CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - TIMOLEON

I

Timoleon Corinthius. Sine dubio magnus omnium iudicio hic uir exstitit. Namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inueteratam seruitutem depelleret totamque Siciliam, multos annos bello uexatam a barbarisque oppressam, suo aduentu in pristinum restitueret. Sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam aduersam fortunam. Nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit ciuium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit. Hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curauit. Ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem uoluit. Nam dum res conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere. Hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant et inuidia laudem uirtutis obterebant. Mater uero post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam impiumque detestans compellaret. Quibus rebus ille adeo est commotus, ut nonnumquam uitae finem facere uoluerit atque ex ingratorum hominum conspectu morte decedere.

II

Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. Cuius aduersarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello uterentur, postularunt. Huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. Cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perueniret, effecit, quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam uolebat exstare, eamque praeclaram uictoriam ducebat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis, postremo, ut non solum auribus acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno ad quam fortunam detulisset. Post Dionysii decessum cum Hiceta bellauit, qui aduersatus erat Dionysio: quem non odio tyrannidis dissensisse, sed cupiditate indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit. Hoc superato Timoleon maximas copias Karthaginiensium apud Crinissum flumen fugauit ac satis habere coegit, si liceret Africam obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliae tenebant. Cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam uenerat.

III

Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas uideret, conquisiuit quos potuit, primum Siculos, dein Corintho arcessiuit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae. Ciuibus ueteribus sua restituit, nouis bello uacuefactas possessiones diuisit, urbium moenia disiecta fanaque deserta refecit, ciuitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello tantum otium totae insulae conciliauit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, uideretur. Arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam minime multa uestigia seruitutis manerent. Cum tantis esset opibus, ut etiam inuitis imperare posset, tantum autem amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum obtinere, maluit se diligi quam metui. Itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac priuatus Syracusis, quod reliquum uitae fuit, uixit. Neque uero id imperite fecit: nam quod ceteri reges imperio potuerunt, hic beniuolentia tenuit. Nullus honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis gesta est publice, de qua prius sit decretum quam Timoleontis sententia cognita. Nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne comparatum quidem est. Neque id magis beniuolentia factum est quam prudentia.

IV

Hic cum aetate iam prouectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit neque eo minus priuatis publicisque rebus interfuerit. Veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter ualetudinem uectus iumentis iunctis, atque ita de uehiculo, quae uidebantur, dicebat. Neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae: nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit. Qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit quam se in ea re maximas dis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse uoluissent. Nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suae domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.

V

Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. Nam proelia maxima natali suo die fecit omnia: quo factum est, ut eius diem natalem festum haberet uniuersa Sicilia. Huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, uadimonium cum uellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon orauit omnes, ne id facerent. Namque id ut Laphystio et cuiuis liceret, se maximos labores summaque adisse pericula. Hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque uellet, legibus experiri liceret. Idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus, in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inueheretur in Timoleonta, dixit nunc demum se uoti esse damnatum: namque hoc a diis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua cuiuis liceret, de quo uellet, impune dicere. Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus est.