M. TVLLII CICERONIS - ACADEMICI LIBRI - LIBER II

Atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis non normis non regulis

....

quid lunae quae liniamenta sint potesne dicere [ne] cuius et nascentis et insenescentis alias hebetiora alias acutiora uidentur cornua.

...

quid tam planum quam mare; e quo etiam aequor illud poetae uocant

....

... In qua remum integrum quasi fractum uidemus

...

quid mare nonne caeruleum? at eius unda cum est pulsa remis, purpurascit, et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum

....

alius adultis, alius ualentibus alius aegris, alius siccis alius uinulentis

...

si quando enim nos demersimus ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus

...

quibus etiam alabaster plenus unguendi putre esse uidetur

....

nihil ab homine percipi posse, nihilque remanere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem ueritatis propterea quia si incertis rebus esset assensus etiam si fortasse uerae forent errore non posset, quae maxima est culpa sapientis.

....

quae cum similitudine ueri concinere maxime sibi uideretur

...

probabile uel ueri simile ... quod nos ad agendum sine potest; sine adsensione potest inuitare; sine adsensione autem dico ut id agimus non opinemur uerum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen ... talia mihi uidentur omnia quae probabilia uel ueri similia putaui nominanda; quae tu si alio nomine uis uocare, nihil repugno; satis enim mihi est et te iam bene accepisse quid dicam, id est quibus haec nomina imponam; non enim uocabulorum opificem sed rerum inquisitorem decet esse sapientem.

....

frangere auaritiam, scelera ponere, uitam suam exponere ad imitandum iuuentuti

....

qui enim serius honores adamauerunt, uix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.

....

Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum qui sibi sapientes uidentur secundas partes dari, cum primas sibi quemque uindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo qui omnium ceterorum iudicio sit secundus. Fac enim uerbi causa Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissimum Academicorum exarsit ingenium. Ergo Zeno uel Chrysippus si interrogetur qui sit sapiens, respondebit eum esse quem ipse descripserit; contra Epicurus uel quis alius aduersariorum negabit suumque potius peritissimum uoluptatem aucupem sapientem esse contendet. Inde ad iurgium. Clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, uoluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem in quorum societate et hominem et sapiente trudere nefas esse. Contra ille conuocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum querentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant uoluptatis nomen suauitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse uideatur. In quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur. Itaque cum et hac et illac aurem diligenter admouerit, interrogatus quid ei uideatur dubitare se dicet. Roga nunc Stoicum qui sit melior. Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicas qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemo dubitat Academicum praelatum iri. Rursus te ad illum conuerte et quaere quem magis amet, Zenonem o quo bestia uocatur, an Arcesilan a quo audit "tu fortasse uerum dicit sed requiram diligentius": nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines uideri Epicuro?

....

(Academicis) morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque uixissent aperire consuesse.