M. FABII QVINTILIANI - INSTITVTIONES ORATORIAE - LIBER X

1

I. Sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad uim dicendi ualent nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum [citra] si qualibet earum rerum possemus una esse contenti; II. uerum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. Nam neque solida atque robusta fuerit umquam eloquentia nisi multo stilo uires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit, et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnis casus habuerit eloquentiam, uelut clausis thesauris incubabit. III. Non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est, proximam deinde imitationem, nouissimam scribendi quoque diligentiam. IV. Sed ut perueniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere [iam] minima incipiunt esse quae prima sunt. Verum nos non quomodo sit instituendus orator hoc loco dicimus (nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est), sed athleta qui omnis iam perdidicerit a praeceptore numeros quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit. Igitur eum qui res inuenire et disponere sciet, uerba quoque et eligendi et conlocandi rationem perceperit, instruamus ]qua in oratione† quod didicerit facere quam optime quam facillime possit.

V. Num ergo dubium est quin ei uelut opes sint quaedam parandae, quibus uti ubicumque desideratum erit possit? VI. Eae constant copia rerum ac uerborum. Sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, uerba in uniuersas paranda: quae si [in] rebus singulis essent singula, minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque [id] ut ita dicam in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. VII. Et quae idem significarent scio solitos ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus, et, cum essent usi aliquo, si breue intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quo idem intellegi posset. Quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae, tum etiam utile parum: turbam enim tantum modo congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.

VIII. Nobis autem copia cum iudicio paranda est, uim orandi, non circulatoriam uolubilitatem spectantibus. Id autem consequimur optima legendo atque audiendo: non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. IX. Omnibus enim fere uerbis, praeter pauca quae sunt parum uerecunda, in oratione locus est. Nam scriptores quidem iamborum ueterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur; sed nobis nostrum opus intueri sat est. Omnia uerba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima: nam et humilibus interim et uulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte uidentur sordida, ubi res poscit proprie dicuntur. X. Haec ut sciamus, atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus ut ubicumque erunt posita conueniant, nisi multa lectione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiam si uerba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt. XI. Sunt autem alia huius naturae, idem pluribus uocibus declarent, ita ut nihil significationis quo potius utaris intersit, ut "ensis" et "gladius". Alia, etiam si propria rerum aliquarum sint nomina, tropicos [quare] tamen ad eundem intellectum feruntur, ut "ferrum" et "mucro"; XII. nam per abusionem sicarios etiam omnis uocamus qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia circumitu uerborum plurium ostendimus, quale est "et pressi copia lactis". Plurima uero mutatione figurarum: "scio" "non ignoro" et "non me fugit" et "non me praeterit" et "quis nescit?" et "nemini dubium est". XIII. Sed etiam ex proximo mutuari licet. Nam et "intellego" et "sentio" et "uideo" saepe idem ualent quod "scio". Quorum nobis ubertatem ac diuitias dabit lectio, ut non solum quo modo occurrent sed etiam quo modo oportet utamur. XIV. Non semper enim haec inter se idem faciunt, nec sicut de intellectu animi recte dixerim "uideo", ita de uisu oculorum "intellego", nec ut "mucro" gladium, sic mucronem "gladius" ostendit. XV. Sed ut copia uerborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum uel audiendum est. Nam omnium quaecumque docemus hinc sunt exempla, potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus (cum eo qui discit perductus est ut intellegere ea sine demonstrante et sequi iam suis uiribus possit), quia quae doctor praecepit orator ostendit.

XVI. Alia uero audientis, alia legentis magis adiuuant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine ambitu rerum sed rebus incendit. Viuunt omnia enim et mouentur, excipimusque noua illa uelut nascentia cum fauore ac sollicitudine: nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur. XVII. Praeter haec uox, actio decora, commodata ut [quis] quisque locus postulabit pronuntiandi uel potentissima in dicendo ratio, et, ut semel dicam, pariter omnia docent. In lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique fauor aut ille laudantium clamor extorquet. XVIII. Pudet enim dissentire, et uelut tacita quadam uerecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et uitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent. XIX. Sed e contrario quoque accidit ut optime dictis gratiam praua iudicia non referant. Lectio libera est nec ut actionis impetus transcurrit, sed repetere saepius licet, siue dubites siue memoriae penitus adfigere uelis. Repetamus autem et tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus quo facilius digerantur, ita lectio non cruda sed multa iteratione mollita et uelut [ut] confecta memoriae imitationique tradatur.

XX. Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius uirtutes frequenter ex industria quoque occultantur. XXI. Saepe enim praeparat dissimulat insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit quae sunt in summa profutura; itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. XXII. Illud uero utilissimum, nosse eas causas quarum orationes in manus sumpserimus, et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et Aeschinis inter se contrarias, et Serui Sulpici atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassi reo Asprenate, aliasque plurimas. XXIII. Quin etiam si minus pares uidebuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro Verre. Quin etiam easdem causas ut quisque egerit utile erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiam si egisse eum Cornelius Celsus falso existimat, et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi Laeli orationes ferebantur. XXIV. Neque id statim legenti persuasum sit, omnia quae summi auctores dixerint utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum uoluptati, nec semper intendunt animum, nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio uero etiam Homerus ipse uideatur. XXV. Summi enim sunt, homines tamen, acciditque iis qui quidquid apud illos reppererunt dicendi legem putant ut deteriora imitentur (id enim est facilius), ac se abunde similes putent si uitia magnorum consequantur. XXVI. Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis uiris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intellegunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.

XXVII. Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum multique eius iudicium secuntur; neque inmerito: namque ab his in rebus spiritus et in uerbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque uelut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium †libertate† reparantur; ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. XXVIII. Meminerimus tamen non per omnia poetas esse oratori sequendos, nec libertate uerborum nec licentia figurarum: genus ostentationi comparatum, et, praeter id quod solam petit uoluptatem eamque [etiam] fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuuari: XXIX. quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta uia necessario ad eloquendi quaedam deuerticula confugiat, nec mutare [que] modo uerba, sed extendere corripere conuertere diuidere cogatur: nos uero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad uictoriam niti. XXX. Neque ego arma squalere situ ac robigine uelim, sed fulgorem in iis esse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul uisusque praestringitur, non qualis auri argentique, inbellis et potius habenti periculosus.

XXXI. Historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest. Verum et ipsa sic est legenda ut sciamus plerasque eius uirtutes oratori esse uitandas. Est enim proxima poetis, et quodam modo carmen solutum est, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur: ideoque et uerbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium euitat. XXXII. Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana breuitas, qua nihil apud aures uacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum uariis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est, neque illa Liui lactea ubertas satis docebit eum qui non speciem expositionis sed fidem quaerit. XXXIII. Adde quod M. Tullius ne Thucydiden quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum "bellicum canere", huius ore "Musas esse locutas" existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti uel historico nonnumquam nitore, dum in iis de quibus erit quaestio meminerimus non athletarum toris sed militum lacertis opus esse, nec uersicolorem illam qua Demetrius Phalereus dicebatur uti uestem bene ad forensem puluerem facere. XXXIV. Est et alius ex historiis usus, et is quidem maximus sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator; nec omnia testimonia expectet a litigatore, sed pleraque ex uetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora quod ea sola criminibus odii et gratia uacant.

XXXV. A philosophorum uero lectione ut essent multa nobis petenda uitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis honestis utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus diuinis maxime dicunt, et argumentantur acriter, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime [Socratici] praeparant. XXXVI. Sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus uersemur isdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.

XXXVII. Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi, quae in auctore quoque praecipua uirtus. Sed persequi singulos infiniti fuerit operis. XXXVIII. Quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus uersuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, qui quidem tum uiuebant, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit: quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnis et philosophos *? XXXIX. Fuit igitur breuitas illa tutissima quae est apud Liuium in epistula ad filium scripta, legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. XL. Non est dissimulanda nostri quoque iudicii summa: paucos enim uel potius uix ullum ex iis qui uetustatem pertulerunt existimo posse reperiri quin iudicium adhibentibus allaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque uetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. XLI. Nec multo aliud de nouis sentio: quotus enim quisque inueniri tam demens potest qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis sperauerit? Qui si quis est, intra primos statim uersus deprehendetur, et citius nos dimittet quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum. XLII. Sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad faciendam etiam phrasin, de qua loquimur, accommodatum.

Verum antequam de singulis loquar, pauca in uniuersum de uarietate opinionum dicenda sunt. XLIII. Nam quidam solos ueteres legendos putant, neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur uiris dignum arbitrantur; alios recens haec lasciuia deliciaeque et omnia ad uoluptatem multitudinis imperitae composita delectant. XLIV. Ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi uolunt alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant sana et uere Attica putant, quosdam elatior ingenii uis et magis concitata et plena spiritus capit, sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua differentia disseram diligentius cum de genere dicendi quaerendum erit: interim summatim quid et a qua lectione petere possint qui confirmare facultatem dicendi uolent attingam. XLV. Paucos (sunt enim eminentissimi) excerpere in animo est: facile est autem studiosis qui sint his simillimi iudicare, ne quisquam queratur omissos forte aliquos quos ipse ualde probet; fateor enim pluris legendos esse quam qui nominabuntur. Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue conuenire intendentibus ut oratores fiant existimem, persequor.

XLVI. Igitur, ut Aratus ab Ioue incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero uidemur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in paruis proprietate superauerit. Idem laetus ac pressus, iucundus et grauis, tum copia tum breuitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria uirtute eminentissimus. XLVII. Nam ut de laudibus exhortationibus consolationibus taceam, nonne uel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, uel in primo inter duces illa contentio uel dictae in secundo sententiae omnis litium atque consiliorum explicant artes? XLVIII. Adfectus quidem uel illos mites uel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age uero, non utriusque operis ingressu in paucissimis uersibus legem prohoemiorum non dico seruauit, sed constituit? Nam et beniuolum auditorem inuocatione dearum quas praesidere uatibus creditum est et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprensa facit. XLIX. Narrare uero quis breuius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit? Iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta †ceteraque quae probandi ac refutandi sunt† ita multa ut etiam qui de artibus scripserunt plurima earum rerum testimonia ab hoc poeta petant. L. Nam epilogus quidem quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari? Quid? in uerbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? - ut magni sit uiri uirtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. LI. Verum hic omnis sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, uidelicet quia durissima in materia simili comparatio est. LII. Raro adsurgit Hesiodus magnaque pars eius in nominibus est occupata, tamen utiles circa praecepta sententiae, leuitasque uerborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi. LIII. Contra in Antimacho uis et grauitas et minime uulgare eloquendi genus habet laudem. Sed quamuis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat quanto sit aliud proximum esse, aliud secundum. Panyasin, ex utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius aequare uirtutes, alterum tamen ab eo materia, alterum disponendi ratione superari. LIV. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non uenit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt, non tamen contemnendum edidit opus aequali quadam mediocritate. LV. Arati materia motu caret, ut in qua nulla uarietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi cui se parem credidit. Admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo uerum ipsam etiam urbem reformidat. LVI. Audire uideor undique congerentis nomina plurimorum poetarum. Quid? Herculis acta non bene Pisandros? Quid? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? Quid? Euphorionem transibimus? Quem nisi probasset Vergilius idem, numquam certe conditorum Chalcidico uersu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid? Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit? LVII. Nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. LVIII. Sed ad illos iam perfectis constitutisque uiribus reuertemur: quod in cenis grandibus saepe facimus, ut, cum optimis satiati sumus, uarietas tamen nobis ex uilioribus grata sit. Tunc et elegiam uacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupauit. LIX. Sed dum adsequimur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad hexin maxime pertinebit unus Archilochus. LX. Summa in hoc uis elocutionis, cum ualidae tum breues uibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque neruorum, adeo ut uideatur quibusdam quod quoquam minor est materiae esse, non ingeni uitium. LXI. Nouem uero lyricorum longe Pindarus princeps spiritu, magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum uerborumque copia et uelut quodam eloquentiae flumine: propter quae Horatius eum merito nemini credit imitabilem. LXII. Stesichorum quam sit ingenio ualidus materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum uidetur aemulari proximus Homerum potuisse, sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae uitium est. LXIII. Alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert, in eloquendo quoque breuis et magnificus et diligens et plerumque oratori similis, sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior. LXIV. Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest, praecipua tamen eius in commouenda miseratione uirtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eiusdem operis auctoribus praeferant.

LXV. Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, et si est in insectandis uitiis praecipua, plurimum tamen uirium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et uenusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. LXVI. Plures eius auctores, Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui. Tragoedias primus in lucem Aeschylus protulit, sublimis et grauis et grandilocus saepe usque ad uitium, sed rudis in plerisque et incompositus: propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permisere: suntque eo modo multi coronati. LXVII. Sed longe clarius inlustrauerunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi uia uter sit poeta melior inter plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden. LXVIII. Namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt quibus grauitas et coturnus et sonus Sophocli uidetur esse sublimior) magis accedit oratorio generi, et sententiis densus, et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et in dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus, in adfectibus uero cum omnibus mirus, tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus. LXIX. Hunc et admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quamquam in opere diuerso, Menander, qui uel unus meo quidem iudicio diligenter lectus ad cuncta quae praecipimus effingenda sufficiat: ita omnem uitae imaginem expressit, tanta in eo inueniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus personis adfectibus accommodatus. LXX. Nec nihil profecto uiderunt qui orationes quae Charisi nomine eduntur a Menandro scriptas putant. Sed mihi longe magis orator probari in opere suo uidetur, nisi forte aut illa iudicia quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoris numeris sunt absolutae. LXXI. Ego tamen plus adhuc quiddam conlaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controuersiarum plures subire personas, patrum filiorum, caelibum maritorum, militum rusticorum, diuitum pauperum, irascentium deprecantium, mitium asperorum. In quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. LXXII. Atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen, et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. Habent tamen alii quoque comici, si cum uenia legantur, quaedam quae possis decerpere, et praecipue Philemon, qui ut prauis sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.

LXXIII. Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diuersa uirtus laudem paene est parem consecuta. Densus et breuis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus: ille concitatis, hic remissis adfectibus melior, ille contionibus, hic sermonibus, ille ui, hic uoluptate. LXXIV. Theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur qui turbae quamuis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidi et ut multo infirmior, ita aliquatenus lucidior. Ephorus, ut Isocrati uisum, calcaribus eget. Clitarchi probatur ingenium, fides infamatur. LXXV. Longo post interuallo temporis natus Timagenes uel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam noua laude reparauit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.

LXXVI. Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit. Quorum longe princeps Demosthenes ac paene lex orandi fuit: tanta uis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam neruis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet inuenias. LXXVII. Plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis quo minus strictus est, carnis tamen plus habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim uilioribus, magis par. LXXVIII. His aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis sit docere, quaeras perfectius: nihil enim est inane, nihil arcessitum, puro tamen fonti quam magno flumini propior. LXXIX. Isocrates in diuerso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi ueneres sectatus est, nec inmerito: auditoriis enim se, non iudiciis compararat: in inuentione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens ut cura eius reprehendatur. LXXX. Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas uirtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos. Quin etiam Phalerea illum Demetrium, quamquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae fateor, uel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator, quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.

LXXXI. Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum siue acumine disserendi siue eloquendi facultate diuina quadam et Homerica? Multum enim supra prorsam orationem et quam pedestrem Graeci uocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphico uideatur oraculo instinctus. LXXXII. Quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? - ut ipsae sermonem finxisse Gratiae uideantur, et quod de Pericle ueteris comoediae testimonium est in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. LXXXIII. Quid reliquorum Socraticorum elegantiam? Quid Aristotelen? Quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi [usu] suauitate an inuentionum acumine an uarietate operum clariorem putem. Nam in Theophrasto tam est loquendi nitor ille diuinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur. LXXXIV. Minus indulsere eloquentiae Stoici ueteres, sed cum honesta suaserunt, tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum ualuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectarunt, oratione magnifici.

LXXXV. Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. LXXXVI. Vtar enim uerbis isdem quae ex Afro Domitio iuuenis excepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime accedere "secundus" inquit "est Vergilius, propior tamen primo quam tertio". Et hercule ut illi naturae caelesti atque inmortali cesserimus, ita curae et diligentiae uel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus uincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes longe sequentur. LXXXVII. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiae, faciant, elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis per quae nomen est adsecutus interpres operis alieni, non spernendus quidem, uerum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. LXXXVIII. Ennium sicut sacros uetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii atque ad hoc de quo loquimur magis utiles. Lasciuus quidem in herois quoque Ouidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen partibus. LXXXIX. Cornelius autem Seuerus, etiam si est uersificator quam poeta melior, si tamen (ut est dictum) ad exemplar primi fibri bellum Siculum perscripsisset, uindicaret sibi iure secundum locum. Serranum consummari mors inmatura non passa est, puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis uoluntatem. XC. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poeticum ingenium Salei Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si uacet. Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. XCI. Hos nominamus quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis uisum est esse eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis eius operibus in quae donato imperio iuuenis secesserat sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? Quis enim caneret bella melius quam qui sic gerit? Quem praesidentes studiis deae propius audirent? Cui magis suas artis aperiret familiare numen Minerua? XCII. Dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore uirtutum laus ista praestringitur. Nos tamen sacra litterarum colentis feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe uersu testamur

"inter uictrices hederam tibi serpere laurus."

XCIII. Elegia quoque Graecos prouocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime uidetur auctor Tibullus. Sunt qui Propertium malint. Ouidius utroque lasciuior, sicut durior Gallus. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. XCIV. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium "fluere lutulentum" et esse aliquid quod tollere possis putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et uerae gloriae quamuis uno libro Persius meruit. Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. XCV. Alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum uarietate mixtum condidit Terentius Varro, uir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae conlaturus quam eloquentiae. XCVI. Iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis quibusdam interpositus: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio (quamquam illi epodos interuenit) reperiatur. At lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et uarius figuris et uerbis felicissime audax. Si quem adicere uelis, is erit Caesius Bassus, quem nuper uidimus; sed eum longe praecedunt ingenia uiuentium.

XCVII. Tragoediae scriptores ueterum Accius atque Pacuuius clarissimi grauitate sententiarum, uerborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis uideri potest temporibus quam ipsis defuisse: uirium tamen Accio plus tribuitur, Pacuuium uideri doctiorem qui esse docti adfectant uolunt. XCVIII. Iam Vari Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ouidi Medea uidetur mihi ostendere quantum ille uir praestare potuerit si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos uiderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes [quem] parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. XCIX. In comoedia maxime claudicamus. Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse si Latine loqui uellent, licet Caecilium ueteres laudibus ferant, licet Terenti scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae si intra uersus trimetros stetissent): C. uix leuem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere uideatur illam solis concessam Atticis uenerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae optinuerint. Togatis excellit Afranius: utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.

CI. At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi Sallustium uerear, nec indignetur sibi Herodotus aequari Titum Liuium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem, ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt: adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendauit magis. CII. Ideoque illam inmortalem Sallusti uelocitatem diuersis uirtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse uidetur Seruilius Nonianus pares eos magis quam similes: qui et ipse a nobis auditus est, clari uir ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat. CIII. Quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse uiribus minor. CIV. Superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam uir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores - nec inmerito - Cremuti libertas, quamquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat: sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in iis quae manent. Sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.

CV. Oratores uero uel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt: nam Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non id sit propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum uel ediscendum potius putem. CVI. Quorum ego uirtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, diuidendi praeparandi probandi rationem, omnia denique quae sunt inuentionis. In eloquendo est aliqua diuersitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit adstrictius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere, illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curae plus in illo, in hoc naturae. CVII. Salibus certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus ualent, uincimus. Et fortasse epilogos illi mos ciuitatis abstulerit, sed et nobis illa quae Attici mirantur diuersa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisue, quibus nihil ille, nulla contentio est. CVIII. Cedendum uero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus est fecit. Nam mihi uidetur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse uim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. CIX. Nec uero quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum, sed plurimas uel potius omnes ex se ipso uirtutes extulit inmortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluuias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed uiuo gurgite exundat, dono quodam prouidentiae genitus in quo totas uires suas eloquentia experiretur. CX. Nam quis docere diligentius, mouere uehementius potest, cui tanta umquam iucunditas adfuit? - ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transuersum ui sua iudicem ferat, tamen ille non rapi uideatur sed sequi. CXI. Iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec aduocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae uix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata, et illa qua nihil pulchrius auditum est oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. CXII. Quare non inmerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros uero id consecutus ut Cicero iam non hominis nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat cui Cicero ualde placebit. CXIII. Multa in Asinio Pollione inuentio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia uideatur, et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest ut uideri possit saeculo prior. At Messala nitidus et candidus et quodam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, uiribus minor. CXIV. C. uero Caesar si foro tantum uacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur: tanta in eo uis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellauit appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. CXV. Multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque uir cui et mens melior et uita longior contigisset. Inueni qui Caluum praeferrent omnibus, inueni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia uerum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et grauis oratio et castigata et frequenter uehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus, fuit. CXVI. Et Seruius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. Multa si cum iudicio legatur dabit imitatione digna Cassius Seuerus, qui, si ceteris uirtutibus colorem et grauitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. CXVII. Nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira et urbanitas †et sermo†, sed plus stomacho quam consilio dedit: praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicula est. CXVIII. Sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. Verborum arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero ueterum habere non timeas: hic concitatior, sed in cura uerborum nimius et compositione nonnumquam longior et tralationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. CXIX. Nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem uelle optima crederes, auditus tamen maior: nam et uocis quantam in nullo cognoui felicitas, et pronuntiatio uel scaenis suffectura, et decor, omnia denique ei quae sunt extra superfuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, priuatis tamen causis quam publicis melior. CXX. Iulio Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret: adiecisset enim atque adiciebat ceteris uirtutibus suis quod desiderari potest, id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. CXXI. Ceterum interceptus quoque magnum sibi uindicat locum, ea est facundia, tanta in explicando quod uelit gratia, tam candidum et leue et speciosum dicendi genus, tanta uerborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. CXXII. Habebunt qui post nos de oratoribus scribent magnam eos qui nunc uigent materiam uere laudandi: sunt enim summa hodie quibus inlustratur forum ingenia. Namque et consummati iam patroni ueteribus aemulantur et eos iuuenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.

CXXIII. Supersunt qui de philosophia scripserint: quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. Idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit. Egregius uero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum: scias eum sentire quae dicit. CXXIV. Scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis; in Epicuriis leuis quidem sed non iniucundus tamen auctor est Catius. CXXV. Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli, propter uulgatam falso de me opinionem qua damnare eum et inuisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum et omnibus uitiis fractum dicendi genus reuocare ad seueriora iudicia contendo: tum autem solus hic fere in manibus adulescentium fuit. CXXVI. Quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diuersi sibi conscius generis placere se in dicendo posse quibus illi placerent diffideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant quantum ille ab antiquis descenderat. CXXVII. Foret enim optandum pares ac saltem proximos illi uiro fieri. Sed placebat propter sola uitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat: deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. CXXVIII. Cuius et multae alioqui et magnae uirtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis quibus inquirenda quaedam mandabat deceptus est. Tractauit etiam omnem fere studiorum materiam: CXXIX. nam et orationes eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen uitiorum insectator fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque eo perniciosissima quod abundant dulcibus uitiis. CXXX. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio: nam si aliqua contempsisset, si †parum† non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur. CXXXI. Verum sic quoque iam robustis et seueriore genere satis firmatis legendus, uel ideo quod exercere potest utrimque iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset: digna enim fuit illa natura quae meliora uellet; quod uoluit effecit.

2

I. Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et uerborum sumenda copia est et uarietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum uirtutum omnium mens derigenda. Neque enim dubitari potest quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut inuenire primum fuit estque praecipuum, sic ea quae bene inuenta sunt utile sequi. II. Atque omnis uitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi uelimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri secuntur, sic musici uocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur, omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari uidemus. III. Et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio adprehenditur nocet.

IV. Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, uel quia pigri est ingenii contentum esse iis quae sint ab aliis inuenta. Quid enim futurum erat temporibus illis quae sine exemplo fuerunt si homines nihil nisi quod iam cognouissent faciendum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inuentum. V. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus inuenisse eos qui quaesierunt? VI. Et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderint, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? Quem ad modum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant. VII. Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Liuium Andronicum, nihil in historiis supra pontificum annales haberemus; ratibus adhuc nauigaremus, non esset pictura nisi quae lineas modo extremas umbrae quam corpora in sole fecissent circumscriberet. VIII. Ac si omnia percenseas, nulla sit ars qualis inuenta est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat: nihil autem crescit sola imitatione. IX. Quod si prioribus adicere fas non est, quo modo sperare possumus illum oratorem perfectum: cum in iis quos maximos adhuc nouimus nemo sit inuentus in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent. X. Nam qui hoc agit, ut prior sit, forsitan, etiam si non transierit, aequabit. Eum uero nemo potest aequare cuius uestigiis sibi utique insistendum putat: necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem: tantam enim difficultatem habet similitudo ut ne ipsa quidem natura in hoc ita eualuerit, ut non res quae simillimae quaeque pares maxime uideantur utique discrimine aliquo discernantur. XI. Adde quod quidquid alteri simile est necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum ueris adfectibus. Quod in orationibus quoque euenit. Namque iis quae in exemplum adsumimus subest natura et uera uis, contra omnis imitatio facta est et ad alienum propositum commodatur. XII. Quo fit ut minus sanguinis ac uirium declamationes habeant quam orationes, quod in illis uera, in his adsimulata materia est. Adde quod ea quae in oratore maxima sunt imitabilia non sunt, ingenium, inuentio, uis, facilitas et quidquid arte non traditur. XIII. Ideoque plerique, cum uerba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se quae legerunt effingi arbitrantur, cum et uerba intercidant inualescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout oportune proprieque aut secus conlocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa uarietate gratissima.

XIV. Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierint: tum in ipsis quos elegerimus quid sit ad quod nos efficiendum comparemus. XV. Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua uitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa: atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. Nec uero saltem iis quibus ad euitanda uitia iudicii satis fuit sufficiat imaginem uirtutis effingere et solam, ut ita dixerim, cutem uel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. XVI. Hoc autem iis accidit qui non introspectis penitus uirtutibus ad primum se uelut aspectum orationis aptarunt: et cum iis felicissime cessit imitatio, uerbis atque numeris sunt non multum differentes, uim dicendi atque inuentionis non adsecuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima uirtutibus uitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus neglegentes. XVII. Ideoque qui horride atque incomposite quid libet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt, qui carent cultu atque sententiis, Atticis; scilicet [qui] praecisis conclusionibus obscuri Sallustium atque Thucydiden superant, tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur; otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse. XVIII. Noueram quosdam qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo uiri sibi uiderentur si in clausula posuissent "esse uideatur". Ergo primum est ut quod imitaturus est quisque intellegat, et quare bonum sit sciat.

XIX. Tum in suscipiendo onere consulat suas uires. Nam quaedam sunt imitabilia quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diuersitas repugnet: ne cui tenue ingenium erit sola uelit fortia et abrupta, cui forte quidem sed indomitum amore subtilitatis et uim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur: nihil est enim tam indecens quam cum mollia dure fiunt. XX. Atque ego illi praeceptori quem institueram in libro secundo credidi non ea sola docenda esse ad quae quemque discipulorum natura compositum uideret: nam is et adiuuare debet quae in quoque eorum inuenit bona et quantum fieri potest adicere quae desunt et emendare quaedam et mutare. Rector enim est alienorum ingeniorum atque formator; difficilius est naturam suam fingere. XXI. Sed ne ille quidem doctor, quamquam omnia quae recta sunt uelit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen cui naturam obstare uiderit laborabit.

Id quoque uitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus. XXII. Sua cuique proposito lex, suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune: id imitemur quod commune est.

XXIII. Etiam hoc solet incommodi accidere iis qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si tenuitas aut iucunditas, in asperis grauibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diuersa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia mouendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque diuersa inter se ratio est. XXIV. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie quem per omnia sequatur addicere. Longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii (plurima ille). XXV. Sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. Quid ergo? non est satis omnia sic dicere quo modo M. Tullius dixit? Mihi quidem satis esset si omnia consequi possem. Quid tamen noceret uim Caesaris, asperitatem Caeli, diligentiam Pollionis, iudicium Calui quibusdam in locis adsumere? XXVI. Nam praeter id quod prudentis est quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentis uix aliqua pars sequitur; ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quo quidque loco conueniat aptemus.

XXVII. Imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in uerbis. Illuc intendenda mens, quantum fuerit illis uiris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi uideantur data, ad uictoriam spectent: quid agatur prohoemio, quae ratio et quam uaria narrandi, quae uis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis mouendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima cum sequitur, non cum arcessitur. Haec si peruiderimus, tum uere imitabimur. XXVIII. Qui uero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat si quid redundabit, is erit quem quaerimus perfectus orator: quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersunt quam illis qui adhuc summi sunt contigerunt. Nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.

3

I. Et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur: in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris, sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. Nec inmerito M. Tullius hunc "optimum effectorem ac magistrum dicendi" uocat, cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de Oratore adsignando iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit. II. Scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum. Nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus et fundit uberius et fidelius continet. Nam sine hac quidem constantia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et uerba in labris nascentia. III. Illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes uelut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus cum res exiget proferantur. Vires faciamus ante omnia quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur. IV. Nihil enim rerum ipsa natura uoluit magnum effici cito, praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius uisceribus parentis continerentur.

Sed cum sit duplex quaestio, quo modo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. V. Sit primo uel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inuentis, dispositio probatis: dilectus enim rerum uerborumque agendus est et pondera singulorum examinanda. Post subeat ratio conlocandi uersenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet uerbum occupet locum. VI. Quae quidem ut diligentius exequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. Nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro uires, et uelut repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi fieri uidemus, ut conatum longius petant, et ad illud quo contenditur spatium cursu ferantur, utque in iaculando bracchia reducimus et expulsuri tela neruos retro tendimus. VII. Interim tamen, si feret flatus, danda sunt uela, dum nos indulgentia illa non fallat; omnia enim nostra dum nascuntur placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitatem. VIII. Sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse uersus auctor est Varius. Oratoris quidem alia condicio est: itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. IX. Nam primum hoc constituendum, hoc optinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, uerba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. X. Summa haec est rei: cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito. Sed tum maxime cum facultas illa contigerit resistamus, ut prouideamus et ferentis equos frenis quibusdam coerceamus, quod non tam moram faciet quam nouos impetus dabit. Neque enim rursus eos qui robur aliquod in stilo fecerint ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto. XI. Nam quo modo sufficere officiis ciuilibus possit qui singulis actionum partibus insenescat? Sunt autem quibus nihil sit satis: omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit uelint, increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem. XII. Nec promptum est dicere utros peccare ualidius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adulescentibus frequenter ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua de re memini narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae uirum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum. XIII. Is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus illa propinquitate. Is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte uidisset, interrogauit quae causa frontis tam adductae. XIV. Nec dissimulauit adulescens tertium iam diem esse quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inueniret exordium: quo sibi non praesens tantum dolor sed etiam desperatio in posterum fieret. Tum Florus adridens "numquid tu" inquit "melius dicere uis quam potes?" XV. Ita se res habet: curandum est ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate: ad profectum enim opus est studio, non indignatione. Vt possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio: si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes expectauerimus quid obueniat, sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti humano quodam modo ad scribendum accesserimus. Sic nobis et initia et quae secuntur natura ipsa praescribit. XVI. Certa sunt enim pleraque, et nisi coniueamus in oculos incurrunt: ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt unde incipiant: quo pudendum est magis si difficultatem facit doctrina. Non ergo semper putemus optimum esse quod latet: inmutescamus alioqui, si nihil dicendum uideatur nisi quod non inuenimus. XVII. Diuersum est huic eorum uitium qui primo decurrere per materiam stilo quam uelocissimo uolunt, et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt: hanc siluam uocant. Repetunt deinde et componunt quae effuderant: sed uerba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit leuitas. XVIII. Protinus ergo adhibere curam rectius erit, atque ab initio sic opus ducere ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. Aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia ualet.

Satis apparet ex eo quod hanc scribentium neglegentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. XIX. Nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus: ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentis. XX. Quo fit ut non rudia tantum et fortuita, sed inpropria interim, dum sola est conectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. At idem ille qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in legendo uelut offensator fuerit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur. XXI. Tum illa quae altiorem animi motum secuntur quaeque ipsa animum quodam modo concitant, quorum est iactare manum, torquere uultum, †simul et† interim obiurgare, quaeque Persius notat cum leuiter dicendi genus significat ("nec pluteum" inquit "caedit nec demorsos sapit unguis") etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. XXII. Denique, ut semel quod est potentissimum dicam, secretum, quod dictando perit, atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime conuenire nemo dubitauerit. Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora siluasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. XXIII. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator uidetur esse secessus. Namque illa quae ipsa delectant necesse est auocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri quod propositum erat. XXIV. Quare siluarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae uolucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius uoluptas ista uideatur cogitationem quam intendere. XXV. Demosthenes melius, qui se in locum ex quo nulla exaudiri uox et ex quo nihil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum et lumen unum uelut †rectos† maxime teneat. XXVI. Sed cum in omni studiorum genere, tum in hoc praecipue bona ualetudo quaeque eam maxime praestat frugalitas necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborem conuertimus. Cui tamen non plus inrogandum est quam quod somno supererit aut non deerit. XXVII. Obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde si uacet lucis spatia sufficiunt: occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti uenimus, optimum secreti genus.

XXVIII. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim si quid obstrepet abiciendi codices erunt et deplorandus dies, uerum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient uincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum derexeris, nihil eorum quae oculis uel auribus incursant ad animum perueniet. XXIX. An uero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obuios non uideamus et itinere deerremus: non consequemur idem si et uoluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis uacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus. XXX. Quare in turba, itinere, conuiuiis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. Quid alioqui fiet cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus? Propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus inlideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expauescere.

XXXI. Illa quoque minora (sed nihil in studiis paruum est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte uisus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuuant aciem, ita crebra relatione, quoad intinguntur calami, morantur manum et cogitationis impetum frangunt. XXXII. Relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt uacuae tabellae, in quibus libera adiciendi sit excursio. Nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt, aut certe nouorum interpositione priora confundant. Ne latas quidem ultra modum esse ceras uelim, expertus iuuenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones quia illos numero uersuum metiebatur, idque uitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum. XXXIII. Debet uacare etiam locus in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis quam qui sunt in manibus loci, occurrere. Inrumpunt enim optimi nonnumquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae sui intentos ab alia inuentione declinant: ideoque optime sunt in deposito.

4

I. Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima: neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere cum delet. Huius autem operis est adicere detrahere mutare. Sed facilius in iis simpliciusque iudicium quae replenda uel deicienda sunt: premere uero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere duplicis operae: nam et damnanda sunt quae placuerant et inuenienda quae fugerant. II. Nec dubium est optimum esse emendandi genus si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post interuallum uelut noua atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tamquam recentes fetus blandiantur. III. Sed neque hoc contingere semper potest, praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentis usus necesse est, et ipsa emendatio finem habet. Sunt enim qui ad omnia scripta tamquam uitiosa redeant, et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguia et cura peiora. IV. Sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis quoque esse debet modus. Nam quod Cinnae Zmyrnam nouem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis qui parcissime decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit si tam tardum fuerit auxilium.

5

I. Proximum est ut dicamus quae praecipue scribenda sint hexin parantibus. Non est huius quidem operis ut explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est iam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus), sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime ueniat.

II. Vertere Graeca in Latinum ueteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse: id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere tralatos: id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. III. Et manifesta est exercitationis huiusce ratio. Nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt et hos transferentibus uerbis uti optimis licet: omnibus enim utimur nostris. Figuras uero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac uarias excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt.

IV. Sed et illa ex Latinis conuersio multum et ipsa contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. Nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et uerba poetica libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis sententiis adicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa substringere. Neque ego paraphrasin esse interpretationem tantum uolo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. Ideoque ab illis dissentio qui uertere orationes Latinas uetant quia optimis occupatis quidquid aliter dixerimus necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum aliquid illis quae dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici nisi semel non possit. VI. Nisi forte histrionum multa circa uoces easdem uariare gestus potest, orandi minor uis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed esto neque melius quod inuenimus esse neque par, est certe proximis locus. VII. An uero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnumquam sententias? - nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus uiam: nunc uero innumerabiles sunt modi, plurimaeque eodem uiae ducunt. VIII. Sua breuitati gratia, sua copiae, alia tralatis uirtus, alia propriis, hoc oratio recta, illud figura declinata commendat. Ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. Quid quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? Non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et quantum uirtutis habeant uel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.

IX. Nec aliena tantum transferre, sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque uersemus quam numerosissime, uelut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent. X. Plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam illa multiplici personarum causarum temporum locorum dictorum factorum diuersitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus ex quibus aliquam adprehendas offerentibus. XI. Illud uirtutis indicium est, fundere quae natura contracta sunt, augere parua, uarietatem similibus uoluptatem expositis dare, et bene dicere multa de paucis.

In hoc optime facient infinitae quaestiones, quas uocari thesis diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat. XII. His confinis est destructio et confirmatio sententiarum. Nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re, idem de iudicio rei quaeri potest. Tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. Nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractauerit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnis causas gratus: omnes enim generalibus quaestionibus constant. XIII. Nam quid interest Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit reus sit, an quaeramus "uioleturne maiestas si magistratus rogationem suam populo ipse recitarit"? "Milo Clodium rectene occiderit" ueniat in iudicium, an "oporteatne insidiatorem interfici uel perniciosum rei publicae ciuem, etiam si non insidietur"? "Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio" an "conueniatne res talis bono uiro"? De personis iudicatur, sed de rebus contenditur. XIV. Declamationes uero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad ueritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quae inuentionem dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus: alitur enim atque enitescit uelut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renouatur. XV. Quapropter historiae nonnumquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. Ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur. XVI. Ideoque mihi uidetur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. Nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.

XVII. Sed quem ad modum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantis reficit ac reparat haec uelut sagina dicendi, sic adulescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo ut difficilis ab his digressus sit adsuefacere, ne ab illa in qua prope consenuerunt umbra uera discrimina uelut quendam solem reformident. XVIII. Quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem optinenti causa in foro esset oranda, inpense petierit uti subsellia in basilicam transferrentur: ita illi caelum nouum fuit ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus uideretur. XIX. Quare iuuenis qui rationem inueniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis si docere sciant et uelint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat quem sequatur, quem imitetur: iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis cui destinatur frequens spectator. XX. Tum causas uel easdem quas agi audierit stilo et ipse componat, uel etiam alias, ueras modo, et utrimque tractet et, quod in gladiatoribus fieri uidemus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere ueteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.

XXI. Citius autem idoneus erit iuuenis quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse ueritati et per totas ire materias quarum nunc facillima et maxime fauorabilia decerpunt. Obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium. XXII. Sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit, et nimiam loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controuersia, non, ut quidam uolunt, quae in rerum natura, dicantur, et uel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem uel materias diuidere permittet. XXIII. Diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae. Propter quod accidit ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt seruent suam legem, iuuenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus: quo fit ut, timentes ne sequentia perdant, priora confundant.

6

I. Proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa uires ab hoc accipit et est inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi. Nam scribere non ubique nec semper possumus, cogitationi temporis ac loci plurimum est. Haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur: haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuuatur: haec inter medios rerum actus aliquid inuenit uacui nec otium patitur. II. Neque uero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed uerba etiam copulat, totamque ita contexit orationem ut ei nihil praeter manum desit: nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius quae nulla scribendi securitate laxantur.

Sed ne ad hanc quidem uim cogitandi perueniri potest aut subito aut cito. III. Nam primum facienda multo stilo forma est quae nos etiam cogitantis sequatur: tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo quae reddi fideliter possint, mox per incrementa, tam modica ut onerari se labor ille non sentiat, augenda uis et exercitatione multa continenda est; quae quidem maxima ex parte memoria constat, ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt: IV. eo tamen peruenit ut is cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus, tantum consequatur ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem seruent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit quae cogitauerant ad uerbum in agendo rettulisse.

V. Sed si forte aliqui inter dicendum offulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. Neque enim tantum habent curae ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur. Ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus. VI. Nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. Quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuuare possit. Id autem fiet memoriae uiribus, ut illa quae complexi animo sumus fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant prouidere: alioqui uel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem. VII. Peius enim quaeritur retrorsus, quia dum illa desideramus ab aliis auertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex materia. Plura sunt autem, si utrimque quaerendum est, quae inueniri possunt quam quae inuenta sunt.

7

I. Maximus uero studiorum fructus est et uelut †primus quidam plius† longi laboris ex tempore dicendi facultas; quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia ciuilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera conuertet. Vix enim bonae fidei uiro conuenit auxilium in publicum polliceri quod praesentissimis quibusque periculis desit, * intrare portum ad quem nauis accedere nisi lenibus uentis uecta non possit: II. siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates uel apud magistratus uel repraesentatis iudiciis continuo agendi. Quarum si qua, non dico cuicumque innocentium ciuium, sed amicorum ac propinquorum alicui euenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus uocem, statimque si non succurratur perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa uerba fabricentur et memoriae insidant et uox ac latus praeparetur? III. Quae uero patitur hoc ratio, ut quisquam sit orator aliquando? Mitto casus: quid cum aduersario respondendum erit fiet? Nam saepe ea quae opinati sumus et contra quae scripsimus fallunt, ac tota subito causa mutatur, atque ut gubernatori ad incursus tempestatium, sic agenti ad uarietatem causarum ratio mutanda est. IV. Quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto confitendum est praeteritum laborem cui semper idem laborandum est. Neque ego hoc ago, ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. Id autem maxime hoc modo consequemur.

V. Nota sit primum dicendi uia: neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus quo sit et qua perueniendum. Nec satis est non ignorare quae sint causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quamquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps: quae ita sunt natura copulata ut mutari aut interuelli sine confusione non possint. VI. Quisquis autem uia dicet, utetur ante omnia rerum ipsa serie uelut duce, propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus seruant. Deinde quid quoque loco quaerant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur, nec confundent ex diuersis orationem uelut salientes huc illuc nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra diuisionem nullus potest, et expletis pro facultate omnibus quae proposuerint peruenisse se ad ultimum sentient.

VII. Et haec quidem ex arte; illa uero ex studio, ut copiam sermonis optimi, quem ad modum praeceptum est, comparemus, multo ac fideli stilo sic formetur oratio ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus. VIII. Nam consuetudo et exercitatio facilitates maxime parit: quae si paulum intermissa fuerit, non uelocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit atque concurrit. Quamquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus, semperque nostram uocem prouisa et formata cogitatio excipiat: IX. uix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat ut inuentioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum uerborumque, tum iis quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita uocis pronuntiationis gestus obseruatione una sufficiat. X. Longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur, ut, donec perueniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque breuia illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.

XI. Est igitur usus quidam inrationalis, quam Graeci ἄλογον τριβήν uocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione uersus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia uident quam priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scaenis pilariorum ac uentilatorum, ut ea quae emiserint ultro uenire in manus credas et qua iubentur decurrere. XII. Sed hic usus ita proderit si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se rationem non habet in ratione uersetur. Nam mihi ne dicere quidem uidetur nisi qui disposite ornate copiose dicit, sed tumultuari. XIII. Nec fortuiti sermonis contextum mirabor umquam, quem iurgantibus etiam mulierculis uideamus superfluere: cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit. XIV. Deum tunc adfuisse cum id euenisset ueteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non reuertuntur. Vtique uero, cum infelix illa uerborum cauillatio accessit et cursus ad singula uestigia restitit, non potest ferri contorta uis, sed, ut optime uocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.

XV. Quare capiendae sunt illae de quibus dixi rerum imagines, quas uocari φαντασίας indicauimus, omniaque de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus, habenda in oculis, in adfectus recipienda: pectus est enim quod disertos facit, et uis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sunt aliquo adfectu concitati, uerba non desunt. XVI. Tum intendendus animus non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas, ut, si per aliquam rectam uiam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum uidemus, sed usque ad ultimum. Addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque uideri potest quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnis arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur. XVII. Namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quamquam plurimum habeat in se uoluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur. XVIII. Nec quisquam tantum fidat ingenio ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a paruis initiis paulatim perducemus ad summam; quae neque perfici neque contineri nisi usu potest: XIX. ceterum peruenire eo debet ut cogitatio non utique melior sit ea, sed tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo multi sint consecuti, sed etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est, non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hanc spem qui foro praeparantur utile exemplum. XX. Neque uero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breue saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi sumus dispicienda sumamus; quod quidem in iudiciis ac foro datur semper: neque enim quisquam est qui causam quam non didicerit agat. XXI. Declamatores quosdam peruersa ducit ambitio ut exposita controuersia protinus dicere uelint, quin etiam, quod est in primis friuolum ac scaenicum, uerbum petant quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet inuicem eloquentia, et qui stultis uideri eruditi uolunt, stulti eruditis uidentur. XXII. Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et uis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura uerborum, si consequi utrumque non dabitur. Tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac uelut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non haesitare uideamur. XXIII. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget uentus, deinde paulatim simul euntes aptabimus uela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani uerborum torrenti dare quasi tempestatibus quo uolent auferendum.

XXIV. Sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur; ars enim semel percepta non carpitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit: promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti (rarum est enim ut satis se quisque uereatur): uel soli tamen dicamus potius quam non omnino dicamus. XXV. Est et illa exercitatio cogitandi totasque materias uel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte maioris utilitatis quam haec proxima: XXVI. diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere ueremur. Rursus in alia plus prior confert, uocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. XXVII. Studendum uero semper et ubique. Neque enim fere tam est ullus dies occupatus ut nihil lucratiuae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit: siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. XXVIII. Ne id quidem tacendum est, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam neglegentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe numquam est magis quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim seruabitur pondus et innatans illa uerborum facilitas in altum reducetur, sicut rustici proximas uitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. XXIX. Ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, inuicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo quotiens licebit, si id non dabitur cogitandum: ab utroque exclusi debent tamen ita dicere ut neque deprensus orator neque litigator destitutus esse uideatur.

XXX. Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant: quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inuenti forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Seruio Sulpicio, cuius tres orationes extant: sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis uideantur esse compositi. XXXI. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc breuem adnotationem, libellosque qui uel manu teneantur et ad quos interim respicere fas sit. XXXII. Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, uel in iis quae scripserimus [uel in] summas in commentarium et capita conferre. Facit enim ediscendi neglegentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto quod non simus memoria persecuturi: nam hic quoque accidit ut reuocet nos cogitatio ad illa elaborata, nec sinat praesentem fortunam experiri. XXXIII. Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit noua. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda [de is quia sunt].