FLAVI VEGETI RENATI EPITOME REI MILITARIS - LIBER I

FLAVI VEGETI RENATI VIRI INLUSTRIS COMITIS EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII

Primus liber electionem edocet iuniorum, ex quibus locis uel quales milites probandi sint aut quibus armorum exercitiis imbuendi. Secundus liber ueteris militiae continet morem, ad quem pedestris institui possit exercitus. Tertius liber omnia artium genera, quae terrestri proelio necessaria uidentur, exponit. Quartus liber uniuersas machinas, quibus uel obpugnantur ciuitates uel defenduntur, enumerat; naualis quoque belli praecepta subnectit.

I

(In omni autem proelio non tam multitudo et uirtus indocta quam ars et exercitium solent praestare uictoriam.)

I. Romanos omnes gentes sola armorum exercitatione uicisse.

II. Ex quibus regionibus tirones legendi sint.

III. Utrum ex agris an ex urbibus utiliores sint tirones.

IIII. Cuius aetatis tirones probandi sint.

V. Qua statura iuniores probandi sint.

VI. Ex uultu et positione corporis agnosci in eligendo qui meliores

possint esse tirones.

VII. Cuius artis tirones uel eligendi sint uel respuendi.

VIII. Quando tirones signandi sint.

VIIII. Ad gradum militarem et cursum et saltum exercendos tirones.

X. Ad usum natandi exercendos tirones.

XI. Quemadmodum ad scuta uiminea uel ad palos antiqui exercebant tirones.

XII. Non caesim sed punctim ferire docendos tirones.

XIII. Armaturam docendos tirones.

XIIII. Tirones exercendos ad missibilia iacienda.

XV. Sagittis diligenter tirones inbuendos.

XVI. Ad iactandos lapides fundis exercendos tirones.

XVII. De exercitio plumbatarum.

XVIII. Quemadmodum ad ascendendos equos tirones exercendi sint.

XVIIII. Ad portandum pondus exercendos tirones.

XX. Quo armorum genere usi sint antiqui.

XXI. De munitione castrorum.

XXII. In qualibus locis constituenda sint castra.

XXIII. Quali specie castra delinianda sint.

XXIIII. Quo genere munienda sint castra.

XXV. Quemadmodum munienda sint castra, cum hostis immineat.

XXVI. Quemadmodum exerceantur tirones, ut in acie ordines et interualla custodiant.

XXVII. Quantum spatium ire ac redire debeant uel quotiens in mense exerceri, cum educuntur milites ambulatum.

(XXVIII. De adhortatione rei militaris Romanaeque uirtutis.)

LIBER I

Antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus, quia neque recte aliquid inchoatur, nisi post Deum fauerit imperator, neque quemquam magis decet uel meliora scire uel plura quam principem, cuius doctrina omnibus potest prodesse subiectis. Quod Octauianum Augustum ac bonos dehinc principes libenter habuisse frequentibus declaratur exemplis. Sic regnantium testimoniis crebruit eloquentia, dum non culpatur audacia. Hac ego imitatione conpulsus dum considero clementiam uestram ausibus litterarum magis ignoscere posse quam ceteros, tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse uix sensi licet in hoc opusculo nec uerborum concinnitas sit necessaria nec acumen ingenii, sed labor diligens ac fidelis, ut, quae apud diuersos historicos uel armorum disciplinam docentes dispersa et inuoluta celantur, pro utilitate Romana proferantur in medium. De dilectu igitur atque exercitatione tironum per quosdam gradus et titulos antiquam consuetudinem conamur ostendere; non quo tibi, imperator inuicte, ista uideantur incognita, sed ut, quae sponte pro reipublicae salute disponis, agnoscas olim custodisse Romani imperii conditores et in hoc paruo libello, quicquid de maximis rebus semperque necessariis requirendum credis, inuenias.

I. Nulla enim alia re uidemus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim aduersus Gallorum multitudinem paucitas Romana ualuisset? Quid aduersus Germanorum proceritatem breuitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed et uiribus corporum nostris praestitisse manifestum est; Afrorum dolis atque diuitiis semper impares fuimus; Graecorum artibus prudentiaque nos uinci nemo dubitauit. Sed aduersus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque euenire in acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, seuere in desides uindicare. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam: nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad uictoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem.

II. Rerum ordo deposcit, ut, ex quibus prouinciis uel nationibus tirones legendi sint, prima parte tractetur. Constat quidem in omnibus locis et ignauos et strenuos nasci. Sed tamen et gens gentem praecedit in bello et plaga caeli ad robur non tantum corporum sed etiam animorum plurimum ualet; quo loco ea, quae a doctissimis hominibus conprobata sunt, non omittamus. Omnes nationes, quae uicinae sunt soli, nimio calore siccitas, amplius quidem sapere, sed minus habere sanguinis dicunt ac propterea constantiam ac fiduciam comminus non habere pugnandi, quia metuunt uulnera qui exiguum sanguinem se habere nouerunt. Contra septentrionales populi, remoti a solis ardoribus, inconsultiores quidem, sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissimi. Tirones igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis suppetat ad uulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudentia, quae et modestiam seruat in castris et non parum prodest in dimicatione consiliis.

III. Sequitur, ut, utrum de agris an de urbibus utilior tiro sit, requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub diuo et in labore nutritur, solis patiens, umbrae neglens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, paruo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre consuetudo de rure est. Interdum tamen necessitas exigit etiam urbanos ad arma conpelli, qui ubi nomen dedere militiae, primum laborare, decurrere, portare pondus et solem pulueremque ferre condiscant, parco uictu utantur et rustico, interdum sub diuo interdum sub papilionibus commorentur. Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et, si longior expeditio emergit, in agrariis plurimum detinendi sunt proculque habendi a ciuitatis inlecebris, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat et animis. Nec infitiandum est post urbem conditam Romanos ex ciuitate profectos semper ad bellum; sed tunc nullis deliciis frangebantur, (sudorem cursu et campestri exercitio collectum iuuentus natans abluebat in Tiberi) idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat armorum; quod usque adeo uerum est, ut aranti Quinctio Cincinnato dictaturam constet oblatam. Ex agris ergo subplendum robur praecipue uidetur exercitus; nescio quomodo enim minus mortem timet qui minus deliciarum nouit in uita.

IIII. Nunc, qua aetate milites legi conueniat, exploremus. Et quidem, si antiqua consuetudo seruanda est, incipientem puberatem ad dilectum cogendam nullus ignorat; non enim tantum celerius sed etiam perfectius inbuuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante temptandus est, quam corpus aetate pigrescat. Velocitas enim est quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem. Adulescentes legendi sunt, sicut ait Sallustius 'Iam simul ac iuuentus belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat.' Melius enim est, ut exercitatus iuuenis causetur aetatem nondum aduenisse pugnandi, quam doleat praeterisse. Habeat etiam spatium uniuersa discendi. Neque enim parua aut leuis ars uideatur armorum, siue equitem siue peditem sagittarium uelis inbuere siue scutatum, armaturae numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis uiribus iaciat, ut fossam ducere, sudes scienter figere nouerit, tractare scutum et obliquis ictibus uenientia tela deflectere, plagam prudenter uitare, audacter inferre. Huic taliter insituto tironi pugnare aduersum quoslibet hostes in acie formido non erit sed uoluptas.

V. Proceritatem tironum ad incommam scio semper exactam, ita ut VI pedum uel certe V et X unciarum inter alares equites uel in primis legionum cohortibus probarentur. Sed tunc erat amplior multitudo, et plures militiam sequebantur aramatam; necdum enim ciuilis pars florentiorem abducebat iuuentutem. Si ergo necessitas exigit, non tam staturae rationem conuenit habere quam uirium. (Et ipso Homero teste non fallitur, qui Tydeum minorem quidem corpore sed fortiroem armis fuisse significat.)

VI. Sed qui dilectum acturus est uehementer intendat, ut ex uultu, ex oculis, ex omni conformatione membrorum eos eligat, qui implere ualeant bellatores. Namque non tantum in hominibus sed etiam in equis et canibus uirtus multis declaratur indiciis, sicut doctissimorum hominum disciplina conprehendit; (quod etiam in apibus Mantuanus auctor dicit esse seruandum

'Nam duo sunt genera, hic melior, insignis et ore

Et rutilis clarus squamis, ille horridus alter

Desidia latamque trahens inglorius aluum').

Sit ergo adulescens Martio operi deputandus uigilantibus oculis, erecta ceruice, lato pectore, umeris musculosis, ualentibus brachiis, digitis longioribusm uentre modicus, exilior clunibus, suris et pedibus non superflua carne distentis sed neruorum duritia collectis. Cum haec in tirone signa deprehenderis, proceritatem non magno opere desideres. Utilius est enim fortes milites esse quam grandes.

VII. Sequitur, ut, cuius artis uel eligendi uel penitus repudiandi sint milites, indagemus. Piscatores aucupes dulciarios linteones omnesque, qui aliquid tractasse uidebuntur ad gynacea pertinens, longe arbitror pellendos a castris; fabros ferrarios carpentarios, macellarios et ceruorum aprorumque uenatores conuenit sociare militiae. Et hoc est in quo totius reipublicae salus uertitur, ut tirones non tantum corporibus sed etiam animis praestantissimi diligantur; uires regni et Romani nominis fundamentum in prima dilectus examinatione consistunt. Nec leue hoc putetur officium aut passim quibuscumque mandandum; quod apud ueteres inter tam uaria genera uirtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum. Iuuentus enim, cui defensio prouinciarum, cui bellorum est committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere. Honestas enim idoneum militem reddit, uerecundia, dum prohibet fugere, facit esse uictorem. Quid enim prodest, si exerceatur ignauus, si pluribus stipendiis moretur in castris? Numquam exercitus proficit tempore, cuius in probandis tironibus claudicarit electio. Et quantum usu experimentisque cognouimus, hinc tot ubique ab hostibus inlatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum honestiores quique ciuilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo uiris magnaque diligentia idoneos eligi conuenit iuniores.

VIII. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro dilectus, uerum ante exercitio pertemptandus, ut, utrum uere tanto operi aptus sit, possit agnosci. Et uelocitas in illo requiranda uidetur et robur, et utrum armorum disciplinam ediscere ualeat, utrum habeat confidentiam militarem. Plerique enim, quamuis non improbabiles uideantur in specie, tamen experimentis conprobantur indigni. Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum strenuissimi subrogandi sunt. In omni enim conflictu non tam prodest multitudo quam uirtus. Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis aboleuit. Quem inuenias, qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis ergo uel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est. Sed illi res gestas et euentas tantum scripsere bellorum, ista, quae nunc quaerimus, tamquam nota linquentes. Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros rettulere conplura quae tactica uocant; sed nos disciplinam militarem populi Romani debemus inquirere, qui ex paruissimis finibus imperium suum paene solis regionibus et mundi ipsius fine distendit. Haec necessitas conpulit euolutis auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere, quae Cato ille Censorius de disciplina militari scripsit, quae Cornelius Celsus, quae Frontinus perstringenda duxerunt, quae Paternus diligentissimus iuris militaris adsertor in libros redegit, quae Augusti et Traiani Hadrianique constitutionibus cauta sunt. Nihil enim mihi auctoritatis adsumo sed horum, quos supra rettuli, quae dispersa sunt, uelut in ordinem epitomata conscribo.

IX. Primis ergo meditationum auspiciis tirones militarem edocendi sunt gradum. Nihil enim magis in itinere uel in acie custodiendum est, quam ut omnes milites incedendi ordinem seruent. Quod aliter non potest fieri, nisi assiduo exercitio ambulare celeriter et aequaliter discant. Periculum enim ab hostibus semper grauissimum sustinet diuisus et inordinatus exercitus. Militari ergo gradu XX milia passuum horis quinque dumtaxat aestiuis conficienda sunt. Pleno autem gradu, qui citatior est, totidem horis XXIIII milia peragenda sunt. Quicquid addideris, iam cursus est, cuius spatium non potest definiri. Sed et cursu praecipue adsuefaciendi sunt iuniores, ut maiore impetu in hostem procurrant, ut loca oportuna celeriter, cum usus aduenerit, occupent uel aduersariis idem facere uolentibus praeoccupent, ut ad explorandum alacriter pergant, alacrius redeant, ut fugientium facilius terga conprehendant. Ad saltum etiam, quo uel fossae transiliuntur uel inpediens aliqua altitudo superatur, exercendus est miles, ut, cum eiusmodi difficultates euenerint, possint sine labore transire. Praeterea in ipso conflictu ac dimicatione telorum bellator cum cursu saltuque ueniens aduersarii praestingit oculos mentemque deterret priusque plagam infligit, quam ille ad cauendum uel ad resistendum certe se praeparet. De exercitio Gnei Pompei Magni Sallustius memorat 'cum alacribus saltu, cum uelocibus cursu, cum ualidis uecte certabat'. Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio, nisi seque et milites frequentibus exercitiis praeparasset ad proelia.

X. Natandi usum aestiuis mensibus omnis aequaliter debet tiro condiscere. Non enim semper pontibus flumina transeuntur, sed et cedens et insequens natare cogitur frequenter exercitus. Saepe repentinis imbribus uel niuibus solent exundare torrentes, et ignorantia non solum ab hoste, sed etiam ab ipsis aquis discrimen incurrit. Ideoque Romani ueteres, quos tot bella et continuata pericula ad omnem rei militaris erudiuerant artem, campum Martium uicinum Tiberi delegerunt, in quo iuuentus post exercitium armorum sudorem pulueremque dilueret ac lassitudinem cursus natandi labore deponeret. Non solum autem pedites sed et equites ipsosque equos uel lixas, quos galiarios uocant, ad natandum exercere percommodum est, ne quid imperitis, cum necessitas incumbit, eueniat.

XI. Antiqui, sicut inuenitur in libris, hoc genere exercuere tirones. Scuta de uimine in modum cratium conrotundata texebant, ita ut duplum pondus cratis haberet, quam scutum publicum habere consueuit. Idemque clauas ligneas dupli aeque ponderis pro gladiis tironibus dabant. Eoque modo non tantum mane sed etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum militibus sed etiam gladiatoribus plurimum prodest. Nec umquam aut harena aut campus inuictum armis uirum probauit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. A singulis autem tironibus singuli pali defigebantur in terram, ita ut nutare non possent et sex pedibus eminerent. Contra illum palum tamquam contra aduersarium tiro cum crate illa et claua uelut cum gladio se exercebat et scuto, ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet poplites et crura succidere, recederet adsultaret insiliret, quasi praesentem aduersarium, sic palum omni impetu, omni bellandi arte temptaret. In qua meditatione seruabatur illa cautela, ut ita tiro ad inferendum uulnus insurgeret, ne qua parte ipse pateret ad plagam.

XII. Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes non solum facile uicere sed etiam derisere Romani. Caesa enim, quouis impetu ueniat, non frequenter interficit, cum et armis uitalia defendantur et ossibus; at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim, ut uitalia penetret quicquid inmergitur. Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et aduersarium sauciat, antequam uideat. Ideoque ad dimicandum hoc praecipue genere usos constat esse Romanos; dupli autem ponderis illa cratis et claua ideo dabantur, ut, cum uera et leuiora tiro arma sumpsisset, uelut grauiore pondere liberatus securior alacriorque pugnaret.

XIII. Praeterea illo exercitii genere, quod armaturam uocant et a campidoctoribus traditur, inbuendus est tiro; qui usus uel ex parte seruatur. Constat enim etiam nunc in omnibus proeliis armaturas melius pugnare quam ceteros. Ex quo intelligi debet, quantum exercitatus miles inexercitato sit melior, cum armaturae utcumque eruditi reliquos contubernales suos bellandi arte praecedant. Ita autem seuere apud maiores exercitii disciplina seruata est, ut et doctores armorum duplis remunerarentur annonis et milites, qui parum in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum cogerentur accipere, nec ante eis in tritico redderetur annona, quam sub praesentia praefecti legionis, tribunorum uel principiorum experimentis datis ostendissent se omnia, quae erant in militari arte, conplere. Nihil enim neque firmius neque felicius neque laudabilius est republica, in qua abundant milites eruditi. Non enim uestium nitor uel auri argenti gemmarumque copiae hostes aut ad reuerentiam nostram aut ad gratiam inclinant, sed solo terrore subiguntur armorum. Deinde in aliis rebus, sicut ait Cato, si quid erratum est, potest postmodum corrigi; proeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum poena statim sequatur errorem; nam aut confestim pereunt qui ignaue imperiteque pugnauerint aut in fugam uersi uictoribus ultra pares esse non audent.

XIIII. Sed ad inceptum reuertor. Tiro, qui cum claua exercetur ad palum, hastilia quoque ponderis grauioris, quam uera futura sunt iacula, aduersum illum palum tamquam aduersum hominem iactare conpellitur. In qua re armorum doctor adtendit, ut magnis uiribus hastile contorqueat, ut destinato ictu uel in palum uel iuxta dirigat missile. Eo enim exercitio et lacertis robur adcrescit et iaculandi peritia atque usus adquiritur.

XV. Sed prope tertia uel quarta pars iuniorum, quae aptir potuerit reperiri, arcubus ligneis sagittisque lusoriis illos ipsos exercenda est semper ad palos. Et doctores ad hanc rem artifices eligendi, et maior adhibenda sollertia, ut arcum scienter teneant, ut fortitor inpleant, ut sinistra fixa sit, ut dextra cum ratione ducatur, ut ad illud, quod feriundum est, oculus pariter animusque consentiat, ut, siue in equo siue in terra, rectum sagittare doceantur. Quam artem et disci opus est diligenter et cotidiano usu exercitioque seruari. Quantum autem utiliitatis boni sagittarii in proeliis habeant, et Cato in libris de disciplina militari euidenter ostendit, et Claudius pluribus iaculatoribus institutis atque perdoctis hostem, cui prius inpar fuerat, superauit. Africanus quidem Scipio, cum aduersum Numantinos, qui exercitus populi Romani sub iugum miserant, esset acie certaturus, aliter se superiorem futurum esse non credidit, nisi in omnibus centuriis lectos sagittarios miscuisset.

XVI. Ad lapides uero uel manibus uel fundis iaciendos exerceri diligenter conuenit iuniores. Fundarum usum primi Balearium insularum habitatores et inuenisse et ita perite exercuisse dicuntur, ut matres paruos filios nullum cibum contingere sinerent, nisi quem ex funda destinato lapide percussissent. Saepe enim aduersum bellatores cassidibus catafractis (loricis) que munitos teretes lapides de funda uel fustibalo destinati sagittis sunt omnibus grauiores, cum membris integris letale tamen uulnus importent et sine inuidia sanguinis hostis lapidis ictu intereat. In omnibus autem ueterum proeliis funditores militasse nullus ignorat. Quae res ideo ab uniuersis tironibus frequenti exercitio discenda est, quia fundam portare nullus est labor. Et interdum euenit, ut in lapidosis locis conflictus habeatur, ut mons sit aliquis defendendus aut collis, ut ab obpugnatione castellorum siue ciuitatum lapidibus barbari fundisque pellendi sint.

XVII. Plumbatarum quoque exercitatio, quos mattiobarbulos uocant, est tradenda iunioribus. Nam in Illyrico dudum duae legiones fuerunt, quae sena milia militum habuerunt, quae, quod his telis scienter utebantur et fortiter, Mattiobarbuli uocabantur. Per hos longo tempore strenuissime constat omnia bella confecta, usque eo, ut Diocletianus et Maximianus, cum ad imperium peruenissent, pro merito uirtutis hos Mattiobarbulos Iouianos atque Herculianos censuerint appellandos eosque cunctis legionibus praetulisse doceantur. Quinos autem mattiobarbulos insertos scutis portare consuerunt, quos si oportune milites iactent, prope sagittariorum scutati imitari uidentur officium. Nam hostes equosque consauciant, priusquam non modo ad manum sed ad ictum missibilium potuerit perueniri.

XVIII. Non tantum autem a tironibus, sed etiam ab stipendiosis militibus salitio equorum districte est semper exacta. Quem usum usque ad hanc aetatem, licet iam cum dissimulatione, peruenisse manifestum est. Equi lignei hieme sub tecto, aestate ponebantur in campo; supra hos iuniores primo inermes, dum consuetudo proficeret, deinde armati cogebantur ascendere. Tantaque cura erat, ut non solum a dextris sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire condiscerent, euaginatos etiam gladios uel contos tenentes. Hoc item adsidua meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu proelii sine mora ascenderent qui tam studiose exercebantur in pace.

XVIIII. Pondus quoque baiulare usque ad LX libras et iter facere gradu militari frequentissime cogendi sunt iuniores, quibus in arduis expeditionibus necessitas inminet annonam pariter et arma portandi. Nec hoc credatur esse difficile, si usus accesserit; nihil enim est, quod non adsidua meditatio facillimum reddat. (Quam rem antiquos milites factitauisse Vergilio ipso teste cognoscimus, qui ait

'Non secus ac patriis acer Romanus in armis

Iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti

Ante expectatum positis stat in agmine castris.')

XX. Locus exigit, ut, quo armorum genere uel instruendi uel muniendi sint tirones, referre temptemus. Sed in hac parte antiqua penitus consuetudo deleta est; nam licet exemplo Gothorum et Alanorum Hunnorumque equitum arma profecerint, pedites constat esse nudatos. Ab urbe enim condita usque ad tempus diui Gratiani et catafractis et galeis muniebatur pedestris exercitus. Sed cum campestris exercitatio interueniente neglegentia desidiaque cessaret, grauia uideri arma coeperunt, quae raro milites induebant; itaque ab imperatore postulant primo catafractas, deinde cassides sedere refundere. Sic detectis pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri multitudine sagittariorum saepe deleti sunt; nec post tot clades, quae usque ad tantarum urbium excidia peruenerunt, cuiquam curae fuit uel catafractas uel galeas pedestribus reddere. Ita fit, ut non de pugna sed de fuga cogitent qui in acie nudi exponuntur ad uulnera. Quid enim pedes sagittarius sine catafracta, sine galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? Quid ipsi draconarii atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio facient, quorum et capita nuda constant et pectora? Sed grauis pediti lorica uidetur et galea fortasse raro meditanti, fortasse arma raro tractanti; ceterum cotidianus usus non laborat, etiam si onerosa gestauerit. Sed illi, qui laborem in portandis ueteribus munimentis armorum ferre non possunt, detectis corporibus et uulnera sustinere coguntur et mortes et, quod est grauius, aut capi aut certe fuga rempublicam prodere. Sic dum exercitium laboremque declinant, cum maximo dedecore trucidantur ut pecudes. Unde enim apud antiquos murus dicebatur pedestris exercitus, nisi quod pilatae legiones praeter scuta etiam catafractis galeisque fulgebant? usque eo, ut sagittarii sinistra brachia manicis munirentur, pedites autem scutati praeter catafractas et galeas etiam ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. Sic erant muniti illi, qui in prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii uocabantur. Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne stantes uulnerarentur uenientibus telis et, cum necessitas postulasset, tamquam requieti uehementius inuaderent hostes, a quibus constat saepe factam esse uictoriam, cum hastati illi et qui priores steterant interissent. Erant tamen apud ueteres inter pedites qui dicebantur leuis armaturae, funditores et ferentarii, qui praecipue in cornibus locabantur et a quibus pugnandi sumebatur exordium; sed hi et uelocissimi et exercitatissimi legebantur; nec erant admodum multi, qui cedentes, si proelii necessitas conpulisset, inter principia legionum recipi solebant, ita ut acies inmota consisteret. Usque ad praesentem prope aetatem consuetudo permansit, ut omnes milites pilleis, quos Pannonicos uocabant, ex pellibus uterentur; quod propterea seruabatur, ne grauis galea uideretur in proelio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Missilibus autem quibus utebatur pedestris exercitus, pila uocabantur, ferro subtili trigono praefixa unciarum nouem siue pedali, quod in scuto fixum non possit abscidi et loricam scienter ac fortiter directum facile perrumpit, cuius generis apud nos iam rara sunt tela. Barbari autem scutati pedites his praecipue utuntur, quas bebras uocant, et binas etiam ac ternas in proeliis portant. Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante milites habere debere; ita enim uibrandis spiculis uehementior ictus est. Sed cum ad pila, ut apellant, uenitur et manu ad manum gladiis pugnatur, tunc dextros pedes in ante milites habere debent, ut et latera eorum subducantur ab hostibus, ne possint uulnus accipere et proximior dextra sit, quae plagam possit inferre. Instruendos igitur ac protegendos omni antiquo armorum genere constat esse tirones. Necesse est enim, ut dimicandi acriorem sumat audaciam qui munito capite uel pectore non timet uulnus.

XXI. Castrorum quoque munitionem debet tiro condiscere; nihil enim neque tam salutare neque tam necessarium inuenitur in bello; quippe, si recte constituta sunt castra, ita intra uallum securi milites dies noctesque peragunt, etiam si hostis obsideat, quasi muratam ciuitatem uideantur secum ubique portare. Sed huius rei scientia prorsus intercidit; nemo enim iam diu ductis fossis praefixisque sudibus castra constituit. Sic diurno uel nocturno superuentu equitum barbarorum multos exercitus scimus frequenter adflictos. Non solum autem considentes sine castris ista patiuntur, sed cum in acie casu aliquo coeperint cedere, munimenta castrorum, quo se recipiant, non habent et more animalium inulti cadunt, nec prius moriundi finis fit, quam hostibus uoluntas defuerit persequendi.

XXII. Castra autem, praesertim hoste uicino, tuto semper facienda sunt loco, ut lignorum et pabuli et aquae suppetat copia, et, si diutius conmorandum sit, loci salubritas eligatur. Cauendum etiam, ne mons sit uicinus aut collis altior, qui ab aduersariis captus possit officere. Considerandum, ne torrentibus inundari consueuerit campus et hoc casu uim patiatur exercitus. Pro numero autem militum uel inpedimentorum munienda sunt castra, ne maior multitudo constipetur in paruis neue paucitas in latioribus ultra quam oportet cogatur extendi.

XXIII. Interdum autem quadrata, interdum trigona, interdum semirotunda prout loci qualitas aut necessitas postulauerit, castra facienda sunt. Porta autem, quae appelatur praetoria, aut orientem spectare debet aut illum locum, qui ad hostes respicit, aut, si iter agitur, illam partem debet adtendere, ad quam est profecturus exercitus, intra quam primae centuriae, hoc est cohortes, papiliones tendunt et dracones et signa constituunt. Decumana autem porta, quae apellatur, post praetorium est, per quam delinquentes milites educuntur ad poenam.

XXIIII. Castrorum autem diuersa triplexque munitio est. Nam si nimia necessitas non premit, caespites circumciduntur e terra et ex his uelut murus instruitur, altus tribus pedibus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt caespites; deinde tumultuaria fossa fit lata pedes nouem et alta pedes VII. Sed ubi uis acrior inminet hostium, tunc legitima fossa ambitum conuenit munire castrorum, ita ut XII pedes lata sit et alta sub linea, sicut appellant, pedes nouem. Supra autem saepibus hinc inde factis, quae de fossa leuata fuerit, terra congeritur et crescit in altum IIII pedes. Sic fit, ut sit XIII alta et XII lata; supra quam sudes de lignis fortissimis, quas milites portare consueuerunt, praefiguntur. Ad quod opus ligones rastra qualos aliaque utensilium genera habere conuenit semper in promptu.

XXV. Sed facile est absentibus aduersariis castra munire, uerum, si hostis incumbat, tunc omnes equites et media pars peditum ad propulsandum impetum ordinantur in acie, reliqui post ipsos ductis fossis muniunt castra, et per praeconem indicatur, quae centuria prima, quae secunda, quae tertia opus omne conpleuerit. Post hoc a centurionibus fossa inspicitur ac mensuratur et uindicatur in eos, qui neglegentius fuerint operati. Ad hunc ergo usum instituendus est tiro, ut, cum necessitas postulauerit, sine perturbatione et celeriter et caute castra possit munire.

XXVI. Nihil magis prodesse constat in pugna, quam ut adsiduo exercitio milites in acie dispositos ordines seruent necubi contra quam expedit aut conglobant agmen aut laxent. Nam et constipati perdunt spatia pugnandi et sibi inuicem inpedimento sunt, et rariores atque interlucentes aditum perrumpendi hostibus praestant. Necesse est autem statim metu uniuersa confundi, si intercisa acie ad dimicantium terga hostis accesserit. Producendi ergo tirones sunt semper ad campum et secundum matriculae ordinem in aciem dirigendi, ita ut primo simplex et extenta sit acies, ne quos sinus, ne quas habeat curuaturas, ut aequali legitimoque spatio miles distet a milite. Tunc praecipiendum, ut subito duplicent aciem, ita ut in ipso impetu is, ad quem respondere solent, ordo seruetur. Tertio praecipiendum, ut quadratam aciem repente constituant, quo facto in trigonum, quem cuneum uocant, acies ipsa mutanda est. Quae ordinatio plurimum prodesse consueuit in bello. Iubetur etiam, it instruant orbes, quo genere, cum uis hostium interruperit aciem, resisti ab exercitatis militibus consueuit, ne omnis multitudo fundatur in fugam et graue discrimen immineat. Haec si iuniores adsidua meditatione perceperint, facilius in ipsa dimicatione seruabunt.

XXVII. Praeterea et uetus consuetudo permansit et diui Augusti atque Hadriani constitutionibus praecauetur, ut ter in mense tam equites quam pedites educantur ambulatum; hoc enim uerbo hoc exercitii genus nominant. Decem milia passuum armati instructique omnibus telis pedites militari gradu ire ac redire iubebantur in castra, ita ut aliquam itineris partem cursu alacriore conficerent. Equites quoque diuisi per turmas armatique similiter tantum itineris peragebant, ita ut ad equestrem meditationem interdum sequantur interdum cedant et recursu quodam impetus reparent. Non solunt autem in campis, sed etiam in cliuosis et arduis locis et descendere et ascendere utraque acies cogebatur, ut nulla res, uel casu prorsus, pugnantibus posset accidere, quam non ante boni milites adsidua exrrcitatione didicissent.

(XXVIII.) Haec fidei ac deuotionis intuiti, imperator inuicte, de uniuersis auctoribus, qui re militaris disciplinam litteris mandauerunt, in hunc libellum enucleata congessi, ut in dilectu atque exercitatione tironum si quis diligens uelit existere, ad antiquae uirtutis imitationem facile conroborare possit exercitum. Neque enim degenerauit in hominibus Martius calor nec effetae sunt terrae, quae Lacedaemonios, quae Athenienses, quae Marsos, quae Samnites, quae Pelignos, quae ipsos progenuere Romanos. Nonne Epiri armis plurimum aliquando ualuerunt? Nonne Macedones ac Thessali superatis Persis usque ad Indiam bellando penetrarunt? Dacos autem et Moesos et Thracas in tantum bellicosos semper fuisse manifestum est, ut ipsum Martem fabulae apud eos natum esse confirment, Longum est, si uniuersarum prouinciarum uires enumerare contendam, cum omnes in Romani imperii dicione consistant. Sed longae securitas pacis homines partim ad delectationem otii partim ad ciuilia transduxit officia. Ita cura exercitii militaris primo neglegentius agi, postea dissimulari, ad postremum olim in obliuionem perducta cognoscitur, nec aliquis hoc superiore aetate accidisse miretur, cum post primum Punicum bellum uiginti et quod excurrit annorum pax ita Romanos illos ubique uictores otio et armorum desuetudine eneruauerit, ut secundo Punico bello Hannibali pares esse non possent. Tot itaque consulibus, tot ducibus, tot exercitibus amissis, tunc demum ad uictoriam peruenerunt, cum usum exercitiumque militare condiscere potuerunt. Semper ergo legendi et exercendi sunt iuniores. Uilius enim constat erudire armis suos quam alienos mercede conducere.