M. TVLLII CICERONIS - IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA V

I

Nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi uisum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique uestrum uideri. Qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem, tum cum maxime consilio nostro subuenire communi saluti oporteret, in senatum non uocabamur. Sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae kalendae quam serae esse uideantur. Atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conseruandae uerum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi uestrae uirtuti constantiaeque confiderem. Hic enim dies uobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est ut quantum uirtutis, quantum constantiae, quantum grauitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. Recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus uestrum, quanta uirtus, quanta constantia; quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti. Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut uobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium. Pacem uolt M. Antonius? arma deponat, roget, deprecetur. Neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se ciuibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. Nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos uero ad eum mittere de quo grauissimum et seuerissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam leuitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae.

II

Primum duces eos laudauistis qui contra illum bellum priuato consilio suscepissent; deinde milites ueteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt. Quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, uituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. Atqui cum consules nondum haberetis, decreuistis ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. Placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem legiones decreuerunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare uirtutem? Hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem inuentus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? Qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur! - quamquam suspicor quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur - facilius contra dicerem si quid uideretur. Est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. Quid est aliud omnia ad bellum ciuile hosti arma largiri, primum neruos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum uelit? Equitatum dico? Dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc qui non uidet, excors, qui cum uidet decernit, impius est. Tu ciuem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? Nullae istae excusationes sunt: "Meus amicus est." Sit patriae prius. "Meus cognatus." An potest cognatio propior ulla esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? "Mihi pecuniam tribuit." Cupio uidere qui id audeat dicere. Quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini.

III

Agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum seruitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. Dubitate quid agatis. "At non cadunt haec in Antonium." Hoc ne Cotylo quidem dicere auderet. Quid enim in eum non cadit qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges peruertit quas maxime laudare poteramus? Ille paludes siccare uoluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, diuidendam dedit. Quid? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? Sed augur uerecundus sine conlegis de auspiciis. Quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum; Ioue enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? Tribuni plebis tulerunt de prouinciis contra acta C. Caesaris: ille biennium, hi sexennium. Etiam hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est? quid? non ante factum uidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? Possuntne hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? Eccui potestas in forum insinuandi fuit? Quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non mouerent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam uim tempestatis, imbris, turbinum mirum uideretur. Quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Ioue sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri? Quid? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione uitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est?

IV

Sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? Primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis reuolsis introiri in forum nullo modo posset; sic uero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari uideres. Quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per uim et contra auspicia latas eisque legibus populum non teneri. Si quam legem de actis Caesaris confirmandis deue dictatura in perpetuum tollenda deue coloniis in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant saluis auspiciis ferri placet. Quamuis enim res bonas uitiose per uimque tulerit, tamen eae leges non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est. Illa uero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque auertit, ut portenti simile uideatur tantam pecuniam populi Romani tam breui tempore perire potuisse. Quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit domus? Decreta falsa uendebat, regna, ciuitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebant in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam uiris auctionem prouinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae ciuitatis relinquetur. Neque solum commentariis commenticiis chirographisque uenalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae uendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. Huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. Foedera interea facta, regna data, populi prouinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia una in domo coaceruata est ut, si hoc genus pecuniae iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura.

V

Legem etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. In quo nos fefellit. Antesignanos et manipularis et Alaudas iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos - o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam! Auet animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. Sed fac non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresue nouit? num denique homines? Est enim Creta uobis notior quam Roma Cydae. Dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris ciuibus haberi solet; Gortynium uero iudicem quis nouit aut quis nosse potuit? Nam Lysiaden Atheniensem plerique nouimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo praeterea festiuus, ut ei cum M. Curio consessore eodemque conlusore facillime possit conuenire. Quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? An Atheniensium antiquissimas leges negleget? Qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. Quem ad modum ad hunc reus adleget, quo modo accedat? Dura natio est. At Athenienses misericordes. Puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum Fortunae cotidie facit. Sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum uertisse nec esse postea restitutos. Hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitauisset?

VI

Atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. En causam cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, uentis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus quos hospites habere nemo uelit. Scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitauit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est. Sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus - unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque esset quam multos in ciuitate turpis haberemus. Hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiam si sine ui saluis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc uero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas? An illa non grauissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare uoluerunt. Cinnam memini; uidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post ciuitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam uniuersa res publica. Non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis. At hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius, Mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat uentum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse uellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent.

VII

Illud uero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de templo carcerem fieri; opertis ualuis Concordiae, cum inter subsellia senatus uersarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere. Huc nisi uenirem kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. Veni postridie: ipse non uenit. Locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi minae postulabant. At ille homo uehemens et uiolentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet - fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso XXX diebus ante - inimicitias mihi denuntiauit; adesse in senatum iussit a. d. XIII. kalendas Octobris. Ipse interea XVII dies de me in Tiburtino Scipionis declamitauit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet. Cum is dies quo me adesse iusserat, uenisset, tum uero agmine quadrato in aedem Concordiae uenit atque in me absentem orationem ex ore impurissimo euomuit. Quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum uenire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. Hic pecunias uestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas auiditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; diuidebat agros quibus et quos uolebat; nullus aditus erat priuato, nulla aequitatis deprecatio. Tantum quisque habebat possessor quantum reliquerat diuisor Antonius. Quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos VII uiros fuisse, nihil placere ratum esse quod ab eis actum diceretur.

VIII

M. uero Antonium quis est qui ciuem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi uictorem uicturum neminem? Num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? Quid uero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque uellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano seruitutem? Quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem uel in urbem potius exercitum maximum adduceret? Qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se uenire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognouerat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum grauis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam uiderat tam crudelis fuisset, et quam auidum in pecuniis locupletium qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit. Atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat; cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, diuina animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque uirtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris adiit, ueteranos milites conuocauit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardauit. Postea uero quam legio Martia ducem praestantissimum uidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio.

IX

Quo ille nuntio audito cum senatum uocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit. Post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque uotis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. At quo? In prouinciam firmissimorum et fortissimorum ciuium qui illum, ne si ita quidem uenisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent, impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. At ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit prouinciae Galliae; circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, ciuem non sibi, sed nobis et rei publicae natum. Ergo Hannibal hostis, ciuis Antonius? Quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? Totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, uastationes, caedis? rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reseruabat: at hi, qui in horam uiuerent, non modo de fortunis et de bonis ciuium, sed ne de utilitate quidem sua cogitauerunt. Ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus seueritas postulet? Legatos decernis? Si, ut deprecere, contemnet; si, ut imperes, non audiet; denique quamuis seuera legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem uidemus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello. Quamuis dicant quod quosdam audio dicturos: "Legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur," tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeritatem morabitur.

X

Minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime ciuili quod opinione plerumque et fama gubernatur. Nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum uidebitur. Recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est uerbis rogandus, cogendus est armis. Non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tamphilum - qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire iussi sunt: nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius? - ad nostrum ciuem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. Itane uero? hoc per legatos rogandum est? Quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. Recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. Quid simile tandem? Nos ad ciuem mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis?

XI

Age, si paruerit, hoc ciui uti aut uolumus aut possumus? Ante diem XIII. kalendas Ianuarias decretis uestris eum concidistis; constituistis ut haec ad uos kalendis Ianuariis referrentur quae referri uidetis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam auertit, tum milites ueteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum illas caelestis diuinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti, praestantissimi ciuis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum priuato consilio susceperat, id uos auctoritate publica comprobastis. Quid igitur illo die aliud egistis nisi ut hostem iudicaretis Antonium? His uestris decretis aut ille uos aequo animo aspicere poterit aut uos illum sine dolore summo uidebitis? Exclusit illum a re publica, distraxit, segregauit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi uidetur, fortuna quaedam rei publicae. Qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam perditis ciuibus uexillum quo concurrant defuturum putatis? Sed hoc minus uereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem. Numquam parebit ille legatis. Noui hominis insaniam, adrogantiam; noui perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus. Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. Teretur interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis uel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitaui ut conuocaremur. Quo die primum conuocati sumus, adfui ipse, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo uestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit - nec enim ante potui - sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset bellum profecto nullum haberemus. Omne malum nascens facile opprimitur: inueteratum fit plerumque robustius. Sed tum exspectabantur kalendae Ianuariae, fortasse non recte.

XII

Verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram, dum proficiscantur legati, dum reuertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse dilectus? Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis uacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota. Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae seueritatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus neruos atque uiris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. Quarum partium? Alteri uicti sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. Hoc uero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum ciuium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem distributae. Legi epistulam Antoni quam ad quendam VII uirum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. "Quid concupiscas tu uideris: quod concupiueris certe habebis." En ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinauit, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. Cum hoc, patres conscripti, bello, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est. Quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant prouideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni sunt ne sit ea res fraudi, si ante kalendas Februarias ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, breui tempore libertatem populi Romani auctoritatemque uestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem sed fortasse serius decernetis. De re publica quoad rettulistis satis decreuisse uideor.

XIII

Altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. Sed qui ordo in sententiis rogandis seruari solet, eundem tenebo in uiris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam uerbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? Neque enim ullam mercedem tanta uirtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat, qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria gratorum ciuium tamquam in luce posita laetetur. Laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est. Quam ob rem his uerbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: "cum D. Brutus, imperator, consul designatus, prouinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam breui tempore summo studio municipiorum coloniarumque prouinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, uirtute incredibilique studio et consensu prouinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subuentum. Huic tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? Nam si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? Dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et deuius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. Haec igitur habenda gratia est D. Bruto qui illum, nondum interposita auctoritate uestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito uereque laudetur, quod se suasque uiris non tradidit, sed opposuit Antonio.

XIV

Atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. Semper ille populum Romanum liberum uoluit maximumque signum illo die dedit uoluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se auertit gemituque et maestitia declarauit quantum haberet odium seruitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. Quanta uero is moderatione usus sit in illo tempore ciuitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum obliuisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio. Quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum bellum ciuile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? Quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis uiri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus seruare potuisset! facturum fuisse declarauit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit ciuitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. Grauis illa fortuna populi Romani, graue fatum. Pompeio enim patre, quod imperi populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius. Sed omnia mihi uidentur deorum immortalium iudicio expiata Sex. Pompeio rei publicae conseruato.

XV

Quam ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum ciuile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque conuertit, senatus consultum his uerbis censeo perscribendum: "cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, uirtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum ciuile sit restinctum, Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani uoluntate ciuitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius uirtute, auctoritate, felicitate reponere oti, pacis, concordiae, libertatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro uellet ex huius ordinis sententia statui placere." Qui honos, patres conscripti, mihi maximus uidetur, primum quia iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec uero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.

XVI

Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Aduolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? Nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae ceruices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat. Quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc diuinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi ciui paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. Subuenit enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae causa grata. Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates. Caesar autem annis multis minor ueteranos cupientis iam requiescere armauit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissima. Et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium uictoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. Ille aduersariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit exercitum. Illius opibus Sulla regnauit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est. Demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore eo iure quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem ualet. Itaque illa quaeramus quae uix hodierno die consequemur.

XVII

Sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi et nobis et populo Romano potestatem; hoc autem tempore ita censeo decernendum: "quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites ueteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae prouinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subuenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum petet, ita haberi ut haberi per leges liceret, si anno superiore quaestor fuisset." Quid est enim, patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? Legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem uerebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque uirtute progressum aetatis exspectari non oportere. Itaque maiores nostri ueteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent petitionis inter aequalis. Ita saepe magna indoles uirtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est. At uero apud antiquos Rulli, Decii, Coruini multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint. Quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. Ex quo iudicari potest uirtutis esse quam aetatis cursum celeriorem.

XVIII

Nam quod ei qui Caesari inuident simulant se timere, ne uerendum quidem est ut tenere se ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur. Ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum uerae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano uniuerso senserit ciuem carum haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus! Quod cum consequi neglexisset, omnem uim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari leuitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi uiam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam uirtus liberi populi ferre non posset. Eius autem fili longissime diuersa ratio est: qui cum omnibus carus est, tum optimo cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? Quid enim stultius quam inutilem potentiam, inuidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre uerae, graui, solidae gloriae? An hoc uidit puer: si aetate processerit, non uidebit? "At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis ciuibus." Nullus iste timor esse debet. Omnis Caesar inimicitias rei publicae condonauit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. Ita enim ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut euerteret. Omnis habeo cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica carius, nihil uestra auctoritate grauius, nihil bonorum uirorum iudicio optatius, nihil uera gloria dulcius. Quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus ciuitatis. Audeo etiam obligare fidem meam, patres conscripti, uobis populoque Romano reique publicae, quod profecto, cum me nulla uis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis. Promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore ciuem qualis hodie sit qualemque eum maxime uelle esse et optare debemus.

XIX

Quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. Nec uero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo ciui amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium uirtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari. De exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: senatui placere, militibus ueteranis qui Caesaris pontificis pro praetore auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis liberisque eorum militiae uacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter amboue, si eis uideretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites ueterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus ueteranis diuideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum ueteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules uenissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, uacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter amboue, si eis uideretur, rationem agri haberent qui sine iniuria priuatorum diuidi posset, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent." Dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.