M. TERENTII VARRONIS - DE RE RVSTICA - LIBER III

I

Cum duae uitae traditae sint hominum, rustica et urbana, quidni, Pinni, dubium non est quin hae non solum loco discretae sint, sed etiam tempore diuersam originem habeant. Antiquior enim multo rustica, quod fuit tempus, cum rura colerent homines neque urbem haberent. Etenim uetustissimum oppidum cum sit traditum Graecum Boeotiae Thebae, quod rex Ogyges aedificarit, in agro Romano Roma, quam Romulus rex; nam in hoc nunc denique est ut dici possit, non cum Ennius scripsit: septingenti sunt paulo plus aut minus anni, augusto augurio postquam inclita condita Roma est. Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et centum sunt. Quod tempus si referas ad illud principium, quo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriis habitabant nec murus et porta quid esset sciebant, immani numero annorum urbanos agricolae praestant. Nec mirum, quod diuina natura dedit agros, ars humana aedificauit urbe, cum artes omnes dicantur in Graecia intra mille annorum reperte, agri numquam non fuerint in terris qui coli possint. Neque solum antiquior cultura agri, sed etiam melior. Itaque non sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant suos ciues, quod et in pace a rusticis romanis alebantur et in bello ab his ducebantur. Nec sine causa terram eandem appellabant matrem et Cererem, et qui eam colerent, piam et utilem agere uitam credebant atque eos solos reliquos esse ex stirpe Saturni regis. Cui consentaneum est, quod initia uocantur potissimum ea quae Cereri fiunt sacra. Nec minus oppidi quoque nomen Thebae indicat antiquiorem esse agrum, quod ab agri genere, non a conditore nomen ei est impositum. Nam lingua prisca et in Graecia Aeolis Boeoti sine afflatu uocant collis tebas, et in Sabinis, quo e Graecia uenerunt Pelasgi, etiam nunc ita dicunt, cuius uestigium in agro Sabino uia Salaria non longe a Reate miliarius cliuus cum appellatur tebae. Agri culturam primo propter paupertatem maxime indiscretam habebant, quod a pastoribus qui erant orti in eodem agro et serebant et pascebant; quae postea creuerunt peculia diuiserunt, ac factum ut dicerentur alii agricolae, alii pastores. Quae ipsa pars duplex est, tametsi ab nullo satis discreta, quod altera est uillatica pastio, altera agrestis. Haec nota et nobilis, quod et pecuaria appellatur, et multum homines locupletes ob eam rem aut conductos aut emptos habent saltus; altera uillatica, quod humilis uidetur, a quibusdam adiecta ad agri culturam, cum esset pastio, neque explicata tota separatim, quod sicam, ab ullo. Itaque cum putarem esse rerum rusticarum, quae constituta sunt fructus causa, tria genera, unum de agri cultura, alterum de re pecuaria, tertium de uillaticis pastionibus, tres libros institui, e quis duo scripsi, primum ad Fundaniam uxorem de agri cultura, secundum de pecuaria ad Turranium Nigrum; qui reliquus est tertius de uillaticis fructibus, in hoc ad te mitto, quod uisus sum debere pro nostra uicinitate et amore scribere potissimum ad te. Cum enim uillam haberes opere tectorio et intestino ac pauimentis nobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem. Haec ad te misi, recordatus de ea re sermone, quod de uilla perfecta habuissemus. De quibus exponendis initium capiam hinc.

II

Comitiis aediliciis cum sole caldo ego et Q. Axius senator tribulis suffragium tulissemus et candidato, cui studebamus, uellemus esse praesto, cum domum rediret, Axius mihi, Dum diribentur, inquit, suffragia, uis potius uillae publicae utamur umbra, quam priuati candidati tabella dimidiata aedificemus nobis? Opinor, inquam, non solum, quod dicitur, "malum consilium consultori est pessimum", sed etiam bonum consilium, qui consulit et qui consulitur, bonum habendum. Itaque imus, uenimus in uillam. Ibi Appium Claudium augurem sedentem inuenimus in subselliis, ut consuli, siquid usus poposcisset, esset praesto. Sedebat ad sinistram ei Cornelius Merula consulari familia ortus et Fircellius Pauo Reatinus, ad dextram Minucius Pica et M. Petronius Passer. Ad quem cum accessissemus, Axius Appio subridens, recipis nos, inquit, in tuum ornithona, ubi sedes inter aues? Ille, Ego uero, inquit, te praesertim, quoius aues hospitales etiam nunc ructor, quas mihi apposuisti paucis ante diebus in Villa Reatina ad lacum Velini eunti de controuersiis Interamnatium et Reatinorum. Sed non haec, inquit, uilla, quam aedificarunt maiores nostri, frugalior ac melior est quam tua illa perpolita in Reatino? Nuncubi hic uides citrum aut aurum? Num minium aut armenium? Num quod emblema aut lithostrotum? Quae illic omnia contra. Et cum haec sit communis uniuersi populi, illa solius tua; haec quo succedant e campo ciues et reliqui homines, illa quo equae et asini; praeterea cum ad rem publicam administrandam haec sit utilis, ubi cohortes ad dilectum consuli adductae considant, ubi arma ostendant, ubi censores censu admittant populum. Tua scilicet, inquit Axius, haec in campo Martio extremo utilis et non deliciis sumptuosior quam omnes omnium uniuersae Reatinae? Tua enim oblita tabulis pictis nec minus signis; at mea, uestigium ubi sit nullum Lysippi aut Antiphili, at crebra sartoris et pastoris. Et cum illa non sit sine fundo magno et eo polito cultura, tua ista neque agrum habeat ullum nec bouem nec equam. Denique quid tua habet simile uillae illius, quam tuus auos ac proauos habebat? Nem enim, ut illa, faenisicia uidit arida in tabulato nec uindemiam in cella neque in granario messim. Nam quod extra urbem est aedificium, nihilo magis ideo est uilla, quam eorum aedificia, qui habitant extra portam Flumentanam aut in Aemilianis. Appius subridens, quoniam ego ignoro, inquit, quid sit uilla, uelim me doceas, ne lauar imprudentia, quod uolo emere a M. Seio in Ostiensi uillam. Quod si ea aedificia uillae non sunt, quae asinum tuum, quem mihi quadraginta milibus emptum ostendebas aput te, non habent, metuo ne pro uilla emam in litore Seianas aedes. Quod aedificium hic me Lucius Merula impulit ut cuperem habere, cum diceret nullam se accepisse uillam, qua magis delectatus esset, cum apud eum dies aliquot fuisset; nec tamen ibi se uidisse tabulam pictam neque signum aheneum aut marmoreum ullum, nihilo magis torcula uasa uindemiatoria aut serias olearias aut trapetas. Axius aspicit Merulam et, quid igitur, inquit, est ista uilla, si nec urbana habet ornamenta neque rustica membra? Quoi ille; num minus uilla tua erit ad angulum Velini, quam neque pictor neque tector uidit umquam, quam in Rosea quae est polita opere tectorio eleganter, quam dominus habes communem cum asino? Cum significasset nutu nihilo minus esse uillam eam quae esset simplex rustica, quam eam quae esset utrumque, et ea et urbana, et rogasset, quid ex iis rebus colligeret, Quid? Inquit, si propter pastiones tuus fundus in Rosea probandus sit, et quod ibi pascitur pecus ac stabulatur, recte uilla appellatur, haec quoque simili de causa debet uocari uilla, in qua propter pastiones fructus capiuntur magni. Quid enim refert, utrum propter oues, an propter aues fructus capias? Anne dulcior est fructus apud te ex bubulo pecore, unde apes nascuntur, quam ex apibus, quae ad uillam Sei in aluariis opus faciunt? Et num pluris tu e uilla illic natos uerres lanio uendis, quam hinc apros macellario Seius? Qui minus ego, inquit Axius, istas habere possum in Reatina uilla? Nisi si apud Seium Siculum fit mel, Corsicum in Reatino; et hic aprum glans cum pascit empticia, facit pinguem, illic gratuita exilem. Appius: posse ad te fieri, inquit, Seianas pastiones non negauit Merula; ego non esse ipse uidi. Duo enim genera cum sint pastionum, unum agreste, in quo pecuariae sunt, alterum uillaticum, in quo sunt gallinae ac columbae et apes et cetera, quae in uilla solent pasci, de quibus et Poenus Mago et Cassius Dionysius et alii quaedam separatim ac dispersim in libris reliquerunt, quae Seius legisse uidetur et ideo ex iis pastionibus ex una uilla maioris fructus capere, quam alii faciunt ex toto fundo. Certe, inquit Merula; nam ibi uidi greges magnos anserum, gallinarum, columbarum, gruum, pauonum, nec non glirium, piscium, aprorum, ceterae uenationis. Ex quibus rebus scriba librarius, libertus eius, qui apparuit Varroni et me absente patrono hospitio accipiebat, in annos singulos plus quinquagena milia e uilla capere dicebat. Axio admiranti, certe nosti, inquam, materterae meae fundum, in Sabinis qui est ad quartum uicesimum lapidem uia Salaria a Roma. Quidni? Inquit, ubi aestate diem meridie diuidere soleam, cum eo reate ex urbe aut, cum inde uenio hieme, noctu ponere castra. Atque in hac uilla qui est ornithon, ex eo uno quinque milia scio uenisse turdorum denariis ternis, ut sexaginta milia ea pars reddiderit eo anno uillae, bis tantum quam tuus fundus ducentum iugerum Reate reddit. Quid? Sexaginta, inquit Axius, sexaginta, sexaginta? Derides. Sexaginta, inquam. Sed ad hunc bolum ut peruenias, opus erit tibi aut epulum aut triumphus alicuius, ut tunc fuit Scipionis Metelli, aut collegiorum cenae, quae nunc innumerabiles excandefaciunt annonam macelli. Reliquis annis omnibus si non hanc exspectabis summam, spero, non tibi decoquet ornithon; neque hoc accidit his moribus nisi raro ut decipiaris. Quotus quisque enim est annus, quo non uideas epulum aut triumphum aut collegia non epulari? Sed propter luxuriam, inquit, quodam modo epulum cotidianum est intra ianuas Romae. Nonne item L. Albucius, homo, ut scitis, apprime doctus, cuius Luciliano charactere sunt libelli, dicebat in Albano fundum suum pastionibus semper uinci a uilla? Agrum enim minus decem milia reddere, uillam plus uicena. Idem secundum mare, quo loco uellet, si parasset uillam, se supra centum milia e uilla recepturum. Age, non M. Cato nuper, cum Luculli accepit tutelam, e piscinis eius quadraginta milibus sestertiis uendidit piscis? Axius, Merula mi, inquit, recipe me quaeso discipulum uillaticae pastionis. Ille: Quin simul ac promiseris minerual, incipiam, inquit. Ego uero non recuso, uel hodie uel ex ista pastione crebro. Appius: Credo simul ac primum ex isto uillatico pecore mortui erunt anseres aut pauones. Cui ille: quid enim interest, utrum morticinas editis uolucres an pisces, quos nisi mortuos estis numquam? Sed oro te, inquit, induce me in uiam disciplinae uillaticae pastionis ac uim formamque eius expone.

III

Merula non grauate, primum, inquit, dominum scientem esse oportet earum rerum, quae in uilla circumue eam ali ac pasci possint, ita ut domino sint fructui ac delectationi. Eius disciplinae genera sunt tria: ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes uillae solent pasci. Leporaria te accipere uolo non ea quae tritaui nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, afficta uillae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascantur. Similiter piscinas dico eas, quae in aqua dulci aut salsa inclusos habent pisces ad uillam. Harum rerum singula genera minimum in binas specie diuidi possunt: in prima parte ut sint quae terra modo sint contentae, ut sunt pauones turtures turdi; in altera specie sunt quae non sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requirunt, ut sunt anseres querquedulae anates. Sic alterum genus illud uenaticum duas habet diuersas species, unam, in qua est aper caprea lepus; altera item extra uillam quae sunt, ut apes cochleae glires. Tertii generis aquatilis item species duae, partim quod habent pisces in aqua dulci, partim quod in marina. De his sex partibus ad ista tria genera item tria genera artificum paranda, aucupes uenatores piscatores, aut ab iis emenda quae tuorum seruorum diligentia tuearis in fetura ad partus et nata nutricere saginesque, in macellum ut perueniant. Neque non etiam quaedam adsumenda in uillam sine retibus aucupis uenatoris piscatoris, ut glires cochleas gallinas. Harum rerum cultura instituta prima ea quae in uilla habetur; non enim solum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullos, sed etiam patres familiae rure. Secunda, quae macerie ad uillam uenationis causa cluduntur et propter aluaria; apes enim subter subgrundas ad initio uillatico usae tecto. Tertiae piscinae dulces fieri coeptae et e fluminibus captos recepere ad se pisces. Omnibus tribus his generibus sunt bini gradus; superiores, quos frugalitas antique, inferiores, quos luxuria posterior adiecit. Primus enim ille gradus anticus maiorum nostrum erat, in quo essent auiaria duo dumtaxat: in plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum fructus erat oua et pulli; alter sublimis, in quo erant columbae in turribus aut summa uilla. Contra nunc auiaria sunt nomine mutato, quod uocantur ornithones, quae palatum suaue domini parauit, ut tecta maiora habeant, quam tum habebant totas uillas, in quibus stabulentur turdi ac pauones. Sic in secunda parti ac leporario pater tuus, Axi, praeterquam lepusculum e uenatione uidit numquam. Neque enim erat magnum id saeptum, quod nunc, ut habeant multos apros ac capreas, complura iugera maceriis concludunt. Non tu, inquit mihi, cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri fuerunt multi? In tertia parti quis habebat piscinam nisi dulcem et in ea dumtaxat squalos ac mugiles pisces? Quis contra nunc minthon non dicit sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? Non Philippus, cum ad Vmmidium hospitem Casini deuertisset et ei e tuo flumine lupum piscem formosum apposuisset atque ille gustasset et exspuisset, dixit, "peream, ni piscem putaui esse"? Sic nostra aetas in quam luxuriam propagauit leporaria, hac piscinas protulit ad mare et in eas pelagios greges piscium reuocauit. Non propter has appellati Sergius Orata et Licinius Murena? Quis enim propter nobilitates ignorat piscinas Philippi, Hortensi, Lucullorum? Quare unde uelis me incipere, Axi, dic.

IV

Ille, ego uero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his temporibus quam superioribus, quod ex pauonibus fructus capiuntur maiores quam e gallinis. Atque adeo non dissimulabo, quod uolo de ornithone primum, quod lucri fecerunt hoc nomen turdi. Sexaginta enim milia Fircellina excande me fecerunt cupiditate. Merula, duo genera sunt, inquit, ornithonis: unum delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Casino, quod amatores inuenit multos; alterum fructus causa, quo genere macellarii et in urbe quidam habent loca clausa et rure, maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi. Ex iis tertii generis uoluit esse Lucullus coniunctum auiarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto ornithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios uideret in mazonomo positos coctos, alios uolitare circum fenestras captos. Quod inutile inuenerunt. Nam non tantum in eo oculos delectant intra fenestras aues uolitantes, quantum offendit quod alienus odor opplet nares.

V

Sed quod te malle arbitror, Axi, dicam de hoc quod fructus causa faciunt, unde, non ubi, sumuntur pingues turdi. Igitur testudo, aut peristylum tectum tegulis aut rete, fit magna, in qua milia aliquot turdorum ac merularum includere possint, Quidam cum eo adiciant praeterea aues alias quoque, quae pingues ueneunt care, ut miliariae ac coturnices. In hoc tectum aquam uenire oportet per fistulam et eam potius per canales angustas serpere, quae facile extergeri possint (si enim late ibi diffusa aqua, et inquinatur facilius et bibitur inutilius), et ex eis caduca quae abundat per fistulam exire, ne luto aues laborent. Ostium habere humile et angustum et potissimum eius generis, quod cochleam appellant, ut solet esse in cauea, in qua tauri pugnare solent; fenestras raras, per quas non uideantur extrinsecus arbores aut aues, quod earum aspectus ac desiderium marcescere facit uolucres inclusas. Tantum locum luminis habere oportet, ut aues uidere possint, ubi assidant, ubi cibus, ubi aqua sit. Tectorio tacta esse leui circum ostia ac fenestras, nequa intrare mus aliaue quae bestia possit. Circum huius aedifici parietes intrinsecus multos esse palos, ubi aues assidere possint, praeterea perticis inclinatis ex humo ad parietem et in eis transuersis gradatim modicis interuallis perticis adnexis ad speciem cancellorum scaenicorum ac theatri. Deorsum in terram esse aquam, quam bibere possint, cibatui offas positas. Eae maxime glomerantur ex ficis et farre mixto. Diebus uiginti antequam tollere uult turdos, largius dat cibum, quod plus ponit et farre subtiliore incipit alere. In hoc tecto caueas, quae caueae tabulata habeant aliquot ad perticarum supplementum. Contra hic auiarium, quae mortuae ibi sunt aues, ut domino numerum reddat, solet ibidem seruare. Cum opus sunt, ex hoc auiario ut sumantur idoneae, excludantur in minusculum auiarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine illustriore, quod seclusorium appellant. Ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere uult, omnes occidit. Hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si uideant, despondeant animum atque alieno tempore uenditoris moriantur. Non ut aduenae uolucres pullos faciunt, in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic aut illic turdi, qui cum sint nomine mares, re uera feminae quoque sunt. Neque id non secutum ut esset in merulis, quae nomine feminino mares quoque sunt. Praeterea uolucres cum partim aduenae sint, ut hirundines et grues, partim uernaculae, ut gallinae ac columbae, de illo genere sunt turdi aduenticio ac quotannis in Italiam trans mare aduolant circiter aequinoctium autumnale et eodem reuolant ad aequinoctium uernum, et alio tempore, turtures ac coturnices immani numero. Hoc ita fieri apparet in insulis propinquis Pontiis, Palmariae, Pandateriae. Ibi enim in prima uolatura cum ueniunt, morantur dies paucos requiescendi causa itemque faciunt, cum ex Italia trans mare remeant. Appius Axio, Si quinque milia hoc coieceris, inquit, et erit epulum ac triumphus, sexaginta milia quae uis statim in fenus des licebit multum. Tum mihi, tu dic illud alterum genus ornithonis, qui animi causa constitutus a te sub Casino fertur, in quo diceris longe uicisse non modo archetypon inuentoris nostri ornithotrophion M. Laenii Strabonis, qui Brundisii hospes noster primus in peristylo habuit exhedra conclusas aues, quas pasceret obiecto rete, sed etiam in Tusculano magna aedificia Luculli. Quoi ego: Cum habeam sub oppido Casino flumen, quod per uillam fluat, liquidum et altum marginibus lapideis, latum pedes quinquaginta septem, et e uilla in uillam pontibus transeatur, longum pedes DCCCCL derectum ab insula, quae est in imo fluuio, ubi confluit altera amnis, ad summum flumen, ubi est museum, Circum huius ripas ambulatio sub dio pedes lata denos, ab hac est in agrum uersus ornithonis locus ex duabus partibus dextra et sinistra maceriis altis conclusus. Inter quas locus qui est ornithonis deformatus ad tabulae litterariae speciem cum capitulo, forma qua est quadrata, patet in latitudinem pedes XLVIII, in longitudinem pedes LXXII; qua ad capitulum rutundum est, pedes XXVII. Ad haec, ita ut in margine quasi infimo tabulae descripta sit, ambulatio, ab ornithone plumula, in qua media sunt caueae, qua introitus in aream est. In limine, in lateribus dextra et sinistra porticus sunt primoribus columnis lapideis, pro mediis arbusculis humilibus ordinatae, cum a summa macerie ad epistylium tecta porticus sit rete cannabina et ab epistylio ad stylobaten. Hae sunt auibus omnigenus oppletae, quibus cibus ministratur per retem et aqua riuolo tenui affluit. Secundum stylobatis interiorem partem dextra et sinistra ad summam aream quadratam e medio diuersae duae non latae oblongae sunt piscinae ad porticus uersus. Inter eas piscinas tantummodo accessus semita in tholum, qui est ultra rutundus columnatus, ut est in aede Catuli, si pro parietibus feceris columnas. Extra eas columnas est silua manu sata grandibus arboribus, ut infima perluceat, tota saepta maceriis altis. Intra tholi columnas exteriores lapideas et totidem interiores ex abiete tenues locus est pedes quinque latus. Inter columnas exteriores pro pariete reticuli e neruis sunt, ut prospici in siluam possit et quae ibi sunt uideri neque auis ea transire. Intra interiores columnas pro pariete rete auiarium est obiectum. Inter has et exteriores gradatim substructum ut theatridion auium, mutuli crebri in omnibus columnis impositi, sedilia auium. Intra retem aues sunt omnigenus, maxime cantrices, ut lusciniolae ac merulae, quibus aqua ministratur per canaliculum, cibus obicitur sub retem. Subter columnarum stylobaten est lapis a falere pedem et dodrantem alta; ipsum falere ad duo pedes altum a stagno, latum ad quinque, ut in culcitas et columellas conuiuae pedibus circumire possint. Infimo intra falere est stagnum cum margine pedali et insula in medio parua. Circum falere et naualia sunt excauata anatium stabula. In insula est columella, in qua intus axis, qui pro mensa sustinet rotam radiatam, ita ut ad extremum, ubi orbile solet esse, arcuata tabula cauata sit ut tympanum in latitudinem duo pedes et semipedem, in altitudinem palmum. Haec ab uno puero, qui ministrat, ita uertitur, ut omnia una ponantur et ad bibendum et ad edendum et admoueantur ad omnes conuiuas. Ex suggesto faleris, ubi solent esse peripetasmata, prodeunt anates in stagnum ac nant, e quo riuus peruenit in duas, quas dixi, piscinas, ac pisciculi ultro ac citro commetant, cum et aqua calida et frigida ex orbi ligneo mensaque, quam dixi in primis radiis esse, epitoniis uersis ad unum quemque factum sit ut fluat conuiuam. Intrinsecus sub tholo stella lucifer interdiu, noctu hesperus, ita circumeunt ad infimum hemisphaerium ac mouentur, ut indicent, quot sint horae. In eodem hemisphaerio medio circum cardinem est orbis uentorum octo, ut Athenis in horologio, quod fecit Cyrrhestes; ibique eminens radius a cardine ad orbem ita mouetur, ut eum tangat uentum, qui flet, ut intus scire possis. Cum haec loqueremur, clamor fit in campo. Nos athletae comitiorum cum id fieri non miraremur propter studia suffragatorum et tamen scire uellemus, quid esset, uenit ad nos Pantuleius Parra, narrat ad tabulam, cum diriberent, quendam deprensum tesserulas coicientem in loculum, eum ad consulem tractum a fautoribus competitorum. Pauo surgit, quod eius candidati custos dicebatur deprensus.

VI

Axius, De pauonibus, inquit, libere licet dicas, quoniam discessit Fircellius, qui, secus siquid diceres de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret serram. Quoi Merula, De pauonibus nostra memoria, inquit, greges haberi coepti et uenire magno. Ex iis M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in anno dicitur capere. Ii aliquanto pauciores esse debent mares quam feminae, si ad fructum spectes; si ad delectationem, contra; formosior enim mas. Pascendi greges agrestes. Transmarini esse dicuntur in insulis, Sami in luco Iunonis, item in Planasia insula M. Pisonis. Hi ad greges constituendos parantur bona aetate et bona forma. Huic enim natura formae e uolucribus dedit palmam. Ad admissuram haec minores bimae non idoneae nec iam maiores natu. Pascuntur omne genus obiecto frumento, maxime hordeo. Itaque Seius iis dat in menses singulos hordei singulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam salire incipiant. In has a procuratore ternos pullos exigit eosque, cum creuerunt, quinquagenis denariis uendit, ut nulla auis hunc assequatur fructum. Praeterea oua emit ac supponit gallinis, ex quibus excusos pullos refert in testudinem eam, in qua pauones habet. Quod tectum pro multitudine pauonum fieri debet et habere cubilia discreta, tectorio leuata, quo neque serpens neque bestia accedere ulla possit; Praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant diebus apricis. Vtrumque locum purum esse uolunt hae uolucres. Itaque pastorem earum cum uatillo circumire oportet ac stercus tollere ac conseruare, quod et ad agri culturam idoneum est et ad substramen pullorum. Primus hos Q. Hortensius augurali aditiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriosi quam seueri boni uiri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ita ut oua eorum denariis ueneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidem Albucius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagenas posse.

VII

Interea uenit apparitor Appi a consule et augures ait citari. Ille foras exit e uilla. At in uillam intro inuolant columbae, de quibus Merula Axio: si umquam peristerotrophion constituisses, has tuas esse putares, quamuis ferae essent. Duo enim genera earum in peristerotrophio esse solent: unum agreste, ut alii dicunt, saxatile, quod habetur in turribus ac columinibus uillae, a quo appellatae columbae, quae propter timorem naturalem summa loca in tectis captant; quo fit ut agrestes maxime sequantur turres, in quas ex agro euolant suapte sponte ac remeant. Alterum genus columbarum est clementius, quod cibo domestico contentum intra limina ianuae solet pasci. Hoc genus maxime est colore albo, illud alterum agreste sine albo, uario. Ex iis duabus stirpibus fit miscellum tertium genus fructus causa, atque incedunt in locum unum, quod alii uocant peristerona, alii peristerotrophion, in quo uno saepe uel quinque milia sunt inclusae. Peristeron fit ut testudo magna, camara tectus, uno ostio angusto, fenestris punicanis aut latioribus reticulatis utrimque, ut locus omnis sit illustris, neue quae serpens aliudue quid animal maleficum introire queat intrinsecus quam leuissimo marmorato toti arietes ac camarae oblinuntur et extrinsecus circum fenestras, ne mus aut lacerta qua adrepere ad columbaria possit. Nihil enim timidius columba. Singulis paribus columbaria fiunt rutunda in ordinem crebra, ordines quam plurimi possunt a terra usque ad camaram. Columbaria singula esse oportet ut os habeat, quo modo introire et exire possit, intus ternarum palmarum ex omnibus partibus. Sub ordines singulos tabulae fictae ut sint bipalmes, quo utantur uestibulo ac prodeant. Aquam esse oportet quae influat, unde et bibere et ubi lauari possint. Permundae enim sunt hae uolucres. Itaque pastorem columbarum quotquot mensibus crebro oportet euerrere; est enim quod eum inquinat locum appositum ad agri culturam, ita ut hoc optimum esse scripserint aliquot. Si quae columba quid offenderit, ut medeatur; siquae perierit, ut efferatur; siqui pulli idonei sunt ad uendendum, promat. Item quae fetae sunt, certum locum ut disclusum ab aliis rete habeat, quo transferantur, e quo foras ‹ex peristerone› euolare possint matres. Quod faciunt duabus de causis: una, si fastidiunt aut inclusae consenescunt, quod libero aere, cum exierint in agros, redintegrentur; altera de causa propter inlicium. Ipsae enim propter pullos, quos habent, utique redeunt, nisi a coruo occisae aut ab accipitre interceptae. Quos columbarii interficere solent duabus uirgis uiscatis defictis in terra inter se curuatis, cum inter eas posuerint obligatum animo, quod petere soleant accipitres, qui ita decipiuntur, cum se obleuerunt uisco. Columbas redire solere ad locum licet animaduertere, quod multi in theatro e sinu missas faciunt, atque ad locum redeunt, quae nisi reuerterentur, non emitterentur. Cibus apponitur circum parietes in canalibus, quas extrinsecus per fistulas supplent. Delectantur milio, tritico, hordeo, piso, faseolis, eruo. Item fere haec, in turribus ac summis uillis qui habent agrestes columbas, quoad possunt, imitandum. In peristeronas aetate bona parandum, neque pullos neque uetulas, totidem mares quot feminas. Nihil columbis fecundius. Itaque diebus quadragenis concipit et parit et incubat et educat. Et hoc fere totum annum faciunt; tantummodo interuallo faciunt a bruma ad aequinoctium uernum. Pulli nascuntur bini, qui simul ac creuerunt et habent robur, cum matribus pariunt. Qui solent saginare pullos columbinos, quo pluris uendant, secludunt eos, cum iam pluma sunt tecti. Deinde manducato candido farciunt pane; hieme hoc bis, aestate ter. Mane meridie uesperi; hieme demunt cibum medium. Qui iam pinnas incipiunt habere, relincunt in nido inlisis cruribus et matribus, uberius ut cibo uti possint, obiciunt. Eo enim totum diem se et pullos pascunt. Qui ita educantur, celerius pinguiores fiunt quam alii, et candidae fiunt parentes eorum. Romae, si sunt formosi, bono colore, integri, boni seminis, paria singula uolgo ueneunt ducenis nummis nec non eximia singulis milibus nummum. Quas nuper cum mercator tanti emere uellet a L. Axio, equite Romano, minoris quadringentis denariis datorum negauit. Axius, Si possem emere, inquit, peristerona factum, quem ad modum in aedibus cum habere uellem, emi fictilia columbaria, iam issem emptum et misissem ad uillam. Quasi uero, inquit Pica, non in urbe quoque sint multi. An tibi columbaria qui in tegulis habent, non uidentur habere peristeronas, cum aliquot supra centum milium sestertium habeant instrumentum? E quis alicuius totum emas censeo, et antequam aedificas rure, magnum condiscas hic in urbe cotidie lucrum assem semissem condere in loculos. Tu, Merula, sic perge deinceps.

VIII

Ille, Turturibus item, inquit, locum constituendum proinde magnum, ac multitudinem alere uelis; eumque item ut de columbis dictum est, ut habeat ostium ac fenestras et aquam puram ac parietes camaras munitas tectorio; Sed pro columbariis in pariete mutulos aut palos in ordinem, supra quos tegeticulae cannabinae sint impositae. Infimum ordinem oportet abesse a terra non minus tres pedes, inter reliquos dodrantes, a summo ad camaram semipedem. Aeque latum ac mutulus a pariete extare potest, in quibus dies noctesque pascuntur. Cibatui quod sit, obiciunt triticum siccum, in centenos uicenos turtures fere semodium, cottidie euerrentes eorum stabula, a stercore ne offendantur, quod item seruatur ad agrum colendum. Ad saginandum adpositissimum tempus circiter messem. Etenim matres eorum tum optimae sunt, cum pulli plurimi gignuntur, qui ad farturam meliores. Itaque eorum fructus id temporis maxime consistit.

IX

Axius, Ego quae requiro farturae membra, de gallinis dic sodes, Merula: tum de reliquis siquid idoneum fuerit ratiocinari, licebit. Igitur sunt gallinae quae uocantur generum trium: uillaticae et rusticae et Africanae. Gallinae uillaticae sunt, quas deinceps rure habent in uillis. De his qui ornithoboscion instituere uult, id est adhibita scientia ac cura ut capiant magnos fructus, ut factitauerunt Deliaci, haec quinque maxime animaduertant oportet; de emptione, cuius modi et quam multas parent; de fetura, quem ad modum admittant et pariant; de ouis, quem ad modum incubent et excudant; de pullis, quem ad modum et a quibus educentur; hisce appendix adicitur pars quinta, quem ad modum saginentur. Ex quis tribus generibus proprio nomine uocantur feminae quae sunt uillaticae gallinae, mares galli, capi semimares, qui sunt castrati. Gallos castrant, ut sint capi, candenti ferro inurentes ad infima crura, usque dum rumpatur, et quod exstat ulcus, oblinunt figlina creta. Qui spectat ut ornithoboscion perfectum habeat, scilicet genera ei tria paranda, maxime uillaticas gallinas. E quis in parando eligat oportet fecundas, plerumque rubicunda pluma, nigris pinnis, imparibus digitis, magnis capitibus, crista erecta, amplas; hae enim ad partiones sunt aptiores. Gallos salaces qui animaduertunt, si sunt lacertosi, rubenti crista, rostro breui pleno acuto, oculis rauis aut nigris, palea rubra subalbicanti, collo uario aut aureolo, feminibus pilosis, cruribus breuibus, unguibus longis, caudis magnis, frequentibus pinnis; item qui elati sunt ac uociferant saepe, in certamine pertinaces et qui animalia quae nocent gallinis non modo non pertimescant, sed etiam pro gallinis propugnent. Nec tamen sequendum in seminio legendo Tanagricos et Melicos et Chalcidicos, qui sine dubio sunt pulchri et ad proeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus sunt steriliores. Si ducentos alere uelis, locus saeptus adtribuendus, in quo duae caueae coniunctae magnae constituendae, quae spectent ad exorientem uersus, utraeque in longitudinem circiter decem pedum, latitudine dimidio minores, altitudine paulo humiliores: in utraque fenestra lata tripedalis, et eae pede altiores e uiminibus factae raris, ita ut lumen praebeant multum, neque per eas quicquam ire intro possit, quae nocere solent gallinis. Inter duas ostium sit, qua gallinarius, curator earum, ire possit. In caueis crebrae perticae traiectae sint, ut omnes sustinere possint gallinas. Contra singulas perticas in pariete exclusa sint cubilia earum. Ante sit, ut dixi, uestibulum saeptum, in quo diurno tempore esse possint atque in puluere uolutari. Praeterea sit cella grandis, in qua curator habitet, ita ut in parietibus circum omnia plena sint cubilia gallinarum aut exsculpta aut adficta firmiter. Motus enim, cum incubat, nocet. In cubilibus, cum parturient, acus substernendum; cum pepererunt, tollere substramen et recens aliud subicere, quod pulices et cetera nasci solent, quae gallinam conquiescere non patiuntur; ob quam rem oua aut inaequabiliter maturescunt aut consenescunt. Quae uelis incubet, negant plus XXV oportere oua incubare, quamuis propter fecunditatem pepererit plura, Optimum esse partum ab aequinoctio uerno ad autumnale. Itaque quae ante aut post nata sunt et etiam prima eo tempore, non supponenda; et ea quae subicias, potius uetulis quam pullastris, et quae rostra aut ungues non habeant acutos, quae debent potius in concipiendo occupatae esse quam incubando. Adpositissimae ad partum sunt anniculae aut bimae. Si oua gallinis pauonina subicias, cum iam decem dies fouere coepit, tum denique gallinacea subicere, ut una excudat. Gallinaceis enim pullis bis deni dies opus sunt, pauoninis ter noueni. Eas includere oportet, ut diem et noctem incubent, praeterquam mane et uespere, dum cibus ac potio is detur. Curator oportet circumeat diebus interpositis aliquot ac uertere oua, ut aequabiliter concalefiant. Oua plena sint atque utilia necne, animaduerti aiunt posse, si demiseris in aquam, quod inane natet, plenum desidit. Qui ut hoc intellegant concutiant, errare, quod uitale uenas confundant in iis. Idem aiunt, cum ad lumen sustuleris, quod perluceat, id esse inane. Qui haec uolunt diutius seruare, perfricant sale minuto aut muria tres aut quattuor horas eaque abluta condunt in furfures aut acus. In supponendo oua obseruant ut sint numero imparia. Oua, quae incubantur, habeantne semen pulli, curator quadriduo post quam incubari coepit intellegere potest. Si contra lumen tenuit et purum unius modi esse animaduertit, putant eiciendum et aliud subiciundum. Excusos pullos subducendum ex singulis nidis et subiciendum ei quae habeat paucos; ab eaque, si reliqua sint oua pauciora, tollenda et subicienda aliis, quae nondum excuderunt et minus habent triginta pullos. Hoc enim gregem maiorem non faciendum. Obciendum pullis diebus XV primis mane subiecto puluere, ne rostris noceat terra dura, polentam mixtam cum nasturti semine et aqua aliquanto ante factam intritam, ne tum denique in eorum corpore turgescat; aqua prohibendum. Qua de clunibus coeperint habere pinnas, e capite, e collo eorum crebro eligendi pedes; saepe enim propter eos consenescunt. Circum caueas eorum incendendum cornum ceruinum, ne quae serpens accedat, quarum bestiarum ex odore solent interire. Prodigendae in solem et in stercilinum, ut uolutare possint, quod ita alibiliores fiunt; Neque pullos, sed omne ornithoboscion cum aestate, tum utique cum tempestas sit mollis atque apricum; intento supra rete, quod prohibeat eas extra saepta euolare et in eas inuolare extrinsecus accipitrem aut quid aliud; euitantem caldorem et frigus, quod utrumque iis aduersum. Cum iam pinnas habebunt, consuefaciundum ut unam aut duas sectentur gallinas, ceterae ut potius ad pariendum sint expeditae, quam in nutricatu occupatae. Incubare oportet incipere secundum nouam lunam, quod fere quae ante, pleraque non succedunt. Diebus fere uiginti excudunt. De quibus uillaticis quoniam uel nimium dictum, breuitate reliqua compensabo. Gallinae rusticae sunt in urbe rarae nec fere nisi mansuetae in cauea uidentur Romae, similes facie non his gallinis uillaticis nostris, sed Africanis. Aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis ac meruli albis, item aliis id genus rebus inusitatis. Neque fere in uillis oua ac pullos faciunt, sed in siluis. Ab his gallinis dicitur insula Gallinaria appellata, quae est in mari Tusco secundum Italiam contra montes Liguscos, Intimilium, Album Ingaunum; alii ab his uillaticis inuectis a nautis, ibi feris factis procreatis. Gallinae Africanae sunt grandes, uariae, gibberae, quas meleagridas appellant Graeci. Haec nouissimae in triclinium cenantium introierunt e culina propter fastidium hominum. Veneunt propter penuriam magno. De tribus generibus gallinae saginantur maxime uillaticae. Eas includunt in locum tepidum et angustum et tenebricosum, quod motus earum et lux pinguitudinis uindicta, ad hanc rem electis maximis gallinis, nec continuo his, quas Melicas appellant falso, quod antiqui, ut Thetim Thelim dicebant, sic Medicam Melicam uocabant. Hae primo dicebantur, quae ex Medica propter magnitudinem erant allatae quaeque ex iis generatae, Postea propter similitudinem amplae omnes. Ex iis euulsis ex alis pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim admixtis farina lolleacia aut semine lini ex aqua dulci. Bis die cibum dant, obseruantes ex quibusdam signis ut prior sit concoctus, antequam secundum dent. Dato cibo, quom perpurgarunt caput, nequos habeat pedes, rursus eas concludunt. Hoc faciunt usque ad dies XXV; tunc denique pingues fiunt. Quidam et triticeo pane intrito in aquam, mixto uino bono et odorato, farciunt, ita ut diebus XX pingues reddant ac teneras. Si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, ad decem primis processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, ut uicesimus dies et primus sint pares. Eodem modo palumbos farciunt ac reddunt pingues.

X

Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod non est ulla uilla ac terra contentum, sed requirit piscinas, quod uos philograeci uocatis amphibium. In quibus ubi anseres aluntur, nomine alieno chenoboscion appellatis. Horum greges Scipio Metellus et M. Seius habent magnos aliquot. Merula, Seius, inquit, ita greges comparauit anserum, ut hos quinque gradus obseruaret, quos in gallinis dixi. Hi sunt de genere, de fetura, de ouis, de pullis, de sagina. Primum iubebat seruum in legendo obseruare ut essent ampli et albi, quod plerumque pullos similes sui faciunt. Est enim alterum genus uarium, quod ferum uocatur, nec cum iis libenter congregantur, nec aeque fit mansuetum. Anseribus ad admittendum tempus est aptissimum a bruma, ad pariendum et incubandum a Kalendis Februariis uel Martiis usque ad solstitium. Saliunt fere in aqua, iniguntur in flumen aut piscinam. Singulae non plus quam ter in anno pariunt. Singulis, ubi pariant, faciendum haras quadratas circum binos pedes et semipedem; eas substernendum palea. Notandum earum oua aliquo signo, quod aliena non excudunt. Ad incubandum supponunt plerumque nouem aut undecim, qui hoc minus, quinque, qui hoc plus, XV. Incubat tempestatibus dies triginta, tepidioribus XXV. Cum excudit, quinque diebus primis patiuntur esse cum matre. Deinde cotidie, serenum cum est, producunt in prata, item piscinas aut paludes, iisque faciunt haras supra terram aut suptus, in quas non inducunt plus uicenos pullos, easque cellas prouident ne habeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea aliaue qua re, neue qua eo accedere possint mustelae aliaeue quae bestiae noceant. Anseres pascunt in umidis locis et pabulum serunt, quod aliquem ferat fructum, seruntque his herbam, quae uocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam cum est arida, fit uiridis. Folia eius decerpentes dant, ne, si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo perdant aut ipsi cruditate pereant; uoraces enim sunt natura. Quo temperandum iis, qui propter cupiditatem saepe in pascendo, si radicem prenderunt, quam educere uelint e terra, abrumpunt collum; perimbecillum enim id, ut caput molle. Si haec herba non est, dandum hordeum aut frumentum aliud. Cum est tempus farraginis, dandum, ut in seri dixi. Cum incubant, hordeum iis intritum in aqua apponendum. Pullis primum biduo polenta aut hordeum apponitur, tribus proximis nasturtium uiride consectum minutatim ex aqua in uas aliquod. Cum autem sunt inclusi in haras aut speluncas, ut dixi, uiceni, obiciunt iis polentam hordeaceam aut farraginem herbamue teneram aliquam concisam. Ad saginandum eligunt pullos circiter sesquimensem qui sunt nati; eos includunt in saginario ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant cibum, ita ut ter die saturent. Secundum cibum large ut bibant faciunt potestatem. Sic curati circiter duobus mensibus fiunt pingues. Quotienscumque sumpeserunt, locus solet purgari, quod amant locum purum neque ipsi ullum, ubi fuerunt, relincunt purum.

XI

Qui autem uolunt greges anatium habere ac constituere nessotrophion, primum locum, quoi est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur; si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus aut stagnum aut manu facta piscina, quo gradatim descendere possint. Saeptum altum esse oportet, ubi uersentur, ad pedes quindecim, ut uidistis ad uillam Sei, quod uno ostio claudatur. Circum totum parietem sint tecta cubilia, ante ea uestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo. In eo perpetua canalis, in quam et cibus imponitur iis et immittitur aqua; sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio leuigantur, ne faeles aliaue quae bestia introire ad nocendum possit, idque saeptum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo inuolare aquila possit neue euolare anas. Pabulum iis datur triticum, hordeum, uinacei, non numquam etiam ex aqua cammari et quaedam eius modi aquatilia. Quae in eo saepto erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit. Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, uoce maris audita concipiunt. Quae, ut superiores, neque propter fecunditatem neque propter suauitatem saginantur et sic pascendo fiunt pingues. Quod ad uillaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratur, dixi.

XII

Interea redit Appius, et percontati nos ab illo et ille a nobis, quid esset dictum ac factum. Appius, Sequitur, inquit, actus secundi generis adficticius ad uillam qui solet esse, ac nomine antico a parte quadam leporarium appellatum. Nam neque solum lepores in eo includuntur silua, ut olim in iugero agelli aut duobus, sed etiam cerui aut capreae in iugeribus multis. Quintus Fuluius Lippinus dicitur habere in Tarquiniensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusa non solum ea quae dixi, sed etiam oues ferae, etiam hoc maius hic in Statoniensi et quidam in locis aliis; 2. In Gallia uero transalpina T. Pompeius tantum saeptum uenationis, ut circiter passum locum inclusum habeat. Praeterea in eodem consaepto fere habere solent coclearia atque aluaria atque etiam dolia, ubi habeant conclusos glires. Sed horum omnium custodia, incrementum et pastio aperta, praeterquam de apibus. Quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere in leporario, ut tectorio tacta sint et sint alta? Alterum ne faelis aut maelis aliaue quae bestia introire possit, alterum ne lupus transilire; ibique esse latebras, ubi lepores interdiu delitiscant in uirgulis atque herbis, et arbores patulis ramis, quae aquilae impediant conatus. Quis item nescit, paucos si lepores, mares ac feminas, intromiserit, breui tempore fore ut impleatur? Tanta fecunditas huius quadripedis. Quattuor modo enim intromisit in leporarium, breui solet repleri. Etenim saepe, cum habent catulos recentes, alios in uentre habere reperiuntur. Itaque de iis Archelaus scribit, annorum quot sit qui uelit scire, inspicere oportere foramina naturae, quod sine dubio alius alio habet plura. Hos quoque nuper institutum ut saginarent plerumque, cum exceptos e leporario condant in caueis et loco clauso faciant pingues. Quorum ergo tria genera fere sunt: unum Italicum hoc nostrum pedibus primis humilibus, posterioribus altis, superiore parte pulla, uentre albo, auribus longis. Qui lepus dicitur, cum praegnas sit, tamen concipere. In Gallia Transalpina et Macedonia fiunt permagni, in Hispania et in Italia mediocres. Alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpis, qui hoc fere mutant, quod toti candidi sunt; ii raro perferuntur Romam. Tertii generis est, quod in Hispania nascitur, similis nostro lepori ex quadam parte, sed humile, quem cuniculum appellant. L. Aelius putabat ab eo dictum leporem a celeritudine, quod leuipes esset. Ego arbitror a Graeco uocabulo antico, quod eum Aeolis leporin appellabant. Cuniculi dicti ab eo, quod sub terra cuniculos ipsi facere solent, ubi lateant in agris. Horum omnium tria genera, si possis, in leporario habere oportet. Duo quidem utique te habere puto, quod in Hispania annis ita fuisti multis, ut inde te cuniculos persecutos credam.

XIII

Apros quidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captiuos et cicuris, qui ibi nati sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. Nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisone, uidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas conuenire ad pabulum, cum ex superiore loco e palaestra apris effunderetur glans, capreis uicta aut quid aliud. Ego uero, inquit ille, apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem. Ibi istuc magis thraikikos fieri uidi. Nam silua erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi triclinio posito cenabamus, quo Orphea uocari iussit. Qui cum eo uenisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflauit, ut tanta circumfluxerit nos ceruorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi uisum sit spectaculum, quam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt uenationes.

XIV

Axius, Tuas partes, inquit, subleuauit Appius, o Merula noster. Quod ad uenationem pertinet, breuiter secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gliribus quaero, quod relicum est; neque enim magnum molimentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, o Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitiuarius sit parandus. Locus is melior, quem et non coquit sol et tangit ros. Qui si naturalis non est, ut fere non sunt in parico loco, neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluuii, manu facere oportet roscidum. Qui fit, si adduxeris fistula et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur. Paruus iis cibus opus est, et is sine ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam, si riuus non prohibet, parietes stantes inuenit. Denique ipsae et ruminantes ad propolam uitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia intericiant et aspergant furfures non multos. Itaque cocus has uiuas an mortuas coquat, plerumque nescit. Genera cochlearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles; nam et ualde amplae sunt ex Africa, quae uocantur solitannae, ita ut in eas LXXX quadrantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae minores ac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutum ac testa molli diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areis factis magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farri, ubi pascantur, quae foramina habeat, ut intrare aer possit; uiuax enim haec natura.

XV

Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod non aqua, sed maceria locus saepitur; tota leui lapide aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere possit. In eo arbusculas esse oportet, quae ferant glandem. Quae cum fructum non ferunt, intra maceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde saturi fiant. Facere iis cauos oportet laxiores, ubi pullos parere possint; aquam esse tenuem, quod ea non utuntur multum et aridum locum quaerunt. Hae saginantur in doliis, quae etiam in uillis habent multi, quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in lateribus eorum semitas faciunt et cauum, ubi cibum constituant. In hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandes aut castaneam. Quibus in tenebris cum operculum impositum est in doleis, fiunt pingues.

XVI

Appius, Igitur relinquitur, inquit, de pastione uillatica tertius actus de piscinis. Quid tertius? Inquit Axius. An quia tu solitus es in adulescentia tua domi mulsum non bibere propter parsimoniam, nos mel neclegemus? Appius nobis, Verum dicit, inquit. Nam cum pauper cum duobus fratribus et duabus sororibus essem relictus, quarum alteram sine dote dedi Lucullo, a quo hereditate me cessa primum et primus mulsum domi meae bibere coepi ipse, cum interea nihilo minus paene cotidie in conuiuio omnibus daretur mulsum. Praeterea meum erat, non tuum, eas nouisse uolucres, quibus plurimum natura ingeni atque artis tribuit. Itaque eas melius me nosse quam te ut scias, de incredibili earum arte naturali audi. Merula, ut cetera fecit, historicos quae sequi melitturgoe soleant demonstrabit. Primum apes nascuntur partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putrefacto. Itaque Archelaus in epigrammate ait eas esse boos phthimenes peplanemena tekna, idem hippon men sphekes genea, moschon de melissai. Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere. Tria enim harum: cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod domus. Non in fauo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod fauus uenit in altaria et mel ad principia conuiui et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum ciuitates, quod hic est et rex et imperium et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, ligurriunt, quod nemo has uidet, ut illas, in carne aut sanguine aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus uellicans facit deterius, neque ignaua, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis. Quae cum causa Musarum esse dicuntur uolucres, quod et, si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olympon adtribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura adtributi montes. Regem suum secuntur, quocumque it, et fessum subleuant, et si nequit uolare, succollant, quod eum seruare uolunt. Neque ipsae sunt inficientes nec non oderunt inertes. Itaque insectantes ab se eiciunt fucos, quod Hi neque adiuuant et mel consumunt, quod uocificantes plures persecuntur etiam paucae. Extra ostium alui opturant omnia, qua uenit inter fauos spiritus, quam erithacen appellant Graeci. Omnes ut in exercitu uiuunt atque alternis dormiunt et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt, iique duces conficiunt quaedam ad uocem ut imitatione tubae. Tum id faciunt, cum inter se signa pacis ac belli habeant. Sed, o Merula, Axius noster ne, dum haec audit physica, macescat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibe trado. Merula, De fructu, inquit, hoc dico, quod fortasse an tibi satis sit, Axi, in quo auctorem habeo non solum Seium, qui aluaria sua locata habet quotannis quinis milibus pondo mellis, sed etiam hunc Varronem nostrum, quem audiui dicentem duo milites se habuisse in Hispania fratres Veianios ex agro Falisco locupletis, quibus cum a patre relicta esset parua uilla et agellus non same maior iugero uno, hos circum uillam totam aluaria fecisse et hortum habuisse ac relicum thymo et cytiso opseuisse et apiastro, quod alii meliphyllon, alii melissophyllon, quidam melittaenam appellant. Hos numquam minus, ut peraeque ducerent, dena milia sestertia ex melle recipere esse solitos, cum dicerent uelle exspectare, ut suo potius tempore mercatorem admitterent, quam celerius alieno. Dic igitur, inquit, ubi et cuius modi me facere oporteat aluarium, ut magnos capiam fructus. Ille, melittonas ita facere oportet, quos alii melitrophia appellant, eandem rem quidam mellaria. Primum secundum uillam potissimum, ubi non resonent imagines (hic enim sonus harum fugae existimatur esse protelum), esse oportet aere temperato, neque aestate feruido neque hieme non aprico, ut spectet potissimum ad hibernos ortus, qui prope se loca habeat ea, ubi pabulum sit frequens et aqua pura. Si pabulum naturale non est, ea oportet dominum serere, quae maxime secuntur apes. Ea sunt rosa, serpyllon, apiastrum, papauer, faba, lens, pisum, ocimum, cyperum, medice, maxime cytisum, quod minus ualentibus utilissimum est. Etenim ab aequinoctio uerno florere incipit et permanet ad alterum aequinoctium. Sed ut hoc aptissimum ad sanitatem apium, sic ad mellificium thymum. Propter hoc Siculum mel fert palmam, quod ibi thymum bonum frequens est. Itaque quidam thymum contundunt in pila et diluunt in aqua tepida; eo conspergunt omnia seminaria consita apium causa. Quod ad locum pertinet, hoc genus potissimum eligendum iuxta uillam, non quo non in uillae porticu quoque quidam, quo tutius esset, aluarium collocarint. Vbi sint, alii faciunt ex uiminibus rutundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore caua, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas longas pedes circiter ternos, latas pedem, sed ita, ubi parum sunt quae compleant, ut eas conangustent, in uasto loco inani ne despondeant animum. Haec omnia uocant a mellis alimonio aluos, quas ideo uidentur medias facere angustissimas, ut figuram imitentur earum. Vitiles fimo bubulo oblinunt intus et extra, ne asperitate absterreantur, easque aluos ita collocant in mutulis parietis, ut ne agitentur neue inter se contingant, cum in ordinem sint positae. Sic interuallo interposito alterum et tertium ordinem infra faciunt et aiunt potius hinc demi oportere, quam addi quartum. Media aluo, qua introeant apes, faciunt foramina parua dextra ac sinistra. Ad extremam, qua mellarii fauum eximere possint, opercula imponunt. Alui optimae fiunt corticeae, deterrimae fictiles, quod et frigore hieme et aestate calore uehementissime haec commouentur. Verno tempore et aestiuo fere ter in mense mellarius inspicere debet fumigans leniter eas et ab spurcitiis purgare aluum et uermiculos eicere. Praeterea ut animaduertat ne reguli plures existant; inutiles enim fiunt propter seditiones. Et quidam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, niger ruber uarius, ut Menecrates scribit, duo, niger et uarius, qui ita melior, ut expediat mellario, cum duo sint in eadem aluo, interficere nigrum, cum sit cum altero rege, esse seditiosum et corrumpere aluom, quod fuget aut cum multitudine fugetur. De reliquis apibus optima est parua uaria rutunda. Fur qui uocabitur, ab aliis fucus, est ater et lato uentre. Vespa, quae similitudinem habet apis, neque socia est operis et nocere solet morsu, quam apes a se secernunt. Hae differunt inter se, quod ferae et cicures sunt. Nunc feras dico, quae in siluestribus locis pascitant, cicures, quae in cultis. Siluestres minores sunt magnitudine et pilosae, sed opifices magis. In emendo emptorem uidere oportet, ualeant an sint aegrae. Sanitatis signa, si sunt frequentes in examine et si nitidae et si opus quod faciunt est aequabile ac leue. Minus ualentium signa, si sunt pilosae et horridae, ut puluerulentae, nisi opificii eas urget tempus; tum enim propter laborem asperantur ac marcescunt. Si transferendae sunt in alium locum, id facere diligenter oportet et tempora, quibus id potissimum facias, animaduertendum et loca, quo transferas, idonea prouidendum: tempora, ut uerno potius quam hiberno, quod hieme difficulter consuescunt quo translatae manere, itaque fugiunt plerumque. Si e bono loco transtuleris eo, ubi idonea pabulatio non sit, fugitiuae fiunt. Nec, si ex aluo in aluum in eodem loco traicias, neglegenter faciendum, sed et in quam transiturae sint apes, Ea apiastro perfricanda, quod inlicium hoc illis, et faui melliti intus ponendi a faucibus non longe, ne, cum animaduerterint aut inopiam esse... habuisse dicit. Is ait, cum sint apes morbidae propter primoris uernos pastus, qui ex floribus nucis graecae et cornus fiunt, coeliacas fieri atque urina pota reficiendas. Propolim uocant, e quo faciunt ad foramen introitus protectum ante aluum maxime aestate. Quam rem etiam nomine eodem medici utuntur in emplastris, propter quam rem etiam carius in sacra uia quam mel uenit. Erithacen uocant, quo fauos extremos inter se conglutinant, quod est aliud melle et propoli; itaque in hoc uim esse illiciendi. Quocirca examen ubi uolunt considere, eum ramum aliamue quam rem oblinunt hoc admixto apiastro. Fauus est, quem fingunt multicauatum e cera, cum singula caua sena latera habeant, quot singulis pedes dedit natura. Neque quae afferunt ad quattuor res faciendas, propolim, erithacen, fauum, mel, ex iisdem omnibus rebus carpere dicunt. Simplex, quod e malo punico et asparago cibum carpant solum, ex olea arbore ceram, e fico mel, sed non bonum. Duplex ministerium praeberi, ut e faba, apiastro, cucurbita, brassica ceram et cibum; nec non aliter duplex quod fit e malo et piris siluestribus, cibum et mel; item aliter duplex quod e papauere, ceram et mel. Triplex ministerium quoque fieri, ut ex nuce Graeca et e lapsano cibum, mel, ceram. Item ex aliis floribus ita carpere, ut alia ad singulas res sumant, alia ad plures, nec non etiam aliud discrimen sequantur in carptura aut eas sequatur, ut in melle, quod ex alia re faciant liquidum mel, ut e siserae flore, ex alia contra spissum, ut e rore marino; sic ex alia re, ut e fico mel insuaue, e cytiso bonum, e thymo optimum. Cibi pars quod potio et ea iis aqua liquida, unde bibant esse oportet, eamque propinquam, quae praeterfluat aut in aliquem lacum influat, ita ut ne altitudine escendat duo aut tres digitos; in qua aqua iaceant testae aut lapilli, ita ut exstent paulum, ubi adsidere et bibere possint. In quo diligenter habenda cura ut aqua sit pura, quod ad mellificium bonum uehementer prodest. Quod non omnis tempestas ad pastum prodire longius patitur, praeparandus his cibus, ne tum melle cogantur solo uiuere aut relinquere exinanitas aluos. Igitur ficorum pinguium circiter decem pondo decoquont in aquae congiis sex, quas coctas in offas prope apponunt. Alii aquam mulsam in uasculis prope ut sit curant, in quae addunt lanam puram, per quam sugant, uno tempore ne potu nimium impleantur aut ne incidant in aquam. Singula uasa ponunt ad aluos, haec supplentur. Alii uuam passam et ficum cum pisierunt, affundunt sapam atque ex eo factas offas apponunt ibi, quo foras hieme in pabulum procedere tamen possint. Cum examen exiturum est, quod fieri solet, cum adnatae prospere sunt multae ac progeniem ut coloniam emittere uolunt, ut olim crebro Sabini factitauerunt propter multitudinem liberorum, huius quod duo solent praeire signa, scitur: unum, quod superioribus diebus, maxime uespertinis, multae ante foramen ut uuae aliae ex aliis pendent conglobatae; alterum, quod, cum iam euolaturae sunt aut etiam inceperunt, consonant uehementer, proinde ut milites faciunt, cum castra mouent. Quae primum exierunt, in conspectu uolitant reliquas, quae nondum congregatae sunt, respectantes, dum conueniant. A mellario cum id fecisse sunt animaduersae, iaciundo in eas puluere et circumtinniendo aere perterritae, quo uolunt perducere, non longe inde oblinunt erithace atque apiastro ceterisque rebus, quibus delectantur. Vbi consederunt, afferunt aluum eisdem inliciis litam intus et prope apposita fumo leni circumdato cogunt eas intrare. Quae in nouam coloniam cum introierunt, permanent adeo libenter, ut etiam si proximam posueris illam aluum, unde exierunt, tamen nouo domicilio potius sint contentae. Quod ad pastiones pertinere sum ratus quoniam dixi, nunc iam, quoius causa adhibetur ea cura, de fructu dicam. Eximendorum fauorum signum sumunt ex ipsis +uiris aluos habeat nem congerminarit+ coniecturam capiunt, si intus faciunt bombum et, cum intro eunt ac foras, trepidant et si, opercula aluorum cum remoris, fauorum foramina obducta uidentur membranis, cum sint repleti melle. In eximendo quidam dicunt oportere ita ut nouem partes tollere, decumam relinquere; quod si omne eximas, fore ut discedant. Alii hoc plus relincunt, quam dixi. Vt in aratis qui faciunt restibiles segetes, plus tollunt frumenti ex interuallis, sic in aluis, si non quotannis eximas aut non aeque multum, et magis his assiduas habeas apes et magis fructuosas. Eximendorum fauorum primum putant esse tempus uergiliarum exortu, secundum aestate acta, antequam totus exoriatur arcturus, tertium post uergiliarum occasum, et ita, si fecunda sit aluos, ut ne plus tertia pars eximatur mellis, reliquum ut hiemationi relinquatur; sin aluus non sit fertilis, ne quid eximatur. Exemptio cum est maior, neque uniuersam neque palam facere oportet, ne deficiant animum. Faui qui eximuntur, siqua pars nihil habet aut habet incunatum, cultello praesicatur. Prouidendum ne infirmiores a ualentioribus opprimantur, eo enim minuitur fructus; itaque imbecilliores secretas subiciunt sub alterum regem. Quae crebrius inter se pugnabant, aspargi eas oportet aqua mulsa. Quo facto non modo desistunt pugna, sed etiam conferciunt se lingentes, eo magis, si mulso sunt asparsae, quo propter odorem auidius applicant se atque obstupescunt potantes. Si ex aluo minus frequentes euadunt ac subsidit aliqua pars, subfumigandum et prope apponendum bene olentium herbam maxime apiastrum et thymum. Prouidendum uehementer ne propter aestum aut propter frigus dispereant. Si quando subito imbri in pastu sunt oppressae aut frigore subito, antequam ipsae prouiderint id fore, quod accidit raro ut decipiantur, et imbris guttis uberibus offensae iacent prostratae, ut efflictae, colligendum eas in uas aliquod et reponendum in tecto loco ac tepido, proximo die quam maxime tempestate bona cinere facto e ficulneis lignis infriandum paulo plus caldo quam tepidiore. Deinde concutiendum leuiter ipso uaso, ut manu non tangas, et ponendae in sole. Quae enim sic concaluerunt, restituunt se ac reuiuescunt, ut solet similiter fieri in muscis aqua necatis. Hoc faciendum secundum aluos, ut reconciliatae ad suum quaeque opus et domicilium redeant.

XVII

Interea redit ad nos Pauo et, Si uultis, inquit, ancoras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, ac coepti sunt a praecone recini, quem quaeque tribus fecerit aedilem. Appius confestim surgit, ut ibidem candidato suo gratularetur ac discederet in hortos. Merula, Tertium actum de pastionibus uillaticis postea, inquit, tibi reddam, Axi. Consurgentibus illis, Axius mihi respectantibus nobis, quod et candidatum nostrum uenturum sciebamus. Non laboro, inquit, hoc loco discessisse Merulam. Reliqua enim fere mihi sunt nota, quod, cum piscinarum genera sint duo, dulcium et salsarum, alterum apud plebem et non sine fructu, ubi Lymphae aquam piscibus nostris uillaticis ministrant; illae autem maritimae piscinae nobilium, quibus Neptunus ut aquam et piscis ministrat, magis ad oculos pertinent, quam ad uesicam, et potius marsippium domini exinaniunt, quam implent. Primum enim aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio aluntur magno. Hirrus circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia sestertia capiebat. Eam omnem mercedem escis, quas dabat piscibus, consumebat. Non mirum; uno tempore enim memini hunc Caesari duo milia murenarum mutua dedisse in pondus et propter piscium multitudinem quadragies sestertio uillam uenisse. Quae nostra piscina mediterranea ac plebeia recte dicitur dulcis et illa amara; quis enim nostrum non una contentus est hac piscina? Quis contra maritumas non ex piscinis singulis coniunctas habet pluris? Nam ut Pausias et ceteri pictores eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sint cerae, sic hi loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos, proinde ut sacri sint ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi, Varro, ad tibicinem gregatim uenisse dicebas ad extremum litus atque aram, quod eos capere auderet nemo, cum eodem tempore insulas Lydorum ibi choreuousas uidisses, sic hos piscis nemo cocus in ius uocare audet. Quintus Hortensius, familiaris noster, cum piscinas haberet magna pecunia aedificatas ad Baulos, ita saepe cum eo ad uillam fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos mittere emptum solitum. Neque satis erat eum non pasci e piscinis, nisi etiam ipse eos pasceret ultro ac maiorem curam sibi haberet, ne eius esurirent mulli, quam ego habeo, ne mei in Rosea esuriant asini, et quidem utraque re, et cibo et potione, cum non paulo sumptuosius, quam ego, ministraret uictum. Ego enim uno seruulo, hordeo non multo, aqua domestica meos multinummos alo asinos; Hortensius primum qui ministrarent piscatores habebat complures, et ei pisciculos minutos aggerebant frequenter, qui a maioribus absumerentur. Praeterea salsamentorum in eas piscinas emptum coiciebat, cum mare turbaret ac per tempestatem macellum piscinarum obsonium praeberet neque euerriculo in litus educere possent uiuam saginam, plebeiae cenae piscis. Celerius uoluntate Hortensi ex equili educeres redarias, ut tibi haberes, mulas, quam e piscina barbatum mullum. Atque, ille inquit, non minor cura erat eius de aegrotis piscibus, quam de minus ualentibus seruis. Itaque minus laborabat ne seruos aeger aquam frigidam, quam ut recentem biberent sui pisces. Etenim hac incuria laborare aiebat M. Lucullum ac piscinas eius despiciebat, quod aestuaria idonea non haberet, ac reside aqua in locis pestilentibus habitarent pisces eius; contra ad Neapolim L. Lucullum, posteaquam perfodisset montem ac maritumum flumen immisisset in piscinas, qui reciproce fluerent ipsae, Neptuno non cedere de piscatu. Factum esse enim ut amicos pisces suos uideatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora, ut Apuli solent pecuarii facere, qui per calles in montes Sabinos pecus ducunt. In Baiano autem aedificans tanta ardebat cura, ut architecto permiserit uel ut suam pecuniam consumeret, dummodo perduceret specus e piscinis in mare obiecta mole, qua aestus bis cotidie ab exorta luna ad proximam nouam introire ac redire rursus in mare posset ac refrigerare piscinas. Nos haec. At strepitus ab dextra et cum lata candidatus noster designatus aedilis in uillam. Cui nos occedimus et gratulati in Capitolium persequimur. Illi inde endo suam domum, nos nostram, o Pinni noster, sermone de pastione uillatica summatim hoc, quem exposui, habito.