M. TVLLII CICERONIS - TOPICA

I

Maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati, et his libris, quos breui tempore satis multos edidimus, digniores e cursu ipso reuocauit uoluntas tua. Cum enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque nostrum ad suum studium libellos quos uellet euolueret, incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus continuo a me librorum eorum sententiam requisisti; quam cum tibi exposuissem, disciplinam inueniendorum argumentorum, ut sine ullo errore ad ea ratione et uia perueniremus, ab Aristotele inuentam illis libris contineri, uerecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam uitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, uel ut eos per te ipse legeres uel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus. Sed a libris te obscuritas reiecit; rhetor autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se ignorare respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur; quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et inuentae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia tum etiam suauitate. Non potui igitur tibi saepius hoc roganti et tamen uerenti ne mihi grauis esses - facile enim id cernebam - debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri uideretur iniuria. Etenim cum tu mihi meisque multa saepe scripsisses, ueritus sum ne, si ego grauarer, aut ingratum id aut superbum uideretur. Sed dum fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupatus; ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste inter arma uersari possem? ne si tuto quidem mihi id liceret, ut ueni Veliam tuaque et tuos uidi, admonitus huius aeris alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria repetita in ipsa nauigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque, etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum excitarem. Sed iam tempus est ad id quod instituimus accedere.

II

Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inueniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem uidetur, Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaborauerunt; iudicandi enim uias diligenter persecuti sunt ea scientia quam dialektiken appellant, inueniendi artem quae topike dicitur, quae et ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. Nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium, persequi cogitamus, ab ea quae prior est ordiemur. Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt demonstrato et notato loco facilis inuentio est, sic, cum peruestigare argumentum aliquod uolumus, locos nosse debemus; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur. Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem, quae rei dubiae faciat fidem. Sed ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur haerent, alii adsumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque disiuncta sunt. Sed ad id totum de quo disseritur tum definitio adhibetur, quae quasi inuolutum euoluit id de quo quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius ciuile est aequitas constituta eis qui eiusdem ciuitatis sunt ad res suas obtinendas; eius autem aequitatis utilis cognitio est; utilis ergo est iuris ciuilis scientia; - tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec uindicta nec testamento liber factus est, non est liber; neque ulla est earum rerum; non est igitur liber; - tum notatio, cum ex uerbi ui argumentum aliquod elicitur hoc modo: Cum lex assiduo uindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti; is est enim assiduus, ut ait L. Aelius, appellatus ab aere dando.

III

Ducuntur etiam argumenta ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc genus in pluris partis distributum est. Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium aut minorum. Coniugata dicuntur quae sunt ex uerbis generis eiusdem. Eiusdem autem generis uerba sunt quae orta ab uno uarie commutantur, ut sapiens sapienter sapientia. Haec uerborum coniugatio syzygia dicitur, ex qua huius modi est argumentum: Si compascuus ager est, ius est compascere. A genere sic ducitur: Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est non esse legata; forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, numquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur uidetur. A forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a uiro, si ei uiro materfamilias esset; si ea in manum non conuenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor; eius duae formae, una matrumfamilias, [eae sunt, quae in manum conuenerunt;] altera earum, quae tantum modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum [ei] non uidetur. A similitudine hoc modo: Si aedes eae corruerunt uitiumue faciunt quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec reficere, non magis quam seruum restituere, si is cuius usus fructus legatus esset deperisset. A differentia: Non, si uxori uir legauit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis [debeatur]. Ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui uir bonorum suorum usum fructum legauit cellis uinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus enim, non abusus, legatus est. [Ea sunt inter se contraria.]

IV

Ab adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit quae se capite numquam deminuit, non uidetur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur enim, ut secundum seruorum, secundum exsulum, secundum puerorum tabulas possessio uideatur ex edicto dari. Ab antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus hoc modo; ab antecedentibus: Si uiri culpa factum est diuortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet. A consequentibus: Si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit; quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet. A repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legauit a filio neque a secundo herede legauit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo inuito cui datum est auferri non potest. Repugnat enim recte accipere et inuitum reddere. Ab efficientibus rebus hoc modo: Omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere uel solidum uel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix uiti fecerit. Non enim eius uitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis uitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset. Ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier uiro in manum conuenit, omnia quae mulieris fuerunt uiri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia ualent quae sunt huius modi: Quod in re maiore ualet ualeat in [re] minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore ualet, ualeat in maiore. Licet idem exemplum conuertere. Item: Quod in re pari ualet, ualeat in hac quae par est; ut: Quoniam ustis auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum rerum omnium quarum annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat. Quae autem adsumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis argumentationes atechnous uocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaeuola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius aedis qui protexisset aqua deflueret, id tibi ius uideri. His igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendum tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio [ad reperiendum] datur. Vtrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto.

V

Sed quoniam auidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere. Quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et primum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio, quae id quod definitur explicat quid sit. Definitionum autem duo genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelleguntur. Esse ea dico quae cerni tangique possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera; quo ex genere quaedam interdum uobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrariue non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest [quasi] corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem uoco. Ea saepe in argumentando definitione explicanda est. Atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae diuisionum; partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius ciuile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistat. Diuisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo: Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio inter quos ea iure ciuili fieri possunt.

VI

Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad huius libri institutum illa nihil pertinent; tantum est dicendum qui sit definitionis modus. Sic igitur ueteres praecipiunt: cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire uelis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri possit. Vt haec: Hereditas est pecunia. Commune adhuc; multa enim genera pecuniae. Adde quod sequitur: quae morte alicuius ad quempiam peruenit. Nondum est definitio; multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae mortuorum possunt. Vnum adde uerbum: iure; iam a communitate res diiuncta uidebitur, ut sit explicata definitio sic: Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam peruenit iure. Nondum est satis; adde: nec ea aut legata testamento aut possessione retenta; confectum est. Itemque [ut illud]: Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim uideo Scaeuolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atque haec ratio ualet in utroque genere definitionum, siue id quod est, siue id quod intellegitur definiendum est. Partitionum [autem] et diuisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput umeri manus latera crura pedes et cetera;

VII

in diuisione formae, quas Graeci eide uocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere; et saepe his casibus utendum est; at formis et formarum uelim. Cum autem utroque uerbo idem significetur, commoditatem in dicendo non arbitror neglegendam. Genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris differentias pertinens; forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem appello quod Graeci tum ennoian tum prolepsin. Ea est insita et animo praecepta cuiusque cognitio enodationis indigens. Formae sunt [igitur] eae in quas genus sine ullius praetermissione diuiditur; ut si quis ius in legem morem aequitatem diuidat. Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam conturbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit. Saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem uerbi ex similitudine cum aliqua suauitate. Sed ego a uestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat igitur Aquilius conlega et familiaris meus, cum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse uultis, quaerentibus eis quos ad id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua fluctus eluderet; hoc est, quasi qui adulescentiam florem aetatis, senectutem occasum uitae uelit definire; translatione enini utens discedebat a uerbis propriis rerum ac suis.

VIII

Quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua uideamus. Partitione tum sic utendum est, nullam ut partem relinquas; ut, si partiri uelis tutelas, inscienter facias, si ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est uitiosum in re infinita praetermittere aliquid. Quod idem in diuisione uitiosum est. Formarum enim certus est numerus quae cuique generi subiciantur; partium distributio saepe est infinitior, tamquam riuorum a fonte diductio. Itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de ornamentis uerborum sententiarumue praecipitur, quae uocant schemata, non fit idem. Res est enim infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid uelimus inter partitionem et diuisionem interesse. Quamquam enim uocabula prope idem ualere uidebantur, tamen quia res differebant, nomina rerum distare uoluerunt. Multa etiam ex notatione sumuntur. Ea est autem, cum ex ui nominis argumentum elicitur; quam Graeci etymologian appellant, id est uerbum ex uerbo ueriloquium; nos autem nouitatem uerbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt uerba rerum notae. Itaque hoc quidem Aristoteles symbolon appellat, quod Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est de nomine. Multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex uerbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini; nam id caderet in diuisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec: homo nauis mulus clitellarius equus equa quae frenos recipere solet -; sed cum ipsius postlimini uis quaeritur et uerbum ipsum notatur; in quo Seruius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse uerbi uult, ut in finitimo legitimo aeditimo non plus inesse timum quam in meditullio tullium; Scaeuola autem P. F. iunctum putat esse uerbum, ut sit in eo et post et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad hostem peruenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc ea cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse uideantur. Quo genere etiam Mancini causa defendi potest, postliminio redisse; deditum non esse, quoniam non sit receptus; nam neque deditionem neque donationem sine acceptione intellegi posse.

IX

Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur; quem modo dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus ex coniugatione, quam [Graeci] syzygian uocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est; ut, si aquam pluuiam eam modo intellegeremus quam imbri conlectam uideremus, ueniret Mucius, qui, quia coniugata uerba essent pluuia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo creuisset. Cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; ut aqua pluuia ultimo genere ea est quae de caelo ueniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, [genus est aqua pluuia] nocens: eius generis formae loci uitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iubetur. Commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod genus argumenti in primis firmum uideri solet.

X

Similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam uobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quaestiones ipsae te admonebunt. Sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perueniunt quo uolunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Haec ex pluribus perueniens quo uult appellatur inductio, quae Graece epagoge nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates. Alterum similitudinis genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controuersia est, quia fines magis agrorum uidentur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluuia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluuiae arcendae adigere arbitrum non possis. Ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam uenisset, hereditatem obtinuissent. Quae commemoratio exemplorum ualuit, eaque uos in respondendo uti multum soletis. Ficta enim exempla similitudinis habent uim; sed ea oratoria magis sunt quam uestra; quamquam uti etiam uos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? Aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligauit? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae hyperbole dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et [in] maximis et minimis [in] quaestionibus argumenta ducuntur.

XI

Sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori; sed est eiusdem dissimile et simile inuenire. Eius generis haec sunt: Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore soluas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo soluere. Deinceps locus est qui e contrario dicitur. Contrariorum autem genera plura; unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia. Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas. Ex quibus contrariis argumenta talia existunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam. Haec quae ex eodem genere contraria sunt appellantur aduersa. Sunt enim alia contraria, quae priuantia licet appellemus Latine, Graeci appellant steretika. Praeposito enim "in" priuatur uerbum ea ui, quam haberet si "in" praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractatio est eadem quae superiorum quae aduersa dixi. Nam alia quoque sunt contrariorum genera, uelut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum breue, maius minus. Sunt etiam illa ualde contraria quae appellantur negantia; ea apophatika Graece, contraria aientibus: Si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est? Tantum intellegatur, in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non conuenire. Ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic magis ad coniecturales causas, quae uersantur in iudiciis, ualet, cum quaeritur quid aut sit aut euenerit aut futurum sit aut quid omnino fieri possit.

XII

Ac loci quidem ipsius forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur quid ante rem, quid cum re, quid post rem euenerit. "Nihil hoc ad ius; ad Ciceronem," inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur. Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum praeteriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum putabis, nimium te amare uideare. Est igitur magna ex parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum, sed ne philosophorum quidem. Ante rem enim quaeruntur quae talia sunt: apparatus conloquia locus constitutum conuiuium; cum re autem: pedum crepitus, [strepitus hominum,] corporum umbrae et si quid eius modi; at post rem: pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem facti possunt mouere. Deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus. Nam coniuncta, de quibus paulo ante dictum est, non semper eueniunt; consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia quae rem necessario consequuntur; itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius modi est ut cohaerere numquam possit.

XIII

Cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in consecutionem antecessionem repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est, tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est autem pecunia signata argentum. Legata igitur est; an illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et legatum argentum est et non est legata numerata pecunia. Legatum autem argentum est; legata igitur numerata pecunia est? Appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod adnexum est primum conclusionis modum; cum id quod adnexum est negaris, ut id quoque cui fuerit adnexum negandum sit? secundus is appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus. Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi enthymemata appellant; non quod omnis sententia proprio nomine enthymema non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia enthymema dicatur, quia uidetur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt: hoc metuere, alterum in metu non ponere! Eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam esse autumas male merere? Id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest?

XIV

Hoc disserendi genus attingit omnino uestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus enthymema dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut illud; hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut illud; non autem hoc; illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt quod in disiunctione plus uno uerum esse non potest. Atque ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et hoc et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere dialektike. Sed ne hae quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae. Proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem ex iure ciuili; sed haec patent latius. Causarum [enim] genera duo sunt;

XV

unum, quod ui sua id quod sub eam uim subiectum est certe efficit, ut: Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet sed sine quo effici non possit, ut si quis aes statuae causam uelit dicere, quod sine eo non possit effici. Huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera generis eiusdem; alia autem praecursionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam adferunt per se adiuuantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest genera diuisi, sic etiam efficientium diuidi possunt: Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuuante, aliae quae adiuuari uelint, ut: Sapientia efficit sapientis sola per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est. Qua re cum in disputationem inciderit causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea causa concludere.

XVI

Cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet uim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi necessaria. Hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum. Illud enim est tamquam utinam ne in nemore Pelio. Nisi enim "accidissent abiegnae ad terram trabes," Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi uis necessaria. At cum in Aiacis nauim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur nauis necessario. Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine uoluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, uel ut omne intereat quod ortum sit; aliae autem aut uoluntate efficiunt aut perturbatione animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: uoluntate, ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis euentum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et cito irascitur; natura, ut uitium in dies crescat; arte, ut bene pingat; casu, ut prospere nauiget. Nihil horum sine causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non necessariae. Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In natura et [in] arte constantia est, in ceteris nulla.

XVII

Sed tamen earum causarum quae non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt; latent quae subiectae sunt fortunae. Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunae euentus; obscura causa et latenter efficitur. Etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata partim uoluntaria; ignorata, quae necessitate effecta sunt; uoluntaria, quae consilio. [Quae autem fortuna, uel ignorata uel uoluntaria.] Nam iacere telum uoluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex quo ARIES SVBICITVR ille in uestris actionibus: SI TELVM MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi; quae quamquam sunt uoluntariae obiurgatione enim et admonitione deiciuntur - tamen habent tantos motus, ut ea quae uoluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata uideantur. Toto igitur loco causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis uel oratorum uel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in uestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Priuata enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum mihi uidentur esse prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. In omnibus igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi [uero] etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset ei cuius ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumue cui mandatum esset, alterum alteri praestare oporteret, quid uirum uxori, quid uxorem uiro tradiderunt. Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.

XVIII

Coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem euentorum facit. Reliquus est comparationis locus, cuius genus et exemplum supra positum est ut ceterorum; nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec: numerus species uis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio. Numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona breuioribus, longe et late peruagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque aduenticiis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, procliuia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara uulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis expertibus, uoluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis. Vis autem in comparatione sic cernitur: efficiens causa grauior quam non efficiens; quae se ipsis contenta sunt meliora quam quae egent aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt. Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria. Parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparantur; quae ita fere concluduntur: Si consilio iuuare ciues et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consulunt et ei qui defendunt; at quod primum, est * quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum inueniendorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.

XIX

Sed quoniam ita a principio diuisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad uestras disputationes pertinent; sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi ius ciuile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint uentura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus. Haec ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura aut tempus adfert. Naturae auctoritas in uirtute inest maxima; in tempore autem multa sunt quae adferant auctoritatem: ingenium opes aetas [fortuna] ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, sed uulgi opinio mutari uix potest ad eamque omnia dirigunt et qui iudicant et qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa uirtute uidentur excellere. Sed reliquis quoque rebus quas modo enumeraui quamquam in his nulla species uirtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur - magna est enim uis ad persuadendum scientiae - aut usus; plerumque enim creditur eis qui experti sunt.

XX

Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et uerberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea uidetur ueritas ipsa dicere, et quae perturbationibus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia necessitatis uim habent, adferunt auctoritatem et fidem. Cuius generis etiam illa sunt ex quibus uerum non numquam inuenitur, pueritia somnus imprudentia uinolentia insania. Nam et parui saepe indicauerunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum uinum insaniam multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis uiris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est. [Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus.] Concursio autem fortuitorum talis est, ut si interuentum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare interdum ueritas uix potest. Huius etiam est generis fama uulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quae autem uirtute fidem faciunt ea bipertita sunt; ex quibus alterum natura ualet alterum industria. Deorum enim uirtus natura excellit, hominum autem industria. Diuina haec fere sunt testimonia: primum orationis - oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest [in] his deorum oratio -; deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera diuina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii uolatus auium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inuenta praesensio; a dormientibus quoque multa significata uisis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. In homine uirtutis opinio ualet plurimum. Opinio est autem non modo eos uirtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere uideantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos uident quorumque uitam constantem et probatam, ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi uelint; nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica uersantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.

XXI

Expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios quibusdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera: alterum infinitum definitum alterum. Definitum est quod hypothesin Graeci, nos causam; infinitum quod thesin illi appellant, nos propositum possumus nominare. Causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis. Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut pluribus aut non numquam omnibus. Quaestionum autem "quacumque de re" sunt duo genera: unum cognitionis alterum actionis. Cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur. Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; quarta in qua de commutatione rei quaeritur. Sitne sic: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re uera; an haec tantum in opinione [sint]. Vnde autem sit ortum, ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici uirtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua conuerti in infantiam.

XXII

Cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et diuisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam charaktera Graeci uocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Diuisio et eodem pacto partitio [sic]: triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit auarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et uita describitur. Cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate; simpliciter: Expetendane sit gloria: comparate: Praeponendane sit diuitiis gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de maiore et minore. De expetendo et fugiendo huius modi: Si expetendae diuitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori. Ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris ciuilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus. Actionis reliquae sunt, quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum animi uel gignendum uel sedandum planeue tollendum. Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi. Ad mouendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad laudem, ad gloriam; quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles; rursusque oratio tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum in propositi quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur.

XXIII

Loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sint deinceps est uidendum. Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut dixi, aptiores. Ad coniecturam igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae ex coniunctis sumi possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi. Atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero diximus, quod genus forma quaedam definitionis est; si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseuerantia, definitionibus iudicandum est. Loci autem conuenient in eius generis quaestionem consequentis antecedentis repugnantis; adiuncti etiam eis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc autem non sequitur; aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huius rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quouis horum id de quo quaeritur idemne an aliud sit inueniri potest. Ad tertium genus quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis aut externa uel commoda uel incommoda. Itemque cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est. Cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas, tributionem sui cuique et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatis tripertita est; una pars legitima est, altera conueniens, tertia moris uetustate firmata. [Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominatur.]

XXIV

De proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia. Tria sunt [igitur] genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliberandi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae [rerum expetendarum]. Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum. Sed definitae quaestiones a suis quaeque locis quasi propriis instruuntur, ... quae in accusationem defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum, aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiua altera, tertia, quamuis molestum nomen hoc sit, iuridicialis uocetur.

XXV

Harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt. Refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece stasis dicitur, appelletur Latine status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et laudationibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit; aut cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. Sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci krinomenon uocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR uocari. Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea continentia uocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controuersiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status exsistunt noui, sed appellentur legitimae disceptationes. Tum enim defenditur non id legem dicere quod aduersarius uelit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum opponitur scripto uoluntas scriptoris, ut quaeratur uerbane plus an sententia ualere debeant. Tum legi lex contraria adfertur. Ista sunt tria genera quae controuersiam in omni scripto facere possint: ambiguum, discrepantia scripti et uoluntatis, scripta contraria.

XXVI

Iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controuersias easdem exsistere. Horum tractationes in aliis libris explicantur. Nec solum perpetuae actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuuantur, partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus ut beneuoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breues, ut euidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate. Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. Quae autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime ualeant dictum est in eis in quibus de omni ratione dicendi. Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio. Huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et inuidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis ‹in› libris, quos poteris mecum legere cum uoles. Ad id autem quod te uelle senseram, cumulate satis factum esse debet uoluntati tuae. Nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales uenditores solent, ut, cum aedes fundumue uendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse uideatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam uoluimus non debita accedere.