S. IVLII FRONTINI - DE AQVAE DVCTV VRBIS ROMAE - LIBER II

LXIV

Persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium, nunc ponam quem [ad] modum quaeque aqua, ut principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram curam habere uisa sit quantumque erogauerit; deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte prouidentia optimi diligentissimique Neruae principis inuenerimus. Fuerunt ergo in commentariis in uniuerso quinariarum decem duo milia septingentae quinquaginta quinque, in erogatione decem quattuor milia decem et octo: plus in distributione quam in accepto computabatur quinariis mille ducentis sexaginta tribus. Huius rei admiratio, cum praecipuum officii opus in exploranda fide auarum atque copia crederem, non mediocriter me conuertit ad scrutandum quemadmodum amplius erogaretur quam in patrimonio, ut ita dicam, esset. Ante omnia itaque capita ductuum metiri adgressus sum, sed longe, id est circiter quinariis decem milibus, ampliorem quam in commentariis modum inueni, ut per singulas demonstrabo.

LXV

Appiae in commentariis adscriptus est modus quinariarum octingentarum quadraginta unius. Cuius aquae ad caput inueniri mensura non potuit, quoniam ex duobus riuis constat. Ad Gemellos tamen, qui locus est infra Spem ueterem, ubi iungitur cum ramo Augustae, inueni altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis unius dodrantis: fiunt areae pedes octo dodrans, centenariae uiginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias mille octingentas uiginti quinque: amplius quam commentarii habent quinariis nongentis octoginta quattuor. Erogabat quinaris septingentas quattuor: minus quam in commentariis adscribitur quinariis centum triginta septem, et adhuc minus quam ad Gemellos mensura respondet quinariis mille centum uiginti una. Intercidit tamen aliquantum e ductus uitio qui, cum sit depressior, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo adparet quod in plerisque urbis partibus prolata aqua obseruatur, id quod ex ea manat. Sed et quasdam fistulas intra urbem inlicitas deprehendimus. Extra urbem autem, propter pressuram librae, cum sit infra terram ad caput pedibus quinquaginta, nullam accipit iniuriam.

LXVI

Anioni ueteri adscriptus est in commentariis modus quinariarum mille quingentarum quadraginta unius. Ad caput inueni quattuor milia trecentas nonaginta octo praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium deriuatur: amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem. Erogabantur antequam ad piscinam ueniret quinariae ducentae sexaginta duae. Modus in piscina, qui per mensuras positas initur, efficit quinariarum duo milia trecentas sexaginta duas. Intercidebant ergo inter caput et piscinam quinariae mille septingentae septuaginta quattuor. Erogabat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta octo: amplius quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis sexaginta nouem, minus quam recipi in ductum post piscinam posuimus quinariis mille decem quattuor. Summa quae inter caput et piscinam et post piscinam intercidebat: quinariae duo milia septingentae octoginta octo, quod errore mensurae fieri suspicarer nisi inuenissem ubi auerterentur.

LXVII

Marciae in commentariis adscriptus est modus quinariarum duum milium centum sexaginta duarum. Ad caput mensus inueni quinarias quattuor milia sexcentas nonaginta: amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus quingentis uiginti octo. Erogabantur antequam ad piscinam perueniret quinariae nonaginta quinque et dabantur in adiutorium Tepulae quinariae nonaginta duae, item in Anionem quinariae centum sexaginta quattuor. Summa quae erogabatur ante piscinam: quinariae trecentae quinquaginta una. Modus qui in piscina mensuris positis initur cum eo quod circa piscinam ductum eodem canali in arcus excipitur, efficit quinarias duo milia nongentas quadraginta quattuor. Summa, quae aut erogatur ante piscinam aut a piscina in arcus riuo recipitur: quinariarum tria milia ducentae nonaginta quinque, amplius quam in conceptis commentariorum positum est quinariis mille centum triginta tribus: minus quam mensurae ad caput et piscinam aut post piscinam, quinariarum duo milia quadringentae quinquaginta nouem, quas, sicut in ceteris, pluribus locis intercipi deprehendimus. Non enim eas cessare manifestum est et hoc et ex eo quod ad caput praeter eam mensuram quam comprehendisse nos capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius trecentae quinariae.

LXVIII

Tepulae in commentariis adscriptus est modus quinariarum quadringentarum. Huius aquae fontes nulli sunt; uenis quibusdam constabat quae interceptae sunt in Iulia. Caput ergo eius obseruandum est a piscina Iuliae. Ex ea enim primum accipit quinarias centum nonaginta, deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas, praeterea ex Anione nouo ad Hortos Epaphroditianos quinarias centum sexaginta tres. Fiunt omnes quinariae quadringentae quadraginta quinque: amplius quam in commentariis quinariis quadraginta quinque, quae in erogatione comparent.

LXIX

Iuliae in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quadraginta nouem. Ad caput mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat, sed ad sextum ab urbe miliarium uniuersa in piscinam recipitur, ubi modus eius manifestis mensuris efficit quinarias mille ducentas sex: amplius quam in commentariis quinariis quingentis quinquaginta septem. Praeterea accipit prope urbem post Hortos Pallantianos ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. Est omne Iuliae in acceptis: quinariae mille trecentae sexaginta octo. Ex eo dat in Tepulam quinarias centum nonaginta, erogat suo nomine octingentas tres. Fiunt quas erogat quinariae nongentae nonaginta tres: amplius quam in commentariis habet quinariis trecentis quadraginta quattuor, minus quam in piscina habere posuimus ducentis decem tribus, quas ipsas apud eos qui sine beneficiis principis usurpabant deprendimus.

LXX

Virgini in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quinquaginta duarum. Huius mensuram ad caput inuenire non potui, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat et lenior riuom intrat. Prope urbem tamen ad miliarium septimum in agro qui nunc est Ceionii Commodi, ubi uelociorem iam cursum habet, mensuram egi quae efficit quinariarum duo milia quingentas quattuor: amplius quam in commentariis quinariis mille octingentis quinquaginta duabus. Adprobatio nostra expeditissima est: erogat enim omnes quas mensura deprendimus, id est duo milia quingentas quattuor.

LXXI

Alsietinae conceptionis modus nec in commentariis adscriptus est nec in re praesenti certus inueniri potui, cum ex lacu Alsietino et deinde circa Careias ex Sabatino accipiat quantum aquarii temperauerunt. Alsietina erogat quinarias trecentas nonaginta duas.

LXXII

Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. In commentariis habet non plus quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta quinque, cum ad caput inuenerim quinariarum quattuor milia sexcentas septem: amplius quam in commentariis mille septingentis quinquaginta duabus. Adeo autem nostra certior est mensura ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi indubitatae mensurae sunt, inueniamus quinarias tria milia trecentas decem duas: plus quam in commentariis quadringentis quinquaginta septem, quamuis et ex beneficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi deprehenderimus ideoque minus inueniatur quam re uera esse debeat quinariis mille ducentis nonaginta quinque. [Et] circa erogationem autem fraus adparet quae neque ad commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egimus mensuras neque ad illas saltem quae ad piscinam, post tot iniurias, factae sunt conuenit. Solae enim quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur: minus quam commentariorum ratio dat quinariis mille centum quinque, minus autem quam mensurae ad caput factae demonstrauerunt quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem, minus etiam quam in piscina inuenitur quinariis mille quingentis sexaginta duabus. Ideoque cum sincera in urbem proprio riuo peruenire, in urbe miscebatur cum Anione nouo ut, confusione facta, et conceptio earum et erogatio esset obscurior. Quod si qui forte me adquisitionum mensuris blandiri putant, admonendi sunt adeo Curtium et Caerulum fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui suo quinarias quas significaui quattuor milia sexcentas septem ut praeterea mille sexcentae effundantur. Nec eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie horum fontium; capiuntur enim ex Augusta quam inuentam in Marciae supplementum, dum illa non indiget, adiecimus fontibus Claudiae, quamuis ne huius ductus omnem aquam recipiat.

LXXIII

Anio nouus in commentariis habere ponebatur quinarias tria milia ducentas sexaginta tres. Mensus ad caput repperi quinarias quattuor milia septingentas triginta octo: amplius quam in conceptis commentariorum est quinariis mille quadringentis septuaginta quinque. Quarum adquisitionem non auide me amplecti quo alio modo manifestius probem quam quod in erogatione ipsorum commentariorum mario pars earum continetur? Erogantur enim quinariarum quattuor milia ducentae undecim, cum alioquin in eisdem commentariis inueniatur conceptio non amplius quam trium milium ducentorum sexaginta trium. Praeterea intercipi non tantum quingentas uiginti septem, quae inter mensuras nostras et erogationem intersunt, sed longe ampliorem modum deprendi. Ex quo adparet etiam exuberare comprehensam a nobis mensuram, cuius rei ratio est quod uis aquae rapacior, ut ex largo et celeri flumine excepta, uelocitate ipsa ampliat modum.

LXXIV

Non dubito aliquos adnotaturos quod longe maior copia actis mensuris inuenta sit quam erat in commentariis principum. Cuius rei causa est error eorum qui ab initio parum diligenter uniuscuiusque fecerunt aestimationem. Ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a ueritate eos recessisse credam obstat illud quod ipse actis mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam, quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem exploraui. Quaecumque tamen est causa quae praecedit, illud utique detegitur decem milia quinariarum intercidisse, dum beneficia sua principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant.

LXXV

Sequens diuersitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius, nec exiguo minor, in piscinis, minimus deinde distributione continetur. Cuius rei causa est fraus aquariorum quos aquas ex ductibus publicis in priuatorum usus deriuare deprehendimus. Sed et plerique possessores e quorum agris aqua circumducitur formas riuorum perforant, unde fit ut ductus publici hominibus priuatis uel ad hortorum usum itinera suspendant.

LXXVI

Ac de uitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt quam a Caelio Rufo dicta sunt in ea contione cui titulus est "de aquis". Quae nunc nos omnis simili licentia usurpata utinam non per offensas probaremus: inriguos agros, tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas inuenimus. Nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt leuiora ceteris uitia. Inter ea tamen quae emendationem uidebantur exigere numerandum est quod fere circa montem Caelium et Auentinum accidit. Qui colles, priusquam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Iulia. Sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato a specu exceptam usque ad templum Diui Claudii perduxit, ut inde distribueretur, priores non ampliatae sed omissae sunt ab illo. Nulla enim castella adiecit sed iisdem usus est quorum quamuis mutata aqua uetus adpellatio mansit.

LXXVII

Satis iam de modo cuiusque et uelut noua quadam adquisitione aquarum et fraudibus et uitiis quae circa ea erant dictum est. Superest ut erogationem quam confertam et, ut sic dicam, in massa inuenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quaeque se habet, et per regiones urbis digeramus. Cuius comprehensionem scio non ieiunam tantum sed etiam perplexam uideri posse. Ponemus tamen quam breuissime ne quid uelut formulae officii desit. Iis quibus sufficiet cognouisse summa, licebit transire leuiora.

LXXVIII

Vt ergo distributio quinariarum quattuor decem milium decem et octo, ita et quinariae DCCLXXI, quae ex quibusdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem ueniunt. Ex his diuiduntur extra urbem quinariae quattuor milia sexaginta tres, ex quibus nomine Caesaris quinariae mille septingentae decem et octo, priuatis quinariae MMCCCXXXXV. Reliquae intra urbem nouem milia nongentae quinquaginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadraginta septem, ex quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae mille septingentae septem semis, priuatis quinariae tria milia octingentae quadraginta septem, usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae una; ex eo castris duodeuiginti quinariae ducentae septuaginta nouem, operibus publicis LXXXXV quinariae MMCCCI, muneribus triginta nouem quinariae CCCLXXXVI, lacibus quingentis nonaginta uni quinariae MCCCXXXV. Sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et regiones urbis partienda est.

LXXIX

Ex quinariis ergo quattuordecim milibus decem et octo quam summam erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem quinariae tantummodo quinque, quoniam humilior oritur quam ut adeatur riuus. Reliquae quinariae sexcentae nonaginta nouem intra urbem diuidebantur per regiones II, VIII, VIIII, XI, XII, XIII, XIIII in castella uiginti; ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinquaginta una, priuatis quinariae centum nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae trecentae quinquaginta quattuor; ex eo castris I quinariae quattuor, operibus publicis quattuordecim quinariae centum uiginti tres, muneri uni quinariae duo, lacibus nonaginta duo quinariae ducentae uiginti sex.

LXXX

Anionis ueteris erogabantur extra urbem, nomine Caesaris, quinariae centum sexaginta nouem; priuatis quinariae CCCCIIII. Reliquae quinariae mille quingentae octo semis intra urbem diuidebantur per regiones I, III, IIII, V, VI, VII, VIII, VIIII, XII, XIIII in castella triginta quinque: ex quibus nomine Caesaris quinariae sexaginta IV S, priuatis quinariae CCCCXC, usibus publicis quinariae quingentae LII; ex eo castris unis quinariae quinquaginta, operibus publicis XIX quinariae centum nonaginta sex, muneribus nouem quinariae octoginta octo, lacibus nonaginta quattuor quinariae ducentae decem et octo.

LXXXI

Marciae erogabantur extra urbem, nomine Caesaris, quinariae CCLXI S. Reliquae quinariae mille quadringentae septuaginta durae intra urbem diuidebantur per regiones I, III, IV, V, VI, VII, VIII, VIIII, X, XIIII in castella quinquaginta unum; ex quibus, nomine Caesaris, quinariae CXVI, priuatis quinariae quingentae quadraginta tres, usibus publicis quinariae... ÇÇ ex eo castris IIII quinariae XLI... †, operibus publicis quindecim quinariae XLI, muneribus XII quinariae CIIII, lacibus CXIII quinariae CCLVI.

LXXXII

Tepulae erogabantur extra urbem, nomine Caesaris, quinariae LVIII, priuatis quinariae quinquaginta sex. Reliquae quinariae CCCXXXI intra urbem diuidebantur per regiones IV, V, VI, VII in castella XIIII, ex quibus, nomine Caesaris, quinariae XXXIIII, priuatis quinariae CCXXXVII, usibus publicis quinariae quinquaginta; ex eo, castris I quinariae duodecim, operibus publicis III quinariae septem, lacibus XIII quinariae XXXII.

LXXXIII

Iulia fluebat extra urbem, nomine Caesaris, quinariis LXXX quinqued priuatis quinariis CXXI. Reliquae quinariae quingentae quadraginta octo intra urbem diuidebantur per regiones II, III, V, VI, VIII, X, XII in castella decem et septem: ex quibus, nomine Caesaris, quinariae decem et octo, priuatis quinariae... †, usibus publicis quinariae CCCLXXXIII: ex eo castris... †quinariae sexaginta nouem, operibus publicis... †quinariae CXXCI, muneribus... †quinariae sexaginta septem, lacibus uiginti octo quinariae sexaginta quinque.

LXXXIV

Virginis nomine exibant extra urbem quinariae ducentae. Reliquae quinariae duo milia trecentae quattuor intra urbem diuidebantur per regiones VII, VIIII, XIIII in castella decem et octo: ex quibus, nomine Caesaris, quinariae quingentae nouem, priuatis quinariae CCCXXXVIII, usibus publicis MCDLVII: ex eo muneribus II quinariae XXVI, lacibus uiginti quinque quinariae quinquaginta una, operibus publicis sedecim quinariae MCCCLXXX. In quibus per se Euripo, cui ipsa nomen dedit, quinariae CCCCLX.

LXXXV

Alsietine quinariae trecentae nonaginta duo. Haec tota extra urbem consumitur, nomine Caesaris quinariae CCLIIII, priuatis quinariae centum triginta octo.

LXXXVI

Claudia et Anio nouus extra urbem proprio quaeque riuo erogabantur, intra urbem confundebantur. Et Claudia quidem extra urbem dabat, nomine Caesaris, quinarias CCXLVI, priuatis quinarias CCCCXXXVIIII; Anio nouus, nomine Caesaris, quinarias septingentas uiginti octo. Reliquae utriusque quinariae tria milia quadringentae nonaginta octo intra urbem diuidebantur per regiones urbis XIIII in castella nonaginta duo; ex quibus, nomine Caesaris, quinariae DCCCXVI, priuatis quinariae MDLXVII, usibus publicis quinariae MCXV; ex eo, castris nouem quinariae centum quadraginta nouem, operibus publicis decem et octo quinariae CCCLXXIIII, muneribus XII quinariae centum septem, lacibus CCXXVI quinariae CCCCXXCV.

LXXXVII

Haec copia aquarum ad Neruam imperatorem usque computata ad hunc modum describebatur. Nunc, prouidentia diligentissimi principis, quicquid aut fraudibus aquariorum intercipiebatur aut inertia peruertebatur, quasi noua inuentione fontium adcreuit. Ac prope duplicata ubertas est et tam sedula deinde partitione distributa ut regionibus quibus singulae seruiebant aquae plures darentur, tamquam Caelio et Auentino in quos sola Claudia per arcus Neronianos ducebatur, quo fiebat ut, quotiens refectio aliqua interuenisset, celeberrimi colles sitirent. Quibus nunc plures aquae et in primis Marcia reddita amplo opere a Spe in Auentinum usque perducitur. Atque etiam omni parte urbis lacus, tam noui quam ueteres, plerique binos salientes diuersarum aquarum acceperunt ut, si casus alterutram impedisset, altera sufficiente non destitueretur usus.

LXXXVIII

Sentit hanc curam imperatoris piissimi Neruae principis suis regina et domina orbis in dies, quae terrarum dea consistit, cui par nihil et nihil secundum, et magis sentiet salubritas eiusdem aeternae urbis aucto castellorum, operum, munerum et cauum numero. Nec minus ad priuatos commodum ex incremento beneficiorum eius diffunditur; illi quoque qui timidi inlicitam aquam ducebant, securi nunc ex beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquae otiosae sunt: ablatae causae grauioris caeli, munda uiarum facies, purior spiritus, quique apud ueteres semper urbi infamis aer fuit est remotus. Non praeterit me deberi operi nouae erogationis ordinationem, sed haec cum incremento adiunxerimus, intelligi oportet non esse ea ponenda nisi consummata fuerint.

LXXXIX

Quid quod nec hoc diligentiae principis, quam exactissimam ciuibus suis praestat, sufficit, parum praesidiis ac uoluptatibus nostris contulisse sese credentis, quod tantam copiam adiecit, nisi eam ipsam sinceriorem iucundioremque faciat? Operae pretium est ire per singula per quae ille occurrendo uitiis quarundam uniuersis adiecit utilitatem. Etenim quando ciuitas nostra, cum uel exigui imbres superuenerant, non turbulentas limosasque aquas habuit? Nec quia haec uniuersis ab origine natura est, aut quia istud incommodum sentire debeant quae capiuntur ex fontibus, in primis Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor a capite integer nihil aut minimum pluuia inquinatus sit si plutea exstructa et obiecta sint.

XC

Duae Aniensis minus permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe etiam sereno turbantur, quoniam Anio, quamuis purissimo defluens lacu, mobilibus aquis tamen cedentibus ripis aufert aliquid quo turbetur priusquam deueniat in riuos. Quod incommodum non solum hibernis ac uernis sed etiam aestiuis imbribus sentit, quo tempore scilicet gratior aquarum sinceritas exigitur.

XCI

Et alter quidem ex his, id est Anio uetus, cum plerisque libra sit inferior, incommodum intra se tenet. Nouus autem Anio uitiabat ceteras; nam, cum editissimus ueniat et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit. Imperitia uero aquariorum, deducentium in alienos eum specus frequentius quam explemento opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime Claudiam quae per multa milia passuum proprio ducta riuo, Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus perdebat proprietatem. Adeoque † obuenientibus † non succurrebatur ut pleraeque accerserentur per imprudentiam non uti dignum erat aquas partientium. Marciam ipsam, frigore et splendore gratissimam, balneis ac fullonibus et relatu quoque foedis ministeriis deprehendimus seruientem.

XCII

Omnes ergo discerni placuit, tum singulas ita ordinari ut in primis Marcia potui tota seruiret et deinceps reliquae secundum suam quaeque qualitatem aptis usibus adsignarentur, sic ut Anio uetus pluribus ex causis, quo inferior excipitur minus salubris, in hortorum rigationem atque in ipsius urbis sordidiora exiret ministeria.

XCIII

Nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse copiam et gratiam: Anionis quoque noui uitia excludi posse uidit. Omisso enim flumine aquam repeti ex lacu qui est super uillam Neronianam Sublacensem, ubi limpidissima est, iussit. Nam, cum oriatur Anio supra Trebam Augustam, seu quia per saxosos montes decurrit, paucissimis circa ipsum oppidum obiacentibus cultis, se quia lacuum altitudine in quos excipitur uelut defaecatur, imminentium quoque nemorum opacitate inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo peruenit. Haec tam felix proprietas aquae omnibus dotibus aequatura Marciam, copia uero superatura ueniet in locum deformis illius ac turbidae, nouum auctorem imperatorem Caesarem Neruam Traianum Augustum praescribente titulo.

XCIV

Sequitur ut indicemus quod ius ducendae tuendaeque sit aquae, quorum alterum ad cohibendos intra modum impetrati beneficii priuatos, alterum ad ipsorum ductuum pertinet tutelam. In quibus, dum altius repeto leges de singulis aquis latas, quaedam apud ueteres aliter obseruata inueni. Apud antiquos omnis aqua in usus publicos erogabatur et ita cautum fuit: "Ne quis priuatus aliam ducat aquam quam quae ex lacu humum accidit," (haec enim sunt uerba eius legis), id est quae ex lacu abundauit; eam nos caducam uocamus. Et haec ipsa non in alium usum quam in balnearum aut fullonicarum dabatur, eratque uectigalis statuta mercede quae in publicum penderetur. Ex quo manifestum est quanto potior cura maioribus communium utilitatium quam priuatarum uoluptatium fuerit, cum etiam ea quae priuati ducebant ad usum publicum pertineret. Aliquid et in domos principum ciuitatis dabatur concedentibus reliquis.

XCV

Ad quem autem magistratum ius dandae uendendaeue aquae pertinuerit, in iis ipsis legibus uariatur. Interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus permissum inuenio; sed adparet, quotiens in republica censores erant, ab illis potissimum petitum; cum ii non erant, aedilium eam potestatem fuisse.

XCVI

Tutelam autem singularum aquarum locari solitam inuenio positamque redemptoribus necessitatem certum numerum circa ductus extra urbem, certum in urbe seruorum opificum habendi, et quidem ita ut nomina quoque eorum quos habituri essent in ministerio per quasque regiones in tabulas publicas deferrent; eorumque operum probandorum curam fuisse penes censores aliquando et aediles, interdum etiam quaestoribus eam prouinciam obuenisse, ut adparet ex senatus consulto quod factum est C. Licinio et Q. Fabio cos.

XCVII

Quanto opere autem curae fuerit ne quis uiolare ductus aquamue non concessam deriuare auderet, cum ex multis adparere potest, tum et ex hoc quod Circus Maximus ne diebus quidem ludorum circensium nisi aedilium aut censorum permissu irrigabatur. Quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto apud Ateium Capitonem legimus. Agri uero qui aqua publica contra legem essent inrigati publicabantur; † mancipia etiam, si cum eo quem constaret aduersus legem fecisse multa dicebatur. In isdem legibus adiectum est ita: "ne quis aquam oletato dolo malo, ubi publice saliet. Si quis oletarit, sestertiorum decem milium multa esto". [Oletato uidetur esse olidam facito.] Cuius rei causa aediles curules iubebantur per uicos singulos ex iis qui in unoquoque uico habitarent praediaue haberent binos praeficere quorum arbitratu aqua in publico saliret.

XCVIII

Primus M. Agrippa, post aedilitatem quam gessit consularis, operum suorum et munerum uelut perpetuus curator fuit. Qui, iam copia permittente, discripsit quid aquarum publicis operibus, quid lacibus, quid priuatis daretur. Habuit et familiam propriam aquarum quae tueretur ductus atque castella et lacus.

XCIX

Hanc Augustus hereditate ab eo sibi relictam publicauit. Post eum Q. Aelio Tuberone Paulo Fabio Maximo cos., in re quae usque in id tempus quasi potestate acta certo iure eguisset, senatus consulta facta sunt ac lex promulgata. Augustus quoque edicto complexus est quo iure uterentur qui ex commentariis Agrippae aquas haberent, tota re in sua beneficia translata. Modulus etiam, de quibus dictum est, constituit et rei continendae exercendaeque curatorem fecit Messalam Coruinum cui adiutores dati Postumius Sulpicius praetorius et L. Cominius pedarius. Insignia eis quasi magistratibus concessa, deque eorum officio senatus consultum factum, quod infra scriptum est. S.C.

C

"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus consules uerba fecerunt de iis qui curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ordinandis, de ea re quid facere placeret, de ea re ita censuerunt: placere huic ordini eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores binos et seruos publicos ternos, architectos singulos et scribas et librarios, accensos praeconesque totidem habere quot habent ii per quos frumentum plebei datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus isdem praeterquam lictoribus uti. Vtique quibus apparitoribus ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus decem proximis quibus senatus consultum factum esset ad aerarium deferrent; quique ita delegati essent, iis praetoris aerarii mercedem cibaria quanta praefecti frumento dando dare deferreque solent annua darent et adtribuerent; isque eas pecunias sine fraude sua facere liceret. Vtique tabulas, chartas ceteraque quae eius curationis causa opus essent iis curatoribus praebenda, Q. Aelius Paulus Fabius consules ambo alterue, si iis uidebitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint, ea praebenda locent.

CI

Itemque, cum uiarum curatores curatoresque frumenti iudiciis uacarent priuatis publicisque qui parte quarta anni publico fungebantur ministerio, ut curatores aquarum iudiciis uacarent priuatis publicisque." Apparitores et ministeria, quamuis perseueret adhuc in eos erogare, tamen esse curatorum uidentur desisse inertia ac segnitia non agentium officium. Egressis autem urbem, dumtaxat agendae rei causa, senatus praesto esse lictores iusserat. Nobis circumeuntibus riuos fides nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit.

CII

Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad nos usque praefuerint: Messalae successit, Planco et Silio cos., Ateius Capito. Capitoni, C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. Tarius Rufus. Tario [et] Ser. Cornelio Cethego L. Visellio Varrone cos., M. Cocceius Nerua, diui Neruae auus, scientia etiam iuris inlustris. Huic successit, Fabio Persico L. Vitellio cos., C. Octauius Laenas. Laenati, Aquila Iuliano et Nonio Asprenate cos., M. Porcius Cato. Huic successit post menses quattuor, Ser. Asinio Celere Sex. Nonio Quintiliano consulibus, A. Didius Gallus. Gallo, Q. Veranio et Pompeio Longo cos., Cn. Domitius Afer. Afro, Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. consulibus, L. Piso. Pisoni, Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus, Petronius Turpilianus. Turpiliano, Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus, P. Marius. Mario, Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos., Fonteius Agrippa. Agrippae, Silio et Galerio Trachalo cos., Albius Crispus. Crispo, Vespasiano III et Cocceio Nerua cos. Pompeius Siluanus. Siluano, Domitiano II Valerio Messalino consulibus, Tampius Flauianus. Flauiano, Vespasiano V Tito III consulibus, Acilius Auiola. Post quem, imperatore Nerua III et Verginio Rufo III consulibus, ad nos cura translata est.

CIII

Nunc quae obseruare curator aquarum debeat et legem senatusque consulta ad instruendum actum pertinentia subiungam. Circa ius ducendae aquae in priuatis obseruanda sunt ne quis sine litteris Caesaris id est ne quis aquam publicam non impetratam et ne quis amplius quam impetrauit ducat. Ita enim efficiemus ut modus quem adquiri diximus possit ad nouos salientes et ad noua beneficia principis pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est: sollicite subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia; idem in castellis et salientibus publicis faciendum ut sine intermissione, diebus et noctibus, aqua fluat. Quod senatus quoque consulto facere curator iubetur, cuius haec uerba sunt:

CIV

"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus consules uerba fecerunt de numero publicorum salientium qui in urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa fecisset, quid facere placeret, de ea re ita censuerunt: neque augeri placere nec minui numerum publicorum salientium, quos nunc... esse retulerunt ii quibus negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores aquarum quos S. C. Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominauit, dare operam uti salientes publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum populi funderent." In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod senatus tam augeri quam minui salientium publicorum numerum uetuerit. Id factum existimo quia modus aquarum quae iis temporibus in urbem ueniebant, antequam Claudia et Anio nouus perducerentur, maiorem erogationem capere non uidebatur.

CV

Qui aquam in usus priuatos deducere uolet, impetrare eam debebit et a principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde beneficio Caesaris praestare maturitatem et procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. Procuratorem autem primus Ti. Claudius uidetur admouisse, postquam Anionem nouum et Claudiam induxit. Quid contineat epistula, uilicis quoque fieri notum debet, ne quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae colore defendant. Procurator calicem eius moduli qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus, signari cogitet; diligenter intendat mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam habeat, ne sit in arbitrio libratorum interdum maioris luminis, interdum minoris, pro gratia personarum calicem probare. Sed nec statim ab hoc liberum subiciendi qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium, uerum eiusdem luminis quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut senatus consulto quod subiectum est cauetur.

CVI

"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus consules uerba fecerunt quosdam priuatos ex riuis publicis aquam ducere quid de ea re facere placeret, de ea re ita censuerunt: ne cui priuato aquae ducere ex riuis publicis liceret, utique omnes ii quibus aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, animaduerterentque curatores aquarum quibus locis intra extra urbem apte castella priuati facere possent ex quibus aquam ducerent quam ex castello communem accepissent a curatoribus aquarum. Ne cui eorum quibus aqua daretur publica ius esset intra quinquaginta pedes eius castelli ex quo aquam ducerent laxiorem fistulam subicere quam † quinariam † ." In hoc senatus consulto dignum adnotatione est quod aquam non nisi ex castello duci permitti, ne aut riui aut fistulae publicae frequenter lacerentur.

CVII

Ius impetratae aquae neque heredem neque emptorem neque ullum nouum dominum praediorum sequitur. Balneis quae publice lauarent priuilegium antiquitus concedebatur ut semel data aqua perpetuo maneret. Sic ex ueteribus senatus consultis cognoscimus, ex quibus unum subieci. Nunc omnis aquae cum possessore instauratur beneficium.

CVIII

"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus consules uerba fecerunt constitui oportere quo iure intra extraque urbem ducerent aquas quibus adtributae essent, quid de ea re facere placeret de ea re ita censuerunt: uti usque eo maneret adtributio aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent datae aut haustus nomine, quoad idem domini possiderent id solum in quod accepissent aquam."

CIX

Cum uacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus ex uacuis dari possint. Has aquas statim intercipere solebant, ut medio tempore uenderent aut possessoribus praediorum aut aliis etiam. Humanius [etiam] uisum est principi nostro ne praedia subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ii ad quos res pertineret †. De qua in praedia sociorum data, nihil constitutum inuenio. Perinde tamen obseruatur ac iure cautum ut dum quis ex iis qui communiter impetrauerunt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret et tunc demum renouaretur beneficium cum desisset quisque ex iis quibus datum erat possidere. Impetratam aquam alio quam in ea praedia in quae data erit aut ex alio castello quam ex quo epistula principis continebit duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur.

CX

Impetrantur autem et eae aquae quae caducae uocantur, id est quae aut ex castellis aut ex manationibus fistularum effluunt, quod beneficium a principibus parcissime tribui solitum. Sed fraudibus aquariorum obnoxium est quibus prohibendis quanta cura debeatur ex capite mandatorum manifestum erit quod subieci:

CXI

"Caducam neminem uolo ducere nisi qui meo beneficio aut priorum principum habent. Nam necesse est ex castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc pertineat non solum ad urbis nostrae salubritatem sed etiam ad utilitatem cloacarum abluendarum."

CXII

Explicitis quae ad ordinationem aquarum priuati usus pertinebant, non ÇÇ re est quaedam ex iis quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus exempli causa attingere. Ampliores quosdam calices quam impetrati erant positos in plerisque castellis inueni et ex iis aliquos ne signatos quidem. Quotiens autem signatus calix excedit legitimam mensuram ambitio procuratoris qui eum signauit detegitur. Cum uero ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime accipientis, deprehenditur, deinde uilici. In quibusdam, cum calices legitimae mensurae signati essent, statim amplioris moduli fistulae subiectae fuerunt, unde acciderat ut aqua non per legitimum spatium coercita, sed per breuis angustias expressa, facile laxiorem in proximo fistulam impleret. Ideoque illud adhuc, quotiens signatur calix, diligentiae adiciendum est ut fistulae quoque proxumae per spatium quod senatus consulto comprehensum diximus signentur. Ita demum enim uilicus, cum scierit non aliter quam signatas conlocari debere, omni carebit excusatione.

CXIII

Circa conlocandos quoque calices obseruari oportet ut ad lineam ordinentur nec alterius inferior calix alterius superior ponatur. Inferior plus trahit; superior, quia cursus aquae ab inferiore rapitur, minus ducit. In quorundam fistulis ne calices quidem positi fuerunt. Hae fistulae solutae uocantur et, ut aquario libuit, laxantur uel coartantur.

CXIV

Adhuc illa aquariorum intolerabilis fraus est: translata in nouum possessorem aqua, foramen nouum castello imponunt, uetus relinquunt quo uenalem extrahunt aquam. In primis ergo hoc quoque emendandum curatori crediderim. Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet, quod subinde et sine causa foratum uitiatur.

CXV

Etiam ille aquariorum tollendus est reditus quem uocant puncta. Longa ac diuersa sunt spatia per quae fistulae tota meant urbe, latentes sub silice. Has comperi per eum qui adpellabatur a punctis passim conuulneratas omnibus in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam; quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perueniret. Quantum ex hoc modo aquae deriuatum sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublatis eiusmodi ramis redactum est.

CXVI

Superest tutela ductuum; de qua priusquam dicere incipiam, pauca de familia quae huius rei causa parata est explicanda sunt. Aquariorum familiae sunt duae, altera publica, altera Caesaris. Publica est antiquior, quam ab Agrippa relictum Augusto et ab eo publicatam diximus: habet homines circiter ducentos quadraginta. Caesaris familiae numerus est quadringentorum sexaginta, quam Claudius, cum aquas in Vrbem perduceret, constituit.

CXVII

Vtraque autem familia in aliquot ministeriorum species diducitur: uilicos, castellarios, circitores, silicarios, tectores aliosque opifices. Ex his aliquos extra urbem esse oportet ad ea quae non sunt magnae molitionisÇ maturum tamen auxilium uidentur exigere. Homines in urbe circa castellorum et munerum stationes opera quaeque urgebunt, in primis ad subitos casus, ut ex compluribus regionibus, in quam necessitas incubuerit, conuerti possit praesidium aquarum abundantium. Tam amplum numerum utriusque familiae solitum ambitione aut neglegentia praepositorum in priuata opera diduci reuocare ad aliquam disciplinam et publica ministeria ita instituimus ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die egisset actis comprehenderetur.

CXVIII

Commoda publicae familiae ex aerario dantur; quod impendium exoneratur uectigalium reditu ad ius aquarum pertinentium. Ea constant ex locis aedificiisue quae sunt circa ductus aut castella aut munera aut lacus. Quem reditum, prope sestertiorum ducentorum quinquaginta milium, alienatum ac uagum, proximis uero temporibus in Domitiani loculos conuersum, iustitia diui Neruae populo restituit, nostra sedulitas ad certam regulam redegit ut constarent quae essent ad hoc uectigal pertinentia loca. Caesaris familia ex fisco accipit commoda, unde et omne plumbum et omnes impensae ad ductus et castella et lacus pertinentes erogantur.

CXIX

Quoniam quae uidebantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram diuertemus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis Romani imperii uel praecipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde nascuntur, quibus ante succurri debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque tamen prudenti temperamento festinanda, quia non semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus credendum est. Ideoque non solum scientia peritorum sed et proprio usus curator instructus esse debet, nec suae tantum stationis architectis uti sed plurium aduocare non minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae repraesentanda, quae differenda sint et rursus quae per redemptores effici debeant, quae per domesticos artifices.

CXX

Nascuntur opera ex his causis: aut uetustate corrumpitur quid aut impotentia possessorum aut ui tempestatium aut culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus.

CXXI

Fere aut uetustate aut ui tempestatium partes ductuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut montium lateribus adplicitae sunt et ex arcuationibus eae quae per flumen traiciuntur. Ideoque haec opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus iniuriae subiacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita. Vitia autem eiusmodi sunt ut non interpellato cursu subueniatur eis, aut emendari nisi auerso non possint, sicut ea quae in ipso alueo fieri necesse est.

CXXII

Haec duplici ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente qui interdum in crustam indurescit, iter aquae coartatur aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus necesse est latera riuorum et substructiones uitiari. Pilae quoque ipsae tofo exstructae sub tam magno opere labuntur. Refici quae circa alueos riuorum sunt aestate non debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue desideratur, sed uere uel autumno et maxima cum festinatione ut scilicet ante praeparatis omnibus quam paucissimis diebus riui cessent; neminem fugit per singulos ductus hoc esse faciendum ne, si plus pariter auertantur, desit aqua ciuitati.

CXXIII

Ea quae non interpellato aquae cursu effici debent maxime structura constant, quam et suis temporibus et fidelem fieri oportet. Idoneum structurae tempus est a Kalendis Aprilibus in Kalendas Nouembres ita ut optimum sit intermittere eam partem aestatis quae nimiis caloribus incandescit, quia temperamento caeli opus est ut ex commodo structura conbibat et in unitatem conroboretur; non minus autem sol acrior quam gelatio praecipit materiam. Nec ullum opus diligentiorem poscit curam quam quod aquae obstaturum est; fides itaque eius per singula secundum legem notam omnibus sed a paucis obseruatam exigenda est.

CXXIV

Illud nulli dubium esse crediderim proximos ductus, id est qui a septimo miliario lapide quadrato consistunt, maxime custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et plures aquas singuli sustinent. Quos si necesse fuerit interrumpere, maiorem partem urbis aqua tum destituet. Remedia tamen sunt et huius modi difficultatibus: inchoatum excitatur ad libram deficientis, alueus uero plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus continuatur. Porro quoniam fere omnes specus per priuatorum agros derecti erant et difficilis uidebatur futurae impensae praeparatio, nisi aliqua iuris constitutione succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos riuos redemptores a possessoribus prohiberentur, senatus consultum factum est, quod subieci:

CXXV

"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus consules uerba fecerunt de riuis, specibus, fornicibus aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, quid de ea re facere placeret, de ea re ita censuerunt uti cum ii riui, specus, fornices quos Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui est, reficerentur, ex agris priuatorum terram, limum, lapidem, testam, ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine iniuria priuatorum tolli, sumi, portari possint, uiri boni arbitratu aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, exportarentur; et ad eas res omnes exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros priuatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent, darentur."

CXXVI.

Plerumque autem uitia oriuntur ex impotentia possessorum qui pluribus modis riuos uiolant. Primum enim spatia quae circa ductus aquarum ex senatus consulo uacare debent, aut aedificiis aut arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum radicibus et concamerationes et latera soluuntur. Dein uicinales uias agrestesque per ipsas formas derigunt. Nouissime aditus ad tutelam praecludunt. Quae omnia senatus consulto quod subieci prouisa sunt:

CXXVII

"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus consules uerba fecerunt aquarum quae in urbem uenirent itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, quid facere placeret, de ea re ita censuerunt: cum ad reficiendos riuos specusque per... † ... quae et opera publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros utraque ex parte quinos denos pedes patere et circa riuos qui sub terra essent et specus intra urbem et extra urbem continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes uacuos relinqui ita ut neque monumentum in is locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret; si quae nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur, praeterquam si quae uillae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis aduersus ea commiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime conuictus esset qui aduersus hoc senatus consultum commisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur. Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum."

CXXVIII

Posset hoc senatus consultum aequissimum uideri etiam si ex re tantae publicae utilitatis ea spatia uindicarentur, multo magis etiam cum maiores nostri, admirabili aequitate, ne ea quidem eripuerint priuatis quae ad commodum publicum pertinebant, sed, cum aquas perducerent, si difficilior possessor in parte uendunda fuerat, pro toto agro pecuniam intulerint et post determinata necessaria loca rursus eum agrum uendiderint ut in suis finibus proprium ius tam res publica quam priuata haberent. Plerique tamen, non contenti occupasse fines, ipsis ductibus manus adtulerunt, per suffossa latera passim cursus... † ... ius aquarum impetratum habent, quam ii qui quantulumcumque beneficii occasionis ad expugnandos... † ... num abutuntur. Quid porro fieret si non uniuersa ista diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris contumacibus intentaretur? Ideoque subscripsi uerba legis.

CXXIX

"T. Quinctius Crispinus consul populum iure rogauit, populusque iure sciuit in foro pro rostris aedis diui Iulii pridie Kalendas Iulias. Tribus Sergia principium fuit. Pro tribu, Sex. † ... † L. f. Virro primus sciuit. Quicumque post hanc legem rogatam riuos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum quae ad urbem ducuntur, sciens dolo malo forauerit, ruperit, foranda rumpendaue curauerit peioraue fecerit quo minus eae aquae earumue que queat in urbem Roman ire cadere, fluere, peruenire, duci, quoue minus in urbe Roma et in iis locis, aedificiis quae urbi continentia sunt, erunt, in is hortis, praediis, locis quorum hortorum, praediorum, locorum dominis, possessoribus, usufructuariis aqua data uel adtributa est uel erit, saliat, distribuatur, diuidatur, in castella, lacus inmittatur, is populo Romano HS centum milia dare damnas esto. Et quidquid eorum ita fecerit, id omne sarcire, reficere, restituere, aedificare, ponere et celere demolire damnas esto sine dolo malo; eaque omnia ita ut coercenda multa dicenda sunt, quicumque curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, tum is praetor qui inter ciues et peregrinos ius dicet multa, pignoribus cogito exercito eique curatori aut si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi, pignoris capiendi ius potestasque esto. Si quid eorum seruus fecerit, dominus eius HS centum milia populo dare damnas esto. Si quis locus circa riuos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus est erit, neue quis in eo loco post hanc legem rogatam quid opponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, collocato, arato, serito, neue in eum quid inmittito, praeterquam † earum faciendarum reponendarum causa, praeterquam quod hac lege licebit oportebit. Qui aduersus ea quid fecerit et aduersus eum siremps lex ius causaque omnium rerum omnibusque esto atque uti esset esseue oporteret si is aduersus hanc legem riuum, specum rupisset forassetue. Quo minus in eo loco pascere, herbam, fenum secare, sentes † ... † curatores aquarum qui nunc sunt quique erunt, † ... † circa fontes et fornices et muros et riuos et specus terminatus est, arbores, uites, uepres, sentes, ripae, maceriae, salicta, harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodicentur, uti quod recte factum esse uolet: eoque nomine iis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto; idque iis sine fraude sua facere liceto, ius potestasque esto. Quo minus uites, arbores quae uillis aedificiis maceriisue inclusae sunt, maceriae quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta insculptaue esseut ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege nihilum rogato. Quo minus ex iis fontibus, riuis, specibus, fornicibus aquam sumere haurire iis quibuscumque curatores aquarum permiserunt, permiserint, praeterquam rota, calice, machina liceat, dum ne qui puteus neque foramen nouum fiat, eius hac lege nihilum rogato."

CXXX

Vtilissimae legis contemptores non negauerim dignos poena quae intenditur, sed neglegentia longi temporis deceptos leniter reuocari oportuit. Itaque sedulo laborauimus ut, quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui errauerant. Is uero qui, admoniti, ad indulgentiam imperatoris decurrerunt, possumus uideri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquom uero opto ne executio legis necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri praestiterit.