M. TVLLII CICERONIS - DE NATVRA DEORVM - LIBER II

I

Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius "Ne ego" inquit "incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi conatus sim. Nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamuis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium uerborum nec subtilitate sententiarum si orationis est siccitas. Tu autem Cotta utraque re ualuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus." Tum Balbus: "Eundem equidem mallem audire Cottam, dum qua eloquentia falsos deos sustulit eadem ueros inducat. Est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et uagam ut Academici sed ut nostri stabilem certamque sententiam. Nam contra Epicurum satis superque dictum est; sed aueo audire tu ipse Cotta quid sentias." "An" inquit "oblitus es quid initio dixerim, facilius me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem quam quid sentirem posse dicere? quod si haberem aliquid quod liqueret, tamen te uicissim audire uellem, cum ipse tam multa dixissem." Tum Balbus: "Geram tibi morem et agam quam breuissume potero; etenim conuictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino diuidunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. Primum docent esse deos, deinde quales sint, tum mundum ab his administrari, postremo consulere eos rebus humanis. Nos autem hoc sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium et quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda." "Minime uero" inquit Cotta; "nam et otiosi sumus et his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda."

II

Tum Lucilius "Ne egere quidem uidetur" inquit "oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur? quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem" illum uero et Iouem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem diuumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum? quod qui dubitet, haud sane intellego cur non idem sol sit an nullus sit dubitare possit; qui enim est hoc illo euidentius? Quod nisi cognitum conprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret nec confirmaretur diuturnitate temporis nec una cum saeclis aetatibusque hominum inueterare potuisset. Etenim uidemus ceteras opiniones fictas atque uanas diuturnitate extabuisse. Quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeue anus tam excors inueniri potest quae illa quae quondam credebantur apud inferos portenta extimescat? opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat. Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores; idque euenit non temere nec casu, sed quod et praesentes saepe di uim suam declarant, ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octauio Mamillio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare uisi sunt, et recentiore memoria idem Tyndaridae Persem uictum nuntiauerunt. P. enim Vatinius auus huius adulescentis, cum e praefectura Reatina Romam uenienti noctu duo iuuenes cum equis albis dixissent regem Persem illo die captum, cum senatui nuntiauisset, primo quasi temere de re publica locutus in carcerem coniectus est, post a Paulo litteris allatis cum idem dies constitisset, et agro a senatu et uacatione donatus est. Atque etiam cum ad fluuium Sagram Crotoniatas Locri maximo proelio deuicissent, eo ipso die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae proditum est. Saepe Faunorum uoces exauditae, saepe uisae formae deorum quemuis aut non hebetem aut impium deos praesentes esse confiteri coegerunt.

III

Praedictiones uero et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta monstra portenta prodigia dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphiaraum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adsciuissent, si res omnino repudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas mouebit, qui etiam per iocum deos inridens, cum cauea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent? qui risus classe deuicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit. Quid collega eius L. Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset? itaque Clodius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse consciuit. C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse apud Transumenum scribit cum magno rei publicae uulnere. Quorum exitio intellegi potest eorum imperiis rem publicam amplificatam qui religionibus paruissent. Et si conferre uolumus nostra cum externis, ceteris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur, religione id est cultu deorum multo superiores. An Atti Naui lituus ille, quo ad inuestigandum suem regiones uineae terminauit, contemnendus est? crederem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella gessisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina omissa ueritas auspiciorum spreta est, species tantum retenta; itaque maximae rei publicae partes, in is bella quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis administrantur, nulla peremnia seruantur, nulla ex acuminibus, nulli uiri uocantur ex quo in procinctu testamenta perierunt; tum enim bella gerere nostri duces incipiunt, cum auspicia posuerunt. At uero apud maiores tanta religionis uis fuit, ut quidam imperatores etiam se ipsos dis inmortalibus capite uelato uerbis certis pro re publica deuouerent. Multa ex Sibyllinis uaticinationibus, multa ex haruspicum responsis commemorate possum quibus ea confirmentur quae dubia nemini debent esse.

IV

Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probauit. Quos cum Ti. Gracchus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettulit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia nihilo minus peregisset remque illam in religionem populo uenisse sentiret, ad senatum rettulit. Senatus quos ad soleret referendum censuit. Haruspices introducti responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem. Tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira: "itane uero, ego non iustus, qui et consul rogaui et augur et auspicato? an uos Tusci ac barbari auspiciorum populi Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum potestis?" itaque tum illos exire iussit. Post autem e prouincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros recordatum esse uitio sibi tabernaculum captum fuisse hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo cum idem pomerium transiret auspicari esset oblitus; itaque uitio creatos consules esse. Augures rem ad senatum; senatus ut abdicarent consules; abdicauerunt. Quae quaerimus exempla maiora: uir sapientissimus atque haud sciam an omnium praestantissimus peccatum suum, quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re publica religionem, consules summum imperium statim deponere quam id tenere punctum temporis contra religionem. Magna augurum auctoritas; quid haruspicum ars nonne diuina? Haec et innumerabilia ex eodem genere qui uideat nonne cogatur confiteri deos esse? quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur esse fateamur. At fortasse non omnia eueniunt quae praedicta sunt. Ne aegri quidem quia non omnes conualescunt idcirco ars nulla medicina est. Signa ostenduntur a dis rerum futurarum; in his si qui errauerunt, non deorum natura sed hominum coniectura peccauit. Itaque inter omnis omnium gentium summa constat; omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum esse deos.

V

Quales sint uarium est, esse nemo negat. Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones. primam posuit eam de qua modo dixi, quae orta esset ex praesensione rerum futurarum; alteram quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione fecunditate terrarum aliarumque commoditatum complurium copia; tertiam quae terreret animos fulminibus tempestatibus nimbis niuibus grandinibus uastitate pestilentia terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus uisis caelestibus tum stellis is quas Graeci kometas nostri cincinnatas uocant, quae nuper bello Octauiano magnarum fuerunt calamitatum praenuntiae, tum sole geminato, quod ut e patre audiui Tuditano et Aquilio consulibus euenerat, quo quidem anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus exterriti homines uim quandam esse caelestem et diuinam suspicati sunt; quartam causam esse eamque uel maximam aequabilitatem motus constantissimamque conuersionem caeli, solis lunae siderumque omnium distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita: ut, si quis in domum aliquam aut in gymnasium aut in forum uenerit, cum uideat omnium rerum rationem modum disciplinam, non possit ea sine causa fieri iudicare, sed esse aliquem intellegat qui praesit et cui pareatur, multo magis in tantis motionibus tantisque uicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil umquam inmensa et infinita uetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari.

VI

Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse uideatur. "Si enim" inquit "est aliquid in rerum natura quod hominis mens quod ratio quod uis quod potestas humana efficere non possit, est certe id quod illud efficit homine melius; atqui res caelestes omnesque eae quarum est ordo sempiternus ab homine confici non possunt; est igitur id quo illa conficiuntur homine melius. Id autem quid potius dixeris quam deum? Etenim si di non sunt, quid esse potest in rerum natura homine melius? In eo enim solo est ratio, qua nihil potest esse praestantius; esse autem hominem qui nihil in omni mundo melius esse quam se putet desipientis adrogantiae est; ergo est aliquid melius. Est igitur profecto deus. An uero, si domum magnam pulchramque uideris, non possis adduci ut, etiam si dominum non uideas, muribus illam et mustelis aedificatam putes -: tantum ergo ornatum mundi, tantam uarietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam uim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum ac non deorum inmortalium domicilium putes, nonne plane desipere uideare? An ne hoc quidem intellegimus, omnia supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam crassissimus circumfundat aer: ut ob eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere uidemus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano euenerit, quod in terra hoc est in crassissima regione mundi conlocati sint. Et tamen ex ipsa hominum sollertia esse aliquam mentem et eam quidem acriorem et diuinam existimare debemus. Vnde enim hanc homo "arripuit", ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam uiscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem si quis quaerat unde habeamus, apparet; quorum aliud a terra sumpsimus aliud ab umore aliud ab igni aliud ab aere eo quem spiritum dicimus.

VII

Illud autem quod uincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus uerbis, mentem consilium cogitationem prudentiam, ubi inuenimus unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum quod plurimi est non habebit? atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo nihil praestabilius nihil pulchrius, nec solum nihil est sed ne cogitari quidem quicquam melius potest. Et si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est haec inesse in eo quod optimum esse concedimus. Quid uero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare? possetne uno tempore florere, dein uicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoueri, aut una totius caeli conuersione cursus astrorum dispares conseruari? haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno diuino et continuato spiritu continerentur. Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam; cum autem, ut Zeno solebat, breuius angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad reprendendum. Nam ut profluens amnis aut uix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris conuicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur. Haec enim quae dilatantur a nobis Zeno sic premebat:

VIII

"Quod ratione utitur id melius est quam id quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur". Similiter effici potest sapientem esse mundum, similiter beatum, similiter aeternum; omnia enim haec meliora sunt quam ea quae sunt his carentia, nec mundo quicquam melius. Ex quo efficietur esse mundum deum. Idemque hoc modo: "Nullius sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens; mundi autem partes sentientes sunt; non igitur caret sensu mundus". Pergit idem et urguet angustius: "Nihil" inquit "quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis; mundus autem generat animantis compotesque rationis; animans est igitur mundus composque rationis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo: "Si ex oliua modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliua tibicini quaedam scientia? quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes: idem scilicet censeres in platanis inesse musicam. Cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?"

IX

Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram (negaram enim hanc primam partem egere oratione, quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id ipsum rationibus physicis id est naturalibus confirmari uolo. Sic enim res se habet, ut omnia quae alantur et quae crescant contineant in se uim caloris, sine qua neque ali possent nec crescere. Nam omne quod est calidum et igneum cietur et agitur motu suo; quod autem alitur et crescit motu quodam utitur certo et aequabili; qui quam diu remanet in nobis tam diu sensus et uita remanet, refrigerato autem et extincto calore occidimus ipsi et extinguimur. Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta uis insit caloris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum tam grauem quin is nocte et die concoquatur; cuius etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit. Iam uero uenae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animaduersumque saepe est cum cor animantis alicuius euolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur quod uiuit, siue animal siue terra editum, id uiuit propter inclusum in eo calorem. Ex quo intellegi debet eam caloris naturam uim habere in se uitalem per omnem mundum pertinentem. Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo quod tranat omnia subtilius explicato. Omnes igitur partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae sustinentur. Quod primum in terrena natura perspici potest. Nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem uidemus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna uis terrae cauernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.

X

Longa est oratio multaeque rationes, quibus doceri possit omnia quae terra concipiat semina quaeque ipsa ex se generata stirpibus infixa contineat ea temperatione caloris et oriri et augescere. Atque aquae etiam admixtum esse calorem primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae neque conglaciaret frigoribus neque niue pruinaque concresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et dilapsa diffunderet; itaque et aquilonibus reliquisque frigoribus adiectis durescit umor, et idem uicissim mollitur tepefactus et tabescit calore. Atque etiam maria agitata uentis ita tepescunt ut intellegi facile possit in tantis illis umoribus esse inclusum calorem; nec enim ille externus et aduenticius habendus est tepor, sed ex intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nostris quoque corporibus contingit cum motu atque exercitatione recalescunt. Ipse uero aer, qui natura est maxime frigidus, minime est expers caloris; ille uero et multo quidem calore admixtus est: ipse enim oritur ex respiratione aquarum; earum enim quasi uapor quidam aer habendus est, is autem existit motu eius caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cernere possumus in his aquis quae efferuescunt subiectis ignibus. Iam uero reliqua quarta pars mundi: ea et ipsa tota natura feruida est et ceteris naturis omnibus salutarem inpertit et uitalem calorem. Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate seruari, eoque magis quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi uis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere.

XI

Natura est igitur quae contineat mundum omnem eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque ratione. Omnem enim naturam necesse est, quae non solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis unde oriantur rerum adpetitus; in arborum autem et earum rerum quae gignuntur e terra radicibus inesse principatus putatur. Principatum autem id dico quod Graeci hegemonikon uocant, quo nihil in quoque genere nec potest nec debet esse praestantius. Ita necesse est illud etiam in quo sit totius naturae principatus esse omnium optumum omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum. Videmus autem in partibus mundi (nihil est enim in omni mundo quod non pars uniuersi sit) inesse sensum atque rationem. In ea parte igitur, in qua mundi inest principatus, haec inesse necessest, et acriora quidem atque maiora. Quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam quae res omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque uim mundi natura diuina contineri. Atque etiam mundi ille feruor purior perlucidior mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus commouendos quam hic noster calor, quo haec quae nota nobis sunt retinentur et uigent. Absurdum igitur est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moueantur ac sentiant, mundum esse sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acerrimo et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moueatur; nam quid potest esse mundo ualentius, quod pellat atque moueat calorem eum quo ille teneatur.

XII

Audiamus enim Platonem quasi quendam deum philosophorum; cui duo placet esse motus, unum suum alterum externum, esse autem diuinius quod ipsum ex se sua sponte moueatur quam quod pulsu agitetur alieno. Hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab isque principium motus esse ductum putat. Quapropter quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardor non alieno inpulsu sed sua sponte mouetur, animus sit necesse est; ex quo efficitur animantem esse mundum. Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse intellegentiam, quod certe est mundus melior quam ulla natura, ut enim nulla pars est corporis nostri quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic mundum uniuersum pluris esse necesse est quam partem aliquam uniuersi. Quod si ita est, sapiens sit mundus necesse est. Nam ni ita esset, hominem qui esset mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret. Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad ultimas perfectasque uolumus procedere, ad deorum naturam perueniamus necesse est. Prima enim animaduertimus a natura sustineri ea quae gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea alendo atque augendo tueretur. Bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares a pestiferis recessum. Hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur.

XIII

Quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem. Neque enim dici potest in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum. Vt enim in uite ut in pecude, nisi quae uis obstitit, uidemus naturam suo quodam itinere ad ultimum peruenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni natura ac multo etiam magis necesse est absolui aliquid ac perfici. etenim ceteris naturis multa externa quo minus perficiantur possunt obsistere, uniuersam autem naturam nulla res potest impedire propterea quod omnis naturas ipsa cohibet et continet. Quocirca necesse est esse quartum illum et altissimum gradum quo nulla uis possit accedere. Is autem est gradus in quo rerum omnium natura ponitur; quae quoniam talis est ut et praesit omnibus et eam nulla res possit inpedire, necesse est intellegentem esse mundum et quidem etiam sapientem. Quid autem est inscitius quam eam naturam quae omnis res sit conplexa non optumam dici, aut, cum sit optuma, non primum animantem esse, deinde rationis et consilii compotem, postremo sapientem. Qui enim potest aliter esse optima? neque enim si stirpium similis sit aut etiam bestiarum, optuma putanda sit potius quam deterruma. Nec uero, si rationis particeps sit nec sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi potius quam humana condicio. Homo enim sapiens fieri potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam consequetur; ita erit homine deterior. Quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus et detis habendus est. Neque enim est quicquam aliud praeter mundum quoi nihil absit quodque undique aptum atque perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus.

XIV

Scite enim Chrysippus, ut clipei causa inuolucrum uaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit animantium causa, animantes autem hominum, ut ecum uehendi causa arandi bouem uenandi et custodiendi canem; ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum - nullo modo perfectus sed est quaedam particula perfecti. Sed mundus quoniam omnia conplexus est neque est quicquam quod non insit in eo, perfectus undique est; qui igitur potest ei desse id quod est optimum? nihil autem est mente et ratione melius; ergo haec mundo deesse non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo in cane quam in catulo in uiro quam in puero; item quod in omni mundo optimum sit id in perfecto aliquo atque absoluto esse debere; est autem nihil mundo perfectius nihil uirtute melius; igitur mundi est propria uirtus. Nec uero hominis natura perfecta est, et efficitur tamen in homine uirtus; quanto igitur in mundo facilius; est ergo in eo uirtus. Sapiens est igitur et propterea deus.

XV

Atque hac mundi diuinitate perspecta tribuenda est sideribus eadem diuinitas; quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intellegere dicantur. Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum. Nam solis calor et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus. "ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umoribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere) "necesse est aut ei similis sit igni quem adhibemus ad usum atque uictum, aut ei qui corporibus animantium continetur. Atqui hic noster ignis, quem usus uitae requirit, confector est et consumptor omnium idemque quocumque inuasit cuncta disturbat ac dissipat; contra ille corporeus uitalis et salutaris omnia conseruat alit auget sustinet sensuque adficit." Negat ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant. Quare cum solis ignis similis eorum ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether uel caelum nominatur. Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit aliorum in aqua in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli uidetur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare. Sidera autem aetherium locum optinent; qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et uiget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et mobilitate celerrima esse. Quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in his sensum inesse et intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra esse ducenda.

XVI

Etenim licet uidere acutiora ingenia et ad intellegendum aptiora eorum qui terras incolant eas in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui utantur crasso caelo atque concreto. Quin etiam cibo quo utare interesse aliquid ad mentis aciem putant. Probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant et marinis terrenisque umoribus longo interuallo extenuatis alantur. Sensum autem astrorum atque intellegentiam maxume declarat ordo eorum atque constantia (nihil est enim quod ratione et numero moueri possit sine consilio), in quo nihil est temerarium nihil uarium nihil fortuitum. Ordo autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam significat (est enim plena rationis) neque fortunam, quae amica uarietati constantiam respuit. Sequitur ergo ut ipsa sua sponte suo sensu ac diuinitate moueantur. Nec uero Aristoteles non laudandus in eo quod omnia quae mouentur aut natura moueri censuit aut ui aut uoluntate; moueri autem solem et lunam et sidera omnia; quae autem natura mouerentur, haec aut pondere deorsum aut leuitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret propterea quod eorum motus in orbem circumque ferretur; nec uero dici potest ui quadam maiore fieri ut contra naturam astra moueantur (quae enim potest maior esse?); restat igitur ut motus astrorum sit uoluntarius. Quae qui uideat non indocte solum uerum etiam impie faciat si deos esse neget. Nec sane multum interest utrum id neget an eos omni procuratione atque actione priuet; mihi enim qui nihil agit esse omnino non uidetur. Esse igitur deos ita perspicuum est, ut id qui neget uix eum sanae mentis existimem.

XVII

Restat ut qualis eorum natura sit consideremus; in quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere ea difficultas induxit et uulgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi figuris hominum constitutis nihil possent de dis inmortalibus cogitare; cuius opinionis leuitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam. Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil uideo quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem. Hic quam uolet Epicurus iocetur, homo non aptissimus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et dicat se non posse intellegere qualis sit uolubilis et rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me mouebit. Placet enim illi esse deos, quia necesse sit praestantem esse aliquam naturam qua nihil sit melius. Mundo autem certe nihil est melius; nec dubium quin quod animans sit habeatque sensum et rationem et mentem id sit melius quam id quod is careat. Ita efficitur animantem, sensus mentis rationis mundum esse compotem; qua ratione deum esse mundum concluditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex is rebus ipsis quas mundus efficit.

XVIII

Interea Vellei noli quaeso prae te ferre uos plane expertes esse doctrinae. Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram uideri. Nouum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu - quod mihi tamen ipsum non uidetur; quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum; cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis globus (sic enim sphairan interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui kyklos Graece dicitur, his duabus formis contingit solis ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantum absit extremum, quo nihil fieri potest aptius - sed si haec non uidetis, quia numquam eruditum illum puluerem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse seruari? itaque nihil potest indoctius quam quod a uobis adfirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis, nam posse fieri ut sit alia figura, innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. Quae si bis bina quot essent didicisset Epicurus certe non diceret; sed dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum", ut ait Ennius, non suspexit.

XIX

Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui uestigium inflectat, alterum autem continuas conuersiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi uolubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur. Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita mouetur ut, cum terras larga luce compleuerit, easdem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit. Nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diurnorum. Eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant. Circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conuersionem conficiunt annuam; inflecteris autem sol cursum tum ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est alterum aestati: ita ex quattuor temporum mutationibus omnium quae terra marique gignuntur initia causaeque ducuntur. Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio; quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.

XX

Maxume uero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum quae falso uocantur errantes; nihil enim errat quod in omni aeternitate conseruat progressus et regressus reliquosque motus constantis et ratos. Quod eo est admirabilius in is stellis quas dicimus, quia tum occultantur tum rursus aperiuntur, tum adeunt tum recedunt, tum antecedunt tum autem subsecuntur, tum celerius mouentur tum tardius, tum omnino ne mouentur quidem sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominauerunt, qui tum efficitur cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est acta conuersio; quae quam longa sit magna quaestio est, esse uero certam et definitam necesse est. Nam ea quae Saturni stella dicitur Phainonque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum uespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius a terra Iouis stella fertur, quae Phathon dicitur, eaque eundem duodecim signorum orbem annis duodecim conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu uarietates. Huic autem proximum inferiorem orbem tenet Pyroeis, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et uiginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores. Infra hanc autem stella Mercuri est (ea Stilbon appellatur a Graecis), quae anno fere uertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi interuallo discedit tum anteuertens tum subsequens. Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae Phosphoros Graece Lucifer Latine dicitur cum antegreditur solem, cum subsequitur autem Hesperos; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum interuallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.

XXI

Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. Quae cum in sideribus inesse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. Nec uero eae stellae quae inerrantes uocantur non significant eandem mentem atque prudentiam. Quarum est cotidiana conueniens constansque conuersio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari; non est enim aetheris ea natura ut ui sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas uidetur; habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes ab aetheria coniunctione secretam et liberam. Earum autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili incredibilique constantia declarant in his uim et mentem esse diuinam, ut haec ipsa qui non sentiat deorum uim habere is nihil omnino sensurus esse uideatur. Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec uanitas inest contraque omnis ordo ueritas ratio constantia. Quaeque his uacent ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque uersantur. Caelestem ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conseruatio et salus omnium omnis oritur, qui uacare mente putat is ipse mentis expers habendus est. Haut ergo ut opinor errauero, si a principe inuestigandae ueritatis huius disputationis principium duxero.

XXII

Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem uia. Censet enim artis maxume proprium esse creare et gignere, quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi ignem artificiosum magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi uiam quandam et sectam quam sequatur. Ipsius uero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et prouida utilitatum opportunitatumque omnium. Atque ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur augescunt continentur, sic natura mundi omnis motus habet uoluntarios, conatusque et adpetitiones, quas hormas Graeci uocant, et is consentaneas actiones sic adhibet ut nosmet ipsi qui animis mouemur et sensibus. Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam uel prudentia uel prouidentia appellari recte possit (Graece enim pronoia dicitur), haec potissimum prouidet et in is maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus.

XXIII

Dictum est de uniuerso mundo, dictum etiam est de sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum labore operoso ac molesto. Non enim uenis et neruis et ossibus continentur nec his escis aut potionibus uescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae uerens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est. Illi autem pulcherruma forma praediti purissimaque in regione caeli collocati ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia conseruanda et tuenda consensisse uideantur. Multae autem aliae naturae deorum ex magnis beneficis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissimis et a maioribus nostris constitutae nominataeque sunt. Quicquid enim magnam utilitatem generi adferret humano, id non sine diuina bonitate erga homines fieri arbitrabantur. Itaque tum illud quod erat a deo natum nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus uinum autem Liberum, ex quo illud Terenti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem res ipsa, in qua uis inest maior aliqua, sic appellatur ut ea ipsa uis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in Capitolio dedicatas uidemus proxume a M. Aemilio Scauro, ante autem ab A. Atilio Calatino erat Fides consecrata. Vides Virtutis templum uides Honoris a M. Marcello renouatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum. Quid Opis quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae; quarum omnium rerum quia uis erat tanta ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen optinuit. Quo ex genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris uocabula consecrata sunt, uitiosarum rerum neque naturalium - quamquam Velleius aliter existimat, sed tamen ea ipsa uitia naturam uehementius saepe pulsant. Vtilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem nominibus quae paulo ante dicta sunt quae uis sit in quoque declaratur deo.

XXIV

Suscepit autem uita hominum consuetudoque communis ut beneficiis excellentis uiros in caelum fama ac uoluntate tollerent. Hinc Hercules hinc Castor et Pollux hinc Aesculapius hinc Liber etiam (hunc dico Liberum Semela natum, non eum quem nostri maiores auguste sancteque Liberum cum Cerere et Libera consecrauerunt, quod quale sit ex mysteriis intellegi potest; sed quod ex nobis, natos liberos appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera seruant. In Libero non item: - hinc etiam Romulum, quem quidam eundem esse Quirinum putant. Quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni. Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditauerunt, hominum autem uitam superstitione omni referserunt. Atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus uerbis explicatus est. Nam uetus haec opinio Graeciam oppleuit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, uinctum autem Saturnum ipsum a filio Ioue: physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas. Caelestem enim altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis quae coniunctione alterius egeret ad procreandum.

XXV

Saturnum autem eum esse uoluerunt qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum contineret. Qui deus Graece id ipsum nomen habet: Kronos enim dicitur, qui est idem chronos id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus quod saturaretur annis; ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur. Vinctus autem a Ioue, ne inmoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum uinclis alligaret. Sed ipse Iuppiter, id est iuuans pater, quem conuersis casibus appellamus a iuuando Iouem, a poetis "pater diuomque hominumque" dicitur, a maioribus autem nostris optumus maxumus, et quidem ante optimus id est beneficentissimus quam maximus, quia maius est certeque gratius prodesse omnibus quam opes magnas habere - hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem" planius quam alio loco idem "cui quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est"; hunc etiam augures nostri cum dicunt "Ioue fulgente tonante": dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euripides autem ut multa praeclare sic hoc breuiter: "uides sublime fusum immoderatum aethera, qui terram tenero circumiectu amplectitur: hunc summum habeto diuum, hunc perhibeto Iouem".

XXVI

Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare et coelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror et coniux Iouis, quod ei et similitudo est aetheris et cum eo summa coniunctio. Effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. Sed Iunonem a iuuando credo nominatam. Aqua restabat et terra, ut essent ex fabulis tria regna diuisa. datum est igitur Neptuno alterum, Iouis ut uolumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis. Terrena autem uis omnis atque natura Diti patri dedicata est, qui diues ut apud Graecos Plouton, quia et reddunt omnia in terras et oriuntur e terris. †Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est, ea enim est quae Persephon Graece nominatur) - quam frugum semen esse uolunt absconditamque quaeri a matre fingunt. Mater autem est a gerendis frugibus Ceres tamquam geres, casuque prima littera itidem immutata ut a Graecis; nam ab illis quoque Demeter quasi ge meter nominata est. Iam qui magna uerteret a Mauors, Minerua autem quae uel minueret uel minaretur.

XXVII

Cumque in omnibus rebus uim haberent maxumam prima et extrema, principem in sacrificando Ianum esse uoluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones peruiae iam foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur. Nam Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis Hestia dicitur); uis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est. Nec longe absunt ab hac ui di Penates, siue a penu ducto nomine (est enim omne quo uescuntur homines penus) siue ab eo quod penitus insident; ex quo etiam penetrales a poetis uocantur. Iam Apollinis nomen est Graecum. Quem solem esse uolunt, Dianam autem et lunam eandem esse putant, cum sol dictus sit uel quia solus ex omnibus sideribus est tantus uel quia cum est exortus obscuratis omnibus solus apparet, luna a lucendo nominata sit; eadem est enim Lucina, itaque ut apud Graecos Dianam eamque Luciferam sic apud nostros Iunonem Lucinam in pariendo inuocant. Quae eadem Diana Omniuaga dicitur non a uenando sed quod in septem numeratur tamquam uagantibus; Diana dicta quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod i maturescunt aut septem non numquam aut ut plerumque nouem lunae cursibus, qui quia mensa spatia conficiunt menses nominantur; concinneque ut multa Timaeus, qui cum in historia dixisset qua nocte natus Alexander esset eadem Dianae Ephesiae templum deflagrauisse, adiunxit minime id esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympiadis adesse uoluisset afuisset domo. Quae autem dea ad res omnes ueniret Venerem nostri nominauerunt, atque ex ea potius uenustas quam Venus ex uenustate.

XXVIII

Videtisne igitur ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio sit ad commenticios et fictos deos. Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea coniugia cognationes, omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur: accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias; nec uero, ut fabulae ferunt, bellis proeliisque caruerunt, nec solum ut apud Homerum cum duo exercitus contrarios alii dei ex alia parte defenderent, sed etiam ut cum Titanis ut cum Gigantibus sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt futtilitatis summaeque leuitatis. Sed tamen is fabulis spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuiusque rei, per terras Ceres per maria Neptunus alii per alia, poterunt intellegi qui qualesque sint quoque eos nomine consuetudo nuncupauerit. Quos deos et uenerari et colere debemus. Cultus autem deorum est optumus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura integra incorrupta et mente et uoce ueneremur. non enim philosophi solum uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. Nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, i sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam elegantes ex eligendo, [tamquam] ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes; his enim in uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. Ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen alterum laudis. Ac mihi uideor satis et esse deos et quales essent ostendisse.

XXIX

Proximum est ut doceam deorum prouidentia mundum administrari. Magnus sane locus est et a uestris Cotta uexatus, ac nimirum uobiscum omne certamen est. Nam uobis Vellei minus notum est quem ad modum quidque dicatur; uestra enim solum legitis uestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis. Velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam Pronoean a Stoicis induci id est Prouidentiam. Quod eo errore dixisti, quia existumas ab is prouidentiam fingi quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat. Sed id praecise dicitur: ut si quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus prouidentia mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene autem et perfecte sic dici existumato, prouidentia deorum mundum administrari. Ita salem istum, quo caret uestra natio, in inridendis nobis nolitote consumere, et mercule si me audiatis ne experiamini quidem; non decet non datum est non potestis. Nec uero hoc in te unum conuenit moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reliquos uestros tum in eum maxime qui ista peperit, hominem sine arte sine litteris, insultantem in omnes, sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore.

XXX

Dico igitur prouidentia deorum mundum et omnes mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore administrari. Eamque disputationem tris in partes nostri fere diuidunt. Quarum prima pars est quae ducitur ab ea ratione quae docet esse deos; quo concesso confitendum est eorum consilio mundum administrari. Secunda est autem quae docet omnes res subiectas esse naturae sentienti ab eaque omnia pulcherrume geri; quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam esse generatam. Tertius est locus qui ducitur ex admiratione rerum caelestium atque terrestrium. Primum igitur aut negandum est esse deos, quod et Democritus simulacra et Epicurus imagines inducens quodam pacto negat, aut qui deos esse concedant is fatendum est eos aliquid agere idque praeclarum; nihil est autem praeclarius mundi administratione; deorum igitur consilio administratur. Quod si aliter est, aliquid profecto sit necesse est melius et maiore ui praeditum quam deus, quale id cumque est, siue inanima natura siue necessitas ui magna incitata haec pulcherrima opera efficiens quae uidemus; non est igitur natura deorum praepotens neque excellens, si quidem ea subiecta est ei uel necessitati uel naturae, qua caelum maria terrae regantur. Nihil est autem praestantius deo; ab eo igitur mundum necesse est regi; nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus; omnem ergo regit ipse naturam. Etenim si concedimus intellegentes esse deos, concedimus etiam prouidentes et rerum quidem maxumarum. Ergo utrum ignorant quae res maxumae sint quoque eae modo tractandae et tuendae, an uim non habent qua tantas is res sustineant et gerant? at et ignoratio rerum aliena naturae deorum est, et sustinendi muneris propter inbecillitatem difficultas minime cadit in maiestatem deorum. ex quo efficitur id quod uolumus, deorum prouidentia mundum administrari.

XXXI

Atqui necesse est cum sint di (si modo sunt, ut profecto sunt) animantis esse, nec solum animantes sed etiam rationis compotes inter seque quasi ciuili conciliatione et societate coniunctos, unum mundum ut communem rem publicam atque urbem aliquam regentis. Sequitur ut eadem sit in is quae humano in genere ratio, eadem ueritas utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio prauique depulsio. Ex quo intellegitur prudentiam quoque et mentem a deis ad homines peruenisse (ob eamque causam maiorum institutis Mens Fides Virtus Concordia consecratae et publice dedicatae sunt; quae qui conuenit penes deos esse negare, cum eorum augusta et sancta simulacra ueneremur: quod si inest in hominum genere mens fides uirtus concordia, unde haec in terram nisi ab superis defluere potuerunt?), cumque sint in nobis consilium ratio prudentia, necesse est deos haec ipsa habere maiora, nec habere solum sed etiam bis uti in maxumis et optumis rebus. Nihil autem nec maius nec melius mundo; necesse est ergo eum deorum consilio et prouidentia administrari. Postremo cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem uim et inlustrem faciem uideremus, solem dico et lunam et uagas stellas et inerrantes et caelum et mundum ipsum et earum rerum uim quae inessent in omni mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi diuina mente atque prudentia. Ac de prima quidem parte satis dictum est.

XXXII

Sequitur ut doceam omnia subiecta esse naturae, eaque ab ea pulcherrime geri. Sed quid sit ipsa natura explicandum est ante breuiter, quo facilius id quod docere uolumus intellegi possit. Namque alii naturam esse censent uim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem uim participem rationis atque ordinis tamquam uia progredientem declarantemque quid cuiusque rei causa efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars, nulla manus nemo opifex consequi possit imitando; seminis enim uim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si inciderit in concipientem conprendentemque naturam nanctumque sit materiam qua ali augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur suas, partim ut moueri etiam et sentire et appetere possint et ex sese similia sui gignere. Sunt autem qui omnia naturae nomine appellent, ut Epicurus qui ite diuidit, omnium quae sint naturam esse corpora et inane quaeque is accidant. Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet et artis quaedam similitudo.

XXXIII

Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte naturae uiuunt et uigent, profecto ipsa terra eadem ui continetur arte naturae, quippe quae grauidata seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat ipsaque alatur uicissim a superis externisque naturis; eiusdemque exspirationibus et aer alitur et aether et omnia supera. Ita si terra natura tenetur et uiget, eadem ratio in reliquo mundo est; stirpes enim terrae inhaerent. Animantes autem adspiratione aeris sustinentur; ipseque aer nobiscum uidet nobiscum audit nobiscum sonat, nihil enim eorum sine eo fieri potest; quin etiam mouetur nobiscum, quacumque enim imus qua mouemur uidetur quasi locum dare et cedere. Quaeque in medium locum mundi, qui est infimus, et quae a medio in superum quaeque conuersione rutunda circum medium feruntur, ea continentem mundi effidunt unamque naturam. Et cum quattuor genera sint corporum, uicissitudine eorum mundi continuata natura est. Nam ex terra aqua ex aqua oritur aer ex aere aether, deinde retrorsum uicissim ex aethere aer inde aqua ex aqua terra infima. Sic naturis is ex quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro commeantibus mundi partium coniunctio continetur. Quae aut sempiterna sit necessest hoc eodem ornatu quem uidemus. Aut certe perdiuturna, permanens ad longinquum et inmensum paene tempus. Quorum utrumuis ut sit, sequitur natura mundum administrari. Quae enim classium nauigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio uitis aut arboris, quae porro animantis figum conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus? aut igitur nihil est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi confitendum est. Etenim qui reliquas naturas omnes earumque semina contineat, qui potest ipse non natum administrari; ut, si qui dentes et pubertatem natura dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant non constare natura, non intellegat ea quae ecferant aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea quae ex his efferantur.

XXXIV

Omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet. Quod si mundi partes natura administrantur, necesse est mundum ipsum natum administrari. Cuius quidem administratio nihil habet in se quod reprehendi possit; ex his enim naturis quae erant quod effici optimum potuit effectum est. Doceat ergo aliquis potuisse melius; sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere aliquid uolet aut deterius faciet aut id quod fieri non potuerit desiderabit. Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt ut neque ad usum meliores potuerint esse neque ad speciem pulchriores, uideamus utrum ea fortuitane sint an eo statu quo cohaerere nullo modo potuerint nisi sensu moderante diuinaque prouidentia. Si igitur meliora sunt ea quae natura quam illa quae arte perfecta sunt nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur conuenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum nauigii uideris, non dubitare quin id ratione atque arte moueatur, aut cum solarium uel descriptum uel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam aut in Brittanniam sphaeram aliquis tulerit hanc quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conuersiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet quin ea sphaera sit perfecta ratione?

XXXV

Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua an ratione ac mente diuina et Archimedem arbitrantur plus ualuisse in imitandis sphaerae conuersionibus quam naturam in efficiendis; praesertim cum multis partibus sint illa perfecta quam haec simulata sollertius. Vtque ille apud Accium pastor, qui nauem numquam ante uidisset, ut procul diuinum et nouum uehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc modo loquitur: "tanta moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu: prae se undas uoluit, uertices ui suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit reflat; ita dum interruptum credas nimbum uoluier, dum quod sublime uentis expulsum rapi saxum aut procellis, uel globosos turbines existere ictos undis concursantibus nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina euertens specus subter redices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit": dubitat primo quae sit ea natura quam cernit ignotam; idemque iuuenibus uisis auditoque nautico cantu: "sicut †inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" - item alia multa "Siluani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert" - ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque uacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitauerat incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbauerat, postea cum uidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac diuina domo sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.

XXXVI

Nunc autem mihi uidentur ne suspicari quidem quanta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium. Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura cui nomen est aer - Graecum illud quidem sed perceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro Latino. Hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque uerbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuuius: "hor, quod memoro, nostri caelum Grai perhibent aethera" - quasi uero non Graius hoc dicat. "At Latine loquitur." Si quidem nos non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio loco: "Graiugena: de isto aperit ipsa oratio") - sed ad maiora redeamus. Ex aethere igitur innumerabiles flammae siderum existunt, quorum est princeps sol omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus maior atque amplior quam terra uniuersa, deinde reliqua sidera magnitudinibus inmensis. Atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota. Loco sint conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.

XXXVII

Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque indiuidua ui et grauitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et uiginti formae litterarum uel aureae uel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici; quod nescio an ne in uno quidem uersu possit tintum ualere fortuna. Isti autem quem ad modum adseuerant ex corpusculis non colore non qualitate aliqua (quam poioteta Graeci uocant) non sensu praeditis sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, uel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci alios interire: quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum cur templum cur domum cur urbem non potest, quae sunt minus operosa; et multa quidem faciliora. Certe ita temere de mundo effutiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est proxumus) suspexisse uideantur. Praedare ergo Aristoteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habitauissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus quibus abundant qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et uim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex a illis abditis sedibus euadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent: cum repente terram et maria caelumque uidissent, nubium magnitudinem uentorumque uim cognouissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam efficientiam cognouissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum uarietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus - quae cum uiderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur".

XXXVIII

Atque haec quidem ille; nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscurauisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset tum ut reuixisse sibi uiderentur: quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspiceremus, quaenam species caeli uideretur? sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper uident, proinde quasi nouitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos caeli motus tam ratos astrorum ordines tamque inter se omnia conexa et apta uiderit, neget in his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur nullo consilio adsequi possumus. An, cum machinatione quadam moueri aliquid uidemus, ut sphaeram ut horas ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis, cum autem impetum caeli cum admirabili celeritate moueri uertique uideamus constantissime conficientem uicissitudines anniuersarias cum summa salute et conseruatione rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione fiant sed etiam excellenti diuinaque ratione? Licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum earum quas diuina prouidentia dicimus constitutas.

XXXIX

Ac principio terra uniuersa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, uestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili uarietate distinguitur. Adde huc fontum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum uestitus uiridissimos, speluncarum concauas altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum; adde etiam reconditas auri argentique uenas infinitamque, uim marmoris. Quae uero et quam uaria genera bestiarum uel cicurum uel ferarum, qui uolucrium lapsus atque cantus, qui perudum pastus, quae uita siluestrium. Quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae contituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate uastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus. Quae si ut animis sic oculis uidere possemus, nemo cunctam intuens terram de diuina ratione dubitaret. At uero quanta maris est pulchritudo, quae species uniuersi, quae multitudo et uarietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa natiuis testis illis haerentium. Ipsum autem mare sic terram appetens litoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata uideatur. Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc uentos efficit. Idem annuas frigorum et calorum facit uarietates. Idemque et uolatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes.

XL

Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexis, qui idem aether uocatur, extrema ora et determinatio mundi, in duo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt. E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam uoluitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reuersiones ab extremo contrarias facit, quarum in interuallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum uicissim laetificat ut cum caelo hilarata uideatur. Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis uagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et uarias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas uagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina inuenerint."

XLI

Atque hoc loco me intuens "Vtar" inquit "carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conuersa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue uidemus, sine ulla mutatione aut uarietate "cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur", quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam uidere cupientis. "extremusque adeo duplici de cardine uertex dicitur esse polus." Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. "ex is altera apud Graios Cynosura uocatur, altera dicitur esse Helice", cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas "nostri Septem soliti uocitare Triones"; paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli uerticem lustrat parua Cynosura. "hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. sed prior illa magis stellis distincta refulget et late prima confestim a nocte uidetur. Haec uero parua est, sed nautis usus in hac est; nam cursu interiore breui conuertitur orbe."

XLII

Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, "has inter ueluti rapido cum gurgite flumen toruus Draco serpit supter supraque reuoluens sese conficiensque sinus e corpore flexos". Eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum: "huic non una modo caput ornans stella relucet, uerum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo feruida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet; opstipum caput, at tereti ceruice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas". Et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, "hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una". Id autem caput attingens "defessa uelut maerentis imago uertitur", quam quidem Graeci "Engonasin uocitant, genibus quia nixa feratur". "hic illa eximio posita est fulgore Corona." Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens, "quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii". "hic pressu duplici palmarum continet Anguem, atque eius ipse manet religatus corpore torto; namque uirum medium Serpens sub pectora cingit. Ille tamen nitens grauiter uestigia ponit atque oculos urget pedibus pectusque Nepai." Septentriones autem sequitur "Arctophylax, uulgo qui dicitur esse Bootes, quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum". Dein quae sequuntur: "huic" enim Booti "subter praecordia fixa uidetur stella micans radiis. Arcturus nomine claro"; cuius pedibus subiecta fertur "Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo".

XLIII

Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus diuina sollertia appareat: "et Natos Geminos inuisses sub caput Arcti; subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam". Auriga "sub laeua Geminorum obductus parte feretur. Aduersum caput huic Helicae truculenta tuetur. At Capra laeum umerum clara obtinet." Tum quae secuntur: "uerum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem". Cuius sub pedibus "corniger est ualido conixus corpore Taurus". Eius caput stellis conspersum est frequentibus; "has Graeci stellas Hyadas uocitare suerunt" a pluendo (hyein enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis post terga subsequitur; "namque ipsum ad tergum Cynosurae uertitur Arcti". Hunc antecedit "obscura specie stellarum Cassiepia." "Hanc autem inlustri uersatur corpore propter Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis." "Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput aluo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum." "exin contortis Aries cum cornibus haeret." quem propter "Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante et magis horriferis aquilonis tangitur auris".

XLIV

Ad pedes Andromedae Perseus describitur, "quem summa a regione aquilonis flamina pulsant". "propter laeum genum" "Vergilias tenui cum luce uidebis". "inde Fides leuiter posita et conuexa uidetur." inde "est ales Auis lato sub tegmine caeli". Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius. Tum "gelidum ualido de pectore frigus anhelans corpore semifero magno Capricornus in orbe; quem cum perpetuo uestiuit lumine Titan, brumali flectens contorquet tempore currum" Hic autem aspicitur "sese ostendens emergit Scorpios alte posteriore trahens flexum ui corporis Arcum". quem is "propter nitens pinnis conuoluitur Ales". "at propter se Aquila ardenti cum corpore portat." Deinde Delphinus. "Exinde Orion obliquo corpore nitens". Quem subsequens "Feruidus ille Canis stellarum luce" refulget. Post Lepus subsequitur "Curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo". "hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas." quem longe "serpentem" et manantem aspicies "proceraque Vincla uidebis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata" "Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri." Propter quae Centaurus "cedit Equi partis properans subiungere Chelis. Hic dextram porgens, quadrupes qua uasta tenetur". "tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra", cuius longe corpus est fusum, "in medioque sinu fulgens Cretera relucet. extremam nitens plumato corpore Coruus rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur". Haec omnis, descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano uideri potest, aut uero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?

XLV

Nec uero haec solum admirabilia, sed nihil maius quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. Omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. Maxime autem corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam uinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et conuertit extrema. Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium uergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio grauitatis et ponderum. Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur. Huic autem continens aer fertur ille quidem leuitate sublimi, sed tamen in omnes partes se ipse fundit; itaque mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus uitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur.

XLVI

In aethere autem astra uoluuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse uideor, minime, noceri potest. Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarumque reliquarum uaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur; quibus altae renouataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. Ex quo euenturum nostri putant id de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renouatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur. Nolo in stellarum ratione multus uobis uideri, maximeque earum quae errare dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iouis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat. Ab eoque luna inluminata grauiditates et partus adferat maturitatesque gignendi. Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non mouet, hunc horum nihil umquam reputauisse certo scio.

XLVII

Age ut a caelestibus rebus ad terrestres ueniamus, quid est in his in quo non naturae ratio intellegentis appareat. Principio eorum quae gignuntur e terra stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus continentur; obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. Iam uero uites sic clauiculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere. Animantium uero quanta uarietas est, quanta ad eam rem uis ut in suo quaeque genere permaneat. Quarum aliae coriis tectae sunt aliae uillis uestitae aliae spinis hirsutae; pluma alias alias squama uidemus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum qui cuique aptus erat comparauit. Enumerare possum ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque descriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum. Omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum superuacuaneum sit, nihil ad uitam retinendam non necessarium. Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Iam uero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia uolando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capescunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia uorant alia mandunt. Atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuuantur proceritate collorum; manus etiam data elephantost, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum.

XLVIII

At quibus bestiis erat is cibus ut aliis generis escis uescerentur, aut uires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit conficiant, aliae autem ut ... ex inopinato obseruant et si quid incidit arripiunt idque consumunt. Pina uero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parua squilla quasi societatem coit comparandi cibi; itaque cum pisciculi parui in concham hiantem innatauerunt, tum admonita a squilla pina morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur; in quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra; ueluti crocodili fluuiatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt aquam persequuntur. Quin etiam anitum oua gallinis saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem: domum uidere potuerunt: tantam ingenuit animantibus conseruandi sui natura custodiam.

XLIX

Legi etiam scriptum, esse auem quandam quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere aduolantem ad eas auis quae se in mari mergerent, quae cum emersissem piscemque cepissent usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa inuaderet. Eademque haec auis scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi calore concoxerit euomere, atque ita eligere ex his quae sunt esculenta. Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moueri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum coruo; ergo alter alterius ubicumque nanctus est oua frangit. Illud uero (ab Aristotele animaduersum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues cum loca calidiora petentes maria transmittant trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab is aduersus pellitur, deinde sensim ab utroque latere tamquam remis ita pinnis cursus auium leuatur; basis autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a puppi uentis adiuuatur; eaeque in tergo praeuolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nitatur, reuolat ut ipse quoque quiescat, in eius locum succedit ex his quae adquierunt, eaque uicissitudo in omni cursu conseruatur. Multa eius modi proferre possum, sed genus ipsum uidetis. Iam uero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant.

L

Atque illa mirabilia, quod ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum ingeniis reperta sunt - uomitione canes, purgando autem aluo se ibes Aegyptiae curant. Auditum est pantheras. Quae in barbaria uenenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae uenenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus uocaretur, quam cum gustauissent sagittas excidere dicunt e corpore; ceruaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula quae seselis dicitur. Iam illa cernimus, ut contra uim et metum suis se armis quaeque defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione sepiae, torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.

LI

Vt uero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a prouidentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem omnia eam uim seminis habent in se ut ex uno plura generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim uescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renouatione conplentur. Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam conseruationem earum generis appareat? nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur. Atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera prouidae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt. Quid dicam quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque is quae procreauerunt, usque ad eum finem dum possint se ipsa defendere. Etsi pisces, ut aiunt, oua cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt;

LII

testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere oua, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur ipsa per sese. Iam gallinae auesque reliquae et quietum requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissume substernunt, ut quam facillume oua seruentur; e quibus pullos cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foueant ne frigore laedantur et si est calor a sole se opponant; cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum uolatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur. Accedit etiam ad non nullorum animantium et earum rerum quas terre gignit conseruationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. Nam multae et pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione hominum saluae esse non possunt. Magnae etiam opportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur. Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi nouos agros inuehit, Indus uero, qui est "omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit; magnam enim uim seminum secum frumenti similium dicitur deportare multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum.

LIII

Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad uescendum tam uarie tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et nouitate delectemur et copia. Quam tempestiuos autem dedit quam salutares non modo hominum sed etiam pecudum generi, is denique omnibus quae oriuntur e terra, uentos etesias; quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa praetereunda sunt et tamen multa dicuntur. Enumerari enim non possunt fluminum opportunitates, aestus maritimi multum accedentes et recedentes, montes uestiti atque siluestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes denique innumerabiles ad uictum et ad uitam necessariae. Iam diei noctisque uicissitudo conseruat animantes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi. Sic undique omni ratione concluditur mente consilioque diuino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conseruationemque admirabiliter administrari. Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit arborumne et herbarum, quae quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur: at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse. Quorum igitur causa quis dixerit effectum esse mundum? eorum scilicet animantium quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia.

LIV

Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse prouisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio. Nam cum tribus rebus animantium uita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus. Eorum aduersi acuti morsu diuidunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini uocantur; quae confectio etiam a lingua adiuuari uidetur. Linguam autem ad radices eius haerens excipit stomachus, quo primum inlabuntur ea quae accepta sunt ore. Is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit depellit. Ipsius autem partes eae quae sunt infra quam id quod deuoratur dilatantur, quae autem supra contrahuntur. Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte incidisset spiritus impediretur. Sed cum alui natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in aluo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e neruis; est autem multiplex et tortuosa arcetque et continet siue illud aridum est siue umidum quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum adstringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque confecta in reliquum corpus diuidantur.

LV

In pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes tum †inre spiritu dilatantur, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes. Ex intestinis autem †aluo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas uias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent; atque inde aliae ... pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus. Ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem uertunt ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes eius uiae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso loco in eam uenam quae caua appellatur confunditur perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur; a corde autem in totum corpus distribuitur per uenas admodum multas in omnes partes corporis pertinentes. Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum astringentibus se intestinis tum relaxantibus, haud sane difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne quid habeat iniucunditatis oratio. Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae; nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam quam uentriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per uenam illam cauam influit. Eoque modo ex is partibus et sanguis per uenas in omne corpus diffunditur et spiritus per arterias; utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae uim quandam incredibilem artificiosi operis diuinique testantur. Quid dicam de ossibus; quae subiecta corpori mirabiles commissuras habent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos adcommodatas et ad motum et ad omnem corporis actionem. Huc adde neruos, a quibus artus continentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui sicut uenae et arteriae a corde tractae et profectae in corpus omne ducuntur.

LVI

Ad hanc prouidentiam naturae tam diligentem tamque sollertem adiungi multa possunt, e quibus intellegatur quantae res hominibus a dis quamque eximiae tributae sint. Qui primum eos humo excitatos celsos et erectos constituit, ut deorum cognitionem caelum intuentes capere possent. Sunt enim ex terra homines non ut incolae atque habitatores sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sensus autem interpretes ac nuntii rerum in capite tamquam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et conlocati sunt. Nam oculi tamquam speculatores altissimum locum optinent, ex quo plurima conspicientes fungantur suo munere; et aures, cum sonum percipere debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non sine causa uicinitatem oris secutae sunt. Iam gustatus, qui sentire eorum quibus uescimur genera deberet, habitat in ea parte oris qua esculentis et posculentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus. Atque ut in aedificiis architecti auertunt ab oculis naribusque dominorum ea quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandauit a sensibus.

LVII

Quis uero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus? Quae primum oculos membranis tenuissimis uestiuit et saepsit; quas primum perlucidas fecit ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur. Sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo uellent facile conuerterent; aciesque ipsa qua cernimus, quae pupule uocatur, ita parua est ut ea quae nocere possint facile uitet; palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque prouidit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate. Munitaeque sunt palpebrae tamquam uallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniuentibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam inuoluti quiescerent. Latent praeterea utiliter et excelsis undique partibus saepiuntur. Primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leuiterque eminentes; nasusque ita locatus est ut quasi murus oculis interiectus esse uideatur. Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e somno excitamur. Flexuosum iter habet, ne quid intrare possit si simplex et directum pateret; prouisum etiam ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sordibus aurium tamquam in uisco inhaeresceret. Extra autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa factae tutandique sensus, et ne adiectae uoces laberentur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus esset. Sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores. Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit peruadere; umoremque semper habent ad puluerem multaque alia depellenda non inutilem. Gustatus praeclare saeptus est; ore enim continetur et ad usum apte et ad incolumitatis custodiam.

LVIII

Omnesque sensus hominum multo antecellunt sensibus bestiarum. Primum enim oculi in his artibus, quarum iudicium est oculorum, in pictis fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu multa cernunt subtilius, colorum etiam et figurarum †tum uenustatem atque ordinem et ut ita dicam decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora: nam et uirtutes et uitia cognoscunt, iratum propitium, laetantem dolentem, fortem ignauum, audacem timidumque cognoscunt. Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in uocis et in tibiarum neruorumque cantibus uarietas sonorum interualla distinctio, et uocis genera permulta, canorum fuscum, leue asperum, graue acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur. Nariumque item et gustandi et †parte tangendi magna iudicia sunt. Ad quos sensus capiendos et perfruendos plures etiam quam uellem artes repertae sunt; perspicuum est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo corporum lenocinia processerint.

LIX

Iam uero animum ipsum mentemque hominis rationem consilium prudentiam qui non diuina cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi uidetur carere. De quo dum disputarem tuam mihi dari uellem Cotta eloquentiam. Quo enim tu illa modo diceres, quanta primum intellegentia deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in nobis; ex quo uidelicet iudicamus quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulasque res definimus circumscripteque conplectimur; ex quo scientia intellegitur quam uim habeat qualisque sit, qua ne in deo quidem est res ulla praestantior. Quanta uero illa sunt, quae uos Academici infirmatis et tollitis, quod et sensibus et animo ea quae extra sunt percipimus atque conprendimus; ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad usum uitae partim ad oblectationem necessarias. Iam uero domina rerum, ut uos soletis dicere, eloquendi uis quam est praeclara quamque diuina. Quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus alios docere possimus; deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate deuinxit, haec a uita inmani et fera segregauit. Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit. Primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam uox principium a mente ducens percipitur et funditur. Deinde in ore sita lingua est finita dentibus; ea uocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos uocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris; itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus is quae ad neruos resonant in cantibus.

LX

Quam uero aptas quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit. Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat. Itaque ad pingendum fingendum, ad scalpendum, ad neruorum eliciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione digitorum. Atque haec oblectationis, illa necessitatis, cultus dico agrorum exstructionesque tectorum, tegumenta corporum uel texta uel suta omnemque fabricam aeris et ferri; ex quo intellegitur ad inuenta animo percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia nos consecutos, ut tecti ut uestiti ut salui esse possemus, urbes muros domicilia delubra haberemus. Iam uero operibus hominum id est manibus cibi etiam uarietas inuenitur et copia. Nam et agri multa efferunt manu quaesita, quae uel statim consumantur uel mandentur condita uetustati, et praeterea uescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et uolantibus partim capiendo partim alendo. Efficimus etiam domitu nostro quadripedum uectiones, quorum celeritas atque uis nobis ipsis adfert uim et celeritatem. Nos onera quibusdam bestiis nos iuga inponimus; nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur; nos e terrae cauernis ferrum elicimus rem ad colendos agros necessariam, nos aeris argenti auri uenas penitus abditas inuenimus et ad usum aptas et ad ornatum decoras. Arborum autem confectione omnique materia et culta et siluestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus; magnos uero usus adfert ad nauigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes undique ad uitam copiae; quasque res uiolentissimas natura genuit earum moderationem nos soli habemus, maris atque uentorum, propter nauticarum rerum scientiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus: nos campis nos montibus fruimur, nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos arbores; nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus derigimus auertimus; nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere conamur.

LXI

Quid uero nominum ratio non in caelum usque penetrauit? soli enim ex animantibus nos astrorum ortus obitus cursusque cognouimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus. Defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae quantae quando futurae sint. Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque uirtutes, e quibus uita beata existit par et similis deorum, nulla alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene uiuendum pertinet, cedens caelestibus. Quibus rebus expositis satis docuisse uideor hominis natura quanto omnis anteiret animantes. Ex quo debet intellegi nec figuram situmque membrorum nec ingenii mentisque uim talem effici potuisse fortuna. Restat ut doceam atque aliquando perorem, omnia quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum causa facta esse et parata.

LXII

Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt ea parata ad fructum hominum et inuenta sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque; soli enim ratione utentes iure ac lege uiuunt. Vt igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque causa putandum est conditas esse, omniaque quae sint in his urbibus eorum populorum recte esse dicuntur, sic quaecumque sunt in omni mundo deorum atque hominum putanda sunt. Iam uero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; eorum enim cursus dimetati maturitates temporum et uarietates mutationesque cognouimus. Quae si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudicandum est. Terra uero feta frugibus et uario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere uidetur? quid de uitibus oliuetisque dicam, quarum uberrumi laetissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent; neque enim serendi neque colendi nec tempestiue demetendi percipiendique fructus neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et cura.

LXIII

Vt fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus. Neque enim homines murum aut formicarum causa frumentum condunt sed coniugum et liberorum et familiarum suarum; itaque bestiae furtim ut dixi fruuntur, domini palam et libere; hominum igitur causa eas rerum copias comparatas fatendum est. Nisi forte tanta ubertas uarietasque pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin hominibus solis ea natura donauerit. Tantumque abest ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse uideamus. Quid enim oues aliud adferunt nisi ut earum uillis confectis atque contextis homines uestiantur; quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione potuissent. Canum uero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad inuestigandum sagacitas narium tanta alacritas in uenando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos. Quid de bubus loquar; quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata, ceruices autem natae ad iugum, tum uires umerorum et latitudines ad aratra †extrahenda. Quibus cum terrae subigerentur fissione glebarum ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, uis nulla umquam adferebatur: "ferrea tum uero proles exorta repentest ausaque funestum primast fabricarier ensem et gustare manu iunctum domitumque iuuencum":

LXIV

tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum uisceribus uesci scelus haberetur. Longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt. Sus uero quid habet praeter escam; cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad uescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius. Quid multitudinem suauitatemque piscium dicam, quid auium; ex quibus tanta percipitur uoluptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse uideatur, atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione atque sollertia; quamquam auis quasdam, et alites et oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus. Iam uero immanes et feras beluas nanciscimur uenando, ut et uescamur is et exerceamur in uenando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et uulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus. Totam licet animis tamquam oculis lustrare terram mariaque omnia: cernes iam spatia frugifera atque inmensa camporum uestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate. Nec uero supra terram sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab hominibus solis inuenitur.

LXV

Illud uero, quod uterque uestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos inuehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi uidetur uel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis. Est enim profecto diuinatio, quae multis locis rebus temporibus apparet cum in priuatis tum maxume publicis: multa cernunt haruspices multa augures prouident, multa oraclis declarantur multa uaticinationibus multa somniis multa portentis; quibus cognitis multae saepe res ex hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt. Haec igitur siue uis siue ars siue natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cuiquam a dis inmortalibus data. Quae si singula uos forte non mouent, uniuersa certe tamen inter, se conexa atque coniuncta mouere debebant. Nec uero uniuerso generi hominum solum sed etiam singulis a dis inmortalibus consuli et prouideri solet. Licet enim contrahere uniuersitatem generis humani eamque gradatim ad pauciores postremo deducere ad singulos.

LXVI

Nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem consulunt qui quasi magnam quandam insulam incolunt quam nos orbem terrae uocamus, etiam illis consulunt qui partes eius insulae tenent, Europam Asiam Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam Athenas Spartam Rhodum, et earum urbium separatim ab uniuersis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabricium Coruncanium, primo Punico Calatinum Duellium Metellum Lutatium, secundo Maxumum Marcellum Africanum, post hos Paulum Gracchum Catonem, patrumue memoria Scipionem Laelium; multosque praeterea et nostra ciuitas et Graecia tulit singulares uiros, quorum neminem nisi iuuante deo talem fuisse credendum est. Quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit ut principibus heroum Vlixi Diomedi Agamemnoni Achilli certos deos discriminum et periculorum comites adiungeret. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoraui, declarant ab is et [in] ciuitatibus et singulis hominibus consuli quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus tum uigilantibus portenduntur; multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notauit ut artem diuinationis efficeret. Nemo igitur uir magnus sine aliquo adflatu diuino umquam fuit. Nec uero ita refellendum est ut, si segetibus aut uinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e uitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut inuisum deo aut neglectum a deo iudicemus. Magna di curant, parua neglegunt. Magnis autem uiris prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus uirtutis et copiis.

LXVII

Haec mihi fere in mentem ueniebant quae dicenda putarem de natura deorum. Tu autem Cotta si me audias eandem causam agas teque et principem ciuem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem uobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificauit Academia, potius huc conferas. Mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, siue ex animo id fit siue simulate."