen. 26. hos sequebantur potestate proximi reges mumero quinque regalesque decem et optimatum series magna armatorumque milia triginta et quinque, ex uariis nationibus partim mercede, partim pacto uicissitudinis reddendae quaesita. 27. Iamque toruum concrepantibus tubis Seuerus dux Romanorum aciem dirigens laeuam cum prope fossas armatorum refertas uenisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit inpauidus suspectiorque de obscuris nec referre gradum nec ulterius ire temptauit. 28. quo uiso animosus contra labores maximos Caesar ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu ueloci discurrens uerbis hortabatur. 29 et quoniam adloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas - et alioqui uitabat grauioris inuidiae pondus ne uideretur id adfectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat - cautior sui hostium tela praeteruolans his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat: 30. "aduenit, o socii, iustum pugnandi iam tempus olim exoptatum mihi uobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatis". 31. item cum ad alios postsignanos in acie locatos extrema uenisset "en" inquit "conmilitones, diu speratus praesto est dies conpellens nos omnes elutis pristinis maculis Romanae maiestati reddere proprium decus. hi sunt barbari, quos rabies et inmodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere nostris uiribus opprimendos ". 32. alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his exhortationibus adiuuabat "exsurgamus uiri fortes: propellamus fortitudine congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi". 33. quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium inrequietis motibus praeuideret "quaeso" inquit "ne hostes uertendos in fugam sequentes auidius futurae uictoriae gloriam uioletis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta". 34. Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione uociferantium relictis equis secum oportere uersari regales, ne, siquid contigisset aduersum, deserta miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent. 35. hocque conperto Chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore uictricem. 36. Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis concursum est uiribus. propilabantur missilia et properantes cito quam considerato cursu Germani telaque dextris explicantes inuolauere nostrorum equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saeuientium comae fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus uertices tegens eiectansque gladios uel tela concrispans mortem minitantia perterrebat. 37. cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulueris nubes uariique fuere discursus nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque resonabat a uocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina Germanorum ui nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio gradum. 38. hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites uiso rectore suo leuiter uulnerato et consorte quodam per ceruicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique uicissim innixi stetissent immobiles. igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia uidisset longius Caesar, concito equo eos uelut repagulum quoddam cohibuit. 39. quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum uelut senectutis pendentis exuuias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit. 40. utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar "quo" inquit "cedimus, uiri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte". 41. haec reuerenter dicendo reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus salua differentia ueterem Syllam, qui cum contra Archelaum Mithridatis ducem educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit in ordinem primum raptoque et coniecto uexillo in partem hostilem "ite" dixerat "socii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernens". 42. Proinde Alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri. 43. sed postquam comminus uentum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu terrentes barritum ciere uel maximum: qui clamor ipso feruore certaminum a tenui susurro exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum cautibus inlisorum: iaculorum deinde stridentium crebritate hinc indeque conuolante puluis aequali motu adsurgens et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat. 44. sed uiolentia iraque inconpositi barbari in modum exarsere flammarum nexamque scutorum conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum adsiduis. 45. quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Bataui uenere cum regibus - formidabilis manus, extremae necessitatis articulo circumuentos, si iuuisset fors, ereptura - toruumque canentibus classicis adultis uiribus certabatur. 46. uerum Alamanni bella alacriter ineuntes altius anhelabant uelut quodam furoris adfectu opposita omnia deleturi. spicula tamen uerrutaque missilia non cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et uulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant. 47. pares enim quodam modo coiuere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti. 48. resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus lassatisque inpressus genibus laeuum reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae. 49. exiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente uulgo ante alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi aperiendo ad usque Primanorum 14 legionem peruenit locatam in medio - quae confirmatio castra praetoria dictitatur - ubi densior et ordinibus frequens miles instar turrium fixa firmitate consistens proelium maiore spiritu repetiuit et uulneribus declinandis intentus seque in modum mirmillonis operiens hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat. 50. at illi prodigere uitam pro uictoria contendentes temptabant agminis nostri laxare conpagem. sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior strauit, succedebant barbari superstites interfectis auditoque occumbentium gemitu crebro, pauore perfusi torpebant. 5I. fessi denique tot aerumnis et ad solam deinceps strenui fugam per diuersos tramites tota celeritate egredi festinabant ut e mediis saeuientis pelagi fluctibus quocumque auexerit uentus eici nautici properant et uectores: quod uoti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens. 52. aderatque propitiati numinis arbitrium clemens et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, ipsis barbaris tela eorum uitalibus inmergebat, nec quisquam uulnerantium sanguine iram expleuit nec satiauit caede multiplici dexteram uel miseratus supplicantem abscessit. 53. iacebant itaque plurimi transfixi letaliter remedia mortis conpendio postulantes, alii semineces labente iam spiritu lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis et pendentia iugulis cohaerebant, pars per lutosum et lubricum solum in sauciorum cruore lapsi intactis ferro corporibus aceruis superruentium obruti necabantur. 54. quae ubi satis euenere prosperrime, ualidius instante uictore acumina densis ictibus hebescebant splendentesque galeae sub pedibus uoluebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine barbari, cum elati cadauerum aggeres exitus inpedirent, ad subsidia fluminis petiuere, quae sola restabant eorum terga iam perstringentis. 55. et quia cursu sub armis concito fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati animas fluctibus commiserunt. qua causa celeri corde futura praeuidens Caesar cum tribunis et ducibus clamore obiurgatorio prohibebat, ne hostem auidius sequens nostrorum quisquam se gurgitibus committeret uerticosis. 56. unde id obseruatum est ut marginibus insistentes confoderent telorum uarietate Germanos, quorum siquem morti uelocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat. 57. et uelut in quodam theatrali spectaculo aulaeis miranda monstrantibus multa licebat iam sine metu uidere, nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et uelut luctante amnis uiolentia uorari quosdam fluctibus inuolutos, non nullos clipeis uectos praeruptas undarum occursantium moles obliquatis meatibus declinantes ad ripas ulteriores post multa discrimina peruenire. spumans denique cruore barbarico decolor alueus insueta stupebat augmenta. 58. Dum haec aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana fixit intrepidus, ut escensis nauigiis dudum paratis ad casus ancipites in secretis se secessibus amendaret. 59. et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat peruenire, uultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est euolutus et confestim licet obeso corpore grauior ad subsidium uicini collis euasit, quem agnitum - nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus - statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius obsidebat, perrumpere uerita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas. 60. quibus uisis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem uiuere, uel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se uinciendos. 61. utque natiuo more sunt barbari humiles in aduersis disparesque in secundis, seruus alienae uoluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeua. 62. Quibus ita fauore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente liticine reuocatus inuitissimus miles prope supercilia Rheni tendebat scutorumque ordine multiplicato uallatus uictu fruebatur et somno. 63. ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores uero IIII: Bainobaudes Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens et uacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis uero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum acerui per undas fluminis ferebantur. 64. tunc Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci uelle iurando confirmans. 65. et ut augeret euentus secundi laetitiam, concilio conuocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. qui primo curuatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece ueniam poscens bono animo esse est iussus. 66. et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde Romam in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo ueterni consumptus est. 67. His tot ac talibus prospero peractis euentu in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisiue Victorinum ideo nominabant, quod uerecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos. 68. interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes. 69. quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et dimicasse et uicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si uerbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad prouinciarum damna mittebat, se inter primores uersatum cum odiosa sui iactatione significans. 70. exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita... delata narrandi extollendique semet in caelum. ab Argentorato cum pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso indicat Chonodomarium - pro rerum indignitas - super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas uel obumbrantibus plurimis silere nesciret.