I
. ... Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit peri anomalias III libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus uerbis et dissimiles similibus esse uocabulis notatas, id quod est uerum, et quod Aristarchus, de aequabilitate cum scribit eiusdem, uerborum similitudinem quandam in inclinatione sequi iubet, quoad patiatur conseutudo. Sed ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se quam iei credunt, quod est nata ex quadam consuetudine analogia et ex hac consuetudine item anomalia. Quare quod consuetudo ex dissimilibus et similibus uerbis eorumque declinationibus constat, neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod ex corpore et anima. Sed ea quae dicam quo facilius peruideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis: haec enim duo sunt quo deriguntur diuersa, quod aliud est dicere esse uerborum analogias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium uerborum dicatur esse analogiarum usus an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debeant uti, quae sunt plures. Alia enim populi uniuersi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. Itaque populus uniuersus debet in omnibus uerbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta transilire lineas impune possit. Populus enim in sua potestate, singuli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Vt rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unus quisque in naui, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam si animaduertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse an uti oportere ea; itemque intelleges si ad analogiam usum loquendi oporteat redigere, tum dici id in populum aliter ac in singulos nec idem de omnibus dici in eum qui sit in populo.
II
Nunc iam primum dicam pro uniuersa analogia, cur non modo non uideatur esse reprehendenda, sed etiam cur in usu quodammodo sequenda; secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint quae dicta sunt contra solui, dicam ita ut generatim comprehendam et ea quae in priore libro sunt dicta et ea quae possunt dici atque illic praeterii.
III
Primum quod aiunt, qui bene loqui uelit consuetudinem sequi oportere, non rationem similitudinum, quod, alteram si neglegat, sine offensione facere non possit, alteram si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurum, errant, quod qui in loquendo consuetudinem qua oportet uti sequitur, eam sequitur non sine ratione.
IV
Nam uocabula ac uerba quae declinamus similiter, ea in consuetudine esse uidemus et ad eam conferimus et, si quid est erratum, non sine ea corrigimus. Nam ut, qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus nimium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem communem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat uerba ut dicat disparia, quod peccat redigere debemus ad ceterorum similium uerborum rationem.
V
Cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est et perperam dicatur, unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur, ut sit similiter, cum id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari uatias coeperit, hos corrigi oportere si concedant, contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit uatia aut conpernis, si eum corrigi non concedant. Non sequitur, ut stulte faciant qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum deprauata corrigant crura? Cum uituperandus, non sit medicus qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus sit qui orationem minus ualentem propter malam consuetudinem traducat in meliorem?
VI
Pictores Apelles, Protogenes, sic alii artufices egregii non reprehendundi, quod consuetudinem Miconos, Dioris, Arimmae, etiam superiorum non sunt secuti: Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam ueritatem quam consuetudinem secutus?
VII
Quod si uiri sapientissimi, et in re militari et in aliis rebus multa contra ueterem consuetudinem cum essent ausi, laudati, despiciendi sunt qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione.
VIII
An cum quis perperam consuerit quid facere in ciuitate, non modo non patiemur, sed etiam poena afficiemus, idem si quis perperam consuerit dicere uerbum, non corrigemus, cum id fiat sine poena?
IX
Et hi qui pueros in ludum mittunt, ut discant quae nesciunt uerba quemadmodum scribant, idem barbatos qui ignorabunt uerba quemadmodum oporteat dici non docebimus, ut sciant qua ratione conueniat dici?
X
Sed ut nutrix pueros a lacte non subito auellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis uerbis ad ea quae sunt cum ratione modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia uerba ita ut ea facile tolli possint, alia ut uideantur esse fixa, quae leuiter haerent ac sine offensione commutari possunt, statim ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt.
XI
Quas nouas uerbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scaenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam uerba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu: itaque solent fieri et meliora deteriora et deteriora meliora; uerba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur.
XII
Quare qui ad consuetudinem nos uocant, si ad rectam, sequemur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam inuitant quae est deprauata, nihilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, quam in ceteris rebus mala exempla: nam ea quoque, cum aliqua uis urget, inuiti sequemur.
XIII
Neque enim Lysippus artificum priorum potius secutus est uitiosa quam artem; sic populus facere debet, etiam singuli, sine offensione quod fiat populi. Qui amissa non, modo quaerant, sed etiam quod indicium dent, idem, ex sermone si quid deperiit, non modo nihil impendunt ut requirant, sed etiam contra indices repugnant ne restituatur? Verbum quod nouum et ratione introductum quo minus recipiamus, uitare non debemus.
XIV
Nam ad usum in uestimentis aedificiis supellectili nouitati non impedit uetus consuetudo: quem enim amor assuetudinis potius in pannis possessorem retinet, quem ad noua uestimenta traducit?
XV
An non saepe ueteres leges abrogatae nouis cedunt?
XVI
Nonne inusitatis formis uasorum recentibus e Graecia adlatis obliteratae antiquae consuetudinis sinorum et capularum species? His formis uocabulorum incontaminatis uti nolent quas docuerit ratio propter consuetudinem ueterem? Et tantum inter duos sensus interesse uolunt, ut oculis semper aliquas figuras supellectilis nouas conquirant, contra auris expertis uelint esse?
XVII
Quotus quisque iam seruos habet priscis nominibus? Quae mulier suum instrumentum uestis atque auri ueteribus uocabulis appellat? Sed indoctis non tam irascendum quam huiusce prauitatis patronis. Si enim usquequaque non esset analogia, tum sequebatur, ut in uerbis quoque non esset, non, cum esset usquequaque, ut est, non esse in uerbis.
XVIII
Quae enim est pars mundi quae non innumerabiles habeat analogias? Caelum an mare an terra, quae in his? Nonne in caelo ut ab aequinoctiali circulo ad solstitialem et hinc ad septemtrionalem diuisum, sic contra paribus partibus idem a bruma uersum contraria parte? Non quantum polus superior abest a septemtrionali circulo et is a solstitiali, quem sol circumit cum it ad solstitium, tantundem abest inferior ab eo quem antarcticon uocant astrologi et is a brumali? Non, quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotquot annis eodem modo exoritur? Num aliter sol a bruma uenit ad aequinoctium, ac contra cum ad solstitium uenit, ad aequinoctialem circulum et inde ad brumam? Nonne luna, ut ab sole discedit ad aquilonem et inde redit in eandem uiam, sic inde fertur ad austrum et regreditur inde? Sed quid plura de astris, ubi difficilius reperitur quid sit aut flat in motibus dissimiliter?
XIX
At in mari, credo, motus non habent similitudines geminas, qui in XXIIII horis lunaribus cotidie quater se mutant, ac cum sex horis aestus creuerunt, totidem decreuerunt,rursus idem, itemque ab his. An hanc analogian ad diem seruant, ad mensem non item, alios motus sic item cum habeant aliis inter se conuenientes? De quibus in libro quem de Aestuariis feci scripsi.
XX
Non in terra in sationibus seruata analogia? Nec cuius modi in praeterito tempore fructuum genera reddidit, similia in praesenti reddit, et cuius modi tritico iacto reddidit segetes, sic hordeo sato proportione reddidit parilis? Non, ut Europa habet flumina lacus, montis campos, sic habet Asia?
XXI
Non in uolucribus generatim seruatur analogia? Non ex aquilis aquilae atque ut ex turdis qui procreantur turdi, sic ex reliquis sui cuiusque generis?
XXII
An aliter hoc fit quam in aere in aqua? Non hic conchae inter se generatim innumerabili numero similes? Non pisces? An e muraena fit lupus aut merula? Non bos ad bouem collatus similis, et qui ex his progenerantur inter se uituli? Etiam ubi dissimilis fetus, ut ex asino et equa mulus, tamen ibi analogia: quod ex quocumque asino et equa nascitur id est mulus aut mula, ut ex equo et asina hinnulei.
XXIII
Non sic ex uiro et muliere omnis similis partus, quod pueri et puellae? Non horum ita inter se omnia similia membra, ut separatim in suo utroque genere similitudine sint paria? Non, omnes cum sint ex anima et corpore, partes quoque horum proportione similes? Quid ergo cum omnes animae hominum sint diuisae in octonas partes, hae inter se non proportione similes? Quinque quibus sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octaua qua uoces mittimus? Igitur quoniam qua loquimur uoce oratio est, hanc quoque necesse est natura habere analogias: itaque habet.
XXIV
An non uides, ut Graeci habeant eam quadripertitam, unam in qua sint casus, alteram in qua tempora, tertiam in qua neutrum, quartum in qua utrumque, sic nos habere? Ecquid uerba nescis ut apud illos sint alia finita, alia non, sic utraque esse apud nos? Equidem non dubito, quin animaduerteris item in ea innumerabilem similitudinum numerum, ut trium temporum uerbi aut trium personarum.
XXV
Quis enim potest non una animaduertisse in omni oratione esse ut legebam lego legam sic lego legis legit, cum haec eadem dicantur alias ut singula, alias ut plura significentur? Quis est tam tardus qui illas quoque non animaduerterit similitudines, quibus utimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus?
XXVI
Quare qui negant esse rationem analogiae, non uident naturam non solum orationis, sed etiam mundi; qui autem uident et sequi negant oportere, pugnant contra naturam, non contra analogian, et pugnant uolsillis, non gladio, cum pauca excepta uerba ex pelago sermonis populi minus usu trita afferant, cum dicant propterea analogias non esse, similiter ut, si quis uiderit mutilum bouem aut luscum hominem claudicantemque equum, neget in bouum hominum et equorum natura similitudines proportione constare.
XXVII
Qui autem duo genera esse dicunt analogiae, unum naturale, quod ut ex satis nascuntur lentibus lentes sic ex lupino lupinum, alterum uoluntarium, ut in fabrica, cum uident scaenam ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione factam, de his duobus generibus naturalem esse analogian, ut sit in motibus caeli, uoluntariam non esse, quod ut quoique fabro lubitum sit possit facere partis scaenae: sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in uerbis non esse, quod ea homines ad suam quisque uoluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia uerba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos: ego declinatus uerborum et uoluntarios et naturalis esse puto, uoluntarios quibus homines uocabula imposuerint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes, naturales ut ab impositis uocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulo Romuli Romulum et ab dico dicebam dixeram. Itaque in uoluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia; quae utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint, et declinationes uerborum innumerabiles, dicendum est esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus uerbis est sequenda: nam si qua perperam declinauit uerba consuetudo, ut ea aliter non possint efferri sine offensione multorum, hinc rationem uerborum praetermittendam ostendit loquendi ratio.
XXVIII
Quod ad uniuersam pertinet causam, cur similitudo et sit in oratione et debeat obseruari et quam ad finem quoque, satis dictum. Quare quod sequitur de partibus singulis deinceps expediemus ac singula crimina quae dicunt contra analogias soluemus. In quo animaduertito natura quadruplicem esse formam, ad quam in declinando accommodari debeant uerba: quod debeat subesse res quae, designetur, et ut sit ea res in usu, et ut uocis natura ea sit quae significauit, ut declinari possit, et similitudo figurae uerbi ut sit ea quae ex se declinatu genus prodere certum possit. Quo neque a terra terrus ut dicatur postulandum est, quod natura non subest, ut in hoc alterum maris, alterum feminae debeat esse; sic neque propter usum, ut Terentius significat unum, plures Terentii, postulandum est, ut sic dicamus faba et fabae: non enim in simili usu utrumque; neque ut dicimus ab Terentius Terentium, sic postulandum ut inclinemus ab A et B, quod non omnis uox natura habet declinatus. Neque in forma collata quaerendum solum, quid habeat in figura simile, sed etiam nonnunquam in eo quem habeat effectum. Sic enim lana Gallicana et Apula uidetur imperito similis propter speciem, cum peritus Apulam emat pluris, quod in usu firmior sit. Haec nunc strictim dicta apertiora fient infra. Incipiam hinc.
XXIX
Quod rogant ex qua parte oporteat simile esse uerbum, a uoce an a significatione, respondemus a uoce; sed tamen nonnunquam quaerimus genere similiane sint quae significantur ac nomen uirile cum uirili conferimus, feminae cum muliebri: non quod id quod significant uocem commoueat, sed quod nonnunquam in re dissimili parilis figurae formas in simili imponunt dispariles, ut calcei muliebres sint an uiriles dicimus ad similitudinem figurae, cum tamen sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos uiriles et uirum muliebris. Sic dici uirum Perpennam ut Alfenam muliebri forma et contra parietem ut abietem esse forma similem, quom alterum uocabulum dicatur uirile, alterum muliebre et utrumque natura neutrum sit. Itaque ea uirilia dicimus non quae uirum significant, sed quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possumus haec aut hae.
XXX
Quare nihil est, quod dicunt Theona et Diona non esse similis, si alter est Aethiops, alter albus, si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum uocis uerbi figuras.
XXXI
Quod dicunt simile sit necne nomen nomini impudenter Aristarchum praecipere oportere spectare non solum ex recto, sed etiam ex eorum uocandi casu, esse enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare: errant, quod non ab eorum obliquis casibus fit, ut recti simili facie ostendantur, sed propter eos facilius perspici similitudo potest eorum quam uim habeat, ut lucerna in tenebris allata non facit ut quae ibi sunt posita similia sint, sed ut uideantur, quae sunt quoius modi sint. Quid similius uidetur quam in his est extrema littera crux Phryx? Quas, qui audit uoces, auribus discernere potest nemo, cum easdem non esse similes ex declinatis uerbis intellegamus, quod cum sit cruces et Phryges et de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero fit ut ex C et S crux, ex altero G et S Phryx. Quod item apparet, cum est demptum S: nam fit unum cruce, alterum Phryge.
XXXII
Quod aiunt, cum in maiore parte orationis non sit similitudo, non esse analogian, dupliciter stulte dicunt, quod et in maiore parte est et si in minore parte sit, tamen sit, nisi etiam nos calceos negabunt habere, quod in maiore parte corporis calceos non habeamus.
XXXIII
Quod dicunt nos dissimilitudinem potius gratam acceptamque habere quam similitudinem: itaque in uestitu in supellectile delectari uarietate, non paribus subuculis uxoris, respondeo, si uarietas iucunditas, magis uarium esse in quo alia sunt similia, alia non sunt: itaque sicut abacum argento ornari, ut alia paria sint, alia disparia, sic orationem. Rogant, si similitudo sit sequenda, cur malimus habere lectos alios ex ebore, alios ex testudine, sic item genere aliquo alio. Ad quae dico non dissimilitudines solum nos, sed similitudines quoque sequi saepe. Itaque ex eadem supellectili licet uidere: nam nemo facit triclinii lectos nisi paris et materia et altitudine et figura. Quis facit mappas triclinaris non similis inter se? Quis puluinos? Quis denique cetera, quae unius generis sint plura? Cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem. Ego utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimenta: quare ut hic similitudines sequimur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus.
XXXIV
Quod aiunt ut persedit et perstitit sic periacuit et percubuit quoniam non sint, non esse analogian, et in hoc errant: quod duo posteriora ex prioribus declinata non sunt, cum analogia polliceatur ex duobus similibus similiter declinatis similia fore.
XXXV
Qui dicunt quod sit ab Romulo Roma et non Romula neque ut ab oue ouilia sic a boue bouilia, non esse analogias, errant, quod nemo pollicetur e uocabulo uocabulum declinari recto casu singulari in rectum singularem, sed ex duobus uocabulis similibus casus similiter declinatos similes fieri.
XXXVI
Dicunt, quod uocabula litterarum Latinarum non declinentur in casus, non esse analogias. Hi ea quae natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt, proinde et non eorum dicatur esse analogia quae ab similibus uerbis similiter essent declinata. Quare non solum in uocabulis litterarum haec non requirenda analogia, sed ne in syllaba quidem ulla, quod dicimus hoc BA, huius BA, sic alia. Quod si quis in hoc quoque uelit dicere esse analogias rerum, tenere potest: ut enim dicunt ipsi alia nomina, quod quinque habeant figuras, habere quinque casus, alia quattuor, sic minus alia, dicere poterunt esse litteras ac syllabas in uoce quae singulos habeant casus, in rebus pluris; quemadmodum inter se conferent ea quae quaternos habebunt uocabulis casus, item ea inter se quae ternos, sic quae singulos habebunt, ut conferant inter se dicentes, ut sit hoc A, huic A, esse hoc E, huic E.
XXXVII
Quod dicunt esse quaedam uerba quae habeant declinatus, ut caput capitis, nihil nihili, quorum par reperiri quod non possit, non esse analogias, respondendum sine dubio, si quod est singulare uerbum, id non habere analogias: minimum duo esse debent uerba, in quibus sit similitudo. Quare in hoc tollunt esse analogias. Sed nihilum uocabulum recto casu apparet in hoc: Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum, quod ualet nec dispendii facit quicquam. Idem hoc obliquo apud Plautum: Video enim te nihili pendere prae Philolacho omnis homines, quod est ex ne et hili: quare dictus est nihili qui non hili erat. Casus tantum commutantur de quo dicitur, ut de homine: dicimus enim hic homo nihili et huius hominis nihili et hunc hominem nihili. Si in illo commutaremus, diceremus ut hoc linum et libum, sic nihilum, non hic nihili, et ut huic lino et libo, sic nihilo, non huic nihili. Potest dici patricus casus, ut ei praeponantur nomina plura, ut hic casus Terentii, hunc casum Terentii, hic miles legionis, huius militis legionis, hunc militem legionis.
XXXVIII
Negant, cum omnis natura sit aut mas aut femina aut neutrum, non debuisse ex singulis uocibus ternas figuras uocabulorum fieri, ut albus alba album; nunc fieri in multis rebus binas, ut Metellus Metella, Aemilius Aemilia, nonnulla singula, ut tragoedus, comoedus; sic esse Marcum, Numerium, at Marcam, at Numeriam non esse; dici coruum, turdum, non, dici coruam, turdam; contra dici pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum; nullius nostrum filium et filiam non apte discerni marem ac feminam, ut Terentium et Terentiam, contra deorum liberos et seruorum non itidem, ut Iouis filium et filiam, Iouem et Iouam; item magnum numerum uocabulorum in hoc genere non seruare analogias. Ad haec dicimus, omnis orationis quamuis res naturae subsit, tamen si ea in usum, non peruenerit, eo non peruenire uerba: ideo equus dicitur et equa: in usu enim horum discrimina; coruus et corua non, quod sine usu id, quod dissimilis naturae. Itaque quaedam aliter olim ac nunc: nam et tum omnes mares et feminae dicebantur columbae, quod non erant in eo usu domestico quo nunc, et nunc contra, propter domesticos usus quod internouimus, appellatur mas columbus, femina columba. Natura cum tria genera transit et id est in usu discriminatum, tum denique apparet, ut est in doctus et docta et doctum: doctrina enim per tria haec transire potest et usus docuit discriminare doctam rem ab hominibus et in his marem ac feminam. In mare et femina et neutro neque natura maris transit neque feminae neque neutra, et ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua: itaque singularibus ac secretis uocabulis appellati sunt. Quare in quibus rebus non subest similis natura aut usus, in his uocabulis huiusce modi ratio quaeri non debet: ergo dicitur ut surdus uir, surda mulier, sic surdum theatrum, quod omnes tres res ad auditum sunt comparatae; contra nemo dicit cubiculum surdum, quod ad silentium, non ad auditum; at si fenestram non habet, dicitur caecum, ut caecus et caeca, quod omnia non habent quod lumen habere debent. Mas et femina habent inter se natura quandam societatem, nullam societatem neutra cum his, quod sunt diuersa; inter se quoque de his perpauca sunt quae habeant quandam communitatem. Dei et serui nomina quod non item ut libera nostra transeunt, eadem est causa, quod ad usum attinet et institui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit, quod in seruis gentilicia natura non subest in usu, in nostris nominibus qui sumus in Latio et liberi, necessaria. Itaque ibi apparet analogia ac dicitur Terentius uir, Terentia femina, Terentium genus. In praenominibus ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus discernerentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quarta in mulieribus, in uiris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. Cum essent duo Terentii aut plures, discernendi causa, ut aliquid singulare haberent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, ut is Manius esset, qui luci, Lucius, qui post patris mortem, Postumus. E quibus aeque cum item accidisset feminis, proportione ita appellata declinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: uidemus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volumniam Saliorum Carminibus appellari, Postumam a multis post patris mortem etiam nunc appellari. Quare quocumque progressa est natura cum usu uocabuli, similiter proportione propagata est analogia, cum in quibus declinatus uoluntarii maris et feminae et neutri, quae uoluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus naturales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur. Quocirca in tribus generibus nominum inique tollunt analogias.
XXXIX
Qui autem eas reprehendunt, quod alia uocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliuiscuntur naturam et usum. Singulare est quod natura unum significat, ut equus, aut quod coniuncta quodammodo ad unum usu, ut bigae: itaque ut dicimus una Musa, sic dicimus unae bigae. Multitudinis uocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae et binae et trinae bigae, sic deinceps. Quare tam unae et uni et una quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut duo tria sunt multitudinis, sic bina trina. Est tertium quoque genus singulare ut in multitudine, uter, in quo multitudinis ut utrei; uter poeta singulari, utri poetae multitudinis est. Qua explicata natura apparet non debere omnia uocabula multitudinis habere par singulare: omnes enim numeri ab duobus susum uersus multitudinis sunt neque eorum quisquam habere potest singulare compar. Iniuria igitur postulant, si qua sint singularia, oportere habere multitudinis.
XL
Item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta uinum uina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis uocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, argento, cum incrementum accessit, dicimus multum, sic multum plumbum, argentum; non plumba, argenta, cum quae ex hisce fiant, dicamus plumbea et argentea (aliud enim cum argenteum: nam id tum cum iam uas: argenteum enim, si pocillum aut quid item): quod pocilla argentea multa, non quod argentum multum. Ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habent plura et ea in usum uenerunt, a genere multo, sic uina et unguenta, dicta: alii generis enim uinum quod Chio, aliud quod Lesbo, sic ex regionibus aliis. Aeque ipsa dicuntur nunc melius unguenta, cui nunc genera aliquot. Si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu communi, dicerentur sic olea et aceta ut uina. Quare in utraque re inique rescindere conantur analogias, et cum in dissimili usu similia uocabula quaerant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus dici putent oportere.
XLI
Item reprehendunt analogias, quod dicantur multitudinis nomine publicae balneae, non balnea, contra quod priuati dicant unum balneum, quom, plura balnea non dicant. Quibus responderi potest non esse reprehendendum, quod scalae et aquae caldae, pleraque cum causa, multitudinis uocabulis sint appellata neque eorum singularia in usum uenerint; idemque item contra. Primum balneum (nomen est Graecum), cum introiit in urbem, publice ibi consedit, ubi bina essent coniuncta aedificia lauandi causa, unum ubi uiri, alterum ubi mulieres lauarentur; ab eadem ratione domi suae quisque ubi lauatur balneum dixerunt et, quod non erant duo, balnea dicere non consuerunt, cum hoc antiqui non balneum, sed lauatrinam appellare consuessent. Sic aquae caldae ab loco et aqua, quae ibi scateret, cum ut colerentur uenissent in usum nostris, cum aliae ad alium morbum idoneae essent, eae cum plures essent, ut Puteolis et in Tuscis, quibus utebantur, multitudinis potius quam singulari uocabulo appellarunt. Sic scalas, quod ab scandendo dicuntur et singulos gradus scanderent, magis erat quaerendum, si appellassent singulari uocabulo scalam, cum origo nominatus ostenderet contra.
XLII
Item reprehendunt de casibus, quod quidam nominatus habent rectos, quidam obliquos, quod dicunt utrosque in uocibus oportere. Quibus idem responderi potest, in quibus usus aut natura non subsit, ibi non esse analogiam.... Sed ne in his quidem uocabulis quae declinantur, si transeunt e recto casu in rectum casum: quae tamen fere non discedunt ab ratione sine iusta causa, ut hi qui gladiatores Faustini: nam quod plerique dicuntur, ut tris extremas syllabas habeant easdem, Cascelliani, Caeciliani, Aquiliani, animaduertant, unde oriuntur, nomina dissimilia Cascellius, Caecilius, Aquilius, Faustus: quod si esset Faustius, recte dicerent Faustianos; sic a Scipione quidam male dicunt Scipioninos: nam est Scipionarios. Sed, ut dixi, quod ab huiuscemodi cognominibus raro declinantur cognomina neque in usum etiam perducta, natant quaedam.
XLIII
Item dicunt, cum sit simile stultus luscus et dicatur stultus stultior stultissimus, non dici luscus luscior luscissimus, sic in hoc genere multa. Ad quae dico ideo fieri, quod natura nemo lusco magis sit luscus, cum stultior fieri uideatur.
XLIV
Quod rogant, cur non dicamus mane manius manissime, item de uesperi: in tempore uere magis et minus esse non potest, ante et post potest. Itaque prius est hora prima quam secunda, non magis hora. Sed magis mane surgere tamen dicitur: qui primo mane surgit, magis mane surgit quam qui non primo: ut enim dies non potest esse magis quam dies, sic mane non magis quam mane; itaque ipsum hoc quod dicitur magis sibi non constat, quod magis mane significat primum mane, magis uespere nouissimum uesper.
XLV
Item ab huiuscemodi dissimilitudinibus reprehenditur analogia, quod cum sit anus cadus simile et sit ab anu anicula anicilla, a cado duo reliqua quod non sint propagata, sic non dicatur a piscina piscinula piscinilla. Ad haec respondeo huiuscemodi uocabulis analogias esse, ut dixi, ubi magnitudo animaduertenda sit in unoquoque gradu eaque sit in usu communi, ut est cista cistula cistella et canis catulus catellus, quod in pecoris usu non est. Itaque consuetudo frequentius res in binas diuidi partis ut maius et minus, ut lectus et lectulus, arca et arcula, sic alia.
XLVI
Quod dicunt casus alia non habere rectos, alia obliquos et ideo non esse analogias, falsum est. Negant habere rectos ut in hoc frugis frugi frugem, item colem colis cole, obliquos non habere ut in hoc Diespiter Diespitri Diespitrem, Maspiter Maspitri Maspitrem. Ad haec respondeo et priora habere nominandi et posteriora obliquos. Nam et frugi rectus est natura frux, at secundum consuetudinem dicimus ut haec auis, haec ouis, sic haec frugis; sic secundum naturam nominandi est casus cols, secundum consuetudinem colis, cum utrumque conueniat ad analogian, quod et id quod in consuetudine non est cuius modi debeat esse apparet, et quod est in consuetudine nunc in recto casu, eadem est analogia ac pleraque, quae ex multitudine cum transeunt in singulare, difficulter efferuntur ore. Sic cum transiretur ex eo quod dicebatur haec oues, una non est dicta ous sine I, sed additum I ac factum ambiguum uerbum nominandi an patrici esset casus. Vt ouis, et auis. Sic in obliquis casibus cur negent esse Diespitri Diespitrem non uideo, nisi quod minus est tritum in consuetudine quam Diespiter; quod in nihil argumentum est: nam tam casus qui non tritus est quam qui est. Sed esto in casuum serie alia uocabula non habere nominandi, alia de obliquis aliquem: nihil enim ideo quo minus siet ratio percellere poterit hoc crimen. Nam ut signa quae non habent caput aut aliquam aliam partem, nihilo minus in reliquis membris eorum esse possunt analogiae, sic in uocabulis casuum possunt item fieri iacturae. Potest etiam refingi ac reponi quod aberit, ubi patietur natura et consuetudo: quod nonnunquam apud poetas inuenimus factum, ut in hoc apud Naeuium in Clastidio: Vita insepulta laetus in patriam redux.
XLVII
Item reprehendunt, quod dicatur haec strues, hic Hercules, hic homo: debuisset enim dici, si esset analogia, hic Hercul, haec strus, hic homen. Non haec ostendunt nomina non analogian esse, sed obliquos casus non habere caput ex sua analogia. Non, ut si in Alexandri statua imposueris caput Philippi, membra conueniant ad rationem, sic et Alexandri membrorum simulacro caput quod respondeat item sit? Non, si quis tunicam in usu ita consuit, ut altera plagula sit angustis clauis, altera latis, utraque pars in suo genere caret analogia.
XLVIII
Item negant esse analogias, quod alii dicunt cupressus, alii cupressi, item de ficis platanis et plerisque arboribus, de quibus alii extremum VS, alii EI faciunt. Id est falsum: nam debent dici E et I, fici ut nummi, quod est ut nummis ficis, ut nummorum ficorum. Si essent plures ficus, essent ut manus; diceremus ut manibus, sic ficibus, et ut manuum, sic ficuum, neque has ficos diceremus, sed ficus, ut non manos appellamus, sed manus, nec consuetudo diceret singularis obliquos casus huius fici neque hac fico, ut non dicit huius mani, sed huius manus, nec hac mano, sed hac manu.
XLIX
Etiam illud putant esse causae, cur non sit analogia, quod Lucilius scribit: Decusis, Siue decusibus est. Qui errant, quod Lucilius non debuit dubitare, quod utrumque: nam in aere usque ab asse ad centussis numerus aes adsignificat, et eius numero finiti casus omnes ab dupondio sunt, quod dicitur a multis duobus modis hic dupondius et hoc dupondium, ut hoc gladium et hic gladius; ab tressibus uirilia multitudinis hi tresses et "his tressibus confido," singulare "hoc tressis habeo" et "hoc tressis confido," sic deinceps ad centussis. Deinde numerus aes non significat. Numeri qui aes non significant, usque a quattuor ad centum, triplicis habent formas, quod dicuntur hi quattuor, hae quattuor, haec quattuor; cum peruentum est ad mille, quartum assumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille denarium, a quo multitudinis fit milia denarium. Quare quoniam ad analogias quod pertineat non opus est ut omnia similia dicantur, sed ut in suo quaeque genere similiter declinentur, stulte quaerunt, cur as et dupondius et tressis non dicantur proportione, cum as sit simplex, dupondius fictus, quod duo asses pendebat, tressis ex tribus aeris quod sit. Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes "hoc aere aeneaque libra" et "mille aeris legasse." Quare quod ab tressis usque ad centussis numeri ex partibus eiusdem modi sunt compositi, eiusdem modi habent similitudinem: dupondius, quod dissimilis est, ut debuit, dissimilem habet rationem. Sic as, quoniam simplex est ac principium, et unum significat et multitudinis habet suum infinitum: dicimus enim asses, quos cum finimus, dicimus dupondius et tressis et sic porro. Sic uidetur mihi, quoniam finitum et infinitum habeat dissimilitudinem, non debere utrumque item dici, eo magis quod in ipsis uocabulis ubi additur certus numerus miliariis aliter atque in reliquis dicitur: nam sic loquontur, hoc mille denarium, non hoc mille denariorum, et haec duo milia denarium, non duo milia denariorum. Si esset denarii in recto casu atque infinitam multitudinem significaret, tunc in patrico denariorum dici oportebat; et non solum in denariis, uictoriatis, drachmis, nummis, sed etiam in uiris idem seruari oportere, cum dicimus iudicium fuisse triumuirum, decemuirum, centumuirum, non triumuirorum, decemuirorum, centumuirorum. Numeri antiqui habent analogias, quod omnibus est una regula, duo actus, tres gradus, sex decuriae, quae omnia similiter inter se respondent. Regula est numerus nouenarius, quod, ab uno ad nouem cum peruenimus, rursus redimus ad unum et VIIII; hinc et LXXXX et nongenta ab una sunt natura nouenaria; sic ab octonaria, et deorsum uersus ad singularia perueniunt. Actus primus est ab uno ad DCCCC, secundus a mille ad nongenta milia; quod idem ualebat unum et mille, utrumque singulari nomine appellatur: nam ut dicitur hoc unum, haec duo, sic hoc mille, haec duo milia et sic deinceps multitudinis in duobus actibus reliqui omnes item numeri. Gradus singularis est in utroque actu ab uno ad nouem, denarius gradus a decem ad LXXXX, centenarius a centum ad DCCCC. Ita tribus gradibus sex decuriae fiunt, tres miliariae, tres minores. Antiqui his numeris fuerunt contenti. Ad hos tertium et quartum actum addentes ab deciens et ab deciens miliens minores imposuerunt uocabula, neque ratione, sed tamen non contra est eam de qua scribimus analogiam. Nam deciens dicatur hoc deciens ut mille hoc mille, ut sit utrumque sine casibus uocis, dicemus ut hoc mille, huius mille, sic hoc deciens, huius deciens, neque eo minus in altero, quod est mille, praeponemus hi mille, horum mille, sic hi deciens, horum deciens.
L
Quoniam in eo est nomen commune, quam uocant homonymian, obliqui casus ab eodem capite, ubi erit homonymia, quo minus dissimiles fiant, analogia non prohibet. Itaque dicimus hic Argus, cum hominem dicimus, cum oppidum, Graece Graecaniceue hoc Argos, cum Latine hi Argi. Item faciemus, si eadem uox nomen et uerbum significabit, ut et in casus et in tempora dispariliter declinetur, ut faciemus a Meto quod nomen est Metonis Metonem, quod uerbum est metam metebam.
LI
Reprehendunt, cum ab eadem uoce plura sunt uocabula declinata, quas synonymias appellant, ut Alcmaeus et Alcmaeo, sic Geryon, Geryoneus, Geryones. In hoc genere quod casus perperam permutant quidam, non reprehendunt analogiam, sed qui eis utuntur imperite; quod quisque caput prenderit, sequi debet eius consequentis casus in declinando ac non facere, cum dixerit recto casu Alcmaeus, in obliquis Alcmaeoni et Alcmaeonem; quod si miscuerit et non secutus erit analogias, reprehendendum.
LII
Reprehendunt Aristarchum, quod haec nomina Melicertes et Philomedes similia neget esse, quod uocandi casus habet alter Melicerta, alter Philomedes, sic qui dicat lepus et lupus non esse simile, quod alterius uocandi casus sit lupe, alterius lepus, sic socer, macer, quod in transitu fiat ab altero trisyllabum soceri, ab altero bisyllabum macri. De hoc etsi supra responsum est, cum dixi de lana, hic quoque amplius adiciam similia non solum a facie dici, sed etiam ab aliqua coniuncta ui et potestate, quae et oculis et auribus latere soleant: itaque saepe gemina facie mala negamus esse similia, si sapore sunt alio; sic equos eadem facie nonnullos negamus esse similis, si natione sunt ex procreante dissimiles. Itaque in hominibus emendis, si natione alter est melior, emimus pluris. Atque in hisce omnibus similitudines non sumimus tantum a figura, sed etiam aliunde, ut in equis aetas, ut in asinis cuius modi faciant pullos, ut in pomis quo sint suco. Si igitur idem sequitur in similitudine uerborum quis, reprehendundus non est. Quare similitudinum discernendarum causa nonnunquam ut pronomen assumitur, sic casum aliquem assumimus, ut in his nemus, lepus, hic lepus, hoc nemus: itaque discedunt ac dicuntur hi lepores, haec nemora. Sic aliud si quid assumptum erit extrinsecus, quo similitudo penitus perspici possit, non nimis erit remotum ab natura: neque enim magnetas lapides duo inter se similes sint necne, perspicere possis, nisi minutum extrinsecus prope apposueris ferrum, quod similes lapides similiter ducunt, dissimiliter dissimiles. Quod ad nominatuom analogiam pertinet, ita deliquatum arbitror, ut omnia quae dicuntur contra ad respondendum ab his fontibus sumi possit.
LIII
Quod ad uerborum temporalium rationem attinet, cum partes sint quattuor, tempora, personae, genera, diuisiones, ex omni parte quoniam reprehendunt, ad singula respondebo.
LIV
Primum quod aiunt analogias non seruari in temporibus, cum dicant legi lego legam et sic similiter alia: nam quae sint ut legi rem perfectam significare, duo reliqua lego et legam inchoatam, iniuria reprehendunt: nam ex eodem genere et ex diuisione idem uerbum, quod sumptum est, per tempora traduci infecti potest, ut discebam disco discam, et eadem perfecti, ut didiceram didici didicero.
LV
Ex quo licet scire uerborum rationem constare, sed eos, qui trium temporum uerba pronuntiare uelint, inscienter id facere; item illos qui reprehendunt, quod dicamus amor amabor amatus sum: non enim debuisse in una serie unum uerbum esse duplex, cum duo simplicia essent. Neque ex diuisione si unius modi ponas uerba, discrepant inter se: nam infecta omnia simplicia similia sunt, et perfecta duplicia inter se paria in omnibus uerbis, ut haec amabar amor amabor, amatus eram amatus sum amatus ero. Quare item male dicunt ferio feriam percussi, quod est ordo ferio feriam feriebam, percussi percussero percusseram. Sic deinceps in reliquis temporibus reprehendenti responderi potest.
LVI
Similiter errant qui dicunt ex utraque parte uerba omnia commutare syllabas oportere aut nullum, in his pungo pungam pupugi, tundo tundam tutudi: dissimilia enim conferunt, uerba infecti cum perfectis. Quod si infecta modo conferrent, omnia uerbi principia incommutabilia uiderentur, ut in his pungebam pungo pungam et contra ex utraque parte commutabilia, si perfecta ponerent, ut pupugeram pupugi pupugero.
LVII
Item male conferunt fui sum ero, quod fui est perfectum, cuius series sibi, ut debet, in omnibus partibus constat, quod est fueram fui fuero; de infectis sum quod nunc dicitur olim dicebatur esum et in omnibus personis constabat, quod dicebatur esum es est, eram eras erat, ero eris erit; sic huiusce modi cetera seruare analogiam uidebis.
LVIII
Etiam in hoc reprehendunt, quod quaedam uerba neque personas habent ternas neque tempora terna: id imperite reprehendunt, ut si quis reprehendat naturam, quod non unius modi finxerit animalis omnis. Si enim natura non omnes formae uerborum terna habent tempora, ternas personas, non habent totidem uerborum diuisiones. Quare cum imperamus, natura quod infecta uerba solum habent, cum aut praesenti aut absenti imperamus, fiunt terna, ut lege legito legat: perfectum enim imperat nemo. Contra quae sunt indicandi, ut lego legis legit, nouena fiunt uerba infecti, nouena perfecti.
LIX
Quocirca non si genus cum genere discrepat, sed in suo quique genere si quid deest, requirendum. Ad haec addita si erunt ea quae de nominatibus supra sunt dicta, facilius omnia soluentur. Nam ut illic externis caput rectus casus, sic hic in forma est persona eius qui loquitur et tempus praesens, ut scribo lego. Quare ut illic fit, si hic item acciderit, in formula ut aut caput non sit aut ex alieno genere sit, proportione eadem quae illic dicimus, cur nihilominus seruetur analogia. Item, sicut illic caput suum habebit et in obliquis casibus transitio erit in aliam quam formulam, qua assumpta reliqua facilius possint uideri uerba, unde sint declinata (fit enim, ut rectus casus nonnunquam sit ambiguus), ut in hoc uerbo uolo, quod id duo significat, unum a uoluntate, alterum a uolando; itaque a uolo intellegimus et uolare et uelle.
LX
Quidam reprehendunt, quod pluit et luit dicamus in praeterito et praesenti tempore, cum analogiae sui cuiusque temporis uerba debeant discriminare. Falluntur: nam est ac putant aliter, quod in praeteritis V dicimus longum pluit luit, in praesenti breue pluit luit: ideoque in lege uenditionis fundi "ruta caesa" ita dicimus, ut V producamus.
LXI
Item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrifico et sacrificor, lauat et lauatur; quod sit an non, nihil commouet analogian, dum sacrifico qui dicat seruet sacrificabo et sic per totam formam, ne dicat sacrificatur aut sacrificatus sum: haec enim inter se non conueniunt. Apud Plautum, cum dicit: Piscis ego credo qui usque dum uiuunt lauant Diu minus lauari quam haec lauat Phronesium, ad lauant lauari non conuenit, ut I sit postremum, sed E; ad lauantur analogia lauari reddit: quod Plauti aut librarii mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit est reprehendendus. Omnino et lauat et lauatur dicitur separatim recte in rebus certis, quod puerum nutrix lauat, puer a nutrice lauatur, nos in balneis et lauamus et lauamur. Sed consuetudo alterum utrum cum satis haberet, in toto corpore potius utitur lauamur, in partibus lauamus, quod dicimus lauo manus, sic pedes et cetera. Quare e balneis non recte dicunt laui, laui manus recte. Sed quoniam in balneis lauor lautus sum, sequitur, ut contra, quoniam est soleo, oporteat dici solui, ut Cato et Ennius scribit, non ut dicit uolgus, solitus sum, debere dici; neque propter haec, quod discrepant in sermone pauca, minus est analogia, ut supra dictum est.
LXII
Item cur non sit analogia, afferunt, quod ab similibus similia non declinentur, ut ab dolo et colo: ab altero enim dicitur dolaui, ab altero colui; in quibus assumi solet aliquid, quo facilius reliqua dicantur, ut in Myrmecidis operibus minutis solet fieri: igitur in uerbis temporalibus, quom similitudo saepe sit confusa, ut discerni nequeat, nisi transieris in aliam personam aut in tempus, quae proposita sunt non esse similia intellegitur, cum transitum est in secundam personam, quod alterum est dolas, alterum colis. Itaque in reliqua forma uerborum suam utrumque sequitur formam. Vtrum in secunda persona forma uerborum temporalium habeat in extrema syllaba AS an ES in IS aut IS, ad discernendas similitudines interest: quocirca ibi potius index analogiae quam in prima, quod ibi abstrusa est dissimilitudo, ut apparet in his meo, neo, ruo: ab his enim dissimilia fiunt transitu, quod sic dicuntur meo meas, neo nes, ruo ruis, quorum unumquodque suam conseruat similitudinis formam.
LXIII
Analogiam item de his quae appellantur participia reprehendunt multi; iniuria: nam non debent dici terna ab singulis uerbis amaturus amans amatus, quod est ab amo amans et amaturus, ab amor amatus. Illud analogia quod praestare debet, in suo quicque genere habet, casus, ut amatus amato et amati amatis; et sic in muliebribus amata et amatae; item amaturus eiusdem modi habet declinationes, amans paulo aliter; quod hoc genus omnia sunt in suo genere similia proportione, sic uirilia et muliebria sunt eadem.
LXIV
De eo quod in priore libro extremum est, ideo non esse analogiam, quod qui de ea scripserint aut inter se non conueniant aut in quibus conueniant ea cum consuetudinis discrepent uerbis, utrumque est leue: sic enim omnis repudiandum erit artis, quod et in medicina et in musica et in aliis multis discrepant scriptores; item in quibus conueniunt in scriptis, si ea tamen repudiat, natura: quod ita ut dicitur non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui dici debet in scribendo non uidisse uerum, non ideo non posse scribi uerum. Qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicant hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit uerum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit confirmat; et quemadmodum is qui peccat in his uerbis, ubi duobus modis dicuntur, non tollit rationem cum sequitur falsum, sic etiam in his quae non duobus dicuntur, si quis aliter putat dici oportere atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam inscientiam denudat.
LXV
Quibus rebus solui arbitraremur posse quae dicta sunt priori libro contra analogian, ut potui breui percucurri. Ex quibus si id confecissent quod uolunt, ut in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent ideo, quod in omnibus partibus mundi utraque natura inest, quod alia inter se similia, alia dissimilia sunt, sicut in animalibus dissimilia sunt, ut equus bos ouis homo, item alia, et in uno quoque horum genere inter se similia innumerabilia. Item in piscibus dissimilis muraena lupo, is soleae, haec muraenae et mustelae, sic aliis, ut maior ille numerus sit similitudinum earum quae sunt separatim in muraenis, separatim in asellis, sic in generibus aliis. Quare cum in inclinationibus uerborum numerus sit magnus a dissimilibus uerbis ortus, quod etiam uel maior est in quibus similitudines reperiuntur, confitendum est esse analogias. Itemque cum ea non multo minus quam in omnibus uerbis patiatur uti consuetudo communis, fatendum illud quoquo modo analogian sequi nos debere uniuersos, singulos autem praeterquam in quibus uerbis offensura sit consuetudo communis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines. Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias. Quare cum hic liber id quod pollicitus est demonstraturum absoluerit, faciam finem; proxumo deinceps de declinatorum uerborum forma scribam.