I
1. Vtcumque potuimus ueritatem scrutari, ea quae uidere licuit per aetatem, uel perplexe interrogando uersatos in medio scire, narrauimus ordine casuum exposito diuersorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro uirium captu limatius absoluemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim laudanda est breuitas cum moras rumpens intempestiuas nihil subtrahit cognitioni gestorum. 2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad uixerat igneus turbarum incentor raptos eius calceos uehens equorum permutatione ueloci, ut nimietate cogendi quosdam extingueret, praecursorius index Mediolanum aduenit ingressusque regiam ante pedes proiecit Constantii uelut spolia regis occisi Parthorum et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more conlato uirtutem felicitatemque imperatoris extollebant in Caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum licet diuersis temporibus duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus. 3. quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus inmunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans confestim a iustitia declinauit ita intemperanter, ut (r) Aeternitatem meam" aliquotiens subsereret ipse dictando scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret, quod dicentibus aliis indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem ciuilium principum formare uitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa. 4. namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante magnus somniabat Alexander, id reputasset legens uel audiens quod - ut docent mathematici concinentes - ambitus terrae totius, quae nobis uidetur inmensa, ad magnitudinem uniuersitatis instar breuis optinet puncti.
II
1. Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem sonante periculorum iudicialium tuba in crimen laesae maiestatis arcessebatur Vrsicinus adulescente magis magisque contra eius salutem liuore omnibus bonis infesto. 2. hac enim superabatur difficultate quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabilis imperatoris aures occlusae patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito ante dictum ducem domi forisque desiderari ut formidolosum Persicae genti fingebant. 3. sed contra accidentia uir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectus cauens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciuerant ut ad successores officiorum more poscente solent transire lictores. 4. inpugnabat autem eum per fictae benignitatis inlecebras collega et uirum fortem propalam saepe appellans Arbetio ad innectendas letales insidias uitae simplici perquam callens et ea tempestate nimium potens. ut enim subterraneus serpens foramen subsidens occultum adsultu subito singulos transitores obseruans incessit, ita ille ab ima sorte etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus inexplebili quodam laedendi proposito conscientiam polluebat. 5. igitur paucis arcanorum praefectis consciis latenter cum imperatore sententia diu digesta id sederat, ut nocte uentura procul a conspectu militarium raptus Vrsicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus in conluuione illa Neroniani saeculi, prouinciarum fidus defensor et cautus. 6. quibus ita conpositis cum ad hoc destinati praedictum tempus opperirentur, consilio in lenitudinem flexo facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est. 7. Indeque ad Iulianum recens perductum calumniarum uertitur machina memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo in Cappadocia posito ad Asiam demigrarat liberalium desiderio doctrinarum et per Constantinopolim transeuntem uiderat fratrem. 8. qui cum obiecta dilueret ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando adsentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina ductus ad Comum oppidum Mediolano uicinum ibique paulisper moratus procudendi ingenii causa, ut cupidine flagrauit, ad Graeciam ire permissus est. 9. nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae dispiceres secundis auibus contigisse, dum punirentur ex iure, uel tamquam inrita diffluebant et uana. sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum isdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes absolutionem pretiis mercarentur immensis: tenues uero, quibus exiguae res erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. ideoque et ueritas mendaciis uelabatur et ualuere pro ueris aliquotiens falsa. 10. Perductus est isdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem concitoremque interdum ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo euolutus abscessit.
III
1. Haec dum Mediolani aguntur, militarium cateruae ab oriente perductae sunt Aquileiam cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus spiritum trahentes exiguum uiuendique moras per aerumnas detestati multiplices. arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps. 2. ad quos audiendos Arboreus missus est et Eusebius cubiculi tunc praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti. qui nulla perspicacitate sine innocentium sontiumque differentia alios uerberibus uel tormentis adflictos exulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis. impletisque funerum bustis reuersi uelut ouantes gesta rettulerunt ad principem erga haec et similia palam obstinatum et grauem. 3. uehementius tunc et deinde Constantius quasi praescriptum fatorum ordinem conuulsurus recluso pectore patebat insidiantibus multis. unde rumorum aucupes subito extitere conplures, honorum uertices ipsos ferinis morsibus adpetentes posteaque pauperes et diuites indiscrete: non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala uexantes. 4. inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic origine Persa, ille natus in Dacia: notarius ille, hic a ministro triclinii rationalis. et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in conplicandis calumniarum nexibus erat indissolubili ira, inuentorum sese uarietate dispendens, ut in conluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae. 5. Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut clam mordax canis interna saeuitia submissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si per quietem quisquam, ubi fusius natura uagatur, uidisse aliquid amico narrasset, id uenenatis artibus coloratum in peius patulis imperatoris auribus infundebat et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, graui mole criminis pulsabatur. 6. haec augente uulgatius fama tantum aberat, ut proderet quisquam uisa nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos 4 nati non essent, ubi memorantur somnia non uideri, quod unde eueniat rerum scientissimis relinquamus. 7. Inter has quaestionum suppliciorumque species diras in Illyrico exoritur alia clades ad multorum pericula ex uerborum inanitate progressa. in conuiuio Africani Pannoniae secundae rectoris apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam arbitrum adesse nullum existimantes licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant: quibus alii optatam permutationem temporum aduentare ueluti e praesagiis adfirmabant, non nulli maiorum auguria sibi portendi incogitabili dementia promittebant. 8. e quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente praecipiti stolidus rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tunc principem, ultimorum semper auidum hominem et coalita prauitate famosum. 9. qui confestim quasi pinnis elatus ad comitatum principis aduolauit eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem ita acriter inflammauit, ut sine deliberatione ulla Africanus et omnes letalis mensae participes iuberentur rapi sublimes. quo facto delator funestus uetita ex more humano ualidius cupiens biennio id quod agebat, ut postularat, continuare praeceptus est. 10. missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis, ut mandatum est, perducebat. sed ubi uentum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore uacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae feruentis in taberna relictus dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum... casu repertum inpegit statimque extractis uitalibus interiit. 11. residui ducti Mediolanum excruciatique tormentis et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos iussi sunt attineri poenalibus claustris sub absolutionis aliqua spe licet incerta protectores uero pronuntiati uertere solum exilio, ut Marino isdem consciis mori permisso, ueniam Arbetione meruere precante.
IV
1. Re hoc modo finita... et Lentiensibus, Alamannicis pagis indictum est bellum conlimitia saepe Romana latius inrumpentibus, ad quem procinctum imperator egressus in Raetias camposque uenit Caninos, et digestis diu consiliis id uisum est honestum et utile, ut eo cum militis parte Arbetio magister equitum, cum ualidiore exercitus manu relegens margines lacus Brigantiae pergeret protinus barbaris congressurus. cuius loci figuram breuiter, quantum ratio patitur, designabo. 2. Inter montium celsorum amfractus inmani pulsu Rhenus exoriens per praeruptos scopulos extenditur nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus, et nauigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti. 3. Iamque ad planiora solutus altaque diuortia riparum adradens lacum inuadit rotundum et uastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum parique paene spatio late diffusum horrore siluarum squalentium inaccessum, - nisi qua uetus illa Romana uirtus et sobria iter conposuit latum - barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante. 4. hanc ergo paludem spumosis strependo uerticibus amnis inrumpens et undarum quietem permeans pigram, mediam uelut finali intersecat libramento et tamquam elementum perenni discordia separatum nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, uocabulo et uiribus absoluitur integris nec contagia deinde ulla perpetiens oceani gurgitibus intimatur. 5. quodque est impendio mirum, nec stagnum aquarum rapido transcursu mouetur nec limosa subluuie tardatur properans flumen, et confusum misceri non potest corpus: quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla ui credebatur posse discerni. 6. sic Alpheus oriens in Arcadia cupidine fontis Arethusae captus scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia progreditur nymphae. 7. Arbetio qui adventus barbarorum nuntiaret non exspectans dum adessent, licet sciret orta bellorum, in occultas delatus insidias stetit immobilis malo repentino perculsus. 8. namque improvisi e latebris hostes exiliunt et sine parsimonia quicquid offendi poterat, telorum genere multiplici configebant: nec enim resistere nostrorum quisquam potuit nec aliud uitae subsidium nisi discessu sperare ueloci. quocirca uulneribus declinandis intenti inconposito agmine milites huc et illuc dispalantes terga ferienda dederunt. plerique tamen per angustas semitas sparsi periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti reuoluta iam luce redintegratis uiribus agmini quisque proprio sese consociauit. in quo casu ita tristi et inopino abundans numerus armatorum et tribuni desiderati sunt decem. 9. ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana adimente matutina nebula lucem strictis mucronibus discurrebant frendendo minas tumidas intentantes. egressique repente Scutarii cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam. 10. uerum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent et intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens uicem armaturarum rectoris et Seniachus qui equestrem turmam comitum tuebatur et Bappo ducens Promotos. 11. Qui cum commissis sibi militibus pro causa communi uelut propria Deciorum veterum exemplo instarque fluminis hostibus superfusi non iusto proelio sed discursionibus rapidis uniuersos in fugam coegere foedissimam. qui dispersi laxatis ordinibus dumque elabi properant impediti corpora nudantes intecta gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur. 12. multique cum equis interfecti iacentes etiam tum eorum dorsis uidebantur innexi: quo uiso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cauendi inmemores proterebant barbaram plebem, nisi quos fuga exemerat morti, calcantes cadauerum strues et perfusi sanie peremptorum. 13. hocque exitu proelio terminato imperator Mediolanum ad hiberna ouans reuertit et laetus.
V
1. Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari prouinciarum malo calamitatum turbo nouarum extincturus omnia simul, ni fortuna moderatrix humanorum casuum motum euentu celeri consummauit inpendio formidatum. 2. cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia barbaris licenter grassantibus nullo iuuante perferrent, Siluanus pedestris militiae rector ut efficax ad haec corrigenda principis iussu perrexit Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret. 3. Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. hoc inpetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, seruabat epistulas ut perniciosum aliquid in tempore moliretur. 4. memorato itaque duce Gallias ex re publica discursante barbarosque propellente iam sibi diffidentes et trepidantes idem Dynamius inquietius agens ut uersutus et in fallendo exercitatus fraudem comminiscitur inpiam subornatore et conscio, ut iactauere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite rei priuatae, cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari praefectus, et peniculo serie litterarum abstersa, sola incolumi relicta subscriptione alter multum a uero illo dissonans superscribitur textus: uelut Siluano rogante uerbis obliquis hortanteque amicos agentes intra palatium, uel priuatos - inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures - ut se altiora coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuvarent. 5. Hunc fascem ad arbitrium figmenti conpositum, uitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, auido scrutari haec et similia, censuit offerendum... solus ingressus intimum capto e re tempore, deinde sperans ut peruigilem salutis eius custodem et cautum lectaque in consistorio astu callido consarcinata materia tribuni iussi sunt custodiri, et de prouinciis duci priuati, quorum epistulae nomina designabant. 6. confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium rector collegis adhibitis strepebat inmaniter circumueniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, uelocius iuberetur ire ducturus Siluanum adgredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt: uel contra se paria promittente Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum. 7. testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui mitteretur externus, suopte ingenio Siluanus etiam nulla re perterrente timidior conposita forte turbabit. 8. Et quamquam utilia moneret et necessaria, uentis tamen loquebatur incassum. namque Arbetione auctore Apodemius ad eum uocandum cum litteris mittitur inimicus bonorum omnium diuturnus et grauis. qui incidentia parvi ducens cum uenisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec uiso Siluano nec oblatis scriptis ut ueniret admonito remansit adscitoque rationali quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et seruos hostili tumore uexabat. 9. inter haec tamen dum praesentia Siluani speratur et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento ualidiore impie structorum adsereret fidem, conpositas litteras his concinentes, quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis nomine Siluani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta. 10. qui cum haec legisset, haerens et ambigens dia quidnam id esset - nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat conlocutos - epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum misit obsecrans, ut doceret aperte quae uellet, non ita perplexe: nec enim intellexisse firmabat ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius. 11. haec Malarichus subito nanctus etiam tunc squalens et maestus suamque et popularis Siluani uicem grauiter ingemiscens adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur: tumultuabaturque patefactis insidiis retectaque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum adpetebatur. 12. hisque cognitis statuit imperator dispicientibus consistorianis et militaribus uniuersis in negotium praeterinquiri. cumque iudices fastidissent, Florentius Nigriniani filius agens tunc pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta apicumque pristinorum reliquias quasdam reperiens animaduertit, ut factum est, priore textu interpolato longe alia quam dictarat Siluanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta. 13. proinde fallaciarum nube discussa imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub questione praecepit sed absolutus est enixa conspiratione multorum. suspensus autem Eusebius ex comite priuatarum se conscio haec dixerat concitata. 14. Aedesius enim minus scisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens abiit innoxius et ita finito negotio omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio conpulit criminosa. Dynamius uero ut praeclaris artibus inlustratus cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos. 15. Agens inter haec apud Agrippinam Siluanus assiduisque suorum conpertis nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum et sciens animum tenerum uersabilis principis, timens ne trucidaretur absens et indamnatus, in difficultate positus maxima barbaricae se fidei committere cogitabat. 16. sed Laniogaiso uetante, tunc tribuno, quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus in consilia cogebatur extrema et sensim cum principiorum uerticibus secretius conlocutus isdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et uexillorum insignibus 13 ad tempus abstracto ad culmen imperiale surrexit. 17. Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die perfertur Mediolanum insperabilis nuntius aperte Siluanum demonstrans, dum ex magisterio peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad angustum culmen euectum. 18. hac mole casus inopini Constantio icto quasi fulmine fati primates consilio secunda uigilia conuocato properarunt omnes in regiam. cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis uerbis perstringebatur Vrsicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi frustraque graui iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius. Diocletianus enim Augustus omnium primus extero ritu et regio more instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes legerimus. 19. et qui paulo antea cum insectatione maliuola orientis uorago inuadendaeque summae rei per filios adfectator conpellabatur, tunc dux prudentissimus et Constantini Magni fuerat conmilito solusque ad exstinguendum probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur. diligens enim opera nauabatur extingui Siluanum ut fortissimum perduellem, aut si secus accidisset, Vrsicinum exulceratum iam penitus aboleri ne superesset scrupulus inpendio formidandus. 20. igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus ut controuersa defensio causae susciperetur, cum uicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum antequam cresceret mollienda. 21. habita igitur deliberatione multiplici id potissimum tractabatur, quo commento Siluanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Vrsicino successore cum potestate rediret intacta. 22. post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuuandas necessitates publicas ei coniunctis. inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares. 23. iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia praecedentia, quod in locis suis secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam ex internis ueritatis ipsius promulgatam, quae est talis (r) et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas uitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna reuocatur". 24. Festinamus itaque itineribus magnis ut ambitiosus magister armorum ante adlapsum per Italicos de tyrannide ullum rumorem in suspectis finibus appareret. uerum cursim nos properantes aeria quaedam anteuolans prodiderat fama et Agrippinam ingressi inuenimus cuncta nostris conatibus altiora. 25. namque conuena undique multitudine trepide coepta fundante coactisque copiis multis pro statu rei praesentis id aptius uidebatur, ut ad imperatoris nouelli per ludibriosa auspicia uirium accessu firmandi sensum ac uoluntatem dux flebilis uerteretur: quo uariis adsentandi figmentis in mollius uergente securitate nihil metuens hostile deciperetur. 26. Cuius rei finis arduus uidebatur. erat enim cautius obseruandum, ut adpetitus opportunitati optemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. qui si eluxissent intempestiue, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos. 27. Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso ceruices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur. 28. aegre ferebat Siluanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis se et Vrsicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus commisisse in maiestatem arcesseretur, alter uero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur: et haec adsidue clam querebatur et palam. 29. terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum. 30. In hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne uersabiles. 31. firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior, caesis custodibus regia penetrata Siluanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conuenticulum ritus Christiani tendentem densis gladiorum ictibus trucidarunt. 32. Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum, quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad praesidia progressus extrema. 33. licet enim ob tempestiuam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem uerebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem, sed pro Constantini partibus in bello ciuili acriter contra Licinianos saepe uersati. 34. euenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae in Circo maximo populus, -incertum ratione quadam percitus an praesagio - (r)Siluanus deuictus est" magnis uocibus exclamaret. 35. Igitur Siluano Agrippinae, ut relatum est, interfecto inaestimabili gaudio re cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat. 36. tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. idque scrutari iusserat artius interrogato Remigio etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laqueus uitam in causa Tripolitanae legationis eripuit. 37. post quae ita completa Constantius ut iam caelo contiguus casibusque imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem quia blandiri nesciebat, et Dionysium intentasse poetae Philoxeno mortem cum eum recitantem proprios uersus absurdos et inconcinnos laudantibus cunctis solus audiret immobilis. 38. quae res perniciosa uitiorum est altrix. ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et uituperationi secus gestorum pateat locus.
VI
1. Iamque per securitatem quaestiones agitabantur ex more et uinculis catenisque plures ut noxii plectebantur. exurgebat enim efferuens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad uenenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus, et praeceptum est, Proculus admouetur eculeo, Siluani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne ui nimia tormentorum leui corpore fatigato reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos. uerum contra quam speratum est contigit. 2. memor enim somnii, quo uetitus erat per quietem, ut ipse firmauit, pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis uexatus nec nominauit nec prodidit aliquem sed adserebat factum Siluani constanter, id eum cogitasse quod iniit non cupiditate sed necessitate conpulsum, argumento euidenti demonstrans 3. causam enim probabilem ponebat in medio multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine adlocutus est, fortis esset et fidus. unde apparebat quod, si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam graue pondus largiretur ut suum. 4. post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui, ut supra rettulimus, cum Treueri ciuitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est. tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio comites interempti sunt aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione scrutante.
VII
1. Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens multa spectati iudicis documenta praebebat in audiendo celer, in disceptando iustissimus, natura beniuolus, licet auctoritatis causa seruandae acer quibusdam uidebatur et inclinatior ad damnandum. 2. prima igitur causa seditionis in eum concitandae uilissima fuit et leuis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum secuta plebs omnis uelut defensura proprium pignus terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus inmissis apparitoribus correptos aliquos uexatosque tormentis nec strepente ullo nec obsistente insulari poena multauit. 3. diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consueuit uini causando inopiam, ad Septemzodium conuenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se adrogantem inmitteret et minacem, ex commotione pristina saeuientem: difficilis ad pauorem recte tetendit adeo, ut eum obsequentium pars desereret licet in periculum festinantem abruptum. 4. insidens itaque uehiculo cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum ueluti serpentium uultus perpessusque multa dici probrosa agnitum quendam inter alios eminentem uasti corporis rutilique capilli, interrogauit, an ipse esset Petrus Valuomeres, ut audierat, cognomento: eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi conpertum, reclamantibus multis post terga manibus uinctis suspendi praecepit. 5. quo uiso sublimi tribuliumque adiumentum nequicquam implorante uulgus omne paulo ante confertum per uaria urbis membra diffusum ita euanuit ut turbarum acerrimus concitor tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus ad Picenum eiceretur, ubi postea ausus eripere uirginis non obscurae pudorem Patruini consularis sententia supplicio est capitali addictus. 6. Hoc administrante Leontio Liberius Christianae legis antistes a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens in re, quam breui textu percurram. 7. Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam ultra professionem altius se efferentem scitarique conatum externa, ut prodidere rumores adsidui, coetus in unum quaesitus eiusdem loci multorum - synodus ut appellant - remouit a sacramento quod optinebat. 8. dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeue augurales portenderent alites scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura: super his intendebantur ei alia quoque a proposito legis abhorrentia, cui praesidebat. 9. hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali paria sentiens ceteris iubente principe Liberius monitus, perseueranter renitebatur nec uisum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio. 10. id enim ille, Athanasio semper infestus licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti: quo non impetrato Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
VIII
1. Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior, agebantur. Constantium uero exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias indicantes nullo renitente ad internecionem barbaris uastantibus uniuersa: aestuansque diu, qua ui propulsaret aerumnas ipse in Italia residens ut cupiebat - periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam - repperit tandem consilium rectum et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum in societatem imperii adsciscere cogitabat. 2. id ubi urgente malorum inpendentium mole confessus est proximis succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se, quod numquam fecerat, aperte demonstrans: illi in adsentationem nimiam eruditi infatuabant hominem, nihil esse ita asperum dictitantes quod praepotens eius uirtus fortunaque tam uicina sideribus non superaret ex more. addebantque noxarum conscientia stimulante conplures deinceps caueri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo. 3. quis adnitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum, migrationem ad longinqua pertimescens, an pro natiua prudentia consulens in commune omnibusque memorans anteponi debere propinquum. post multaque per deliberationes ambiguas actitata stetit fixa sententia abiectisque disputationibus inritis ad imperium placuit Iulianum adsumere. 4. cum uenisset accitus praedicto die, aduocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido perorauit: 5. (r)Adsistimus apud illos, optimi rei publicae defensores, causae communi uno paene omnium spiritu uindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo. 6. post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae mouerunt rabies egit et furor, uelut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes persultant barbari Gallias rupta limitum pace, hac animati fiducia, quod nos per disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt. 7. huic igitur malo ultra adposita iam proserpenti, si dum patitur tempus occurrerit nostri uestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent et imperii fines erunt intacti. restat ut rerum spem, quam gero, secundo roboretis effectu. 8. Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis, uerecundia, qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis industriae iuuenem in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si uidentur utilia, etiam uestra consensione firmandis". 9. Dicere super his plura conantem interpellans contio lenius prohibebat arbitrium summi numinis id esse, non mentis humanae uelut praescia uenturi praedicans. 10. stansque imperator inmobilis dum silerent, residua fidentius explicauit (r)quia igitur uestrum quoque fauorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens uigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperatum exsurgat: cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam hoc ipso plene uideor exposuisse quod elegi. ergo eum praesente nutu dei caelestis amictu principali uelabo". 11. Dixit moxque indutum auita purpura Iulianum et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum his adloquitur contractiore uultu submaestum: 12. (r)Recepisti primaeuus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium frater: aucta gloria mea confiteor qui iustus in deferenda suppari potestate nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate uideor esse sublimis. 13. adesto igitur laborum periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes leuaturus adflictas: et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, uerissimus testis adfuturus industriis et ignauis. 14. proinde urgente rei magnitudine perge uir fortis ducturus uiros itidem fortes. aderimus nobis uicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo uelit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi. mecum ubique uideberis praesens et ego tibi quodcumque acturo non deero. ad summam i i, propera sociis omnium uotis, uelut adsignatam tibi ab ipsa re publica stationem cura peruigili defensurus". 15. Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus inlidentes - quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris - immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probauere iudicium Caesaremque admiratione digna suscipiebant imperatorii muricis fulgore flagrantem. 16. cuius oculos cum uenustate terribiles uultumque excitatius gratum diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant uelut scrutatis ueteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. eumque ut potiori reuerentia seruaretur, nec supra modum laudabant nec infra quam decebat, atque ideo censorum uoces sunt aestimatae, non militum. 17. susceptus denique ad consessum uehiculi receptusque in regiam hunc uersum ex Homerico carmine susurrabat. "ellabe porphyreos thanatos kai moira krataie." Haec diem octauum iduum Nouembrium gesta sunt cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum. 18. deinde diebus paucis Helena uirgine Constanti sorore eidem Caesari iugali foedere copulata paratisque uniuersis, quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu paruo suscepto kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos peruenit, ubi nuntio percellitur graui, qui nuper in comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent. 19. indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis uiribus et deletam. 20. quo maerore perculsus uelut primo aduentantium malorum auspicio murmurans querulis uocibus saepe audiebatur: nihil se plus adsecutum quam ut occupatior interiret. 21. cumque Viennam uenisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas proculque uisum plebs uniuersa cum uicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praeuia consonis laudibus celebrabat, auidius pompam regiam in principe legitimo cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat aduentu, salutarem quendam genium adfulsisse conclamatis negotiis arbitrata. 22. tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset ingressus, Iulianum Caesarem conperisset, exclamauit hunc deorum templa reparaturum.
IX
1. Proinde quoniam - ut Mantuanus uates praedixit excelsus - (r)maius opus moueo" maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestiuum, ne inter procinctus ardentes proeliorumque uarios casus ignota quibusdam expediens imitari uidear desides nauticos, adtrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates. 2. ambigentes super origine prima Gallorum scriptores ueteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes et diligentia Graecus et lingua haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius fidem secuti obscuritate dimota eadem distincte docebimus et aperte. 3. Aborigines primos in his regionibus quidam uisos esse firmarunt, Celtis nomine regis amabilis et matris eius uocabulo Galatas dictos - ita enim Gallos sermo Graecus appellat - alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines. 4. Drasidae memorant re uera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et adluuione feruidi maris sedibus suis expulsos. 5. aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos loca haec occupasse tunc uacua. 6. regionum autem incolae id magis omnibus adseuerant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat: superatisque ambobus coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse. 7. a Phocaea uero Asiaticus populus Harpali inclementiam uitans, Cyri regis praefecti, Italiam nauigio petit. cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida aucta uirium copia instituere non pauca. sed declinanda uarietas saepe satietati coniuncta 8. per haec loca hominibus paulatim excultis uiguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. et bardi quidem fortia uirorum illustrium facta heroicis conposita uersibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, euhages uero scrutantes seriem et sublimia naturae pandere conabantur. inter eos drasidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decreuit, sodaliciis adstricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt et despectantes humana pronuntiarunt animas inmortales.
X
1. Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos et horrore niuali semper obductos orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est uicina, munimina claudunt undique natura uelut arte circumdata. 2. et a latere quidem australi Tyrreno adluitur et Gallico mari: qua caeleste suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni: ubi occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaei cingitur; unde ad solis ortus adtollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum: quas rex Cottius, perdomitis Galliis solus in angustiis latens inuiaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore in amicitiam Octauiani receptus principis, molibus magnis exstruxit ad uicem memorabilis muneris, conpendiarias et uiantibus oportunas, medias inter alias Alpes uetustas super quibus conperta paulo postea referemus. 3. in his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile 4. est enim e Galliis uenientibus prona humilitate deuexum pendentium saxorum altrinsecus uisu terribile praesertim uerno tempore, cum liquente gelu niuibusque solutis flatu calidiore uentorum per diruptas utrimque angustias et lacunas pruinarum congerie latebrosas descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque uehicula uastis funibus inligata pone cohibente uirorum uel boum nisu ualido uix gressu reptante paulo tutius deuoluuntur. et haec, ut diximus, anni uerno contingunt. 5. hieme uero humus crustata frigoribus et tamquam leuigata ideoque labilis incessum praecipitantem inpellit et patulae ualles per spatia plana glacie perfidae uorant non numquam transeuntes. ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series uiatorem ducat innoxium: qui si niuibus operti latuerint, montanisue defluentibus riuis euersi, gnaris agrestibus praeuiis difficile peruadunt. 6. a summitate autem huius Italici cliui planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior aegreque superabilis ad Matronae porrigitur uerticem, cuius uocabulum casus feminae nobilis dedit. unde decliue quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet. 7. huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos et adscitus in societatem rei Romanae quietem genti praestitit sempiternam. 8. et licet haec, quam diximus uiam, media sit et conpendiaria magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diuersis. 9. et primam Thebaeus Hercules ad Geryonem extinguendum, ut relatum est, et Tauriscum lenius gradiens prope maritimas conposuit Alpes, hisque Graiarum indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecrauit. deinde emensis postea saeculis multis hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae. 10. superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis iturus auxilio in Hispaniam traduxit onustam manu ualida classem, sed ciuitate potiore Marte deleta Hannibalem sequi nequiens triduo ante transito Rhodano ad partes Italiae contendentem nauigatione ueloci intercurso spatio maris haut longo degressurum montibus apud Genuam obseruabat Liguriae oppidum, ut cum eo, si copiam fors dedisset, uiarum asperitate fatigato decerneret in planitie. 11. consulens tamen rei communi Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam ad saltus Tricorios uenit. indeque exorsus aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in inmensum elata, quam cremando ui magna flammarum acetoque infuso in solidam soluit, per Druentiam flumen gurgitibus uagis intutum regiones occupauit Etruscas. hactenus super Alpibus. nunc ad restantia ueniamus.
XI
1. Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos diuisae et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes. 2. et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens. 3. a Belgis uera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra Constantia funduntur in mare. 4. horum omnium apud ueteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab humaniore cultu longe discreti nec aduenticiis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certauere Germanis. 5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces aduenticiae conuehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem uenere Romanam. 6. regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes diuisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat uniuersis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones isdem rexere temporibus. 7. at nunc numerantur prouinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, ciuitatibus amplis et copiosis. 8. dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota. 9. post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treuiros domicilium principum clarum. 10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens et Catelauni et Remi 11. apud Sequanos Bisontios uidemus et Rauracos aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo uetusta. 12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus... habent et Auenticum, desertam quidem ciuitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. haec prouinciae urbesque sunt splendidae Galliarum. 13. in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet ad Hispanos, prima prouincia est Aquitanica, amplitudine ciuitatum admodum culta: omissis aliis multis Burdigala et Aruerni excellunt et Santones et Pictaui. 14. Nouem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis ciuitatum exsultat decore multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus Massilia iungitur, cuius societate et uiribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam. 15. his prope Salluuii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades, 16. et quoniam ad has partes opere contexto peruenimus, silere super Rhodano maximi nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens et procliui impetu ad planiora degrediens proprio agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris quaeritans exitus uiam sibi impetu ueloci molitur. 17. unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia flexuosa Ararim, quem Sauconnam appellant, [inter Germaniam primam fluentem] suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur. 18. hinc Rhodanus aquis aduenis locupletior uehit grandissimas naues, uentorum difflatu iactari saepius adsuetas finitisque interuallis, quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem uocant Ad gradus, ab Arelate octauo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.
XII
1. Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque toruitate terribiles, auidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata ceruice suffrendens ponderansque niueas ulnas et uastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas tortilibus neruis excussas. 2. metuendae uoces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis uideri uel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum. 3. ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus Martium pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant. 4. uini auidum genus, adfectans ad uini similitudinem multiplices potus et inter eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris uoluntariam speciem esse Catoniana sententia definiuit, raptantur discursibus uagis, ut uerum illud uideatur quod ait defendens Fonteium Tullius (r) Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi uenenum esse arbitrabantur". 5. Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim leui sudore sub imperium uenere Romanum primo temptatae per Fuluium, deinde proeliis paruis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii plenus effectus asperiore Allobrogum gente deuicta hoc indidit cognomentum. 6. nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inuiae fuere, ut Sallustio docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati nostrae foederibus iunxit aeternis. euectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.
XIII
1. Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. unde sublimius quam sperabatur eluxit. 2. Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inueniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum uoluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque prouinciis et mitis et blandus sed ex qualibet occasione maximeque ex controuersis litibus, quod nefandum est, et in totum lucrandi auiditate sordescens, ut inter alia multa euidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt diuites. 3. Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum, agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignauus et, ut ait comicus, arte despecta furtorum rapiens propalam. 4. Quis concordantibus mutuaque commercia uicissim sibi conciliando locupletatis Persici duces uicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato per praedatorios globos nostra uexabant, nunc Armeniam, aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuuias occupatis.