M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER XV

I

Scr. in Puteolano XVI Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. O factum de Alexione! Incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte maxime quod plerique mecum, "Ad quem igitur te medicum conferes?" Quid mihi iam medico? Aut si opus est, tanta inopia est? Amorem erga me, humanitatem suauitatemque desidero. Etiam illud. Quid est quod non pertimescendum sit, cum hominem temperantem, summum medicum, tantus improuiso morbus oppresserit? Sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus. II. De Antonio, iam antea tibi scripsi non esse eum a me conuentum. Venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano. Inde ante profectus est quam ego eum uenisse cognoui. Sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. Ei legi et egi. Primum, quod ad te attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. Cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse. III. Redeamus ad nostros. De quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. Ego autem perspexi, cum a me XVII Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conueniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum. Seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. Non poterat scilicet negare se uelle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere. Quid quaeris? ouden hygies. IV. De Quinto filio tibi adsentior. Patri quidem certe gratissimae et bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae uero facile satis feci; nec ualde laborare mihi uisa est, et si illa, ego certe non laborarem. Istam uero quam tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. Nam quod eam conlaudaui apud amicos, audientibus tribus filiis eius et filia tua, ti ek toutou [quid est hoc] Quid est autem cur ego personatus ambulem? Parumne foeda persona est ipsius senectutis? V. Quod Brutus rogat ut ante kalendas, ad me quoque scripsit et fortasse faciam. Sed plane quid uelit nescio. Quid enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? De regina rumor exstinguitur. De Flamma, obsecro te, si quid potes.

Ia

Scr. in Sinuessano XV Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Heri dederam ad te litteras exiens e Puteolano deuerteramque in Cumanum. Ibi bene ualentem uideram Piliam. Quin etiam paulo post Cumis eam uidi. Venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucceius, familiaris noster, matrem efferebat. Mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaraui. II. Erat autem nihil noui quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere: Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petiuitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. Est autem oratio scripta elegantissime sententiis, uerbis, ut nihil possit ultra. Ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. Hypothesis uides quae sit et persona dicentis. Itaque eam corrigere non potui. Quo enim in genere Brutus noster esse uult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus est in ea oratione ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum, siue hoc recte siue non recte. Tu tamen uelim orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. Quamquam uereor ne cognomine tuo lapsus hyperattikos sis in iudicando. Sed si recordabere Demosthenous fulmina, tum intelleges posse et attikotata et grauissime dici. Sed haec coram. Nunc nec sine epistula nec cum inani epistula uolui ad te Metrodorum uenire.

II

Scr. in Vesciano XIV Kal. Iun an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. XV Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras deuertissemque †acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. Non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. Sic enim decet te mea curare, tua me. Quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius. II. L. Antonium contionatum esse cognoui tuis litteris et aliis sordide, sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. De Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. Consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. Quae de legionibus scribis, ea uera sunt. Sed non satis hoc mihi uideris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse *quod puto tantum enim uideo non uidemur esse uictori† sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet. III. De Octaui contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; Saserna conlega dignus. Sed isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum leuari inuidia per nos uelim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. Itaque alia cogitat. IV. Quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua [causa] laborat, quae sit ignoro. †Hos tamen† Penteloipon mouere ista uidentur, in primis erogatio pecuniae. De Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam grauem morbum, bene actum cum illo arbitror. Quos tamen secundos heredes scire uelim et diem testamenti.

III

Scr. in Arpinati XI Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. XI Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. Vna erat XV Kal., altera XII data. Ad superiorem igitur prius. Accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me VI Kal. uenturum arbitrabar. Quod scribis parendum uictoribus, non mihi quidem, cui sunt multa potiora. Nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta a me in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. Erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. Noui conuentus habitatores sane mouent; in magnis enim uersamur angustiis. Etsi ista parui pendimus, qui uel maiora contemnimus. Caluae testamentum cognoui, hominis turpis ac sordidi. Tabula Demonici quod tibi curae est gratum. De Manlio scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. Eius causa et cupio et debeo. II. Venio ad propiorem. Cognoui de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio quam iam est uolo peius esse. De Quinto filio, ut scribis, alis. De patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuuare. Cuius de oratiuncula idem te quod me sentire uideo. Sed parum intellego quid me uelis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. Qui tandem conuenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? Multa dicentur, multa scribentur a nobis, sed alio modo et tempore. De sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam XIV ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.

IV

Scr. in Arpinati IX Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. IX Kal. H. VIII fere a Q. Fufio uenit tabellarius. Nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte quem non ames omnia uidentur insulse fieri. Rescripsi ita ut te probaturum existimo. Idem mihi duas a te epistulas reddidit, unam XI, alteram x. Ad recentiorem prius et leuiorem: * * * laudo; si uero etiam Carfulenus, ano potamon. Antoni consilia narras turbulenta. Atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. Sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare uidetur, si quidem D. Bruto prouincia eripitur. Quoquo modo ego de illius neruis existimo, non uidetur fieri posse sine bello. Sed non cupio, quoniam cauetur Buthrotiis. Rides? at per senatus consultum doleo, non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici. II. Quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa aporia sollicitat. Itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. Animis enim usi sumus uirilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. Excisa enim est arbor, non euulsa. Itaque quam fruticetur uides. Redeamus igitur, quod saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. Quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem uenturus, ut ad te ante scripsi, VI Kal., et quidem ibi te quam primum per uidere uelim. Puto enim nobis Lanuuium eundum et quidem non sine multo sermone. Sed melesei. III. Redeo ad superiorem. Ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae "mihi sunt inclusa medullis," sit modo, ut scribis, locus agendi. De oratione Bruti prorsus contendis, cum iterum tam multis uerbis agis. Egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? Nulla parencheiresis fieri potest contumeliosior. "At" inquis "Herakleideion aliquod". Non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. Licet enim de me ut libet existimes (uelim quidem quam optime), si haec ita manant ut uidentur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. Ille enim numquam reuertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. Rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui. IV. De Menedemo uellem uerum fuisset. De regina uelim uerum sit. Cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. Hanc epistulam si illius tabellario dedissem, ueritus sum ne solueret. Itaque misi dedita. Erat enim rescribendum tuis.

IVa

Scr. in Arpinati c. VIII Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quam uellem Bruto studium tuum nauare potuisses! Ego igitur ad eum litteras. Ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. Eum ad te uocabis et si quid habebis quod placeat scribes. Ecce autem de trauerso L. Caesar ut ueniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se uenire uelim; Bruto enim placere se a me conueniri. O rem odiosam et inexplicabilem! Puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. Summatim haec ad te; nihildum enim a Balbo. Tuas igitur exspecto, nec actorum solum sed etiam futurorum.

V

Scr. in Tusculano VI uel V Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. A Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. Consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. O rem miseram! plane non habeo quid scribam. Itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi uidetur; sin tibi quid uenit in mentem, scribe, quaeso. Cassius uero uehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. Sanum putas? hote naus anthrakes. Epistulam tibi misi. II. Vt tu de prouincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et * * * Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim uehementer auctor est, et ille quidem periculi causa, quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere [non] curem ne uidear eius secundis rebus non delectari ut mihi causa ea sit cur Romam uenire nolim ne illum uideam. III. Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat) in qua scriptum erat ueteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire uideantur. Quis porro noster itus, reditus, uultus, incessus inter istos? Quod si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? Mihi uero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa uerum etiam seruiui cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non uenire.

VI

Scr. in Arpinati c. IV Non. Quint. (?) an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset meliorem facerem, quem neque adhuc bonum fuisse sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae uero amicissimus - tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendaui. Ille quid mihi rescripsisset scire te uolui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc uereri ne forte [ipsi] nostri plus animi habeant quam habent.

"HIRTIVS CICERONI SVO SALVTEM.

II. Rurene iam redierim quaeris. An ego, cum omnes caleant, ignauiter aliquid faciam? Etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. Has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. Noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. Nihil enim iam uideo opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos prouisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! Cedentis enim haec ais scripsisse: quo aut qua re? III. Retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus peruertentur. Tantum si quid timent caueant, nihil praeterea moliantur. Non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. Haec enim, quae fluunt per se, diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent uiris. Quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe." IV. Habes Hirti epistulam. Cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmaui. Hoc qualecumque est te scire uolui. Obsignata iam Balbus ad me Seruiliam redisse, confirmare non discessuros. Nunc exspecto a te litteras.

VII

Scr. in Tusculano c. IV Kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. Dices, "quia te laudat". Puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum ueni, ualde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum tum† scribendi. Seruius uero pacificator cum librariolo suo uidetur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. Debuerat autem non "ex iure manum consertum" sed quae sequuntur; tuque scribes.

VIII

Scr. in Tusculano prid. kal. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Post tuum discessum binas a Balbo (nihil noui) itemque ab Hirtio, qui se scribit uehementer offensum esse ueteranis. Exspectat animus quidnam agam de Kalendis [Mart.]. Misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoueretur. Quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. Honestior est uotiua, sed licet uti utraque. II. De te, quaeso, etiam atque etiam uide. Velim possis coram; si minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. Id quidem mihi uix ueri simile uidebatur; sed cauendum tamen, uillaeque plures uisendae. Sed debet aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis dare.

IX

Scr. in Tusculane IV aut III Non. lux. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. IIII Non. uesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent. O rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc legatoriam prouinciam! Atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. Sed haec casus gubernabit. Ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis prouinciae decernantur. Hoc certe melius quam illa Persike porticus; †nolo enim Lacedaemonem longinquo quo in Lanuuium existimauit†. "Rides" inquies "in talibus rebus?" Quid faciam? Plorando fessus sum. II. Di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus †armorum†? Sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. Tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione uehementer exspecto; est enim inexplicabilis. Ita circumsedemur copiis omnibus. Me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. Sed plura, cum ista cognoro. Hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus. Erat enim incertum uisurusne te esset tabellarius. Ego tuas litteras uehementer exspecto.

X.

Scr. in Tusculano (?) Non. Iun. aut postridie an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

O Bruti amanter scriptas litteras! O iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! Ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? Quid turpius? Vt moliantur aliquid? Nec audent nec iam possunt. Age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? Si uero aliquid de Decimo grauius, quae nostris uita, etiam si nemo molestus sit? Ludos uero non facere! quid foedius? Frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? Prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra uero quid ingrediar? Matris consilio cum utatur uel etiam precibus, quid me interponam? Sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. Statim igitur mittam uel Antium uel Circeios.

XI

Scr. in Antiati V (?) Id. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Antium ueni ante H. VI. Bruto iucundus noster aduentus. Deinde multis audientibus, Seruilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret. Aderat etiam Fauonius. Ego, quod eram meditatus in uia, suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut saluus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. Quam orationem cum ingressus essem, Cassius interuenit. Ego eadem illa repetiui. Hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum. "Egone ut beneficium accepissem contumeliam?" "Quid ergo agis?" inquam. At ille in Achaiam se iturum. "Quid tu," inquam, "Brute?" "Romam," inquit, "si tibi uidetur." "Mihi uero minime; tuto enim non eris." "Quid? si possem esse, placeretne?" "Atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in prouinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas." Dicebam ea quae tibi profecto in mentem ueniunt cur non esset tuto futurus. II. Multo inde sermone querebantur, atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque grauiter accusabant. Ad ea negabam oportere praeterita; adsentiebar tamen. Cumque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec uero quicquam noui sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum uocare, populum ardentem studio uehementius incitare, totam suscipere rem publicam, exclamat tua familiaris, "Hoc uero neminem umquam audiui!" Ego repressi. Sed et Cassius mihi uidebatur iturus (etenim Seruilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur) et noster Brutus cito deiectus est de illo inani sermone quo se Romae uelle esse dixerat. Constituit igitur ut ludi absente se fierent suo nomine. Proficisci autem mihi in Asiam uidebatur ab Antio uelle. III. Ne multa, nihil me in illo itinere praeter conscientiam meam delectauit. Non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conuentus esset discederet. Hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur ut mecum ipse, He deur'odos soi ti dynatai nyn, theopompe? Prorsus dissolutum offendi nauigium uel potius dissipatum. Nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. Itaque etsi ne antea quidem dubitaui, tamen nunc eo minus, euolare hinc idque quam primum, "ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam". IV. Et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legauit a. d. III Non. [Apriles]. Id mihi heri uesperi nuntiatum est. Votiua ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica uouissem, ea me euersa illa uota dissoluere. Et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest †adeo† genus legationis ut, cum uelis, introire exire liceat; quod nunc mihi additum est. Bella est autem huius iuris quinquenni licentia. Quamquam quid de quinquennio cogitem? Contrahi mihi negotium. uidetur. Sed blasphema mittamus.

XII

Scr. in Antiati c. III Id. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Bene me hercule de Buthroto. At ego Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram. Quid nocet? De nostris autem Antiatibus satis uidebar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; eam Seruilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. Noster uero kai mala semnos in Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non posse (ludos enim absens facere malebat), statim autem se iturum simul ac ludorum apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. Nauigia conligebat; erat animus in cursu. Interea in isdem locis erant futuri. Brutus quidem se aiebat Asturae. II. L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. Habeo unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum uenerim. O negotia non ferenda! quae feruntur tamen. Tan d'aitian ton Brouton tis echei. In Octauiano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, uidebaturque erga nostros heroas ita fore ut nos uellemus animatus. Sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid katechesei, magni consili est. Vitricus quidem nihil censebat; quem Asturae uidimus. Sed tamen alendus est et, ut nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si praecipit nostra [nostri]. Cui quidem ille deditus mihi uidebatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat. Bona indoles, ean diameinei.

XIII

Scr. in Puteolano VIII Kal. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. VIII Kal. duas a te accepi epistulas. Respondebo igitur priori prius. Adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faueamus tamen. Orationem tibi misi. Eius custodiendae et proferendae arbitrium tuum. Sed quando illum diem cum tu edendam putes? II. Indutias quas scribis non intellego fieri posse. Melior est anantiphonesia, qua me usurum arbitror. Quod scribis legiones duas Brundisium uenisse, uos omnia prius. III. Scribes igitur quicquid audieris. Varronis dialogon exspecto. Non improbo Herakleideion, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale uelis uelim scire. Quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mauis), ad scribendum, si licet tibi uere dicere, fecisti me acriorem. Ad tuum enim iudicium, quod mihi, erat notum, addidisti Peducaei auctoritatem, magnam eam quidem apud me et in primis grauem. Enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foueo. Cloelium nihil arbitror malitiose; quamquam - sed quod egerit. De libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. Itane Gallo Caninio? O hominem nequam! quid enim dicam aliud? Cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum. IV. Longiori epistulae superiorique respondi. Nunc breuiori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? Res Hispanienses ualde bonae, modo Balbillum incolumem uideam, subsidium nostrae senectutis. De Anniano item, quod me ualde obseruat Visellia. Sed haec quidem humana. De Bruto te nihil scire dicis, sed Selicia uenisse M. Scaptium eumque non †qua pompa† ad se tamen clam uenturum sciturumque me omnia; quae ego statim. Interea narrat eadem Bassi seruum uenisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. Quid quaeris? uidetur res publica ius suum reciperatura. Sed ne quid ante. Nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.

XIIIa

Scr. in Puteolano c. V Kal. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Dolabella uir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, uenisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum uirum nostrique amantissimum. Quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quiuis nostrum. Sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen, neque ista res commouebit. II. Nos hic philosophoumen (quid enim aliud?) et ta peri tou kathekontos magnifice explicamus prosphonoumenque Ciceroni; qua de re enim potius pater filio? Deinde alia. Quid quaeris exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras uenturum putabant; ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti. Sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtilo (poenas quidem illum pependisse audiui) et satisne pateat unde corruptus. III. Haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. Hui, quam timeo quid existimes! Etsi quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica reciperata. De quo quid sperem non audeo scribere.

XIV

Scr. in Tusculano VI uel V Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. VI Kal. accepi a Dolabella litteras, quarum exemplum tibi misi. In quibus erat omnia se fecisse quae tu uelles. Statim ei rescripsi et multis uerbis gratias egi. Sed tamen, ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. Sed quid multa litteras hoc exemplo dedi:

II. "CICERO DOLABELLAE COS. SVO.

Antea cum per litteras Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos uoluissemus, egi tibi gratias per litteras iis uerbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse. Postea uero quam ipse Atticus ad me uenit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia uoluntatem et singularem erga me amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. Ex omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis tuis, quae summa sunt, hoc scito mihi et amplissimum uideri et gratissimum esse quod perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego se, quantum tu me amares. III. Quod reliquum est, Buthrotiam et causam et ciuitatem, quamquam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus!), tamen uelim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam uelis esse. Satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos uelis. Quod ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo." IV. His litteris scriptis me syntaxeis dedi; quae quidem uereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. Ita sum meteoros et magnis cogitationibus impeditus.

XV

Scr. Asturae Id. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! Ego testimonium composui quod cum uoles obsignabitur. Nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, uel omnis reddito. Ego ad te alia epistula scripsi de HS CX milia quae Statio curarentur. Si ergo petet Fadius, ei uolo reddi, praeter Fadium nemini. Apud ‹me item› puto depositum. Id scripsi ad Erotem ut redderet. II. Reginam odi. Id me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem [promissorum eius] erant? philologa et dignitatis meae, ut uel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognoui praeterea in me contumacem. Semel eum omnino domi meae uidi. Cum philophronos ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. Superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. Nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam uix stomachum habere arbitrantur. III. Profectionem meam, ut uideo, Erotis dispensatio impedit. Nam cum ex reliquis quae Non. Apr. fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. Sed haec Tironi mandaui, quem ob eam causam Romam misi; te nolui impeditum impedire. IV. Cicero noster quo modestior est eo me magis commouet. Ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kal. Apr. (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. Scio tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. Qua re uelim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. Scilicet Eros numerabit. Eius rei causa Tironem misi. Curabis igitur et ad me si quid tibi de eo uidebitur scribes.

XVI

Scr. Asturae III Id. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tandem a Cicerone tabellarius; sed me hercule litterae pepinomenos scriptae, id quod ipsum prokopen aliquam significaret, itemque ceteri praeclara scribunt. Leonides tamen retinet suum illud "adhuc"; summis uero laudibus Herodes. Quid quaeris? uel uerba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. Tu uelim, si quid tibi est a tuis scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias. XVIa Scr. Asturae prid. Id. Iun. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Narro tibi, haec loca uenusta sunt, abdita certe et, si quid scribere uelis, ab arbitris libera. Sed nescio quo modo oikos os philos. Itaque me referunt pedes in Tusculanum. Et tamen haec rhopographia ripulae uidetur habitura celerem satietatem. Equidem etiam pluuias metuo, si prognostica nostra uera sunt; ranae enim rhetoreuousin. Tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die uidere possim.

XVII

Scr. Asturae XVIII Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Duas accepi postridie Id., alteram eo die datam, alteram Idibus. Prius igitur superiori. De Bruto, cum scies. De consulum ficto timore cognoueram. Sicca enim philostorgos ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. Quid tu autem "ta men didomena -"? Nullum enim uerbum a †Siregio†. Non placet. De Plaetorio uicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. De Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni †uel ui†; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. Aliter enim nec caute nec iure fieri potest. Quod scribis tibi deesse HS centum milia quae Ciceroni curata sint, uelim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. Ego de itinere nisi explicato L nihil cogito; quod idem tibi uideri puto. II. Habes ad superiorem. Nunc audi ad alteram. Tu uero facies ut omnia quod Seruiliae non dees, id est Bruto. De regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognoui et uocaui ipsum. Gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla, qui Lanuuio rediens ab illis uenit ad me, et me hercule ipsius litterae sic et philostorgos et eupinos scriptae ut eas uel in acroasi audeam legere. Quo magis illi indulgendum puto. De Buciliano Sestium puto non moleste ferre. Ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. Tu uero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.

XVIII

Scr. iter faciens in Tusculanum XVII Kal. Quint. an. 44

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. XVII Kal., etsi satis uidebar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere uellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu nauigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei uideretur, uelle proficisci petiique ab eo de mulis uecturae. II. Vt in his, cum intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum suorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere -, ut ergo in eius modi re, tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. Mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare uidetur. Vides homines, uides arma. Prorsus non mihi uideor esse tutus. Sin tu aliter sentis, uelim ad me scribas. Domi enim manere, si recte possum, multo malo.

XIX

Scr. in Tusculano inter XVI et XIII Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Quidnam est quod audendum amplius de Buthrotiis? ‹stetisse› enim te frustra scribis. Quid autem se refert Brutus? Doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. Est illud quidem ergodes sed anekton, mihique gratissimum. De armis nihil uidi apertius. Fugiamus igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid uelit nescio. Scripserat enim ad me. Cui rescripsi ut potui. Mihi autem scribit uenire ad me se uelle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. Tuas litteras exspecto. Vide, quaeso, ne quid temere fiat. II. Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem ualde adseueranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. Hoc enim uero nunc discere aueo; [hoc] ego quid sit interpretari non possum. Potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam nouam quaerere, potest totum esse schediasma; et nimirum ita est. Sed tamen et ego uereor et pater conturbatus est. Scit enim quae ille de hoc; mecum quidem aphata olim. Plane quid uelit nescio. A Dolabella mandata habebo quae mihi uidebuntur, id est nihil. Dic mihi, C. Antonius uoluitne fieri septemuir? Fuit certe dignus. †De meo domi† est ut scribis. Facies omnia mihi nota.

XX

Scr. in Tusculano inter XV et XII Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, modo aliquid, uel quod Niciae nuntiem. Quis enim haec, ut scribis, †anteno†? Nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? II. Quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos quidem uiros bonos, ego quo die audiui illum tyrannum in contione clarissimum uirum appellari subdiffidere coepi. Postea uero quam tecum Lanuui uidi nostros tantum spei habere ad uiuendum quantum accepissent ab Antonio, desperaui. Itaque, mi Attice (fortiter hoc uelim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus [quo casurus est] foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. Haec omnis culpa Bruti. III. Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. Vtra ergo castra? Media enim tollit Antonius. Illa infirma, haec nefaria. Properemus igitur. Sed iuua me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito, sed sapienter. Pascho ti. Quando enim illum? Sed humana ferenda. Tu ipse eum uidere non potes. Di illi mortuo qui umquam Buthrotum.. Sed acta missa; uideamus quae agenda sint. IV. Rationes Erotis, etsi ipsum nondum uidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod Tiro cognouit prope modum cognitas habeo. Versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nou., HS CC milia; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. Velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam uenire, si ea te res nihil offendet, uideas unde nummi sint, mihi feras expensum. Hoc uideo in praesentia opus esse. Reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum. Quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam uolo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. Equidem uideo mihi quoque opus esse uiaticum; sed id ex praediis ut cadet ita soluetur, mihi autem opus est uniuerso. Equidem etsi mihi uidetur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. Sitne autem explicata necne tecum cognoscam. Haec putaui mea manu scribenda, itaque feci. De Fadio, ut scribis, utique alii nemini. Rescribas uelim hodie.

XXI

Scr. in Tusculano XI Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. Scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum uoluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem. "Tum me" inquit "conlegi, uerens ne quid mihi ille iratus tibi noceret [patris scilicet]. Itaque eum placaui. Et quidem CCCC milia certa, reliqua in spe." Scribit autem Statius illum cum patre habitare uelle (hoc uero mirum) et id gaudet. Ecquem tu illo certiorem nebulonem? II. Epochen uestram de re Cani (deliberationis enim) probo. Nihil eram suspicatus de tabulis, akeraios restitutam arbitrabar. Quae differs ut mecum coram, exspectabo. Tabellarios quoad uoles tenebis; es enim occupatus. Quod ad Xenonem, probe. Quod scribo, cum absoluero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. III. Nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. At ego iam destinaram, Hydruntem quidem. Mouebant me tuae quinque horae. Hic autem quantus plous! Sed uidebimus. Nullas a te XI Kal. Quippe, quid enim iam noui? Cum primum igitur poteris, uenies. Ego propero ne ante Sextus, quem aduentare aiunt.

XXII

Scr. in Tusculano X aut IX kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Gratulor nobis Quintum filium exisse. Molestus non erit. Pansam bene loqui credo. Semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando [illos uidebit]?), inimicum Antonio, quando aut cur? Quousque ludemur? Ego autem scripsi Sextum aduentare, non quo iam adesset, sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. Certe, si pergit, bellum paratum est. Hic autem noster Cytherius nisi uictorem neminem uicturum. Quid ad haec Pansa? utro [erit], si bellum erit? quod uidetur fore. Sed et haec et alia coram, hodie quidem, ut scribis, aut cras.

XXIII

Scr. in Tusculano IX aut VIII Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt. "Quousque?" inquies. Quoad erit integrum; erit autem usque dum ad nauem. Pansa si quae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum. Tu si quid noui. Ego litteras misi ad Brutum. Cuius de itinere etiam ex te uelim si quid scies cognoscere.

XXIV

Scr. in Tusculano VII Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit VII Kal. Ei Seruilia dixit eo die Brutum H. II S profectum. Sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non uenerat. Causam composui; eum libellum tibi misi. Te quo die exspectem uelim scire.

XXV

Scr. in Tusculano inter V et III Kal. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

De meo itinere uariae sententiae; multi enim ad me. Sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. Magna res est. An probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? Meus animus est aequus, sic tamen ut, si nihil offensionis sit, uelim. Et uelim etiam scire quo die Olympia, tum mysteria. Scilicet, ut tu scribis, casus consilium nostri itineris iudicabit. Dubitemus igitur. Est enim hiberna nauigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, uisum iri a me puto. Ego hinc uolo prid. kal.

XXVI

Scr. in Arpinati VI Non. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. De Quinti negotio uideo a te omnia facta. Ille tamen dolet, dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. Inaudiui L. Pisonem uelle exire legatum pseudengraphoi senatus consulto. Velim scire quid sit. Tabellarius ille quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me uenit ea nocte quae proxima ante Kalendas fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. Rescripsi scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; dein atopotaton esse me, qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis, subito ad ludos uenire. Tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic [neminem] ne honestum quidem est. Equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. Sed de ludis hactenus. II. Reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos uirilis. Quod quale tibi uideretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas. III. Ego itinera sic composueram ut Non. Quint. Puteolis essem; ualde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime nauigem. IV. M. Aelium cura liberabis: me paucos specus in extremo fundo et eos quidem subterraneos seruitutis putasse aliquid habituros; id me iam [iam] nolle neque mihi quicquam esse tanti. Sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. Item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. Parua res est, sed tu bene attendisti. Nimis callide agebatur. Ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. Itaque, utut erit, rem impediri malo. Octauam partem †tuli luminarum† aedium ad Streniae. Memineris cum Caerelliam uideris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. Id opinor esse CCCLXXX milia. V. Noui si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime uelim, Varroni, quem ad modum tibi mandaui, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. Mundus †istum M. enius† quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me uelim certiorem. Ex Arpinati VI Non.

XXVII

Scr. in Arpinati V Non. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. Nam cum ad te VI Non. darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas pany philostorgos. Ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. Non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me uidisset aut citius reuerti. Sciebat enim me celeriter uelle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse uenturum. II. Te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. Quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. Sed illud praeclare, quod te consolata est spes breui tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. Meae tibi litterae non deerunt. De Bruto scribam ad te omnia. Librum tibi celeriter mittam de gloria. Excudam aliquid Herakleideion quod lateat in thesauris tuis. III. De Planco memini. Attica iure queritur. Quod me de Bacchide et de statuarum coronis certiorem fecisti, ualde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. Sed de Herode et †mecio† meminero et de omnibus quae te uelle suspicabor modo. O turpem sororis tuae filium! Cum haec scriberem aduentabat autei boulysei cenantibus nobis.

XXVIII

Scr. in Arpinati V Non. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram uenire in Puteolanum. Ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. Cuius epistulae, quam interpretari ipse uix poteram, exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae uelim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.

XXIX

Scr. in Formiano prid. Non. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Bruti ad te epistulam misi. Di boni, quanta amechania! Cognosces cum legeris. De celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. Ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit. De Tulliano semisse †maxianam† adhibebis, ut scribis. Quod cum Cosano egisti, optime. Quod non solum mea uerum etiam tua expedis, gratum. Legationem probari meam gaudeo. Quod promittis di faxint! Quid enim mihi meis iucundius? Sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum conuenero, perscribam omnia. De Planco et Decimo sane uelim. Sextum scutum abicere nolebam. De Mundo, si quid scies. II. Rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus ciuis, ut tu Fauonium Asinium dicas), et quidem duas ob causas, et ut mecum et [ut] speisasthai uult cum Bruto et Cassio. Sed tu quid ais? Scio enim te familiarem esse Othonum. Ait hic sibi Tutiam ferre; constitutum enim esse discidium. Quaesiuit ex me pater qualis esset fama. Dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre. "Sed quorsus?" inquam. At ille filium uelle. Tum ego, etsi ebdelyttomen, tamen negaui putare me illa esse uera. Skopos ‹hoc est enim› huic nostro nihil praebere. Illa autem ou para touto. Ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. Sed uelim quaeras (facile autem potes) et me certiorem. III. Obsecro te, quid est hoc? Signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam haec scribebam, id est III Non., uidisse demissum, sine phaleris; seruulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis. Macte! Sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.