L. ANNAEI SENECAE - EPISTVLARVM AD LVCILIVM LIBER XVIII (epp. 106-109)

CVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem caue audias: uaco, et omnes uacant qui uolunt. Neminem res sequuntur: ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit quare non protinus rescriberem? id de quo quaerebas ueniebat in contextum operis mei; scis enim me moralem philosophiam uelle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. II. Itaque dubitaui utrum differrem te donec suus isti rei ueniret locus, an ius tibi extra ordinem dicerem: humanius uisum est tam longe uenientem non detinere. III. Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam. Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuuat quam prodest, sicut hoc de quo quaeris: bonum an corpus sit? Bonum facit; prodest enim; quod facit corpus est. IV. Bonum agitat animum et quodam modo format et continet, quae [ergo] propria sunt corporis. Quae corporis bona sunt corpora sunt; ergo et quae animi sunt; nam et hoc corpus est. V. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae alunt illum et quae ualetudinem eius uel custodiunt uel restituunt corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum an adfectus corpora sint (ut aliud quoque de quo non quaeris infulciam), tamquam ira, amor, tristitia, nisi dubitas an uultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem euocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? tam manifestas notas corporis credis inprimi nisi a corpore? VI. Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut auaritia, crudelitas, indurata uitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, inuidia, superbia; VII. ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt. An non uides quantum oculis det uigorem fortitudo? quantam intentionem prudentia? quantam modestiam et quietem reuerentia? quantam serenitatem laetitia? quantum rigorem seueritas? quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent. Omnes autem quas rettuli uirtutes bona sunt, et quidquid ex illis est. VIII. Numquid est dubium an id quo quid tangi potest corpus sit? Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, ut ait Lucretius. Omnia autem ista quae dixi non mutarent corpus nisi tangerent; ergo corpora sunt. IX. Etiam nunc cui tanta uis est ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat corpus est. Quid ergo? non timor retinet? non audacia inpellit? non fortitudo inmittit et impetum dat? non moderatio refrenat ac reuocat? non gaudium extollit? non tristitia deducit? X. Denique quidquid facimus aut malitiae aut uirtutis gerimus imperio: quod imperat corpori corpus est, quod uim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporale est, bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale est.

XI. Quoniam, ut uoluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi quod dicturum esse te uideo: latrunculis ludimus. In superuacuis subtilitas teritur: non faciunt bonos ista sed doctos. XII. Apertior res est sapere, immo simplicior: paucis satis est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in superuacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam. Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus: non uitae sed scholae discimus. Vale.

CVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Vbi illa prudentia tua? ubi in dispiciendis rebus subtilitas? ubi magnitudo? Tam pusilla te res tangit? Serui occupationes tuas occasionem fugae putauerunt. Si amici deciperent (habeant enim sane nomen quod illis noster error inposuit, et uocentur quo turpius non sint) * * * omnibus rebus tuis desunt illi qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant. II. Nihil horum insolitum, nihil inexspectatum est; offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri quod spargaris in balneo aut uexeris in publico aut inquineris in luto. Eadem uitae condicio est quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Non est delicata res uiuere. Longam uiam ingressus es: et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames "o mors!", id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis: per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter. III. Mori uult? praeparetur animus contra omnia; sciat se uenisse ubi tonat fulmen; sciat se uenisse ubi

Luctus et ultrices posuere cubilia Curae

pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus.

In hoc contubernio uita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes; contemnes autem si saepe cogitaueris et futura praesumpseris. IV. Nemo non fortius ad id cui se diu composuerat accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit: at contra inparatus etiam leuissima expauit. Id agendum est ne quid nobis inopinatum sit; et quia omnia nouitate grauiora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, nulli sis malo tiro.

V. "Serui me reliquerunt". Alium compilauerunt, alium accusauerunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium mulcauerunt, alium ueneno, alium criminatione petierunt: quidquid dixeris multis accidit * * * deinceps quae multa et uaria sunt in nos deriguntur. Quaedam in nos fixa sunt, quaedam uibrant et cum maxime ueniunt, quaedam in alios peruentura nos stringunt. VI. Nihil miremur eorum ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus. VII. Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli ualetudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus: illud possumus, magnum sumere animum et uiro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus. VIII. Natura autem hoc quod uides regnum mutationibus temperat: nubilo serena succedunt; turbantur maria cum quieuerunt; flant in uicem uenti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur: contrariis rerum aeternitas constat. IX. Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat; et quaecumque fiunt debuisse fieri putet nec uelit obiurgare naturam. Optimum est pati quod emendare non possis, et deum quo auctore cuncta proueniunt sine murmuratione comitari: malus miles est qui imperatorem gemens sequitur. X. Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur intextum est; et sic adloquamur Iouem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster uersibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi uiri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum.

XI.

Duc, o parens celsique dominator poli,

quocumque placuit: nulla parendi mora est;

adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens

malusque patiar facere quod licuit bono.

Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt.

XII. Sic uiuamus, sic loquamur; paratos nos inueniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus qui se ei tradidit: at contra ille pusillus et degener qui obluctatur et de ordine mundi male, existimat et emendare mauult deos quam se. Vale.

CVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. Id de quo quaeris ex iis est quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec uis exspectare libros quos cum maxime ordino continentis totam moralem philosophiae partem. Statim expediam; illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te uideo, digerenda sit, ne ipsa se inpediat. II. Nec passim carpenda sunt nec auide inuadenda uniuersa: per partes peruenietur ad totum. Aptari onus uiribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum uis sed quantum capis hauriendum est. Bonum tantum habe animum: capies quantum uoles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.

III. Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius obsideremus et primi ueniremus et nouissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes euocaremus, non tantum paratum discentibus sed obuium. "Idem" inquit "et docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse uelit, hic proficere". IV. Qui ad philosophum uenit cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. Redibit autem: ea philosophiae uis est ut non studentis sed etiam conuersantis iuuet. Qui in solem uenit, licet non in hoc uenerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt odorem secum loci ferunt; et qui ad philosophum fuerunt traxerint aliquid necesse est quod prodesset etiam neglegentibus. Attende quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus.

V. "Quid ergo? non nouimus quosdam qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint"? Quidni nouerim? pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum sed inquilinos uoco. VI. Quidam ueniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum uoluptatis causa ad delectandas aures oratione uel uoce uel fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem uidebis cui philosophi schola deuersorium otii sit. Non id agunt ut aliqua illo uitia deponant, ut aliquam legem uitae accipiant qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus ueniunt, non ut res excipiant, sed ut uerba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt. VII. Quidam ad magnificas uoces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres uultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiuiri et ex imperio furentes. Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non uerborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuuat protinus quae audias facere. Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat: pauci illam quam conceperant mentem domum perferre potuerunt. VIII. Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque uirtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus: cum inritator accessit, tunc illa animi bona ueluti sopita excitantur. Non uides quemadmodum theatra consonent quotiens aliqua dicta sunt quae publice adgnoscimus et consensu uera esse testamur?

IX.

Desunt inopiae multa, auaritiae omnia.

In nullum auarus bonus est, in se pessimus.

Ad hos uersus ille sordidissimus plaudit et uitiis suis fieri conuicium gaudet: quanto magis hoc iudicas euenire cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis uersus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum in peritorum? X. Nam ut dicebat Cleanthes, "quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore nouissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit". Eadem neglegentius audiuntur minusque percutiunt quamdiu soluta oratione dicuntur: ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia uelut lacerto excussiore torquetur. XI. De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse diuitias, eum esse locupletem qui paupertati suae aptatus est et paruo se diuitem fecit; magis tamen feriuntur animi cum carmina eiusmodi dicta sunt:

Is minimo eget mortalis qui minimum cupit.

Quod uult habet qui uelle quod satis est potest.

XII. Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem ueritatis adducimur; illi enim quibus nihil satis est admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum uideris, urge, hoc preme, hoc onera, relictis ambiguitatibus et syllogismis et cauillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in auaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te uideris et animos audientium adfeceris, insta uehementius: ueri simile non est quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium uersa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem, et adhuc docilibus leuiterque corruptis inicit manum ueritas si aduocatum idoneum nacta est. XIII. Ego certe cum Attalum audirem in uitia, in errores, in mala uitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi uidebatur cui liceret censuram agere regnantium. XIV. Cum uero commendare paupertatem coeperat et ostendere quam quidquid usum excederet pondus esset superuacuum et graue ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat uoluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis uoluptatibus sed etiam superuacuis, libebat circumscribere gulam ac uentrem. XV. Inde mihi quaedam permansere, Lucili; magno enim in omnia impetu ueneram, deinde ad ciuitatis uitam reductus ex bene coeptis pauca seruaui. Inde ostreis boletisque in omnem uitam renuntiatum est; nec enim cibi sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia (quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus), facile descensura, facile reditura. XVI. Inde in omnem uitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde uino carens stomachus. Inde in omnem uitam balneum fugimus; decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen ut quorum abstinentiam interrupi modum seruem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.

XVII. Quoniam coepi tibi exponere quanto maiore impetu ad philosophiam iuuenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.

XVIII. Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri ubi in uoluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae ualetudini contraria esse alimenta uaria et nostris aliena corporibus. XIX. At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. Videbimus per quas temporum uices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem reuertatur: interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuue uiolare, si in quo corpore cognatus aliqui spiritus hospitaretur. XX. Haec cum exposuisset Sotion et implesset argumentis suis, "non credis" inquit "animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? Non credis in his pecudibus ferisue aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? nec tantum caelestia per certos circuitus uerti, sed animalia quoque per uices ire et animos per orbem agi? Magni ista crediderunt uiri. XXI. Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serua. Si uera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis tuae damnum est? alimenta tibi leonum et uulturum eripio". XXII. His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam nec tibi hodie adfirmauerim an fuerit. Quaeris quomodo desierim? In primum Tiberii Caesaris principatum iuuentae tempus inciderat: alienigena tum sacra mouebantur et inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii; nec difficulter mihi ut inciperem melius cenare persuasit. XXIII. Laudare solebat Attalus culcitam quae resisteret corpori: tali utor etiam senex, in qua uestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi quam uehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis inpelleret. Sed aliquid praecipientium uitio peccatur, qui nos docent disputare, non uiuere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit facta philologia est. XXIV. Multum autem ad rem pertinet quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur non hoc animo legit illud egregium

fugit inreparabile tempus:

"uigilandum est; nisi properamus relinquemur; agit nos agiturque uelox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus": sed ut obseruet, quotiens Vergilius de celeritate temporum dicit, hoc uti uerbo illum "fugit".

Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui

prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus

et labor, et durae rapit inclementia mortis.

XXV. Ille qui ad philosophiam spectat haec eadem quo debet adducit. "Numquam Vergilius" inquit "dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi: quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut uelocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praeteruolant, deteriora succedunt". XXVI. Quemadmodum ex amphora primum quod est sincerissimum effluit, grauissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum in primo est. Id exhauriri [in] aliis potius patimur, ut nobis faecem reseruemus? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat:

optima quaeque dies miseris mortalibus aeui

prima fugit.

XXVII. Quare optima? quia quod restat incertum est. Quare optima? quia iuuenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora conuertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis [est] et exercendis per opera corporibus: quod superest segnius et languidius est et propius a fine. Itaque toto hoc agamus animo et omissis ad quae deuertimur in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum. Quod fugit occupandum est. XXVIII. Haec non cogitat ille qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est, sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem - non mehercules inmerito; senectus enim insanabilis morbus est. XXIX. "Praeterea" inquit "hoc senectuti cognomen inposuit, "tristem" illam uocat:

subeunt morbi tristisque senectus.

Alio loco dicit

pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus".

Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere: in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.

XXX. Cum Ciceronis librum de re publica prendit hinc philologus aliquis, hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: duos Romanos reges esse quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Serui matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepos dicitur. XXXI. Praeterea notat eum quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus apud antiquos "magistrum populi" uocatum. Hodieque id exstat in auguralibus libris, et testimonium est quod qui ab illo nominatur "magister equitum" est. Aeque notat Romulum perisse defectione; prouocationem ad populum etiam a regibus fuisse; id ita in pontificalibus libris †et aliqui qui† putant et Fenestella. XXXII. Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum [uerba expresse] "reapse" dici a Cicerone, id est "re ipsa", in commentarium refert, nec minus "sepse", id est "se ipse". Deinde transit ad ea quae consuetudo saeculi mutauit, tamquam ait Cicero "quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione reuocati". Hanc quam nunc in circo "cretam" uocamus "calcem" antiqui dicebant. XXXIII. Deinde Ennianos colligit uersus et in primis illos de Africano scriptos:

cui nemo ciuis neque hostis

quibit pro factis reddere opis pretium.

Ex eo se ait intellegere opem apud antiquos non tantum auxilium significasse sed operam. Ait [opera] enim Ennius neminem potuisse Scipioni neque ciuem neque hostem reddere operae pretium. XXXIV. Felicem deinde se putat quod in uenerit unde uisum sit Vergilio dicere quem super ingens porta tonat caeli. Ennium hoc ait Homero [se] subripuisse, Ennio Vergilium; esse enim apud Ciceronem in his ipsis de re publica hoc epigramma Enni:

si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,

mi soli caeli maxima porta patet.

XXXV. Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae uitae trahendam, non ut uerba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas uoces et animosas quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus ut quae fuerint uerba sint opera. XXXVI. Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam uelut aliquod artificium uenale didicerunt, qui aliter uiuunt quam uiuendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt, nulli non uitio quod insequuntur obnoxii.

XXXVII. Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt uento uela: quid me potest adiuuare rector nauigii attonitus et uomitans? Quanto maiore putas uitam tempestate iactari quam ullam ratem? XXXVIII. Non est loquendum sed gubernandum. Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt: dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nominum tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse monstrabo: faciant quae dixerint.

XXXIX. Quoniam quae uolueram ad te perferre iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in alteram epistulam integrum quod exegeras transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. Vale.

CIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

I. An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum: quomodo prodesse aliquis possit summum habenti bonum quaeritur. Prosunt inter se boni. Exercent enim uirtutes et sapientiam in suo statu continent; desiderat uterque aliquem cum quo conferat, cum quo quaerat. II. Peritos luctandi usus exercet; musicum qui paria didicit mouet. Opus est et sapienti agitatione uirtutum; ita quemadmodum ipse se mouet, sic mouetur ab alio sapiente. III. Quid sapiens sapienti proderit? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet; docebit quae inuenerit. Semper enim etiam sapienti restabit quod inueniat et quo animus eius excurrat. IV. Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, uoluptates laudando; et tunc maxime laborant mali ubi plurimum uitia miscuere et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. V. "Quomodo"? inquis. Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit; ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit; etiam si sciret, breuiores uias rerum aliqui excogitare posset et has indicare per quas facilius totum opus circumfertur. VI. Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis uiribus sed ipsius quem adiuuabit. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas: utetur propria uelocitate, sed nihilominus adiuuat etiam currentem hortator. "Non prodest sapienti sapiens sed sibi ipse. Hoc ut scias, detrahe illi uim propriam et ille nihil aget". VII. Isto modo dicas licet non esse in melle dulcedinem; nam ipse ille qui esse debeat nisi ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum ut illum talis sapor capiat, offendetur; sunt enim quidam quibus morbi uitio mel amarum uideatur. Oportet utrumque ualere ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit.

VIII. "Vt in summum" inquit "perducto calorem calefieri superuacuum est, et in summum perducto bonum superuacuum est si qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit? numquid armatus miles quantum in aciem exituro satis est ulla amplius arma desiderat? Ergo nec sapiens; satis enim uitae instructus, satis armatus est. IX. Ad haec respondeo: et qui in summum perductus est calorem opus est calore adiecto ut summum teneat. "Sed ipse se" inquit "calor continet". Primum multum interest inter ista quae comparas. Calor enim unus est, prodesse uarium est. Deinde calor non adiuuatur adiectione caloris ut caleat: sapiens non potest in habitu mentis suae stare nisi amicos aliquos similes sui admisit cum quibus uirtutes suas communicet. X. Adice nunc quod omnibus inter se uirtutibus amicitia est; itaque prodest qui uirtutes alicuius paris sui amat amandasque inuicem praestat. Similia delectant, utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt. XI. Etiamnunc sapientis animum perite mouere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem mouere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem mouendam ratione opus est, sic ut moueatur ratio perfecta opus est ratione perfecta. XII. Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus uitae cara aut necessaria; in his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam mouere uirtute sua. Vt eius qui mouebitur, hoc non sine ipsius quoque qui proderit bono fiet; necessest enim alienam uirtutem exercendo exerceat et suam. XIII. Sed ut remoueas ista quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Inuenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.

XIV. Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem aduocaturus. Quod facere illi necessarium est cum ad haec ciuilia et domestica uenitur et, ut ita dicam, mortalia; in his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo aduocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti; suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac diuinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit. XV. Praeterea secundum naturam est et amicos conplecti et amicorum auctu ut suo proprioque laetari; nam nisi hoc fecerimus, ne uirtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu ualet. Virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum: facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit. Quaeret itaque aut perfectum uirum aut proficientem uicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuuerit. XVI. Aiunt homines plus in alieno negotio uidere †initio†. Hoc illis euenit quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit: incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius uident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum "idem uelle atque idem nolle" sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.

XVII. Persolui quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat quas moralis philosophiae uoluminibus conplectimur. Cogita quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo reuertor: quid ista me res iuuat? fortiorem fac me, iustiorem, temperantiorem. XVIII. Nondum exerceri uacat: adhuc medico mihi opus est. Quid me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti: exhibe fidem. Dicebas intrepidum fore etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto nauem meam mari raperet: hanc mihi praesta curam, ut uoluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicita soluere, ambigua distinguere, obscura perspicere: nunc doce quod necesse est. Vale.