VIRGILII - GEORGICON LIBER II

IIIIIIIV

0

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli;

nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum

virgulta et prolem tardae crescentis olivae.

Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena

5muneribus, tibi pampineo gravidus autumno

floret ager, spumat plenis vindemia labris -

huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto

tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.

10Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae

sponte sua veniunt, camposque et flumina late

curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae,

populus et glauca canentia fronde salicta;

pars autem posito surgunt de semine, ut altae

15castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet

aesculus, atque habitae Grais oracula quercus;

pullulat ab radice aliis densissima silva,

ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus

parva sub ingenti matris se subicit umbra.

20Hos natura modos primum dedit, his genus omne

silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt alii, quos ipse viam sibi repperit usus.

Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo

25quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;

silvarumque aliae pressos propaginis arcus

exspectant et viva sua plantaria terra;

nil radicis egent aliae, summumque putator

haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

30Quin et caudicibus sectis - mirabile dictu -

truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et saepe alterius, ramos impune videmus

vertere in alterius mutatamque insita mala

ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.

35Quare agite o, proprios generatim discite cultus,

agricolae, fructusque feros mollite colendo,

neu segetes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho

conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.

Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,

40o decus, o famae merito pars maxima nostrae,

Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.

Non ego cuncta meis amplecti versibus opto,

non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

ferrea vox. Ades; et primi lege litoris oram;

45in manibus terrae; non hic te carmine ficto

atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,

infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt:

quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis

50inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti

in quascumque voces artes haud tarda sequentur.

Nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis

hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;

55nunc altae frondes et rami matris opacant,

crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,

tarda venit, seris factura nepotibus umbram,

pomaque degenerant sucos oblita priores,

60et turpes avibus praedam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes

cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae.

Sed truncis oleae melius, propagine vites

respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

65plantis et durae coryli nascuntur, et ingens

fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,

Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma

nascitur, et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et nucis arbutus horrida fetu,

70et steriles platani malos gessere valentes;

castaneae fagus ornusque incanuit albo

flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.

Nec modus inserere atque oculos imponere simplex:

nam qua se medio trudunt de cortice gemmae,

75et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso

fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen

includunt, udoque docent inolescere libro.

Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte

finditur in solidum cuneis via, deinde feraces

80plantae immittuntur; nec longum tempus, et ingens

exsilit ad caelum ramis felicibus arbos,

miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis

nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis;

85nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,

orchades et radii et amara pausia baca,

pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem

Crustumiis Syriisque piris gravibusque volaemis.

Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,

90quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;

sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,

pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,

et passo psithia utilior, tenuisque lageos

temptatura pedes olim vincturaque linguam;

95purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,

Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.

Sunt et Amineae vites, firmissima vina,

Tmolius assurgit quibus et rex ipse Phanaeus;

Argitisque minor, cui non certaverit ulla

100aut tantum fluere aut totidem durare per annos.

Non ego te, dis et mensis accepta secundis,

transierim, Rhodia, et tumidis bumaste, racemis.

Sed neque quam multae species, nec nomina quae sint,

est numerus: neque enim numero comprendere refert;

105quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem

discere quam multae Zephyro turbentur harenae,

aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,

nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.

110Fluminibus salices crassisque paludibus alni

nascuntur; steriles saxosis montibus orni;

litora myrtetis laetissima; denique apertos

Bacchus amat colles; Aquilonem et frigora taxi.

Aspice et extremis domitum cultoribus orbem,

115Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:

divisae arboribus patriae. Sola India nigrum

fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.

Quid tibi odorato referam sudantia ligno

balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?

120Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,

velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?

Aut quos Oceano propior gerit India lucos,

extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summum

arboris haud ullae iactu potuere sagittae?

125Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.

Media fert tristes sucos tardumque saporem

felicis mali, quo non praesentius ullum,

pocula siquando saevae infecere novercae,

miscueruntque herbas et non innoxia verba,

130auxilium venit, ac membris agit atra venena.

Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;

et, si non alium late iactaret odorem,

laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;

flos ad prima tenax; animas et olentia Medi

135ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum silvae ditissima terra,

nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus

laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi

totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.

140Haec loca non tauri spirantes naribus ignem

invertere satis immanis dentibus hydri,

nec galeis densisque virum seges horruit hastis;

sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor

implevere; tenent oleae | armentaque laeta.

145Hinc bellator equus campo sese arduus infert;

hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus

victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,

Romanos ad templa deum duxere triumphos.

Hic ver assiduum atque alienis mensibus aestas;

150bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

At rabidae tigres absunt et saeva leonum

semina, nec miseros fallunt aconita legentes,

nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto

squameus in spiram tractu se colligit anguis.

155Adde tot egregias urbes operumque laborem,

tot congesta manu praeruptis oppida saxis

fluminaque antiquos subterlabentia muros.

An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra?

Anne lacus tantos? Te, Lari maxime, teque,

160fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino?

An memorem portus, Lucrinoque addita claustra,

atque indignatum magnis stridoribus aequor,

Iulia qua ponto longe sonat unda refuso,

Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?

165Haec eadem argenti rivos aerisque metalla

ostendit venis, atque auro plurima fluxit,

haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam

adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos

extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,

170Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar,

qui nunc extremis Asiae iam victor in oris

imbellem avertis Romanis arcibus Indum.

Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,

magna virum; tibi res antiquae laudis et artis

175ingredior, sanctos ausus recludere fontes,

Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,

quis color, et quae sit rebus natura ferendis.

Difficiles primum terrae collesque maligni,

180tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,

palladia gaudent silva vivacis olivae.

Indicio est tractu surgens oleaster eodem

plurimus, et strati bacis silvestribus agri.

At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,

185quique frequens herbis et fertilis ubere campus -

qualem saepe cava montis convalle solemus

despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes,

felicemque trahunt limum -, quique editus Austro

et filicem curvis invisam pascit aratris,

190hic tibi praevalidas olim multoque fluentes

sufficiet Baccho vites, hic fertilis uvae,

hic laticis, qualem pateris libamus et auro,

inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,

lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

195Sin armenta magis studium vitulosque tueri,

aut ovium fetum aut urentes culta capellas,

saltus et saturi petito longinqua Tarenti,

et qualem infelix amisit Mantua campum

pascentem niveos herboso flumine cycnos,

200non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,

et, quantum longis carpent armenta diebus,

exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra,

et cui putre solum - namque hoc imitamur arando -,

205optima frumentis; non ullo ex aequore cernes

plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;

aut unde iratus silvam devexit arator,

et nemora evertit multos ignava per annos,

antiquasque domos avium cum stirpibus imis

210ervit; illae altum nidis petiere relictis;

at rudis enituit impulso vomere campus.

Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris

vix humiles apibus casias roremque ministrat;

et tofus scaber et nigris exesa chelydris

215creta negant alios aeque serpentibus agros

dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.

Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucres,

et bibit umorem, et, cum vult, ex se ipsa remittit,

quaeque suo semper viridi se gramine vestit,

220nec scabie et salsa laedit robigine ferrum,

illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,

illa ferax oleo est; illam experiere colendo

et facilem pecori et patientem vomeris unci.

Talem dives arat Capua et vicina Vesaevo

225ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.

Rara sit, an supra morem si densa, requires -

altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,

densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo -,

230ante locum capies oculis, alteque iubebis

in solido puteum demitti, omnemque repones

rursus humum, et pedibus summas aequabis harenas.

Si derunt, rarum, pecorique et vitibus almis

aptius uber erit; sin in sua posse negabunt

235ire loca, et scrobibus superabit terra repletis,

spissus ager: glaebas cunctantes crassaque terga

exspecta, et validis terram proscinde iuvencis.

Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,

frugibus infelix - ea nec mansuescit arando,

240nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat -,

tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos

colaque prelorum fumosis diripe tectis;

huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae

ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis

245scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;

at sapor indicium faciet manifestus, et ora

tristia temptantum sensu torquebit amaror.

Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto

discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,

250sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.

Umida maiores herbas alit, ipsaque iusto

laetior. A nimium ne sit mihi fertilis illa,

neu se praevalidam primis se ostendat aristis!

Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,

255quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,

et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus

difficile est: piceae tantum taxique nocentes

interdum, aut hederae pandunt vestigia nigrae.

His animaduersis terram multo ante memento

260excoquere, et magnos scrobibus concidere montes,

ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas,

quam laetum infodias vitis genus. Optima putri

arva solo; id venti curant gelidaeque pruinae

et labefacta movens robustus iugera fossor.

265At siquos haud ulla viros vigilantia fugit,

ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur

arboribus seges, et quo mox digesta feratur,

mutatam ignorent subito ne semina matrem.

Quin etiam caeli regionem in cortice signant,

270ut quo quaeque modo steterit, qua parte calores

Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,

restituant: adeo in teneris consuescere multum est.

Collibus an plano melius sit ponere vitem,

quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,

275densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus:

sin tumulis acclive solum collesque supinos,

indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem

arboribus positis secto via limite quadret,

ut saepe ingenti bello cum longa cohortes

280explicuit legio, et campo stetit agmen aperto,

derectaeque acies, ac late fluctuat omnis

aere renidenti tellus, necdum horrida miscent

proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.

Omnia sint paribus numeris dimensa viarum;

285non animum modo uti pascat prospectus inanem,

sed quia non aliter vires dabit omnibus aequas

terra, nec in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scobibus quae sint fastigia, quaeras.

Ausim vel tenui vitem committere sulco.

290Altior ac penitus terrae defigitur arbos,

aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras

aetherias, tantum radice in Tartara tendit.

Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres

convellunt: immota manet, multosque nepotes,

295multa virum volvens durando saecula vincit.

Tum fortes late ramos et bracchia pandens

huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,

neve inter vites corylum sere, neve flagella

300summa pete aut summa defringe ex arbore plantas -

tantus amor terrae -, neu ferro laede retuso

semina, neve oleae silvestres insere truncos:

nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,

qui, furtim pingui primum sub cortice tectus,

305robora comprendit, frondesque elapsus in altas

ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus

per ramos victor perque alta cacumina regnat,

et totum involvit flammis nemus, et ruit atram

ad caelum picea crassus caligine nubem,

310praesertim si tempestas a vertice silvis

incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.

Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti

possunt, atque ima similes revirescere terra;

infelix superat foliis oleaster amaris.

315Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor

tellurem Borea rigidam spirante movere.

Rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto

concretam patitur radicem affigere terrae.

Optima vinetis satio, cum vere rubenti

320candida venit avis longis invisa colubris,

prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol

nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.

Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;

vere tument terrae, et genitalia semina poscunt.

325Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

coniugis in gremium laetae descendit, et omnes

magnus alit magno commixtus corpore fetus.

Avia tum resonant avibus virgulta canoris,

et Venerem certis repetunt armenta diebus,

330parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris

laxant arva sinus; superat tener omnibus umor,

inque novos soles audent se germina tuto

credere, nec metuit surgentes pampinus Austros

aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem,

335sed trudit gemmas et frondes explicat omnes.

Non alios prima crescentis origine mundi

illuxisse dies aliumve habuisse tenorem

crediderim: ver illud erat; ver magnus agebat

orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,

340cum primae lucem pecudes hausere, virumque

terrea progenies duris caput extulit arvis,

immissaeque ferae silvis et sidera caelo.

Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,

si non tanta quies iret frigusque caloremque

345inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,

sparge fimo pingui, et multa memor occule terra,

aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas:

inter enim labentur aquae, tenuisque subibit

350halitus, atque animos tollent sata. Iamque reperti,

qui saxo super atque ingentis pondere testae

urgerent: hoc effusos munimen ad imbres,

hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.

Seminibus positis superest diducere terram

355saepius ad capita, et duros iactare bidentes,

aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa

flectere luctantes inter vineta iuvencos;

tum leves calamos et rasae hastilia virgae

fraxineasque aptare sudes furcasque valentes,

360viribus eniti quarum et contemnere ventos

assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,

parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

palmes agit laxis per purum immissus habenis,

365ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

carpendae manibus frondes interque legendae.

Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos

exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde -

ante reformidant ferrum -, tum denique dura

370exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

Texendae saepes etiam, et pecus omne tenendum,

praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;

cui super indignas hiemes solemque potentem

silvestres uri assidue capreaeque sequaces

375illudunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

Frigora nec tantum cana concreta pruina,

aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,

quantum illi nocuere greges, durique venenum

dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.

380Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

caeditur, et veteres ineunt proscaenia ludi,

praemiaque ingeniis pagos et compita circum

Thesidae posuere, atque inter pocula laeti

mollibus in pratis unctos salvere per utres.

385Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni

versibus incomptis ludunt risuque soluto,

oraque corticibus sumunt horrenda cavatis,

et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique

oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

390Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

complentur vallesque cavae saltusque profundi

et quocumque deus circum caput egit honestum.

Ergo rite suum Baccho dicemus honorem

carminibus patriis, lancesque et liba feremus,

395et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,

pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis

terque quaterque solum scindendum, glaebaque versis

400aeternum frangenda bidentibus, omne levandum

fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem,

atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,

frigidus et silvis Aquilo decussit honorem,

405iam tum acer curas venientem extendit in annum

rusticus, et curvo Saturni dente relictam

persequitur vitem attondens, fingitque putando.

Primus humum fodito, primus devecta cremato

sarmenta et vallos primus sub tecta referto;

410postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,

bis segetem densis obducunt sentibus herbae;

durus uterque labor: laudato ingentia rura,

exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci

vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo

415caeditur, incultique exercet cura salicti.

Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,

iam canit effectos extremus vinitor antes;

sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus,

et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

420Contra non ulla est oleis cultura; neque illae

procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces,

cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;

ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,

sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges.

425Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes,

et vires habuere suas, ad sidera raptim

vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.

Nec minus interea fetu nemus omne gravescit,

430sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.

Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,

pascunturque ignes nocturni, et lumina fundunt.

Et dubitant homines serere atque impendere curam?

Quid maiora sequar? Salices humilesque genistae

435aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram

sufficiunt, saepemque satis et pabula melli

et iuvat undantem buxo spectare Cytorum

Naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre

non rastris hominum, non ulli obnoxia curae.

440Ipsae Caucaseo steriles in vertice silvae,

quas animosi Euri assidue franguntque feruntque,

dant alios aliae fetus, dant utile lignum

navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque;

hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris

445agricolae, et pandas ratibus posuere carinas.

Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi;

at myrtus validis hastilibus et bona bello

cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus.

Nec tiliae leves aut torno rasile buxum

450non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.

Nec non et torrentem undam levis innatat alnus

missa Pado; nec non et apes examina condunt

corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.

Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?

455Bacchus et ad culpam causas dedit: ille furentes

centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque

et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

agricolas! Quibus ipsa procul discordibus armis

460fundit humo facilem victum iustissima tellus.

Si non ingentem foribus domus alta superbis

mane salutantum totis vomit aedibus undam,

nec varios inhiant pulchra testudine postes

illusasque auro vestes Ephyreiaque aera,

465alba neque Assyrio fucatur lana veneno,

nec casia liquidi corrumpitur usus olivi;

at secura quies et nescia fallere vita,

dives opum variarum, at latis otia fundis

- speluncae vivique lacus et frigida Tempe

470mugitusque boum mollesque sub arbore somni -

non absunt; illic saltus ac lustra ferarum

et patiens operum exiguoque assueta iuventus,

sacra deum sanctique patres; extrema per illos

Iustitia excedens terris vestigia fecit.

475Me vero primum dulces ante omnia Musae,

quarum sacra fero ingenti percussus amore,

accipiant, caelique vias et sidera monstrent,

defectus solis varios lunaeque labores;

unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant

480obicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant,

quid tantum Oceano properent se tingere soles

hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Sin, has ne possim naturae accedere partes,

frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,

485rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

flumina amem silvasque inglorius. O, | ubi campi

Spercheosque, et virginibus bacchata Lacaenis

Taygeta! O qui me gelidis convallibus Haemi

sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!

490Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,

atque metus omnes et inexorabile fatum

subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.

Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes,

Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.

495Illum non populi fasces, non purpura regum

flexit et infidos agitans Discordia fratres,

aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

non res Romanae perituraque regna; neque ille

aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.

500Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura

insanumque forum aut populi tabularia vidit.

Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque

in ferrum, penetrant aulas et limina regum;

505hic petit excidiis urbem miserosque penates,

ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

condit opes alius defossoque incubat auro;

hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem

per cuneos - geminatus enim plebisque patrumque -

510corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

exsilioque domos et dulcia limina mutant,

atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

Agricola incurvo terram dimovit aratro:

hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

515sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,

aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,

proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.

Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

520glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae,

et varios ponit fetus autumnus, et alte

mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Interea dulces pendent circum oscula nati,

casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae

525lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto

inter se adversis luctantur cornibus haedi.

Ipse dies agitat festos, fususque per herbam,

ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

te libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris

530velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

corporaque agresti nudant praedura palaestrae.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,

hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit

scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma,

535septemque una sibi muro circumdedit arces.

Ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante

impia quam caesis gens est epulata iuvencis,

aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;

necdum etiam audierant inflari classica, necdum

540impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,

et iam tempus equum fumantia solvere colla.

Hāctĕnŭs ārvōrūm cūltūs ēt sīdĕră caēlī;

nūnc tē, Bācchĕ, cănām, nēc nōn sīlvēstrĭă tēcūm

vīrgūlta ēt prōlēm tārdaē crēscēntĭs ŏlīvaē.

Hūc, pătĕr ō Lēnaēĕ - tŭīs hīc ōmnĭă plēnă

mūnĕrĭbūs, tĭbĭ pāmpĭnĕō grăvĭdūs aūtūmnō5

flōrĕt ăgēr, spūmāt plēnīs vīndēmĭă lābrīs -

hūc, pătĕr ō Lēnaēĕ, vĕnī, nūdātăquĕ mūstō

tīngĕ nŏvō mēcūm dērēptīs crūră cŏthūrnīs.

Prīncĭpĭo ārbŏrĭbūs vărĭa ēst nātūră crĕāndīs.

Nāmque ălĭaē nūllīs hŏmĭnūm cōgēntĭbŭs īpsaē10

spōntĕ sŭā vĕnĭūnt, cāmpōsque ēt flūmĭnă lātē

cūrvă tĕnēnt, ūt mōllĕ sĭlēr lēntaēquĕ gĕnīstaē,

pōpŭlŭs ēt glaūcā cānēntĭă frōndĕ sălīctă;

pārs aūtēm pŏsĭtō sūrgūnt dē sēmĭne, ŭt āltaē

cāstănĕaē, nĕmŏrūmquĕ Iŏvī quaē māxĭmă frōndēt15

aēscŭlŭs, ātque hăbĭtaē Grāīs ōrācŭlă quērcūs;

pūllŭlăt āb rādīce ălĭīs dēnsīssĭmă sīlvă,

ūt cĕrăsīs ūlmīsque; ĕtĭām Pārnāsĭă laūrūs

pārvă sŭb īngēntī mātrīs sē sūbĭcĭt ūmbrā.

Hōs nātūră mŏdōs prīmūm dĕdĭt, hīs gĕnŭs ōmnĕ20

sīlvārūm frŭtĭcūmquĕ vĭrēt nĕmŏrūmquĕ săcrōrūm.

Sūnt ălĭī, quōs īpsĕ vĭām sĭbĭ rēppĕrĭt ūsūs.

Hīc plāntās tĕnĕro ābscīndēns dē cōrpŏrĕ mātrūm

dēpŏsŭīt sūlcīs, hīc stīrpēs ōbrŭĭt ārvō

quādrĭfĭdāsquĕ sŭdēs ĕt ăcūtō rōbŏrĕ vāllōs;25

sīlvārūmque ălĭaē prēssōs prōpāgĭnĭs ārcūs

ēxspēctānt ēt vīvă sŭā plāntārĭă tērrā;

nīl rādīcĭs ĕgēnt ălĭaē, sūmmūmquĕ pŭtātōr

haūd dŭbĭtāt tērraē rĕfĕrēns māndārĕ căcūmēn.

Quīn ēt caūdĭcĭbūs sēctīs - mīrābĭlĕ dīctū -30

trūdĭtŭr ē sīccō rādīx ŏlĕāgĭnă līgnō.

Ēt saēpe āltĕrĭūs, rāmōs īmpūnĕ vĭdēmūs

vērtĕre ĭn āltĕrĭūs mūtātāmque īnsĭtă mālă

fērrĕ pĭrum, ēt prūnīs lăpĭdōsă rŭbēscĕrĕ cōrnă.

Quāre ăgĭte ō, prŏprĭōs gĕnĕrātīm dīscĭtĕ cūltūs,35

āgrĭcŏlaē, frūctūsquĕ fĕrōs mōllītĕ cŏlēndō,

neū sĕgĕtēs iăcĕānt tērraē. Iŭvăt Īsmără Bācchō

cōnsĕrĕre, ātque ŏlĕā māgnūm vēstīrĕ Tăbūrnūm.

Tūque ădĕs, īncēptūmque ūnā dēcūrrĕ lăbōrēm,

ō dĕcŭs, ō fāmaē mĕrĭtō pārs māxĭmă nōstraē,40

Maēcēnās, pĕlăgōquĕ vŏlāns dā vēlă pătēntī.

Nōn ĕgŏ cūnctă mĕīs āmplēctī vērsĭbŭs ōptō,

nōn, mĭhĭ sī līnguaē cēntūm sīnt ōrăquĕ cēntūm,

fērrĕă vōx. Ădĕs; ēt prīmī lĕgĕ lītŏrĭs ōrām;

īn mănĭbūs tērraē; nōn hīc tē cārmĭnĕ fīctō45

ātquĕ pĕr āmbāgēs ēt lōnga ēxōrsă tĕnēbō.

Spōntĕ sŭā quaē sē tōllūnt īn lūmĭnĭs ōrās,

īnfēcūndă quĭdēm, sēd laēta ēt fōrtĭă sūrgūnt:

quīppĕ sŏlō nātūră sŭbēst. Tămĕn haēc quŏquĕ, sī quīs

īnsĕrăt aūt scrŏbĭbūs māndēt mūtātă sŭbāctīs,50

ēxŭĕrīnt sīlvēstrem ănĭmūm, cūltūquĕ frĕquēntī

īn quāscūmquĕ vŏcēs ārtēs haūd tārdă sĕquēntūr.

Nēc nōn ēt stĕrĭlīs quaē stīrpĭbŭs ēxĭt ăb īmīs

hōc făcĭāt, văcŭōs sī sīt dīgēstă pĕr āgrōs;

nūnc āltaē frōndēs ēt rāmī mātrĭs ŏpācānt,55

crēscēntīque ădĭmūnt fētūs, ūrūntquĕ fĕrēntēm.

Iām quaē sēmĭnĭbūs iāctīs sē sūstŭlĭt ārbōs,

tārdă vĕnīt, sērīs fāctūră nĕpōtĭbŭs ūmbrām,

pōmăquĕ dēgĕnĕrānt sūcōs ōblītă prĭōrēs,

ēt tūrpēs ăvĭbūs praēdām fērt ūvă răcēmōs.60

Scīlĭcĕt ōmnĭbŭs ēst lăbŏr īmpēndēndŭs, ĕt ōmnēs

cōgēndae īn sūlcum, āc mūltā mērcēdĕ dŏmāndaē.

Sēd trūncīs ŏlĕaē mĕlĭūs, prōpāgĭnĕ vītēs

rēspōndēnt, sŏlĭdō Păphĭaē dē rōbŏrĕ mŷrtūs;

plāntīs ēt dūraē cŏrўlī nāscūntŭr, ĕt īngēns65

frāxĭnŭs, Hērcŭlĕaēque ārbōs ūmbrōsă cŏrōnaē,

Chāŏnĭīquĕ pătrīs glāndēs, ĕtĭam ārdŭă pālmă

nāscĭtŭr, ēt cāsūs ăbĭēs vīsūră mărīnōs.

Īnsĕrĭtūr vēro ēt nŭcĭs ārbŭtŭs hōrrĭdă fētū,

ēt stĕrĭlēs plătănī mālōs gēssērĕ vălēntēs;70

cāstănĕaē fāgūs ōrnūsque īncānŭĭt ālbō

flōrĕ pĭrī, glāndēmquĕ sŭēs frēgērĕ sŭb ūlmīs.

Nēc mŏdŭs īnsĕrĕre ātque ŏcŭlōs īmpōnĕrĕ sīmplēx:

nām quā sē mĕdĭō trūdūnt dē cōrtĭcĕ gēmmaē,

ēt tĕnŭēs rūmpūnt tŭnĭcās, āngūstŭs ĭn īpsō75

fīt nōdō sĭnŭs: hūc ălĭēna ēx ārbŏrĕ gērmēn

īnclūdūnt, ūdōquĕ dŏcēnt ĭnŏlēscĕrĕ lībrō.

Aūt rūrsum ēnōdēs trūncī rĕsĕcāntŭr, ĕt āltē

fīndĭtŭr īn sŏlĭdūm cŭnĕīs vĭă, deīndĕ fĕrācēs

plāntae īmmīttūntūr; nēc lōngūm tēmpŭs, ĕt īngēns80

ēxsĭlĭt ād caēlūm rāmīs fēlīcĭbŭs ārbōs,

mīrātūrquĕ nŏvās frōndēs ēt nōn sŭă pōmă.

Praētĕrĕā gĕnŭs haūd ūnūm nēc fōrtĭbŭs ūlmīs

nēc sălĭcī lōtōquĕ nĕque Īdaēīs cўpărīssīs;

nēc pīnguēs ūnam īn făcĭēm nāscūntŭr ŏlīvaē,85

ōrchădĕs ēt rădĭi ēt āmārā paūsĭă bācā,

pōmăque ĕt Ālcĭnŏī sīlvaē, nēc sūrcŭlŭs īdēm

Crūstŭmĭīs Sўrĭīsquĕ pĭrīs grăvĭbūsquĕ vŏlaēmīs.

Nōn ĕădem ārbŏrĭbūs pēndēt vīndēmĭă nōstrīs,

quām Mēthŷmnaēō cārpīt dē pālmĭtĕ Lēsbōs;90

sūnt Thăsĭaē vītēs, sūnt ēt Mărĕōtĭdĕs ālbaē,

pīnguĭbŭs haē tērrīs hăbĭlēs, lĕvĭōrĭbŭs īllaē,

ēt pāssō psĭthĭa ūtĭlĭōr, tĕnŭīsquĕ lăgēōs

tēmptātūră pĕdēs ōlīm vīnctūrăquĕ līnguām;

pūrpŭrĕaē prĕcĭaēque, ēt quō tē cārmĭnĕ dīcām,95

Rhaētĭcă? Nēc cēllīs ĭdĕō cōntēndĕ Fălērnīs.

Sūnt ĕt Ămīnēaē vītēs, fīrmīssĭmă vīnă,

Tmōlĭŭs āssūrgīt quĭbŭs ēt rēx īpsĕ Phănaēūs;

Ārgītīsquĕ mĭnōr, cuī nōn cērtāvĕrĭt ūllă

aūt tāntūm flŭĕre aūt tŏtĭdēm dūrārĕ pĕr ānnōs.100

Nōn ĕgŏ tē, dīs ēt mēnsīs āccēptă sĕcūndīs,

trānsĭĕrīm, Rhŏdĭa, ēt tŭmĭdīs būmāstĕ, răcēmīs.

Sēd nĕquĕ quām mūltaē spĕcĭēs, nēc nōmĭnă quaē sīnt,

ēst nŭmĕrūs: nĕque ĕnīm nŭmĕrō cōmprēndĕrĕ rēfērt;

quēm quī scīrĕ vĕlīt, Lĭbўcī vĕlĭt aēquŏrĭs īdēm105

dīscĕrĕ quām mūltaē Zĕphўrō tūrbēntŭr hărēnaē,

aūt, ŭbĭ nāvĭgĭīs vĭŏlēntĭŏr īncĭdĭt Eūrūs,

nōssĕ quŏt Īŏnĭī vĕnĭānt ād lītŏră flūctūs.

Nēc vērō tērraē fērre ōmnēs ōmnĭă pōssūnt.

Flūmĭnĭbūs sălĭcēs crāssīsquĕ pălūdĭbŭs ālnī110

nāscūntūr; stĕrĭlēs sāxōsīs mōntĭbŭs ōrnī;

lītŏră mŷrtētīs laētīssĭmă; dēnĭque ăpērtōs

Bācchŭs ămāt cōllēs; Ăquĭlōnem ēt frīgŏră tāxī.

Āspĭce ĕt ēxtrēmīs dŏmĭtūm cūltōrĭbŭs ōrbēm,

Ēōāsquĕ dŏmōs Ărăbūm pīctōsquĕ Gĕlōnōs:115

dīvīsae ārbŏrĭbūs pătrĭaē. Sōla Īndĭă nīgrūm

fērt hĕbĕnūm, sōlīs ēst tūrĕă vīrgă Săbaēīs.

Quīd tĭbi ŏdōrātō rĕfĕrām sūdāntĭă līgnō

bālsămăque ēt bācās sēmpēr frōndēntĭs ăcānthī?

Quīd nĕmŏra Aēthĭŏpūm mōllī cānēntĭă lānā,120

vēllĕrăque ūt fŏlĭīs dēpēctānt tēnŭiă Sērēs?

Aūt quōs Ōcĕănō prŏpĭōr gĕrĭt Īndĭă lūcōs,

ēxtrēmī sĭnŭs ōrbĭs, ŭbi āĕră vīncĕrĕ sūmmūm

ārbŏrĭs haūd ūllaē iāctū pŏtŭērĕ săgīttaē?

Ēt gēns īllă quĭdēm sūmptīs nōn tārdă phărētrīs.125

Mēdĭă fērt trīstēs sūcōs tārdūmquĕ săpōrēm

fēlīcīs mālī, quō nōn praēsēntĭŭs ūllūm,

pōcŭlă sīquāndō saēvae īnfēcērĕ nŏvērcaē,

mīscŭĕrūntque hērbās ēt nōn īnnōxĭă vērbă,

aūxĭlĭūm vĕnĭt, āc mēmbrīs ăgĭt ātră vĕnēnă.130

Īpsa īngēns ārbōs făcĭēmquĕ sĭmīllĭmă laūrō;

ēt, sī nōn ălĭūm lātē iāctārĕt ŏdōrēm,

laūrŭs ĕrāt; fŏlĭa haūd ūllīs lābēntĭă vēntīs;

flōs ād prīmă tĕnāx; ănĭmās ĕt ŏlēntĭă Mēdī

ōră fŏvēnt īllo ēt sĕnĭbūs mĕdĭcāntŭr ănhēlīs.135

Sēd nĕquĕ Mēdōrūm sīlvaē dītīssĭmă tērră,

nēc pūlchēr Gāngēs ātque aūrō tūrbĭdŭs Hērmūs

laūdĭbŭs Ītălĭaē cērtēnt, nōn Bāctră nĕque Īndī

tōtăquĕ tūrĭfĕrīs Pānchāĭă pīnguĭs hărēnīs.

Haēc lŏcă nōn taūrī spīrāntēs nārĭbŭs īgnēm140

īnvērtērĕ sătīs īmmānīs dēntĭbŭs hŷdrī,

nēc gălĕīs dēnsīsquĕ vĭrūm sĕgĕs hōrrŭĭt hāstīs;

sēd grăvĭdaē frūgēs ēt Bācchī Māssĭcŭs ūmōr

īmplēvērĕ; tĕnēnt ŏlĕaē | ārmēntăquĕ laētă.

Hīnc bēllātŏr ĕquūs cāmpō sēse ārdŭŭs īnfērt;145

hīnc ālbī, Clītūmnĕ, grĕgēs, ēt māxĭmă taūrūs

vīctĭmă, saēpĕ tŭō pērfūsī flūmĭnĕ sācrō,

Rōmānōs ād tēmplă dĕūm dūxērĕ trĭūmphōs.

Hīc vēr āssĭdŭum ātque ălĭēnīs mēnsĭbŭs aēstās;

bīs grăvĭdaē pĕcŭdēs, bīs pōmīs ūtĭlĭs ārbōs.150

Āt răbĭdaē tīgrēs ābsūnt ēt saēvă lĕōnūm

sēmĭnă, nēc mĭsĕrōs fāllūnt ăcŏnītă lĕgēntēs,

nēc răpĭt īmmēnsōs ōrbēs pĕr hŭmūm, nĕquĕ tāntō

squāmĕŭs īn spīrām trāctū sē cōllĭgĭt ānguīs.

Āddĕ tŏt ēgrĕgĭās ūrbēs ŏpĕrūmquĕ lăbōrēm,155

tōt cōngēstă mănū praērūptīs ōppĭdă sāxīs

flūmĭnăque āntīquōs sūbtērlābēntĭă mūrōs.

Ān mărĕ, quōd sūprā, mĕmŏrēm, quōdque ādlŭĭt īnfrā?

Ānnĕ lăcūs tāntōs? Tē, Lārī māxĭmĕ, tēquĕ,

flūctĭbŭs ēt frĕmĭtu ādsūrgēns, Bēnācĕ, mărīnō?160

Ān mĕmŏrēm pōrtūs, Lūcrīnōque āddĭtă claūstră,

ātque īndīgnātūm māgnīs strīdōrĭbŭs aēquōr,

Iūlĭă quā pōntō lōngē sŏnăt ūndă rĕfūsō,

Tŷrrhēnūsquĕ frĕtīs īmmīttĭtŭr aēstŭs Ăvērnīs?

Haēc ĕădem ārgēntī rīvōs aērīsquĕ mĕtāllă165

ōstēndīt vēnīs, ātque aūrō plūrĭmă flūxīt,

haēc gĕnŭs ācrĕ vĭrūm, Mārsōs pūbēmquĕ Săbēllām

ādsuētūmquĕ mălō Lĭgŭrēm Vōlscōsquĕ vĕrūtōs

ēxtŭlĭt, haēc Dĕcĭōs, Mărĭōs, māgnōsquĕ Cămīllōs,

Scīpĭădās dūrōs bēllo, ēt tē, māxĭmĕ Caēsār,170

quī nūnc ēxtrēmīs Ăsĭaē iām vīctŏr ĭn ōrīs

īmbēllem āvērtīs Rōmānīs ārcĭbŭs Īndūm.

Sālvē, māgnă părēns frūgūm, Sātūrnĭă tēllūs,

māgnă vĭrūm; tĭbĭ rēs āntīquaē laūdĭs ĕt ārtīs

īngrĕdĭōr, sānctōs aūsūs rēclūdĕrĕ fōntēs,175

Āscraēūmquĕ cănō Rōmānă pĕr ōppĭdă cārmēn.

Nūnc lŏcŭs ārvōrum īngĕnĭīs, quaē rōbŏră cuīquĕ,

quīs cŏlŏr, ēt quaē sīt rēbūs nātūră fĕrēndīs.

Dīffĭcĭlēs prīmūm tērraē cōllēsquĕ mălīgnī,

tēnuĭs ŭbi ārgīlla ēt dūmōsīs cālcŭlŭs ārvīs,180

pāllădĭā gaūdēnt sīlvā vīvācĭs ŏlīvaē.

Īndĭcĭo ēst trāctū sūrgēns ŏlĕāstĕr ĕōdēm

plūrĭmŭs, ēt strātī bācīs sīlvēstrĭbŭs āgrī.

Āt quaē pīnguĭs hŭmūs dūlcīque ūlīgĭnĕ laētă,

quīquĕ frĕquēns hērbīs ēt fērtĭlĭs ūbĕrĕ cāmpūs -185

quālēm saēpĕ căvā mōntīs cōnvāllĕ sŏlēmūs

dēspĭcĕre; hūc sūmmīs līquūntūr rūpĭbŭs āmnēs,

fēlīcēmquĕ trăhūnt līmūm, - quīque ēdĭtŭs Aūstrō

ēt fĭlĭcēm cūrvīs īnvīsām pāscĭt ărātrīs,

hīc tĭbĭ praēvălĭdās ōlīm mūltōquĕ flŭēntēs190

sūffĭcĭēt Bācchō vītēs, hīc fērtĭlĭs ūvaē,

hīc lătĭcīs, quālēm pătĕrīs lībāmŭs ĕt aūrō,

īnflāvīt cūm pīnguĭs ĕbūr Tŷrrhēnŭs ăd ārās,

lāncĭbŭs ēt pāndīs fūmāntĭă rēddĭmŭs ēxtă.

Sīn ārmēntă măgīs stŭdĭūm vĭtŭlōsquĕ tŭērī,195

aūt ŏvĭūm fētum aūt ūrēntēs cūltă căpēllās,

sāltūs ēt sătŭrī pĕtĭtō lōngīnquă Tărēntī,

ēt quālem īnfēlīx āmīsīt Māntŭă cāmpūm

pāscēntēm nĭvĕōs hērbōsō flūmĭnĕ cŷcnōs,

nōn lĭquĭdī grĕgĭbūs fōntēs, nōn grāmĭnă dērūnt,200

ēt, quāntūm lōngīs cārpēnt ārmēntă dĭēbūs,

ēxĭgŭā tāntūm gĕlĭdūs rōs nōctĕ rĕpōnēt.

Nīgră fĕre ēt prēssō pīnguīs sūb vōmĕrĕ tērră,

ēt cuī pūtrĕ sŏlūm - nāmque hōc ĭmĭtāmŭr ărāndō, -

ōptĭmă frūmēntīs; nōn ūllo ēx aēquŏrĕ cērnēs205

plūră dŏmūm tārdīs dēcēdĕrĕ plaūstră iŭvēncīs;

aūt ūnde īrātūs sīlvām dēvēxĭt ărātōr,

ēt nĕmŏra ēvērtīt mūltōs īgnāvă pĕr ānnōs,

āntīquāsquĕ dŏmōs ăvĭūm cūm stīrpĭbŭs īmīs

ērŭĭt; īllae āltūm nīdīs pĕtĭērĕ rĕlīctīs;210

āt rŭdĭs ēnĭtŭīt īmpūlsō vōmĕrĕ cāmpūs.

Nām iēiūnă quĭdēm clīvōsī glārĕă rūrīs

vīx hŭmĭlēs ăpĭbūs căsĭās rōrēmquĕ mĭnīstrāt;

ēt tōfūs scăbĕr ēt nīgrīs ēxēsă chĕlŷdrīs

crētă nĕgānt ălĭōs aēquē sērpēntĭbŭs āgrōs215

dūlcēm fērrĕ cĭbum ēt cūrvās praēbērĕ lătēbrās.

Quaē tĕnŭem ēxhālāt nĕbŭlām fūmōsquĕ vŏlūcrēs,

ēt bĭbĭt ūmōrem, ēt, cūm vūlt, ēx se īpsă rĕmīttīt,

quaēquĕ sŭō sēmpēr vĭrĭdī sē grāmĭnĕ vēstīt,

nēc scăbĭe ēt sālsā laēdīt rōbīgĭnĕ fērrūm,220

īllă tĭbī laētīs īntēxēt vītĭbŭs ūlmōs,

īllă fĕrāx ŏlĕo ēst; īllam ēxpĕrĭērĕ cŏlēndō

ēt făcĭlēm pĕcŏri ēt pătĭēntēm vōmĕrĭs ūncī.

Tālēm dīvĕs ărāt Căpŭa ēt vīcīnă Vĕsaēvō

ōră iŭgo ēt văcŭīs Clănĭūs nōn aēquŭs Ăcērrīs.225

Nūnc, quō quāmquĕ mŏdō pōssīs cōgnōscĕrĕ, dīcām.

Rāră sĭt, ān sūprā mōrēm sī dēnsă, rĕquīrēs -

āltĕră frūmēntīs quŏnĭām făvĕt, āltĕră Bācchō,

dēnsă măgīs Cĕrĕrī, rārīssĭmă quaēquĕ Lўaēō, -

āntĕ lŏcūm căpĭēs ŏcŭlīs, āltēquĕ iŭbēbīs230

īn sŏlĭdō pŭtĕūm dēmītti, ōmnēmquĕ rĕpōnēs

rūrsŭs hŭmum, ēt pĕdĭbūs sūmmās aēquābĭs hărēnās.

Sī dērūnt, rārūm, pĕcŏrīque ēt vītĭbŭs ālmīs

āptĭŭs ūbĕr ĕrīt; sīn īn sŭă pōssĕ nĕgābūnt

īrĕ lŏca, ēt scrŏbĭbūs sŭpĕrābīt tērră rĕplētīs,235

spīssŭs ăgēr: glaēbās cūnctāntēs crāssăquĕ tērgă

ēxspēcta, ēt vălĭdīs tērrām prōscīndĕ iŭvēncīs.

Sālsa aūtēm tēllūs ēt quaē pĕrhĭbētŭr ămāră,

frūgĭbŭs īnfēlīx - ĕă nēc mānsuēscĭt ărāndō,

nēc Bācchō gĕnŭs aūt pōmīs sŭă nōmĭnă sērvāt -,240

tālĕ dăbīt spĕcĭmēn: tū spīssō vīmĭnĕ quālōs

cōlăquĕ prēlōrūm fūmōsīs dīrĭpĕ tēctīs;

hūc ăgĕr īllĕ mălūs dūlcēsque ā fōntĭbŭs ūndaē

ād plēnūm cālcēntŭr: ăqua ēlūctābĭtŭr ōmnīs

scīlĭcĕt, ēt grāndēs ībūnt pēr vīmĭnă gūttaē;245

āt săpŏr īndĭcĭūm făcĭēt mănĭfēstŭs, ĕt ōră

trīstĭă tēmptāntūm sēnsū tōrquēbĭt ămārōr.

Pīnguĭs ĭtēm quaē sīt tēllūs, hōc dēnĭquĕ pāctō

dīscĭmŭs: haūd ūmquām mănĭbūs iāctātă fătīscīt,

sēd pĭcĭs īn mōrem ād dĭgĭtōs lēntēscĭt hăbēndō.250

Ūmĭdă māiōrēs hērbās ălĭt, īpsăquĕ iūstō

laētĭŏr. Ā nĭmĭūm nē sīt mĭhĭ fērtĭlĭs īllă,

neū sē praēvălĭdām prīmīs se ōstēndăt ărīstīs!

Quaē grăvĭs ēst, īpsō tăcĭtām sē pōndĕrĕ prōdīt,

quaēquĕ lĕvīs. Prōmptum ēst ŏcŭlīs praēdīscĕrĕ nīgrām,255

ēt quīs cuī cŏlŏr. Āt scĕlĕrātum ēxquīrĕrĕ frīgūs

dīffĭcĭle ēst: pĭcĕaē tāntūm tāxīquĕ nŏcēntēs

īntērdum, aūt hĕdĕraē pāndūnt vēstīgĭă nīgraē.

Hīs ănĭmādvērsīs tērrām mūlto āntĕ mĕmēntō

ēxcŏquĕre, ēt māgnōs scrŏbĭbūs cōncīdĕrĕ mōntēs,260

āntĕ sŭpīnātās Ăquĭlōni ōstēndĕrĕ glaēbās,

quām laētum īnfŏdĭās vītīs gĕnŭs. Ōptĭmă pūtrī

ārvă sŏlo; īd vēntī cūrānt gĕlĭdaēquĕ prŭīnaē

ēt lăbĕfāctă mŏvēns rōbūstūs iūgĕră fōssōr.

Āt sīquōs haūd ūllă vĭrōs vĭgĭlāntĭă fūgīt,265

āntĕ lŏcūm sĭmĭlem ēxquīrūnt, ŭbĭ prīmă părētūr

ārbŏrĭbūs sĕgĕs, ēt quō mōx dīgēstă fĕrātūr,

mūtātam īgnōrēnt sŭbĭtō nē sēmĭnă mātrēm.

Quīn ĕtĭām caēlī rĕgĭōnem īn cōrtĭcĕ sīgnānt,

ūt quō quaēquĕ mŏdō stĕtĕrīt, quā pārtĕ călōrēs270

Aūstrīnōs tŭlĕrīt, quaē tērga ōbvērtĕrĭt āxī,

rēstītuānt: ădĕo īn tĕnĕrīs cōnsuēscĕrĕ mūltum ēst.

Cōllĭbŭs ān plānō mĕlĭūs sīt pōnĕrĕ vītēm,

quaērĕ prĭūs. Sī pīnguĭs ăgrōs mētābĕrĕ cāmpī,

dēnsă sĕre; īn dēnsō nōn sēgnĭŏr ūbĕrĕ Bācchūs:275

sīn tŭmŭlīs ācclīvĕ sŏlūm cōllēsquĕ sŭpīnōs,

īndūlge ōrdĭnĭbūs, nēc sētĭŭs ōmnĭs ĭn ūnguēm

ārbŏrĭbūs pŏsĭtīs sēctō vĭă līmĭtĕ quādrēt,

ūt saēpe īngēntī bēllō cūm lōngă cŏhōrtēs

ēxplĭcŭīt lĕgĭo, ēt cāmpō stĕtĭt āgmĕn ăpērtō,280

dērēctaēque ăcĭēs, āc lātē flūctŭăt ōmnīs

aērĕ rĕnīdēntī tēllūs, nēcdum hōrrĭdă mīscēnt

proēlĭă, sēd dŭbĭūs mĕdĭīs Mārs ērrăt ĭn ārmīs.

Ōmnĭă sīnt părĭbūs nŭmĕrīs dīmēnsă vĭārūm;

nōn ănĭmūm mŏdo ŭtī pāscāt prōspēctŭs ĭnānēm,285

sēd quĭă nōn ălĭtēr vīrēs dăbĭt ōmnĭbŭs aēquās

tērră, nĕc īn văcŭūm pŏtĕrūnt se ēxtēndĕrĕ rāmī.

Fōrsĭtăn ēt scŏbĭbūs quaē sīnt fāstīgĭă, quaērās.

Aūsīm vēl tĕnŭī vītēm cōmmīttĕrĕ sūlcō.

Āltĭŏr āc pĕnĭtūs tērraē dēfīgĭtŭr ārbōs,290

aēscŭlŭs īn prīmīs, quaē quāntūm vērtĭce ăd aūrās

aēthĕrĭās, tāntūm rādīce īn Tārtără tēndīt.

Ērgō nōn hĭĕmēs īllām, nōn flābră nĕque īmbrēs

cōnvēllūnt: īmmōtă mănēt, mūltōsquĕ nĕpōtēs,

mūltă vĭrūm vōlvēns dūrāndō saēcŭlă vīncīt.295

Tūm fōrtēs lātē rāmōs ēt brācchĭă pāndēns

hūc īllūc, mĕdĭa īpsa īngēntēm sūstĭnĕt ūmbrām.

Nēvĕ tĭbi ād sōlēm vērgānt vīnētă cădēntēm,

nēve īntēr vītēs cŏrўlūm sĕrĕ, nēvĕ flăgēllă

sūmmă pĕte aūt sūmmā dēfrīnge ēx ārbŏrĕ plāntās -300

tāntŭs ămōr tērraē, - neū fērrō laēdĕ rĕtūsō

sēmĭnă, nēve ŏlĕaē sīlvēstrēs īnsĕrĕ trūncōs:

nām saēpe īncaūtīs pāstōrĭbŭs ēxcĭdĭt īgnīs,

quī, fūrtīm pīnguī prīmūm sūb cōrtĭcĕ tēctūs,

rōbŏră cōmprēndīt, frōndēsque ēlāpsŭs ĭn āltās305

īngēntēm caēlō sŏnĭtūm dĕdĭt; īndĕ sĕcūtūs

pēr rāmōs vīctōr pērque āltă căcūmĭnă rēgnāt,

ēt tōtum īnvōlvīt flāmmīs nĕmŭs, ēt rŭĭt ātrām

ād caēlūm pĭcĕā crāssūs cālīgĭnĕ nūbēm,

praēsērtīm sī tēmpēstās ā vērtĭcĕ sīlvīs310

īncŭbŭīt, glŏmĕrātquĕ fĕrēns īncēndĭă vēntūs.

Hōc ŭbĭ, nōn ā stīrpĕ vălēnt caēsaēquĕ rĕvērtī

pōssūnt, ātque īmā sĭmĭlēs rĕvĭrēscĕrĕ tērrā;

īnfēlīx sŭpĕrāt fŏlĭīs ŏlĕāstĕr ămārīs.

Nēc tĭbĭ tām prūdēns quīsquām pērsuādĕăt aūctōr315

tēllūrēm Bŏrĕā rĭgĭdām spīrāntĕ mŏvērĕ.

Rūră gĕlū tūm claūdĭt hĭēms, nēc sēmĭnĕ iāctō

cōncrētām pătĭtūr rādīcem āffīgĕrĕ tērraē.

Ōptĭmă vīnētīs sătĭō, cūm vērĕ rŭbēntī

cāndĭdă vēnit āvīs lōngīs īnvīsă cŏlūbrīs,320

prīmă vĕl aūtūmnī sūb frīgŏră, cūm răpĭdūs Sōl

nōndum hĭĕmēm cōntīngĭt ĕquīs, iām praētĕrĭt aēstās.

Vēr ădĕō frōndī nĕmŏrūm, vēr ūtĭlĕ sīlvīs;

vērĕ tŭmēnt tērrae, ēt gĕnĭtālĭă sēmĭnă pōscūnt.

Tūm pătĕr ōmnĭpŏtēns fēcūndīs īmbrĭbŭs Aēthēr325

cōniŭgĭs īn grĕmĭūm laētaē dēscēndĭt, ĕt ōmnēs

māgnŭs ălīt māgnō cōmmīxtūs cōrpŏrĕ fētūs.

Āvĭă tūm rĕsŏnānt ăvĭbūs vīrgūltă cănōrīs,

ēt Vĕnĕrēm cērtīs rĕpĕtūnt ārmēntă dĭēbūs,

pārtŭrĭt ālmŭs ăgēr, Zĕphўrīquĕ tĕpēntĭbŭs aūrīs330

lāxānt ārvă sĭnūs; sŭpĕrāt tĕnĕr ōmnĭbŭs ūmōr,

īnquĕ nŏvōs sōlēs aūdēnt sē gērmĭnă tūtō

crēdĕrĕ, nēc mĕtŭīt sūrgēntēs pāmpĭnŭs Aūstrōs

aūt āctūm caēlō māgnīs Ăquĭlōnĭbŭs īmbrēm,

sēd trūdīt gēmmās ēt frōndēs ēxplĭcăt ōmnēs.335

Nōn ălĭōs prīmā crēscēntĭs ŏrīgĭnĕ mūndī

īllūxīssĕ dĭēs ălĭūmve hăbŭīssĕ tĕnōrēm

crēdĭdĕrīm: vēr īllŭd ĕrāt; vēr māgnŭs ăgēbāt

ōrbĭs, ĕt hībērnīs pārcēbānt flātĭbŭs Eūrī,

cūm prīmaē lūcēm pĕcŭdēs haūsērĕ, vĭrūmquĕ340

tērrĕă prōgĕnĭēs dūrīs căpŭt ēxtŭlĭt ārvīs,

īmmīssaēquĕ fĕraē sīlvīs ēt sīdĕră caēlō.

Nēc rēs hūnc tĕnĕraē pōssēnt pērfērrĕ lăbōrēm,

sī nōn tāntă quĭēs īrēt frīgūsquĕ călōrēmque

īntĕr, ĕt ēxcĭpĕrēt caēli īndūlgēntĭă tērrās.345

Quōd sŭpĕrēst, quaēcūmquĕ prĕmēs vīrgūltă pĕr āgrōs,

spārgĕ fĭmō pīngui, ēt mūltā mĕmŏr ōccŭlĕ tērrā,

aūt lăpĭdēm bĭbŭlum aūt squālēntēs īnfŏdĕ cōnchās:

īntĕr ĕnīm lābēntŭr ăquaē, tĕnŭīsquĕ sŭbībīt

hālĭtŭs, ātque ănĭmōs tōllēnt sătă. Iāmquĕ rĕpērtī,350

quī sāxō sŭpĕr ātque īngēntīs pōndĕrĕ tēstaē

ūrgērēnt: hōc ēffūsōs mūnīmĕn ăd īmbrēs,

hōc, ŭbi hĭūlcă sĭtī fīndīt cănĭs aēstĭfĕr ārvă.

Sēmĭnĭbūs pŏsĭtīs sŭpĕrēst dīdūcĕrĕ tērrām

saēpĭŭs ād căpĭta, ēt dūrōs iāctārĕ bĭdēntēs,355

aūt prēsso ēxērcērĕ sŏlūm sūb vōmĕre, ĕt īpsă

flēctĕrĕ lūctāntēs īntēr vīnētă iŭvēncōs;

tūm lēvēs călămōs ēt rāsae hāstīlĭă vīrgaē

frāxĭnĕāsque āptārĕ sŭdēs fūrcāsquĕ vălēntēs,

vīrĭbŭs ēnītī quārum ēt cōntēmnĕrĕ vēntōs360

āssuēscānt, sūmmāsquĕ sĕquī tăbŭlātă pĕr ūlmōs.

Āc dūm prīmă nŏvīs ădŏlēscīt frōndĭbŭs aētās,

pārcēndūm tĕnĕrīs, ēt dūm sē laētŭs ăd aūrās

pālmĕs ăgīt lāxīs pēr pūrum īmmīssŭs hăbēnīs,

īpsa ăcĭē nōndūm fālcīs tēmptāndă, sĕd ūncīs365

cārpēndaē mănĭbūs frōndēs īntērquĕ lĕgēndaē.

Īnde ŭbĭ iām vălĭdīs āmplēxaē stīrpĭbŭs ūlmōs

ēxĭĕrīnt, tūm strīngĕ cŏmās, tūm brācchĭă tōndē -

āntĕ rĕfōrmīdānt fērrūm, - tūm dēnĭquĕ dūră

ēxērce īmpĕrĭa, ēt rāmōs cōmpēscĕ flŭēntēs.370

Tēxēndaē saēpēs ĕtĭam, ēt pĕcŭs ōmnĕ tĕnēndūm,

praēcĭpŭē dūm frōns tĕnĕra īmprūdēnsquĕ lăbōrūm;

cuī sŭpĕr īndīgnās hĭĕmēs sōlēmquĕ pŏtēntēm

sīlvēstrēs ūri āssĭdŭē căprĕaēquĕ sĕquācēs

īllūdūnt, pāscūntŭr ŏvēs ăvĭdaēquĕ iŭvēncaē.375

Frīgŏră nēc tāntūm cānā cōncrētă prŭīnā,

aūt grăvĭs īncūmbēns scŏpŭlīs ārēntĭbŭs aēstās,

quāntum īllī nŏcŭērĕ grĕgēs, dūrīquĕ vĕnēnūm

dēntĭs ĕt ādmōrsō sīgnāta īn stīrpĕ cĭcātrīx.

Nōn ălĭam ōb cūlpām Bācchō căpĕr ōmnĭbŭs ārīs380

caēdĭtŭr, ēt vĕtĕrēs ĭnĕūnt prōscaēnĭă lūdī,

praēmĭăque īngĕnĭīs pāgōs ēt cōmpĭtă cīrcūm

Thēsīdaē pŏsŭēre, ātque īntēr pōcŭlă laētī

mōllĭbŭs īn prātīs ūnctōs sălŭērĕ pĕr ūtrēs.

Nēc nōn Aūsŏnĭī, Troīā gēns mīssă, cŏlōnī385

vērsĭbŭs īncōmptīs lūdūnt rīsūquĕ sŏlūtō,

ōrăquĕ cōrtĭcĭbūs sūmūnt hōrrēndă căvātīs,

ēt tē, Bācchĕ, vŏcānt pēr cārmĭnă laētă, tĭbīquĕ

ōscīlla ēx āltā sūspēndūnt mōllĭă pīnū.

Hīnc ōmnīs lārgō pūbēscīt vīnĕă fētū,390

cōmplēntūr vāllēsquĕ căvaē sāltūsquĕ prŏfūndī

ēt quōcūmquĕ dĕūs cīrcūm căpŭt ēgĭt hŏnēstūm.

Ērgō rītĕ sŭūm Bācchō dīcēmŭs hŏnōrēm

cārmĭnĭbūs pătrĭīs, lāncēsque ēt lībă fĕrēmūs,

ēt dūctūs cōrnū stābīt săcĕr hīrcŭs ăd ārām,395

pīnguĭăque īn vĕrĭbūs tōrrēbĭmŭs ēxtă cŏlūrnīs.

Ēst ĕtĭam īllĕ lăbōr cūrāndīs vītĭbŭs āltēr,

cuī nūmquam ēxhaūstī sătĭs ēst: nāmque ōmnĕ quŏtānnīs

tērquĕ quătērquĕ sŏlūm scīndēndūm, glaēbăquĕ vērsīs

aētērnūm frāngēndă bĭdēntĭbŭs, ōmnĕ lĕvāndūm400

frōndĕ nĕmūs. Rĕdĭt āgrĭcŏlīs lăbŏr āctŭs ĭn ōrbēm,

ātque īn sē sŭă pēr vēstīgĭă vōlvĭtŭr ānnūs.

Āc iam ōlīm, sērās pŏsŭīt cūm vīnĕă frōndēs,

frīgĭdŭs ēt sīlvīs Ăquĭlō dēcūssĭt hŏnōrēm,

iām tum ācēr cūrās vĕnĭēntem ēxtēndĭt ĭn ānnūm405

rūstĭcŭs, ēt cūrvō Sātūrnī dēntĕ rĕlīctām

pērsĕquĭtūr vītem āttōndēns, fīngītquĕ pŭtāndō.

Prīmŭs hŭmūm fŏdĭtō, prīmūs dēvēctă crĕmātō

sārmēnta ēt vāllōs prīmūs sūb tēctă rĕfērtō;

pōstrēmūs mĕtĭtō. Bīs vītĭbŭs īngrŭĭt ūmbră,410

bīs sĕgĕtēm dēnsīs ōbdūcūnt sēntĭbŭs hērbaē;

dūrŭs ŭtērquĕ lăbōr: laūdāto īngēntĭă rūră,

ēxĭgŭūm cŏlĭtō. Nēc nōn ĕtĭam āspĕră rūscī

vīmĭnă pēr sīlvam, ēt rīpīs flŭvĭālĭs ărūndō

caēdĭtŭr, īncūltīque ēxērcēt cūră sălīctī.415

Iām vīnctaē vītēs, iām fālcem ārbūstă rĕpōnūnt,

iām cănĭt ēffēctōs ēxtrēmūs vīnĭtŏr āntēs;

sōllĭcĭtāndă tămēn tēllūs pūlvīsquĕ mŏvēndūs,

ēt iām mātūrīs mĕtŭēndūs Iūppĭtĕr ūvīs.

Cōntrā nōn ūlla ēst ŏlĕīs cūltūră; nĕque īllaē420

prōcūrvam ēxspēctānt fālcēm rāstrōsquĕ tĕnācēs,

cūm sĕmĕl haēsērūnt ārvīs aūrāsquĕ tŭlērūnt;

īpsă sătīs tēllūs, cūm dēntĕ rĕclūdĭtŭr ūncō,

sūffĭcĭt ūmōrem ēt grăvĭdās, cūm vōmĕrĕ, frūgēs.

Hōc pīnguem ēt plăcĭtām Pācī nūtrītŏr ŏlīvām.425

Pōmă quŏque, ūt prīmūm trūncōs sēnsērĕ vălēntēs,

ēt vīrēs hăbŭērĕ sŭās, ād sīdĕră rāptīm

vī prŏprĭā nītūntŭr ŏpīsque haūd īndĭgă nōstraē.

Nēc mĭnŭs īntĕrĕā fētū nĕmŭs ōmnĕ grăvēscīt,

sānguĭnĕīsque īncūltă rŭbēnt ăvĭārĭă bācīs.430

Tōndēntūr cўtĭsī, taēdās sīlva āltă mĭnīstrāt,

pāscūntūrque īgnēs nōctūrni, ēt lūmĭnă fūndūnt.

Ēt dŭbĭtānt hŏmĭnēs sĕrĕre ātque īmpēndĕrĕ cūrām?

Quīd māiōră sĕquār? Sălĭcēs hŭmĭlēsquĕ gĕnīstaē

aūt īllaē pĕcŏrī frōndem aūt pāstōrĭbŭs ūmbrām435

sūffĭcĭūnt, saēpēmquĕ sătīs ēt pābŭlă mēllī

ēt iŭvăt ūndāntēm būxō spēctārĕ Cўtōrūm

Nārўcĭaēquĕ pĭcīs lūcōs, iŭvăt ārvă vĭdērĕ

nōn rāstrīs hŏmĭnūm, nōn ūlli ōbnōxĭă cūraē.

Īpsaē Caūcăsĕō stĕrĭlēs īn vērtĭcĕ sīlvaē,440

quās ănĭmōsi Eūri āssĭdŭē frāngūntquĕ fĕrūntquĕ,

dānt ălĭōs ălĭaē fētūs, dānt ūtĭlĕ līgnūm

nāvĭgĭīs pīnōs, dŏmĭbūs cēdrūmquĕ cŭprēssōsque;

hīnc rădĭōs trīvērĕ rŏtīs, hīnc tŷmpănă plaūstrīs

āgrĭcŏlae, ēt pāndās rătĭbūs pŏsŭērĕ cărīnās.445

Vīmĭnĭbūs sălĭcēs fēcūndaē, frōndĭbŭs ūlmī;

āt mŷrtūs vălĭdīs hāstīlĭbŭs ēt bŏnă bēllō

cōrnŭs; Ĭtūraēōs tāxī tōrquēntŭr ĭn ārcūs.

Nēc tĭlĭaē lēvēs aūt tōrnō rāsĭlĕ būxūm

nōn fōrmam āccĭpĭūnt fērrōquĕ căvāntŭr ăcūtō.450

Nēc nōn ēt tōrrēntem ūndām lĕvĭs īnnătăt ālnūs

mīssă Pădō; nēc nōn ĕt ăpēs ēxāmĭnă cōndūnt

cōrtĭcĭbūsquĕ căvīs vĭtĭōsaēque īlĭcĭs ālvō.

Quīd mĕmŏrāndum aēquē Bācchēĭă dōnă tŭlērūnt?

Bācchŭs ĕt ād cūlpām caūsās dĕdĭt: īllĕ fŭrēntēs455

cēntaūrōs lētō dŏmŭīt, Rhoētūmquĕ Phŏlūmquĕ

ēt māgno Hŷlaēūm Lăpĭthīs crātērĕ mĭnāntēm.

Ō fōrtūnātōs nĭmĭūm, sŭă sī bŏnă nōrīnt,

āgrĭcŏlās! Quĭbŭs īpsă prŏcūl dīscōrdĭbŭs ārmīs

fūndĭt hŭmō făcĭlēm vīctūm iūstīssĭmă tēllūs.460

Sī nōn īngēntēm fŏrĭbūs dŏmŭs āltă sŭpērbīs

mānĕ sălūtāntūm tōtīs vŏmĭt aēdĭbŭs ūndām,

nēc vărĭōs ĭnhĭānt pūlchrā tēstūdĭnĕ pōstēs

īllūsāsque aūrō vēstēs Ĕphўrēĭăque aērā,

ālbă nĕque Āssўrĭō fūcātūr lānă vĕnēnō,465

nēc căsĭā lĭquĭdī cōrrūmpĭtŭr ūsŭs ŏlīvī;

āt sēcūră quĭēs ēt nēscĭă fāllĕrĕ vītă,

dīvĕs ŏpūm vărĭārum, āt lātīs ōtĭă fūndīs

- spēlūncaē vīvīquĕ lăcūs ēt frīgĭdă Tēmpē

mūgītūsquĕ bŏūm mōllēsquĕ sŭb ārbŏrĕ sōmnī -470

nōn ābsūnt; īllīc sāltūs āc lūstră fĕrārūm

ēt pătĭēns ŏpĕrum ēxīguōque āssuētă iŭvēntūs,

sācră dĕūm sānctīquĕ pătrēs; ēxtrēmă pĕr īllōs

Iūstĭtĭa ēxcēdēns tērrīs vēstīgĭă fēcīt.

Mē vērō prīmūm dūlcēs ānte ōmnĭă Mūsaē,475

quārūm sācră fĕro īngēntī pērcūssŭs ămōrĕ,

āccĭpĭānt, caēlīquĕ vĭās ēt sīdĕră mōnstrēnt,

dēfēctūs sōlīs vărĭōs lūnaēquĕ lăbōrēs;

ūndĕ trĕmōr tērrīs, quā vī mărĭa āltă tŭmēscānt

ōbĭcĭbūs rūptīs, rūrsūsque īn se īpsă rĕsīdānt,480

quīd tāntum Ōcĕănō prŏpĕrēnt sē tīngĕrĕ sōlēs

hībērnī, vēl quaē tārdīs mŏră nōctĭbŭs ōbstēt.

Sīn, hās nē pōssīm nātūrae āccēdĕrĕ pārtēs,

frīgĭdŭs ōbstĭtĕrīt cīrcūm praēcōrdĭă sānguīs,

rūră mĭhi ēt rĭgŭī plăcĕānt īn vāllĭbŭs āmnēs,485

flūmĭna ămēm sīlvāsque īnglōrĭŭs. Ō, | ŭbĭ cāmpī

Spērchēōsque, ēt vīrgĭnĭbūs bācchātă Lăcaēnīs

Tāўgĕta! Ō quī mē gĕlĭdīs cōnvāllĭbŭs Haēmī

sīstăt, ĕt īngēntī rāmōrūm prōtĕgăt ūmbrā!

Fēlīx, quī pŏtŭīt rērūm cōgnōscĕrĕ caūsās,490

ātquĕ mĕtūs ōmnēs ĕt ĭnēxōrābĭlĕ fātūm

sūbiēcīt pĕdĭbūs strĕpĭtūmque Ăchĕrōntĭs ăvārī.

Fōrtūnātŭs ĕt īllĕ, dĕōs quī nōvĭt ăgrēstēs,

Pānăquĕ Sīlvānūmquĕ sĕnēm Nŷmphāsquĕ sŏrōrēs.

Īllūm nōn pŏpŭlī fāscēs, nōn pūrpŭră rēgūm495

flēxĭt ĕt īnfīdōs ăgĭtāns Dīscōrdĭă frātrēs,

aūt cōniūrātō dēscēndēns Dācŭs ăb Hīstrō,

nōn rēs Rōmānaē pĕrĭtūrăquĕ rēgnă; nĕque īllĕ

aūt dŏlŭīt mĭsĕrāns ĭnŏpem aūt īnvīdĭt hăbēntī.

Quōs rāmī frūctūs, quōs īpsă vŏlēntĭă rūră500

spōntĕ tŭlērĕ sŭā, cārpsīt, nēc fērrĕă iūră

īnsānūmquĕ fŏrum aūt pŏpŭlī tăbŭlārĭă vīdīt.

Sōllĭcĭtānt ălĭī rēmīs frĕtă caēcă, rŭūntquĕ

īn fērrūm, pĕnĕtrānt aūlās ēt līmĭnă rēgūm;

hīc pĕtĭt ēxcĭdĭīs ūrbēm mĭsĕrōsquĕ pĕnātēs,505

ūt gēmmā bĭbăt ēt Sārrānō dōrmĭăt ōstrō;

cōndĭt ŏpēs ălĭūs dēfōssōque īncŭbăt aūrō;

hīc stŭpĕt āttŏnĭtūs rōstrīs; hūnc plaūsŭs hĭāntēm

pēr cŭnĕōs - gĕmĭnātŭs ĕnīm plēbīsquĕ pătrūmquĕ -

cōrrĭpŭīt; gaūdēnt pērfūsī sānguĭnĕ frātrūm,510

ēxsĭlĭōquĕ dŏmōs ēt dūlcĭă līmĭnă mūtānt,

ātque ălĭō pătrĭām quaērūnt sūb sōlĕ iăcēntēm.

Āgrĭcŏla īncūrvō tērrām dīmōvĭt ărātrō:

hīnc ānnī lăbŏr, hīnc pătrĭām pārvōsquĕ nĕpōtēs

sūstĭnĕt, hīnc ārmēntă bŏūm mĕrĭtōsquĕ iŭvēncōs.515

Nēc rĕquĭēs, quīn aūt pōmīs ēxūbĕrĕt ānnūs,

aūt fētū pĕcŏrum, aūt Cĕrĕālīs mērgĭtĕ cūlmī,

prōvēntūque ŏnĕrēt sūlcōs ātque hōrrĕă vīncāt.

Vēnĭt hĭēms: tĕrĭtūr Sĭcўōnĭă bācă trăpētīs,

glāndĕ sŭēs laētī rĕdĕūnt, dānt ārbŭtă sīlvaē,520

ēt vărĭōs pōnīt fētūs aūtūmnŭs, ĕt āltē

mītĭs ĭn āprīcīs cŏquĭtūr vīndēmĭă sāxīs.

Īntĕrĕā dūlcēs pēndēnt cīrcum ōscŭlă nātī,

cāstă pŭdīcĭtĭām sērvāt dŏmŭs, ūbĕră vāccaē

lāctĕă dēmīttūnt, pīnguēsque īn grāmĭnĕ laētō525

īntēr se ādvērsīs lūctāntūr cōrnĭbŭs haēdī.

Īpsĕ dĭēs ăgĭtāt fēstōs, fūsūsquĕ pĕr hērbām,

īgnĭs ŭbi īn mĕdĭo ēt sŏcĭī crātēră cŏrōnānt,

tē lībāns, Lēnaēĕ, vŏcāt, pĕcŏrīsquĕ măgīstrīs

vēlōcīs iăcŭlī cērtāmĭnă pōnĭt ĭn ūlmō,530

cōrpŏrăque āgrēstī nūdānt praēdūră pălaēstraē.

Hānc ōlīm vĕtĕrēs vītām cŏlŭērĕ Săbīnī,

hānc Rĕmŭs ēt frātēr, sīc fōrtĭs Ĕtrūrĭă crēvīt

scīlĭcĕt, ēt rērūm fācta ēst pūlchērrĭmă Rōmă,

sēptēmque ūnă sĭbī mūrō cīrcūmdĕdĭt ārcēs.535

Ānte ĕtĭām scēptrūm Dīctaēī rēgĭs, ĕt āntĕ

īmpĭă quām caēsīs gēns ēst ĕpŭlātă iŭvēncīs,

aūrĕŭs hānc vītam īn tērrīs Sātūrnŭs ăgēbāt;

nēcdum ĕtĭam aūdĭĕrānt īnflārī clāssĭcă, nēcdūm

īmpŏsĭtōs dūrīs crĕpĭtāre īncūdĭbŭs ēnsēs.540

Sēd nōs īmmēnsūm spătĭīs cōnfēcĭmŭs aēquōr,

ēt iām tēmpŭs ĕquūm fūmāntĭă sōlvĕrĕ cōllă.