L. ANNAEI SENECAE - EPISTVLARVM AD LVCILIVM LIBER XV (epp. 93-95)

XCIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. In epistula qua de morte Metronactis philosophi querebaris, tamquam et potuisset diutius uiuere et debuisset, aequitatem tuam desideraui, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus: multos inueni aequos aduersus homines, aduersus deos neminem. Obiurgamus cotidie fatum: "quare ille in medio cursu raptus est? quare ille non rapitur? quare senectutem et sibi et aliis grauem extendit?" II. Vtrum, obsecro te, aequius iudicas, te naturae an tibi parere naturam? quid autem interest quam cito exeas unde utique exeundum est? Non ut diu uiuamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu uiuas fato opus est, ut satis, animo. Longa est uita si plena est; impletur autem cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit. III. Quid illum octoginta anni iuuant per inertiam exacti? non uixit iste sed in uita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. "Octoginta annis uixit." Interest mortem eius ex quo die numeres. "At ille obiit uiridis." IV. Sed officia boni ciuis, boni amici, boni filii exsecutus est; in nulla parte cessauit; licet aetas eius inperfecta sit, uita perfecta est. "Octoginta annis uixit." Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic uixisse eum dicis quomodo dicuntur arbores uiuere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus ut quemadmodum pretiosa rerum sic uita nostra non multum pateat sed multum pendeat; actu illam metiamur, non tempore. Vis scire quid inter hunc intersit uegetum contemptoremque fortunae functum omnibus uitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius euectum et illum cui multi anni transmissi sunt? alter post mortem quoque est, alter ante mortem periit.

V. Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum cui quantulumcumque temporis contigit bene conlocatum est. Vidit enim ueram lucem; non fuit unus e multis; et uixit et uiguit. Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, ualidi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu uixerit? uiuit: ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit. VI. Nec ideo mihi plures annos accedere recusauerim; nihil tamen mihi ad beatam uitam defuisse dicam si spatium eius inciditur; non enim ad eum diem me aptaui quem ultimum mihi spes auida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas quando natus sim, an inter iuniores adhuc censear? habeo meum. VII. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest uita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim alienum est: quamdiu ero, uere ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne uelut per tenebras aeuum ignobile emetiar, ut agam uitam, non ut praeteruehar. VIII. Quaeris quod sit amplissimum uitae spatium? usque ad sapientiam uiuere; qui ad illam peruenit attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille uero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet quod fuit. Merito enim inputabit: meliorem illi uitam reddidit quam accepit. Exemplar boni uiri posuit, qualis quantusque esset ostendit; si quid adiecisset, fuisset simile praeterito. IX. Et tamen quousque uiuimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus: scimus a quibus principiis natura se attollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum uices reuocet, quemadmodum omnia quae usquam erunt cluserit et se ipsam finem sui fecerit; scimus sidera impetu suo uadere, praeter terram nihil stare, cetera continua uelocitate decurrere; scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior uelociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem: illuc eundum est ubi ista propius aspicias. X. "Nec hac spe" inquit sapiens ille "fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare: aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo." Non tam multis annis quam potuit. XI. Et paucorum uersuum liber est et quidem laudandus atque utilis: annales Tanusii scis quam ponderosi sint et quid uocentur. Hoc est uita quorundam longa, et quod Tanusii sequitur annales. XII. Numquid feliciorem iudicas eum qui summo die muneris quam eum qui medio occiditur? numquid aliquem tam stulte cupidum esse uitae putas ut iugulari in spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnis it; qui occidit consequitur occisum. Minimum est de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet quam diu uites quod euitare non possis? Vale.

XCIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Eam partem philosophiae quae dat propria cuique personae praecepta nec in uniuersum componit hominem sed marito suadet quomodo se gerat aduersus uxorem, patri quomodo educet liberos, domino quomodo seruos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram uagantis reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius uitae conplexus esset. II. Ariston Stoicus e contrario hanc partem leuem existimat et quae non descendat in pectus usque, anilia habentem praecepta; plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni; "quam qui bene intellexit ac didicit quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit." III. Quemadmodum qui iaculari discit destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittit, cum hanc uim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque uult illa utitur (didicit enim non hoc aut illud ferire sed quodcumque uoluerit), sic qui se ad totam uitam instruxit non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio uiueret sed quomodo bene uiueret: in hoc est et quomodo cum uxore ac liberis uiuat. IV. Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab uniuerso fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognouit.

In duas ergo quaestiones locus iste diuiditur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus uirum bonum possit efficere, id est utrum superuacuus omnis faciat superuacuos. V. Qui hanc partem uideri uolunt superuacuam hoc aiunt: si quid oculis oppositum moratur aciem, remouendum est; illo quidem obiecto operam perdit qui praecipit "sic ambulabis, illo manum porriges". Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem impedit, nihil agit qui praecipit "sic uiues cum patre, sic cum uxore". Nihil enim proficient praecepta quamdiu menti error offusus est: si ille discutitur, apparebit quid cuique debeatur officio. Alioqui doces illum quid sano faciendum sit, non efficis sanum. VI. Pauperi ut agat diuitem monstras: hoc quomodo manente paupertate fieri potest? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat: fixam potius medullis famen detrahe. Idem tibi de omnibus uitii dico: ipsa remouenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas quibus laboramus expuleris, nec auarus quomodo pecunia utendum sit exaudiet nec timidus quomodo periculosa contemnat. VII. Efficias oportet ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos diuites; efficias ut quidquid publice expauimus sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec diu dolore quemquam nec mori saepe: in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui leuius sibi facit quidquid contumaciter passus est; optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda quae nobis mundi necessitas imperat. VIII. His decretis cum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognouerit beatam esse uitam non quae secundum uoluptatem est sed secundum naturam, cum uirtutem unicum bonum hominis adamauerit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia - diuitias, honores, bonam ualetudinem, uires, imperia - scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderabit ad singula qui dicat "sic incede, sic cena; hoc uiro, hoc feminae, hoc marito, hoc caelibi conuenit". IX. Ista enim qui diligentissime monent ipsi facere non possunt; haec paedagogus puero, haec auia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraueris, scies ista quae ingenti supercilio philosophi iactant in puerili esse praescripto.

X. Vtrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; superuacuum est ergo praecipere. Id adeo sic disce: si id mones quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuuandum erit; si probaturus es, illa per quae probas plus ualent satisque per se sunt. XI. "Sic amico utere, sic ciue, sic socio." "Quare?" "Quia iustum est." Omnia ista mihi de iustitia locus tradit: illic inuenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum cui quidquam in hac uirtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt quae eruditum docent? praecepta dare scienti superuacuum est, nescienti parum; audire enim debet non tantum quid sibi praecipiatur sed etiam quare. XII. Vtrum, inquam, ueras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet nihil a te adiuuabitur, aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit; qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque scit quid sibi faciendum sit etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoueri potest.

XIII. Duo sunt propter quae delinquimus: aut inest animo prauis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa procliuis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram et uitiis liberare aut uacantem quidem sed ad peiora pronam praeoccupare. Vtrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praecipiendi genus nil agit. XIV. Praeterea si praecepta singulis damus, incomprehensibile opus est; alia enim dare debemus feneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo. XV. In matrimonio praecipies quomodo uiuat cum uxore aliquis quam uirginem duxit, quomodo cum ea quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum cum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter prouectiorem et puellam, inter matrem et nouercam? Omnis species conplecti non possumus: atqui singulae propria exigunt, leges autem philosophiae breues sunt et omnia alligant. XVI. Adice nunc quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa; si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos nouit. Ergo ista praeceptiua pars summouenda est, quia quod paucis promittit praestare omnibus non potest; sapientia autem omnis tenet. XVII. Inter insaniam publicam et hanc quae medicis traditur nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis; altera causas furoris traxit ex ualetudine, altera animi mala ualetudo est. Si quis furioso praecepta det quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in priuato, erit ipso quem monebit insanior: [si] bilis nigra curanda est et ipsa furoris causa remouenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est: ipse discuti debet; alioqui abibunt in uanum monentium uerba.

XVIII. Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum aduersus illud quod ait, si quid obstat oculo et inpedit uisum, debere remoueri, fateor huic non opus esse praeceptis ad uidendum, sed remedio quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat; natura enim uidemus, cui usum sui reddit qui remouit obstantia; quid autem cuique debeatur officio natura non docet. XIX. Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus cum uisum recepit aliis quoque potest reddere: malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat; a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis contra praeceptis eget animus ut uideat quid agendum sit in uita. Quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet. XX. "Non est" inquit "quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et uim frigoris in os occurrentis euita" - alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium.

XXI. "Error" inquit "est causa peccandi: hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas." Concedo per se efficacia praecepta non esse ad euertendam prauam animi persuasionem; sed non ideo non aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renouant; deinde quae in uniuerso confusius uidebantur in partes diuisa diligentius considerantur. Aut [in] isto modo licet et consolationes dicas superuacuas et exhortationes: atqui non sunt superuacuae; ergo ne monitiones quidem. XXII. "Stultum est" inquit "praecipere aegro quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta." Quid quod habent aegri quaedam sanique communia de quibus admonendi sunt? tamquam ne auide cibos adpetant, ut lassitudinem uitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et diues. XXIII. "Sana" inquit "auaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut diuitem, si cupiditas utriusque consedit." Quid quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? cuius auari modum ignorant, etiam non auari usum. "Tolle" inquit "errores: superuacua praecepta sunt." Falsum est. Puta enim auaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignauiae subditum calcar: etiam remotis uitiis, quid et quemadmodum debeamus facere discendum est. XXIV. "Nihil" inquit "efficient monitiones admotae grauibus uitiis." Ne medicina quidem morbos insanabiles uincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in leuamentum. Ne ipsa quidem uniuersae philosophiae uis, licet totas in hoc uires suas aduocet, duram iam et ueterem animis extrahet pestem; sed non ideo nihil sanat quia non omnia.

XXV. "Quid prodest" inquit "aperta monstrare?" Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio sed aduertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus: admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calui repetenda sententia est: "factum esse ambitum scitis, et hoc uos scire omnes sciunt". XXVI. Scis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Scis inprobum esse qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil cum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt saepe agitari debent, saepe uersari, ut non tantum nota sint nobis sed etiam parata. Adice nunc quod aperta quoque apertiora fieri solent.

XXVII. "Si dubia sunt" inquit "quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest? sic quomodo iurisconsultorum ualent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa quae praecipiuntur per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: "emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est asse carum est", qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: "tempori parce", "te nosce". XXVIII. Numquid rationem exiges cum tibi aliquis hos dixerit uersus?

Iniuriarum remedium est obliuio.

Audentis fortuna iuuat, piger ipse sibi opstat.

Aduocatum ista non quaerunt: adfectus ipsos tangunt et natura uim suam exercente proficiunt. XXIX. Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur non aliter quam scintilla flatu leui adiuta ignem suum explicat; erigitur uirtus cum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse cum dicta sunt; quaedam diuersis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus ualeant animumque magis adleuent. XXX. Aut si praecepta nihil adiuuant, omnis institutio tollenda est; ipsa natura contenti esse debemus. Hoc qui dicunt non uident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii uis praeceptis alitur et crescit nouasque persuasiones adicit innatis et deprauata corrigit.

XXXI. "Si quis" inquit "non habet recta decreta, quid illum admonitiones iuuabunt uitiosis obligatum?" Hoc scilicet, ut illis liberetur; non enim extincta in illo indoles naturalis est sed obscurata et oppressa. Sic quoque temptat resurgere et contra praua nititur, nacta uero praesidium et adiuta praeceptis eualescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit; hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto impetu suo conisa restituet. Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia? Vtraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera.

XXXII. "Si quis" inquit "recta habet et honesta decreta, hic ex superuacuo monetur." Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur quominus probanda faciamus sed inperitia inueniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inueniendam officiorum uiam, quam admonitio demonstrat.

XXXIII. "Expelle" inquit "falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum ueras repone, et nihil habebit admonitio quod agat." Ordinatur sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum; nam quamuis argumentis collectum sit quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas. Et prudentia et iustitia officiis constat: officia praeceptis disponuntur. XXXIV. Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Vtraque enim inter se consentiunt: nec illa possunt praecedere ut non haec sequantur, et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.

XXXV. "Infinita" inquit "praecepta sunt." Falsum est; nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita; tenues autem differentias habent quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia.

XXXVI. "Nemo", inquit, "praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem." Dissimile est; nam si insaniam sustuleris, sanitas reddita est; si falsas opiniones exclusimus non statim sequitur dispectus rerum agendarum; ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuuant; et denuntiatio et castigatio insanos coercuit - de illis nunc insanis loquor quibus mens mota est, non erepta.

XXXVII. "Leges" inquit "ut faciamus quod oportet non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta?" Primum omnium ob hoc illae non persuadent quia minantur, at haec non cogunt sed exorant; deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur. His adice quod leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant sed docent. XXXVIII. In hac re dissentio a Posidonio, qui "improbo" inquit "quod Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim breuem esse oportet, quo facilius ab inperitis teneatur. Velut emissa diuinitus uox sit: iubeat, non disputet. Nihil uidetur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone, dic quid me uelis fecisse: non disco sed pareo." Proficiunt uero; itaque malis moribus uti uidebis ciuitates usas malis legibus. XXXIX. "At non apud omnis proficiunt." Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est. Quid autem? philosophia non uitae lex est? Sed putemus non proficere leges: non ideo sequitur ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt; per ista ad perfectum animi statum peruenitur. XL. Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in prauum inclinabiles reuocat ad rectum quam bonorum uirorum conuersatio; paulatim enim descendit in pectora et uim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri. Occursus mehercules ipse sapientium iuuat, et est aliquid quod ex magno uiro uel tacente proficias. XLI. Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellegam profuisse. "Minuta quaedam" ut ait Phaedon "animalia cum mordent non sentiuntur, adeo tenuis illis, et fauens in periculum uis est; tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum uulnus apparet." Idem tibi in conuersatione uirorum sapientium eueniet: non deprehendes quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes. XLII. "Quorsus" inquis "hoc pertinet?" Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex uicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus uocem. XLIII. Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis efficaciter etiam inperitissimos? uelut his breuissimis uocibus, sed multum habentibus ponderis:

Nil nimis.

Auarus animus nullo satiatur lucro.

Ab alio exspectes alteri quod feceris.

Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli licet dubitare aut interrogare "quare?"; adeo etiam sine ratione ipsa ueritas lucet. XLIV. Si reuerentia frenat animos ac uitia conpescit, cur non et admonitio idem possit? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur? Illa uero efficacior est et altius penetrat quae adiuuat ratione quod praecipit, quae adicit quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atqui proficitur imperio; ergo et admonitione. XLV. In duas partes uirtus diuiditur, in contemplationem ueri et actionem: contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio uirtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est. XLVI. Duae res plurimum roboris animo dant, fides ueri et fiducia: utramque admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur; ergo admonitio non est superuacua. M. Agrippa, uir ingentis animi, qui solus ex iis quos ciuilia bella claros potentesque fecerunt felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: "nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur". Hac se aiebat et fratrem et amicum optimum factum. XLVII. Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae quae talibus sententiis constat idem possit? Pars uirtutis disciplina constat, pars exercitatione; et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes. Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt sed etiam praecepta, quae adfectus nostros uelut edicto coercent et ablegant.

XLVIII. "Philosophia" inquit "diuiditur in haec, scientiam et habitum animi; nam qui didicit et facienda ac uitanda percepit nondum sapiens est nisi in ea quae didicit animus eius transfiguratus est. Tertia ista pars praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu; itaque superuacua est ad implendam uirtutem, cui duo sufficiunt." XLIX. Isto ergo modo et consolatio superuacua est (nam haec quoque ex utroque est) et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio; nam et haec ab habitu animi compositi ualidique proficiscitur. Sed quamuis ista ex optimo habitu animi ueniant, optimus animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit. L. Deinde istud quod dicis iam perfecti uiri est ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad haec autem tarde peruenitur; interim etiam inperfecto sed proficienti demonstranda est in rebus agendis uia. Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum ut moueri nequeat nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem praeire: "hoc uitabis, hoc facies". LI. Praeterea si exspectat tempus quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et errando inpedietur quominus ad illud perueniat quo possit se esse contentus; regi ergo debet dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt; digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum: sic animus noster, dum eruditur ad praescriptum, iuuatur.

LII. Haec sunt per quae probatur hanc philosophiae partem superuacuam non esse. Quaeritur deinde an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus: interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo aduocato qui contra populi praecepta praecipiat? LIII. Nulla ad aures nostras uox inpune perfertur: nocent qui optant, nocent qui exsecrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando; mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere. LIV. Non licet, inquam, ire recta uia; trahunt in prauum parentes, trahunt serui. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque inuicem. Et ideo in singulis uitia populorum sunt quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, dein docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. LV. Sit ergo aliquis custos et aurem subinde peruellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus. Erras enim si existimas nobiscum uitia nasci: superuenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones quae nos circumsonant repellantur. LVI. Nulli nos uitio natura conciliat: illa integros ac liberos genuit. Nihil quo auaritiam nostram inritaret posuit in aperto: pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur. Illa uultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat uideri a suspicientibus uoluit: ortus occasusque et properantis mundi uolubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si compares toti, citatissimos autem si cogites quanta spatia numquam intermissa uelocitate circumeant, defectus solis ac lunae inuicem obstantium, alia deinceps digna miratu, siue per ordinem subeunt siue subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et uaria simulacra flammarum. LVII. Haec supra nos natura disposuit, aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem propter quae pugnaremus extulimus, nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere eruimus, nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi quae fuerant ima terrarum. LVIII. Vis scire quam falsus oculos tuos deceperit fulgor? nihil est istis quamdiu mersa et inuoluta caeno suo iacent foedius, nihil obscurius. quidni? quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur; nihil est illis dum fiunt et a faece sua separantur informius. Denique ipsos opifices intuere per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur: uidebis quanta fuligine oblinantur. LIX. Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est. Necessarium itaque admoneri est, habere aliquem aduocatum bonae mentis et in tanto fremitu tumultuque falsorum unam denique audire uocem. Quae erit illa uox? ea scilicet quae tibi tantis clamoribus ambitionis exsurdato salubria insusurret uerba, quae dicat: LX. non est quod inuideas istis quos magnos felicesque populus uocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod feliciorem eum iudices cui summouetur quam te quem lictor semita deicit. Si uis exercere tibi utile, nulli autem graue imperium, summoue uitia. LXI. Multi inueniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent. Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium [et] graues instent et ad mare magnum perfusi caede gentium ueniant, sed hi quoque, ut uincerent hostem, cupiditate uicti sunt. Nemo illis uenientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant; tunc cum agere alios uisi sunt, agebantur. LXII. Agebat infelicem Alexandrum furor aliena uastandi et ad ignota mittebat. An tu putas sanum qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit? qui quod cuique optimum est eripit, Lacedaemona seruire iubet, Athenas tacere? Non contentus tot ciuitatium strage, quas aut uicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert; nec subsistit usquam lassa crudelitas inmanium ferarum modo quae plus quam exigit fames mordent. LXIII. Iam in unum regnum multa regna coniecit, iam Graeci Persaeque eundem timent, iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt; it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique uestigiis uictoriam flectere, ipsi naturae uim parat. Non ille ire uult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse. LXIV. Ne Gnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica uirtus aut ratio suadebat, sed insanus amor magnitudinis falsae. Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos piratas ac maria pacanda uadebat: hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam. LXV. Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit? infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus uideretur. Quid C. Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit? gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus. Vnum ante se ferre non potuit, cum res publica supra se duos ferret. LXVI. Quid, tu C. Marium semel consulem (unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit), cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse uirtutis instinctu? Marius exercitus, Marium ambitio ducebat. LXVII. Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta conuoluunt sed ipsi ante uoluuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt quia nullum illis sui regimen est, ideoque, cum multis fuerunt malo, pestiferam illam uim qua plerisque nocuerunt ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem.

LXVIII. Omnia ista exempla quae oculis atque auribus nostris ingeruntur retexenda sunt, et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum; inducenda in occupatum locum uirtus, quae mendacia et contra uerum placentia exstirpet, quae nos a populo cui nimis credimus separet ac sinceris opinionibus reddat. Hoc est enim sapientia, in naturam conuerti et eo restitui unde publicus error expulerit. LXIX. Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu inuicem noxio procul abisse. Hoc ut esse uerum scias, aspice quanto aliter unusquisque populo uiuat, aliter sibi. Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, uitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est. LXX. Quis eam quam nulli ostenderet induit purpuram? quis posuit secretam in auro dapem? quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit? Nemo oculis suis lautus est,,ne paucorum quidem aut familiarium, sed apparatum uitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit. LXXI. Ita est: inritamentum est omnium in quae insanimus ad mirator et conscius. Ne concupiscamus efficies si ne ostendamus effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis ista si absconderis. LXXII. Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet paruo diuitem et usu opes metientem. Contra illos qui gratiam ac potentiam attollunt otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reuersum. LXXIII. Ostendat ex constitutione uulgi beatos in illo inuidioso fastigio suo trementis et attonitos longeque aliam de se opinionem habentis quam ab aliis habetur; nam quae aliis excelsa uidentur ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps; cogitant enim uarios casus et in sublimi maxime lubricos. LXXIV. Tunc adpetita formidant et quae illos graues aliis reddit grauior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum uideas philosophantis metu et aegrae fortunae sana consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus: secunda rectum auferunt. Vale.

XCV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Petis a me ut id quod in diem suum dixeram debere differri repraesentem et scribam tibi an haec pars philosophiae quam Graeci paraeneticen uocant, nos praeceptiuam dicimus, satis sit ad consummandam sapientiam. Scio te in bonam partem accepturum si negauero. Eo magis promitto et uerbum publicum perire non patior: "postea noli rogare quod inpetrare nolueris". II. Interdum enim enixe petimus id quod recusaremus si quis offerret. Haec siue leuitas est siue uernilitas punienda est promittendi facilitate. Multa uideri uolumus uelle sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, artissime plicatam, et magna parte perlecta "desinam" inquit "si uultis": adclamatur "recita, recita" ab iis qui illum obmutescere illic cupiunt. Saepe aliud uolumus, aliud optamus, et uerum ne dis quidem dicimus, sed dii aut non exaudiunt aut miserentur. III. Ego me omissa misericordia uindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si inuitus leges, dicito "ego mihi hoc contraxi", teque inter illos numera quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos quos diuitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos quos honores nulla non arte atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes.

IV. Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, "beata" inquiunt "uita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam uitam praecepta sufficiunt". Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admouentur, si animum opiniones obsident prauae. V. Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnis exsequi numeros ut sciat quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo ad honesta conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.

VI. "Si honesta" inquit "actio ex praeceptis uenit, ad beatam uitam praecepta abunde sunt: atqui est illud, ergo et hoc." His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.

VII. "Si aliae" inquit "artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia; nam et haec ars uitae est. Atqui gubernatorem facit ille qui praecipit "sic moue gubernaculum, sic uela summitte, sic secundo uento utere, sic aduerso resiste, sic dubium communemque tibi uindica". Alios quoque artifices praecepta conformant; ergo in hoc idem poterunt artifice uiuendi." VIII. Omnes istae artes circa instrumenta uitae occupatae sunt, non circa totam uitam; itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec quae artem uitae professa est nulla re quominus se exerceat uetari potest; discutit enim inpedimenta et iactat obstantia. Vis scire quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius? in illis excusatius est uoluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere. IX. Quod dico tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo si sciens fecit, erubescet si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem peccat quam si se intellegere dissimulat: at in hac arte uiuendi turpior uolentium culpa est. Adice nunc quod artes quoque pleraeque - immo ex omnibus liberalissimae - habent decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina; itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis. X. Praeterea nulla ars contemplatiua sine decretis suis est, quae Graeci uocant dogmata, nobis uel decreta licet appellare uel scita uel placita; quae et in geometria et in astronomia inuenies. Philosophia autem et contemplatiua est et actiua: spectat simul agitque. Erras enim si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere: altius spirat. "Totum" inquit "mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo, suadere uobis aut dissuadere contenta: magna me uocant supraque uos posita.

XI.

Nam tibi de summa caeli ratione deumque

disserere incipiam et rerum primordia pandam,

unde omnis natura creet res, auctet alatque,

quoque eadem rursus natura perempta resoluat,

ut ait Lucretius." Sequitur ergo ut, cum contemplatiua sit, habeat decreta sua. XII. Quid quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is cui ratio erit tradita qua in quaque re omnis officiorum numeros exsequi possit? quos non seruabit qui in rem praecepta acceperit, non in omne. Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice quae partibus dantur. Decreta sunt quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam uitam totamque rerum naturam simul contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta quod inter elementa et membra: haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.

XIII. "Antiqua" inquit "sapientia nihil aliud quam facienda ac uitanda praecepit, et tunc longe meliores erant uiri: postquam docti prodierunt, boni desunt; simplex enim illa et aperta uirtus in obscuram et sollertem scientiam uersa est docemurque disputare, non uiuere." XIV. Fuit sine dubio, ut dicitis, uetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes quarum in processu subtilitas creuit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat: poterant uitiis simplicibus obstare remedia simplicia. Nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta quanto uehementiora sunt quibus petimur.

XV. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum quibus sisteretur fluens sanguis, uulnera coirent; paulatim deinde in hanc peruenit tam multiplicem uarietatem. Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem uoluptatemque corrupto: qui postquam coepit non ad tollendam sed ad irritandam famem quaeri et inuentae sunt mire conditurae quibus auiditas excitaretur, quae desiderantibus alimenta erant onera sunt plenis. XVI. Inde pallor et neruorum uino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies; inde incerti labantium pedes et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio; inde in totam cutem umor admissus distentusque uenter dum male adsuescit plus capere quam poterat; inde suffusio luridae bilis et decolor uultus tabesque †in se† putrescentium et retorridi digiti articulis obrigescentibus neruorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio [corporum] sine intermissione uibrantium. XVII. Quid capitis uertigines dicam? quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis uerminationes et omnia per quae exoneramur internis ulceribus adfecta? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saeuientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum cum horrore et multa membrorum quassatione uenientium? XVIII. Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis qui nondum se delicis soluerant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac uero labore durabant, aut cursu defatigati aut uenatu aut tellure uersanda; excipiebat illos cibus qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectile nec tot ferramentis atque pyxidibus. Simplex erat ex causa simplici ualetudo: multos morbos multa fercula fecerunt.

XIX. Vide quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque uastatrix. Necesse est itaque inter se tam diuersa dissideant et hausta male digerantur aliis alio nitentibus. Nec mirum quod inconstans uariusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem conpulsa uentrem redundant. Inde tam nouo aegrotamus genere quam uiuimus. XX. Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare: atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura sed uicta est; nam cum uirorum licentiam aequauerint, corporum quoque uirilium incommoda aequarunt. XXI. Non minus peruigilant, non minus potant, et oleo et mero uiros prouocant; aeque inuitis ingesta uisceribus per os reddunt et uinum omne uomitu remetiuntur; aeque niuem rodunt, solacium stomachi aestuantis. Libidine uero ne maribus quidem cedunt: pati natae (di illas deaeque male perdant!) adeo peruersum commentae genus inpudicitiae uiros ineunt. Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae caluaeque sint? Beneficium sexus sui uitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis uirilibus.

XXII. Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et uino fulcire uenas cadentis, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum uinculo brachiorumque latentem uim et in medio sedentem ad extrema reuocare. Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, cum essent periculorum paucissima. XXIII. Nunc uero quam longe processerunt mala ualetudinis! Has usuras uoluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum. Innumerabiles esse morbos non miraberis: cocos numera. Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident; in rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est: at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos se iuuentus premit! XXIV. Transeo puerorum infelicium greges quos post transacta conuiuia aliae cubiculi contumeliae exspectant; transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta ut eadem omnibus leuitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis cui rectior est coma crispulis misceatur; transeo pistorum turbam, transeo ministratorum per quos signo dato ad inferendam cenam discurritur. XXV. Di boni, quantum hominum unus uenter exercet! Quid? tu illos boletos, uoluptarium uenenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt? Quid? tu illam aestiuam niuem non putas callum iocineribus obducere? Quid? illa ostrea, inertissimam carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae grauitatis inferre? Quid? illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur iudicas sine noxa in ipsis uisceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam ueterem! scias putrescere sumpta, non concoqui. XXVI. Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam in quam quidquid apud lautos solet diem ducere properans in damnum suum popina congesserat: ueneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa qua eduntur interuenientibus distinguebantur †echini totam destructique† sine ullis ossibus muni constrauerant. XXVII. Piget esse iam singula: coguntur in unum sapores. In cena fit quod fieri debebat in uentre: exspecto iam ut manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, testas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi? "Grauest luxuriari per singula: omnia semel et in eundem saporem uersa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam? plura ueniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant. XXVIII. Sciant protinus hi qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant non ostendi ista sed conscientiae dari. Pariter sint quae disponi solent, uno iure perfusa; nihil intersit; ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponantur." Non esset confusior uomentium cibus. XXIX. Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur sed inexplicabiles, diuersi, multiformes, aduersus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis obseruationibus.

Idem tibi de philosophia dico. Fuit aliquando simplicior inter minora peccantis et leui quoque cura remediabiles: aduersus tantam morum euersionem omnia conanda sunt. Et utinam sic denique lues ista uincatur! XXX. Non priuatim solum sed publice furimus. Homicidia conpescimus et singulas caedes: quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non auaritia, non crudelitas modum nouit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt minus noxia minusque monstrosa sunt: ex senatus consultis plebisque scitis saeua exercentur et publice iubentur uetita priuatim.

XXXI. Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit. XXXII. Aduersus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi uirium sumpsit quantum iis aduersus quae parabatur accesserat. Expeditum erat obiurgare indulgentis mero et petentis delicatiorem cibum, non erat animus ad frugalitatem magna ui reducendus a qua paullum discesserat:

XXXIII.

nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra.

Voluptas ex omni quaeritur. Nullum intra se manet uitium: in auaritiam luxuria praeceps est. Honesti obliuio inuasit; nihil turpest cuius placet pretium. Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque uulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est. XXXIV. In hac ergo morum peruersitate desideratur solito uehementius aliquid quod mala inueterata discutiat: decretis agendum est ut reuehatur penitus falsorum recepta persuasio. His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt ualere: per se inefficaces sunt. XXXV. Si uolumus habere obligatos et malis quibus iam tenentur auellere, discant quid malum, quid bonum sit, sciant omnia praeter uirtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Quemadmodum primum militiae uinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis quos uelis ad beatam uitam perducere prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda uirtus. Huius quadam superstitione teneantur, hanc ament; cum hac uiuere uelint, sine hac nolint.

XXXVI. "Quid ergo? non quidam sine institutione subtili euaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt dum nudis tantum praeceptis obsequuntur?" Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit. Nam ut dii immortales nullam didicere uirtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea quae tradi solent perueniunt sine longo magisterio et honesta conplexi sunt cum primum audiere; unde ista tam rapacia uirtutis ingenia uel ex se fertilia. At illis aut hebetibus et obtusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est. XXXVII. Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuuabit malisque opinionibus extrahet qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint necessaria sic licet uideas. Quaedam insident nobis quae nos ad alia pigros, ad alia temerarios faciunt; nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido. Haec nos quamdiu possident, dicas licet "hoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hospitibus": temptantem auaritia retinebit. Sciet pro patria pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem, sed deliciae uetabunt; sciet in uxore grauissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget. XXXVIII. Nihil ergo proderit dare praecepta nisi prius amoueris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admouisse nisi usurae manus expediuntur. Vt ad praecepta quae damus possit animus ire, soluendus est. XXXIX. Putemus aliquem facere quod oportet: non faciet adsidue, non faciet aequaliter; nesciet enim quare faciat. Aliqua uel casu uel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula ad quam exigantur, cui credat recta esse quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum qui bonus casu est.

XL. Deinde praestabunt tibi fortasse praecepta ut quod oportet faciat, non praestabunt ut quemadmodum oportet; si hoc non praestant, ad uirtutem non perducunt. Faciet quod oportet monitus, concedo; sed id parum est, quoniam quidem non in facto laus est sed in eo quemadmodum fiat. XLI. Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente? quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet? et deciens tamen sestertio aditiales cenae frugalissimis uiris constiterunt. Eadem res, si gulae datur, turpis est, si honori, reprehensionem effugit; non enim luxuria sed inpensa sollemnis est. XLII. Mullum ingentis formae - quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito? quattuor pondo et selibram fuisse aiebant - Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et uenire iussisset, "amici," inquit "omnia me fallunt nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octauius". Vltra spem illi coniectura processit: liciti sunt, uicit Octauius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem quem Caesar uendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octauio fuit turpe, non illi qui emerat ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim: admiratus est rem qua putauit Caesarem dignum. Amico aliquis aegro adsidet: probamus. XLIII. At hoc hereditatis causa facit: uultur est, cadauer exspectat. Eadem aut turpia sunt aut honesta: refert quare aut quemadmodum fiant. Omnia autem honeste fient si honesto nos addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicarimus quaeque ex eo sunt; cetera in diem bona sunt. XLIV. Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens uitam: hoc est quod decretum uoco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt quae agentur, quae cogitabuntur; qualia autem haec fuerint, talis uita erit. In particulas suasisse totum ordinanti parum est. XLV. M. Brutus in eo libro quem peri kathekontos inscripsit dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus: haec nemo faciet quemadmodum debet nisi habuerit quo referat. Proponamus oportet finem summi boni ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat; ueluti nauigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus. XLVI. Vita sine proposito uaga est; quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide pedem referente. Hoc in omnibus rebus accidet nobis nisi eximuntur quae reprendunt animos et detinent et ire conarique totos uetant. XLVII. Quomodo sint dii colendi solet praecipi. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine dii egent et ne homines quidem delectantur fuligine. Vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui nouit. Vetemus lintea et strigiles Ioui ferre et speculum tenere Iunoni: non quaerit ministros deus. Quidni? ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est.

XLVIII. Audiat licet quem modum seruare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis. XLIX. Quae causa est dis bene faciendi? natura. Errat si quis illos putat nocere nolle: non possunt. Nec accipere iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit ne periculosos quidem fecit. L. Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem sine qua nulla maiestas est; scire illos esse qui praesident mundo, qui uniuersa ui sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum. Hi nec dant malum nec habent; ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare? bonus esto. Satis illos coluit quisquis imitatus est.

LI. Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus? quae damus praecepta? Vt parcamus sanguini humano? quantulum est ei non nocere cui debeas prodesse! Magna scilicet laus est si homo mansuetus homini est. Praecipiemus ut naufrago manum porrigat, erranti uiam monstret, cum esuriente panem suum diuidat? Quare omnia quae praestanda ac uitanda sunt dicam? cum possim breuiter hanc illi formulam humani offici tradere: LII. omne hoc quod uides, quo diuina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret; haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi; ex illius imperio paratae sint iuuandis manus. LIII. Ille uersus et in pectore et in ore sit:

homo sum, humani nihil a me alienum puto.

Habeamus in commune: in commune nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae, casura nisi in uicem obstarent, hoc ipso sustinetur.

LIV. Post deos hominesque dispiciamus quomodo rebus sit utendum. In superuacuum praecepta iactabimus nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate, de diuitiis, de gloria, de ignominia, de patria, de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus quid sint, non quid uocentur.

LV. Ad uirtutes transeamus. Praecipiet aliquis ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem conplectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus; sed nil aget si ignoramus quid sit uirtus, una sit an plures, separatae an innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant. LVI. Non est necesse fabro de fabrica quaerere quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi: omnes istae artes se sciunt, nihil deest; non enim ad totam pertinent uitam. Virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est ut ipsa discatur. LVII. Actio recta non erit nisi recta fuerit uoluntas; ab hac enim est actio. Rursus uoluntas non erit recta nisi habitui animi rectus fuerit; ab hoc enim est uoluntas. Habitus porro animi non erit in optimo nisi totius uitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit exegerit, nisi res ad uerum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis: ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur. LVIII. Causa his quae iactationis est? quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si uis eadem semper uelle, uera oportet uelis. Ad uerum sine decretis non peruenitur: continent uitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, uirtutes ususque uirtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, ualetudo, uires, forma, sagacitas sensuum - haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat quanti quidque in censum deferendum sit. LIX. Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris ut quae maxima inter nos habentur - diuitiae, gratia, potentia - sestertio nummo aestimanda sint. Hoc nescies nisi constitutionem ipsam qua ista inter se aestimantur inspexeris. Quemadmodum folia per se uirere non possunt, ramum desiderant cui inhaereant, ex quo trahant sucum, sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi uolunt sectae.

LX. Praeterea non intellegunt hi qui decreta tollunt eo ipso confirmari illa quo tolluntur. Quid enim dicunt? praeceptis uitam satis explicari, superuacua esse decreta sapientiae [id est dogmata]. Atqui hoc ipsum quod dicunt decretum est tam mehercules quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis uelut superuacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso quo negarem curanda esse praecepta praeciperem. LXI. Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia inuoluta sunt uixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes necessariae sunt, necessaria sunt et decreta quae ueritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura quae extra haec sunt. Ratio autem non impletur manifestis: maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt. LXII. Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta quae dant animis inflexibile iudicium. LXIII. Denique cum monemus aliquem ut amicum eodem habeat loco quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus "iustum est, honestum". Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt. LXIV. Sed utrumque iungamus; namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis quae genuere adiuuantur. Quantum utilitatis manus habeant nescire nulli licet, aperte iuuant: cor illud, quo manus uiuunt, ex quo impetum sumunt, quo mouentur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta uero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.

LXV. Posidonius non tantum praeceptionem (nihil enim nos hoc uerbo uti prohibet) sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat; his adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non uideo. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque uirtutis; hanc Posidonius "ethologian" uocat, quidam "characterismon" appellant, signa cuiusque uirtutis ac uitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur. LXVI. Haec res eandem uim habet quam praecipere; nam qui praecipit dicit "illa facies si uoles temperans esse", qui describit ait "temperans est qui illa facit, qui illis abstinet". Quaeris quid intersit? alter praecepta uirtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut publicanorum utar uerbo, iconismos ex usu esse confiteor: proponamus laudanda, inuenietur imitator. LXVII. Putas utile dari tibi argumenta per quae intellegas nobilem equum, ne fabaris empturus, ne operam perdas in ignauo? Quanto hoc utilius est excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.

LXVIII.

Continuo pecoris generosi pullus in aruis

altius ingreditur et mollia crura reponit;

primus et ire uiam et fluuios temptare minantis

audet et ignoto sese committere ponti,

nec uanos horret strepitus. Illi ardua ceruix

argutumque caput, breuis aluus obesaque terga,

luxuriatque toris animosum pectus ... ...

... Tum, si qua sonum procul arma dederunt,

stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,

conlectumque premens uoluit sub naribus ignem.

LXIX. Dum aliud agit, Vergilius noster descripsit uirum fortem: ego certe non aliam imaginem magno uiro dederim. Si mihi M. Cato exprimendus sit inter fragores bellorum ciuilium inpauidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus ciuilique se bello ferens obuium, non alium illi adsignauerim uultum, non alium habitum. LXX. Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas [tibi] fouentibus utrumque prouocauit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes. Nam parum est in Catone dicere "nec uanos horret strepitus". Quidni? cum ueros uicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma ciuilibus uocem liberam mittat et rem publicam hortetur ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in seruitutem casura quam itura. LXXI. Quantum in illo uigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiduciaest! Scit se unum esse de cuius statu non agatur; non enim quaeri an liber Cato, sed an inter liberos sit: inde periculorum gladiorumque contemptus. Libet admirantem inuictam constantiam uiri inter publicas ruinas non labantis dicere "luxuriatque toris animosum pectus".

LXXII. Proderit non tantum quales esse soleant boni uiri dicere formamque eorum et liniamenta deducere sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum uulnus per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sterneret, haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iouis cellam adposita conuiuiis uasa fictilia. Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare? Vt nullum aliud factum eius habeam quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus? censura fuit illa, non cena. LXXIII. O quam ignorant homines cupidi gloriae quid illa sit aut quemadmodum petenda! Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectauit, unius miratus est. Omnium illorum aurum argentumque fractum est et [in] milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt. Vale.