APPENDIX VIRGILIANA - CIRIS


0

Etsi me vario iactatum laudis amore

irritaque expertum fallacis praemia volgi

Cecropius suavis exspirans hortulus auras

florentis viridi sophiae complectitur umbra,

5ut mens quiret eo dignum sibi quaerere carmen

longe aliud studium atque alios accincta labores

(altius ad magni suspendi sidera mundi

et placitum paucis ausa est ascendere collem),

non tamen absistam coeptum detexere munus,

10in quo iure meas utinam requiescere musas

et leviter blandum liceat deponere morem.

Quod si mirificum genus o Mes‹salla ....

mirificum † sedi modo sit tibi velle libido,

si me iam summa Sapientia pangeret arce

15(quattuor antiquis heredibus est data consors),

unde hominum errores longe lateque per orbem

despicere atque humilis possem contemnere curas,

non ego te talem venerarer munere tali,

non equidem (quamvis interdum ludere nobis

20et gracilem molli liceat pede claudere versum),

sed magno intexens (si fas est dicere) peplo,

qualis Erechtheis olim portatur Athenis,

debita cum castae solvuntur vota Minervae

tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,

25cum levis alterno Zephyrus concrebruit Euro

et prono gravidum provexit pondere currum -

felix ille dies, felix et dicitur annus,

felices qui talem annum videre diemque -

ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,

30magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,

horrida sanguinea pinguntur proelia Gorgo,

additur aurata deiectus cuspide Typhon,

qui prius Ossaeis consternens aethera saxis

Emathio celsum duplicabat vertice Olympum -

35tale deae velum sollemni tempore portant:

tale te vellem, iuvenum doctissime, ritu

purpureos inter soles et candida lunae

sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,

naturae rerum magnis intexere chartis,

40aeterno ‹ut› sophiae coniunctum carmine nomen

nostra tuom senibus loqueretur pagina saeclis.

Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes

nunc primum teneros firmamus robore nervos,

haec tamen interea quae possumus, in quibus aevi

45prima rudimenta et iuvenes exegimus annos,

accipe dona meo multum vigilata labore

promissa atque diu iam tandem ‹reddita vota›,

impia prodigiis ut quondam exterrita proles

Scylla novos avium sublimis in aëre coetus

50viderit et tenui conscendens aethera penna

caeruleis sua tecta super volitaverit alis,

hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,

pro patria solvens excisa et funditus urbe.

Complures illam magni, Messalla, poëtae

55(nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)

longe aliam perhibent mutatam in membra figuram

Scyllaeum † monstra saxum infecta † vocari;

illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi

candida succinctam latrantibus inguina monstris

60Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

deprensos nautas canibus lacerasse marinis.

Sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae

nec malus istorum dubiis erroribus auctor.

Namque alias alii volgo finxere puellas,

65quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero,

ipse Crataein ei matrem; sed sive Crataeis

sive illam monstro generavit Scylla biformi

sive necutra parens atque hoc in carmine toto

inguinis est vitium et veneris descripta libido;

70sive etiam iactis speciem mutata venenis

infelix virgo (quid enim commiserat illa?

ipse pater timidam saeva complexus harena

coniugium castae violaverat Amphitritae,

at tamen exegit longo post tempore poenas,

75ut cum † cura tuae veheretur coniugis alto

ipsa trucem multo misceret sanguine pontum);

seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis

et cupidos quaestu passi, popularet amantes,

piscibus heu canibusque malis vallata repente est

80(horribilis circum vidit se sistere formas:

heu quotiens mirata novos expalluit artus,

ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus),

ausa quod est mulier numen fraudare deorum

et dictam Veneri notorum vertere poenam,

85quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva

dixerat atque animo meretrix iactata ferarum

(infamen tali merito rumore fuisse

docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus): -

quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,

90omnia † sim: potius liceat notescere cirin

atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.

Quare quae cantus meditanti mittere caecos

magna mihi cupido tribuistis praemia, divae

Pierides, quarum castos altaria postis

95munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi

deponunt flores aut suave rubens narcissus

aut crocus alterna coniungens lilia caltha

sparsaque liminibus floret rosa - nunc age, divae,

praecipue nostro nunc aspirate labori

100atque novom aeterno praetexite honore volumen.

Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes

Actaeos inter colles et candida Thesei

purpureis late ridentia litora conchis,

quarum non ulli fama concedere digna

105stat Megara, Alcathoi quondam munita labore,

Alcathoi Phoebique: deus namque affuit illi,

unde etiam citharae voces imitatus acutas

sape lapis recrepat, Cyllenia munera, pulsus

et veterem sonitu Phoebi testatur honorem.

110Hanc urbem alios qui tunc fervebat in armis

fecerat infestam populator remige Minos,

hospitio quod se Nisi Polyidos avito

Carpathium fugiens et flumina Caeratea

texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros

115Attica Cretaea sternebat rura sagitta.

Sed neque tunc cives neque tunc rex ipse veretur

infesto ad muros volitantis agmine turmas

dicere et indomitas virtute retundere mentes,

responsum quoniam satis est meminisse deorum.

120Nam capite a summo regis (mirabile dictu)

candida caesaries (florebant tempora lauro)

et roseus medio surgebat vertice crinis,

cuius quam servata diu natura fuisset

tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum

125concordes stabili firmarant numine Parcae.

Ergo omnis cano residebat cura capillo,

aurea sollemni comptum quem fibula ritu

crobylus et tereti nectebant dente cicadae.

Nec vero haec urbis custodia vana fuisset

130(nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore,

Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum,

o nimium cupidis Minon inhiasset ocellis.

Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater

iratum potuit, quem nec pater atque avos idem

135Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leone

et validas docuit vires mansuescere tigris,

ille etiam divos homines, sed dicere magnum est)

idem tum tristis acuebat parvolus iras.

Iunonis magnae (cuius periuria divae

140olim † se meminere diu) periura puella

(non ulli liceat) violaverat inscia sedem,

dum sacris operata deae lascivit et extra

procedit longe matrum comitumque catervam

suspensam gaudens in corpore ludere vestem

145et tumidos agitante sinus aquilone relaxans.

Necdum etiam castos gustaverat ignis honores

necdum sollemni lympha perfusa sacerdos

pallentis foliis caput exornarat olivae,

cum lapsa e manibus fugit pila cumque relapsa

150procurrit virgo. Quod uti ne prodita ludo

aurea iam gracili solvisset corpore pallam.

Omnia quae retinere gradum cursusque morari

possent, o tecum vellem tua semper haberes:

non umquam violata manu sacraria divae

155iurando, infelix, nequiquam iure piasses.

Etsi quis nocuisse tibi periuria credat?

Causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.

At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum

quaeritur ex omni verborum iniuria dictu,

160aurea fulgenti depromens tela pharetra

(heu nimium terret, nimium Tirynthia visu)

virginis in tenera defixerat omnia mente.

Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem

et validum penitus concepit in ossa furorem,

165saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris

ictave barbarico Cybeles antistita buxo

infelix virgo tota bacchatur in urbe

non styrace Idaeo fragrantis picta capillos,

coccina non teneris pedibus Sicyonia servans,

170non niveo retinens bacata monilia collo.

Multum illi incerto trepido vestigia cursu:

saepe redit patrios ascendere perdita muros

aëriasque facit causam se visere turris,

saepe etiam tristis volvens in nocte querelas

175sedibus ex altis † caeli speculatur amorem

castraque prospectat crebris lucentia flammis.

Nulla colum novit, carum non respicit aurum,

non arguta sonant tenui psalteria chorda,

non Libyco molles plauduntur pectine telae;

180nullus in ore rubor (ubi enim rubor, obstat amori).

Atque ubi nulla malis reperit solacia tantis

tabidulamque videt labi per viscera mortem,

quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,

fertur et horribili praeceps impellitur oestro,

185ut patris, a demens, crinem de vertice serum

furtim atque argute detonsum mitteret hosti.

Namque haec condicio miserae proponitur una

sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit

credere quam tanti sceleris damnare puellam?),

190heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?

Nise pater, cui direpta crudeliter urbe

vix erit una super sedes in turribus altis,

fessus ubi exstructo possis considere nido

(tu quoque avis moriere): dabit tibi filia poenas.

195Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis,

quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis

incolitis, gaudete, vagae, gaudete, volucres.

Vosque adeo, humanos mutatae corporis artus,

vos, o crudeli fatorum lege, puellae

200Dauliades, gaudete: venit carissima vobis

cognatos augens reges numerumque suorum

ciris et ipse pater. Vos, o pulcherrima quondam

corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes,

qua novos ad superum sedes haliaeetos et qua

205candida concessos ascendat ciris honores.

Iamque adeo dulci devinctus lumina somno

Nisus erat vigilumque procul custodia primis

excubias foribus studio iactabat inani:

cum furtim tacito descendens Scylla cubili

210auribus erectis nocturna silentia temptat

et pressis tenuem singultibus aëra captat.

Tum suspensa levans digitis vestigia primis

egreditur ferroque manus armata bidenti

evolat: at demptae subita in formidine vires

215caeruleas sua furta prius testantur ad umbras.

Nam qua se ad patrium tendebat semita limen,

vestibulo in thalami paulum remoratur et alti

suspicit ad † caeli nictantia sidera mundi

non accepta piis promittens munera divis.

220Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme

surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi

marmoreo aeratus stridens in limine cardo),

corripit extemplo fessam languore puellam

et simul "O nobis sacrum caput" inquit "alumna,

225non tibi nequiquam viridis per viscera pallor

aegroto tenuis suffundit sanguine venas

nec levis hoc faceret (neque enim pote) cura: subegit

aut fallor, quod ut a potius, Rhamnusia, fallar.

Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi

230nec gravidos Cereris dicam contingere fetus?

Qua causa ad patrium solam vigilare cubile

tempore, quo fessas mortalia pectora curas,

quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?

Dic age nunc miserae saltem quod saepe petenti

235iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis

formosos circum virgo ‹re›morere capillos.

Ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,

ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,

ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)

240laedere utrumque uno studeas errore parentem.

Quod si alio quovis animi iactaris amore

(nam te iactari, non est Amathusia nostri

tam rudis ut nullo possim cognoscere signo),

si concessus amor noto te macerat igni:

245per tibi Dictynnae praesentia numina iuro,

prima deum mihi quae dulcem te donat alumnam,

omnia me potius, digna atque indigna, laborum

milia nisuram, quam te tam tristibus istis

sordibus et sanie patiar tabescere tali."

250Haec loquitur mollique ut se velavit amictu

frigidulam iniecta circumdat veste puellam,

quae prius in tenui steterat succincta crocota.

Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens

persequitur miserae causas exquirere tabis.

255Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces,

marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.

Illa autem "Quid me" | inquit, "nutricula, torques?

Quid tantum properas nostros novisse furores?

Non ego consueto mortalibus uror amore

260nec mihi notorum deflectunt lumina voltus

nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.

Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,

in quo falsa, tamen lateat pietatis imago,

sed media ex acie, mediis ex hostibus; eheu,

265quid dicam quove aegra malum hoc exordiar ore?

Dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix,

non sinis: extremum hoc munus morientis habeto -

ille, vides, nostris qui moenibus assidet hostis,

quem pater ipse deum sceptri donavit honore,

270cui Parcae tribuere nec ullo volnere laedi

(dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis)

ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.

Quod per te divom crebros obtestor amores

perque tuom memori sanctum mihi pectus alumnae,

275ut me si servare potes, nec perdere malis,

sin autem optatae spes est incisa salutis,

nec mihi quam merui invideas, nutricula, mortem.

Nam nisi te nobis malus, o malus optima Carme,

ante in conspectum casusve deusve tulisset,

280aut ferro hoc" (aperit ferrum quod veste latebat)

"purpureum patris dempsissem vertice crinem

aut mihi praesenti peperissem volnere letum".

Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi

intonsos multo deturpat pulvere crinis

285et graviter questu Carme complorat anili:

"O mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,

o | iterum nostrae Minos inimice senectae,

semper ‹ut› aut olim natae te propter eundem

aut Amor insanae luctum portavit alumnae.

290Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi,

tam grave servitium, tam duros passa labores

effugere, o bis iam exitium crudele meorum?

Iam iam nec nobis, heu quae senioribus una

vivendi causa est, vivit genus. Ut quid ego amens

295te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri,

te, Britomarti, diem potui producere vitae?

Atque utinam celeri nec tantum grata Dianae

venatus esses virgo sectata virorum

Gnosia nec Partho contendens spicula cornu.

300Dictaeas ageres ad gramina nota capellas;

nunquam tam obnixe fugiens Minois amores

praeceps aërii specula de montis abisses

unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae

virginis assignant, alii, quo notior esses,

305Dictynnam dixere tuo de nomine Lunam.

Sint haec vera velim: mihi certe, nata, peristi:

nunquam ego te summo volitantem vertice ........

Hyrcanos inter comites agmenque ferarum

conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo.

310Verum haec, tunc nobis gravia atque indigna, fuere,

tu, mea alumna, tui cum spes integra maneret

et vox ista meas nondum violaverat auris.

Tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit,

tene, ‹o› sola meae vivendi causa senectae?

315Saepe tuo dulci nequiquam capta sopore

cum premeret natura, mori me velle negavi,

ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.

Quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant?

An nescis, qua lege patris de vertice summo

320edita candentis praetexat purpura canos?

Quae tenui patriae spes sit suspensa capillo?

Si nescis, aliquam possum sperare salutem,

inscia quandoquidem scelus es conata nefandum;

sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuomque

325expertum multis miserae mihi rebus amorem,

parcere saeva precor per numina Ilithyiae

nec tantum facinus tu nulla mente sequaris

(non ego te incepto, fieri quod non pote, conor

flectere, Amor, nec sit cum dis contendere nostrum),

330sed patris incolumi potius denubere regno

atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, penates -

hoc unum exsilio docta atque experta monebo.

Quod si non alia poteris ratione parentem

flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),

335tunc potius tandem ipsa (pio cum iure licebit,

cum facti causam tempusque doloris habebis),

tunc potius conata tua atque incepta referto:

meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros

polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum."

340His ubi sollicitos animi relevaverat aestus

vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum,

paulatim tremebunda genis obducere vestem

virginis et placidam tenebris captare quietem

inverso bibulum restinguens lumen olivo

345incipit ad crebros‹que› insani pectoris ictus

ferre manum assiduis mulcens praecordia palmis.

Noctem illam sic maesta super morientis alumnae

frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.

Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum

350et gelida veniente † mihi quatiebat ab Oeta,

quem pavidae alternis fugitant optantque puellae

(Hesperium vitant, optant ardescere ‹Eoum›),

praeceptis paret virgo nutricis et omnis

undique conquirit nubendi sedula causas.

355Temptantur patriae submissis vocibus aures

laudanturque bonae pacis bona; multus inepto

virginis insolitae sermo novos errat in ore:

nunc tremere instantis belli certamina dicit

communemque timere deum, nunc regis amicis

360(namque ipsi verita est) orbum flet maesta parentem:

"Cum Iove communis qui non habuere nepotes?"

Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi

invenit et divom terret formidine civis;

nunc alia ex aliis (nec desunt) omnia quaerit.

365Quin etiam castos ausa est corrumpere vates,

ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro,

esset qui generum Minon auctoribus extis

iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.

At nutrix patula componens sulpura testa

370narcissum casiamque herbas incendit olentis

terque novena ligans triplici diversa colore

fila "Ter in gremium mecum" inquit "despue, virgo,

despue ter virgo: numero deus impare gaudet."

Inde Iovi geminat magno † frigidula sacra,

375sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais,

pergit Amyclaeo spargens altaria thallo

regis Iolciacis animum defigere votis.

Verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum

nec possunt homines nec possunt flectere divi

380(tanta est in parvo fiducia crine cavendi),

rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae

purpureamque parat rursus tondere capillum

cum, longo quod iam captat succurrere amori,

non minus illa tamen, revehi quod moenia Cressa

385gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulcro.

Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno:

tum coma Sidonio florens deciditur ostro,

tum capitur Megara et divom responsa probantur,

tum suspensa novo ritu de navibus altis

390per mare caeruleum trahitur Niseia virgo.

Complures illam nymphae mirantur in undis,

miratur pater Oceanus et candida Tethys

et cupidas secum rapiens Galatea sorores,

illam etiam iunctis magnum quae piscibus aequor

395et glauco bipedum curru metitur equorum

Leucothea parvosque dea cum matre Palaemon;

illam etiam alternas sortiti vivere luces,

cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum -,

Tyndaridae niveos mirantur virginis artus.

400Has adeo voces atque haec lamenta per auras

fluctibus in mediis questu volvebat inani,

ad caelum infelix ardentia lumina tendens,

lumina, nam teneras arcebant vincula palmas:

"Supprimite o paulum turbati flamina venti,

405dum queror et divos (quamquam nil testibus illis

profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.

Vos ego, vos adeo, venti testabor et aurae,

vos o † numantina si qui de gente venistis,

cernitis: illa ego sum cognato sanguine vobis

410Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne),

illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,

certatim ex omnis petiit quam Graecia regno

quam curvus terras amplectitur Hellespontus:

illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx

415dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audi.

Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?

Vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luces?

Non equidem me alio possum contendere dignam

supplicio, quod sic patriam carosque penates

420hostibus inmitique addixi ignara tyranno.

Verum est: haec, Minos, illos scelerata putavi,

si nostra ante aliquis nudasset foedera casus,

facturos, quorum direptis moenibus urbis

o | ego crudelis flamma delubra petivi:

425te vero victore prius vel sidera cursus

mutatura suos quam te mihi talia captae

facturum metui. Iam iam scelus omnia vincit.

Tene ego plus patrio dilexi perdita regno?

Tene ego? Nec mirum: vultu decepta puella

430(ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error)

non equidem ex isto speravi corpore posse

tale malum nasci: forma vel sidera fallas.

Me non deliciis commovit regia dives,

‹dives› curalio fragili et lacrimoso electro,

435me non florentes aequali corpore nymphae,

non metus impendens potuit retinere deorum:

omnia vincit amor: quid enim non vinceret ille?

Non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,

pronuba nec castos accendet prius honores

440nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro -

magna queror: ne me illa quidem communis alumna

omnibus iniecta tellus tumulabit harena.

Mene inter matres ancillarisque maritas,

mene alias inter famularum munere fungi

445coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae

non licuit gravidos penso devolvere fusos?

At belli saltem captivam lege necasses.

Iam tandem casus hominum, iam respice, Minos.

Sit satis hoc tantum solam vidisse malorum:

450vel fato fuerit nobis haec debita pestis

vel casu incerto, merita vel denique culpa -

omnia nam potius quam te fecisse putabo."

Labitur interea revoluta ab litore classis,

magna repentino sinvantur lintea coro,

455flectitur in viridi remus sale, languida fessae

virginis in cursu moritur querimonia longo.

Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon

Cypselidae ‹et› magni florentia regna Corinthon;

praeterit abruptas Scironis protinus arces

460infestumque suis dirae testudinis exit

spelaeum multoque cruentas hospite cautes.

Iamque adeo tutum longe Piraeea cernit

et notas, heu | heu frustra, respectat Athenas,

iam procul e fluctu Salaminia respicit arva

465florentisque videt iam Cycladas: hinc Venus illi

Sunias, hinc statio contra patet Hermionea.

Linquitur ante alias longe gratissima Delos

Nereidum matri | et Neptuno | Aegaeo,

prospicit incinctam spumanti litore Cythnon

470marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donusam

Aeginamque simul † salutiferamque Seriphon.

Iam fesso tandem fugiunt de corpore vires

et caput inflexa lentum cervice recumbit,

marmorea adductis labescunt bracchia nodis.

475Aequoreae pristes, immania corpora ponti,

undique conveniunt et glauco in gurgite circum

verbere caudarum atque oris minitantur hiatu

fertur et incertis iactatur ad omnia ventis

(cymba velut, magnas sequitur cum parvola classis

480Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo),

donec tale decus formae vexarier undis

non tulit ac miseros mutavit virginis artus

caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.

Sed tamen alternans squamis vestire puellam

485infidosque inter teneram committere piscis

non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites).

Aëriis potius sublimem sustulit alis,

esset ut in terris facti de nomine ciris,

ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.

490Hic velut in niveo tenera est cum primitus ovo

effigies animantis et internodia membris

imperfecta novo fluitant concreta calore,

sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus

semiferi incertis etiam nunc partibus artus

495undique mutabant atque undique mutabantur.

Oris honos primum et multis optata labella

et patulae frontis species concrescere in unum

coepere et gracili mentum producere rostro;

tum qua se medium capitis discrimen agebat,

500ecce repente velut patrios imitatus honores

puniceam concussit apex in vertice cristam;

at mollis varios intexens pluma colores

marmoreum volucri vestivit tegmine corpus

lentaque perpetuans fuderunt bracchia pennas;

505inde alias partes minioque infecta rubenti

crura nova macies obduxit squalida pelle

et pedibus teneris unguis affixit acutos.

Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto

vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.

510Numquam illam post haec oculi videre suorum

purpureas flavo retinentem vertice vittas,

non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,

nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?

Quae simul ut sese cano de gurgite velox

515cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis

et multum late dispersit in aequora rorem,

infelix virgo nequiquam ‹a› morte recepta

incultum solis in rupibus exigit aevom,

rupibus et scopulis et litoribus desertis.

520Nec tamen hoc iterum poena sine: namque deum rex,

omnia qui imperio terrarum milia versat,

commotus talem ad superos volitare puellam,

cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret,

illi pro pietate sua (nam saepe nitentum

525sanguine taurorum supplex resperserat aras,

saepe deum largo decorarat munere sedes)

reddidit optatam mutato corpore vitam

fecitque in terris haliaeetos ales ut esset,

quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.

530Huic vero miserae, quoniam damnata deorum

iudicio natique et coniugis ante fuisset,

infesti apposuit odium crudele parentis.

Namque ut in aetherio signorum munere praestans,

unum quem duplici stellatum sidere vidi,

535Scorpios alternis clarum fugat Oriona:

sic inter sese tristis haliaeetos iras

et ciris memori servant ad saecula fato:

quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,

ecce inimicus atrox magno stridore per auras

540insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,

illa levem fugiens raptim secat aëra pennis.

Ētsī mē vărĭō iāctātūm laūdĭs ămōrĕ

īrrĭtăque ēxpērtūm fāllācīs praēmĭă vōlgī

Cēcrŏpĭūs suāvīs ēxspīrāns hōrtŭlŭs aūrās

flōrēntīs vĭrĭdī sŏphĭaē cōmplēctĭtŭr ūmbrā,

ūt mēns quīrĕt ĕō dīgnūm sĭbĭ quaērĕrĕ cārmēn5

lōnge ălĭūd stŭdĭum ātque ălĭōs āccīnctă lăbōrēs

(āltĭŭs ād māgnī sūspēndī sīdĕră mūndī

ēt plăcĭtūm paūcīs aūsa ēst āscēndĕrĕ cōllēm),

nōn tămĕn ābsīstām coēptūm dētēxĕrĕ mūnūs,

īn quō iūrĕ mĕās ŭtĭnām rĕquĭēscĕrĕ mūsās10

ēt lĕvĭtēr blāndūm lĭcĕāt dēpōnĕrĕ mōrēm.

Quōd sī mīrĭfĭcūm gĕnŭs ō Mēs‹sāllă ....

mīrĭfĭcūm † sēdī mŏdŏ sīt tĭbĭ vēllĕ lĭbīdŏ,

sī mē iām sūmmā Săpĭēntĭă pāngĕrĕt ārcĕ

(quāttŭŏr āntīquīs hērēdĭbŭs ēst dătă cōnsōrs),15

ūnde hŏmĭnum ērrōrēs lōngē lātēquĕ pĕr ōrbēm

dēspĭcĕre ātque hŭmĭlīs pōssēm cōntēmnĕrĕ cūrās,

nōn ĕgŏ tē tālēm vĕnĕrārēr mūnĕrĕ tālī,

nōn ĕquĭdēm (quāmvīs īntērdūm lūdĕrĕ nōbīs

ēt grăcĭlēm mōllī lĭcĕāt pĕdĕ claūdĕrĕ vērsūm),20

sēd māgno īntēxēns (sī fās ēst dīcĕrĕ) pēplō,

quālĭs Ĕrēchthēīs ōlīm pōrtātŭr Ăthēnīs,

dēbĭtă cūm cāstaē sōlvūntūr vōtă Mĭnērvaē

tārdăquĕ cōnfēctō rĕdĕūnt quīnquēnnĭă lūstrō,

cūm lĕvĭs āltērnō Zĕphўrūs cōncrēbrŭĭt Eūrō25

ēt prōnō grăvĭdūm prōvēxīt pōndĕrĕ cūrrūm -

fēlīx īllĕ dĭēs, fēlīx ēt dīcĭtŭr ānnūs,

fēlīcēs quī tālem ānnūm vīdērĕ dĭēmquĕ -

ērgō Pāllădĭaē tēxūntŭr ĭn ōrdĭnĕ pūgnaē,

māgnă Gĭgāntēīs ōrnāntūr pēplă trŏpaēīs,30

hōrrĭdă sānguĭnĕā pīngūntūr proēlĭă Gōrgō,

āddĭtŭr aūrātā dēiēctūs cūspĭdĕ Tŷphōn,

quī prĭŭs Ōssaēīs cōnstērnēns aēthĕră sāxīs

Ēmăthĭō cēlsūm dŭplĭcābāt vērtĭce Ŏlŷmpūm -

tālĕ dĕaē vēlūm sōllēmnī tēmpŏrĕ pōrtānt:35

tālē tē vēllēm, iŭvĕnūm dōctīssĭmĕ, rītū

pūrpŭrĕōs īntēr sōlēs ēt cāndĭdă lūnaē

sīdĕră, caērŭlĕīs ōrbēm pūlsāntĭă bīgīs,

nātūraē rērūm māgnīs īntēxĕrĕ chārtīs,

aētērno ‹ūt› sŏphĭaē cōniūnctūm cārmĭnĕ nōmēn40

nōstră tŭōm sĕnĭbūs lŏquĕrētūr pāgĭnă saēclīs.

Sēd quŏnĭam ād tāntās nūnc prīmūm nāscĭmŭr ārtēs

nūnc prīmūm tĕnĕrōs fīrmāmūs rōbŏrĕ nērvōs,

haēc tămĕn īntĕrĕā quaē pōssŭmŭs, īn quĭbŭs aēvī

prīmă rŭdīmēnta ēt iŭvĕnēs ēxēgĭmŭs ānnōs,45

āccĭpĕ dōnă mĕō mūltūm vĭgĭlātă lăbōrĕ

prōmīssa ātquĕ dĭū iām tāndēm ‹rēddĭtă vōtă›,

īmpĭă prōdĭgĭīs ūt quōndam ēxtērrĭtă prōlēs

Scŷllă nŏvōs ăvĭūm sūblīmĭs ĭn āĕrĕ coētūs

vīdĕrĭt ēt tĕnŭī cōnscēndēns aēthĕră pēnnā50

caērŭlĕīs sŭă tēctă sŭpēr vŏlĭtāvĕrĭt ālīs,

hānc prō pūrpŭrĕō poēnām scĕlĕrātă căpīllō,

prō pătrĭā sōlvēns ēxcīsa ēt fūndĭtŭs ūrbĕ.

Cōmplūrēs īllām māgnī, Mēssāllă, pŏētaē

(nām vērūm fătĕāmŭr: ămāt Pŏlўhŷmnĭă vērūm)55

lōnge ălĭām pĕrhĭbēnt mūtātam īn mēmbră fĭgūrām

Scŷllaēūm † mōnstrā sāxum īnfēctă † vŏcārī;

īllam ēsse aērūmnīs quām saēpĕ lĕgāmŭs Ŭlīxī

cāndĭdă sūccīnctām lātrāntĭbŭs īnguĭnă mōnstrīs

Dūlĭchĭās vēxāssĕ rătēs ēt gūrgĭte ĭn āltō60

dēprēnsōs naūtās cănĭbūs lăcĕrāssĕ mărīnīs.

Sēd nĕquĕ Maēŏnĭaē pātiūntūr crēdĕrĕ chārtaē

nēc mălŭs īstōrūm dŭbĭīs ērrōrĭbŭs aūctōr.

Nāmque ălĭās ălĭī vōlgō fīnxērĕ pŭēllās,

quaē Cŏlŏphōnĭăcō Scŷllaē dīcāntŭr Hŏmērō,65

īpsĕ Crătaēĭn ĕī mātrēm; sēd sīvĕ Crătaēīs

sīve īllām mōnstrō gĕnĕrāvīt Scŷllă bĭfōrmī

sīvĕ nĕcūtră părēns ātque hōc īn cārmĭnĕ tōtō

īnguĭnĭs ēst vĭtĭum ēt vĕnĕrīs dēscrīptă lĭbīdŏ;

sīve ĕtĭām iāctīs spĕcĭēm mūtātă vĕnēnīs70

īnfēlīx vīrgō (quĭd ĕnīm cōmmīsĕrăt īllă?

īpsĕ pătēr tĭmĭdām saēvā cōmplēxŭs hărēnā

cōniŭgĭūm cāstaē vĭŏlāvĕrăt Āmphītrītaē,

āt tămĕn ēxēgīt lōngō pōst tēmpŏrĕ poēnās,

ūt cūm † cūră tŭaē vĕhĕrētūr cōniŭgĭs āltō75

īpsă trŭcēm mūltō mīscērēt sānguĭnĕ pōntūm);

seū vēro, ūt pĕrhĭbēnt, fōrmā cūm vīncĕrĕt ōmnīs

ēt cŭpĭdōs quaēstū pāssī, pŏpŭlārĕt ămāntēs,

pīscĭbŭs heū cănĭbūsquĕ mălīs vāllātă rĕpēnte ēst

(hōrrĭbĭlīs cīrcūm vīdīt sē sīstĕrĕ fōrmās:80

heū quŏtĭēns mīrātă nŏvōs ēxpāllŭĭt ārtūs,

īpsă sŭōs quŏtĭēns heū pērtĭmŭīt lātrātūs),

aūsă quŏd ēst mŭlĭēr nūmēn fraūdārĕ dĕōrūm

ēt dīctām Vĕnĕrī vōtōrūm vērtĕrĕ poēnām,

quām mălă mūltĭplĭcī iŭvĕnūm cōnsaēptă cătērvā85

dīxĕrăt ātque ănĭmō mĕrĕtrīx iāctātă fĕrārūm

(īnfāmēn tālī mĕrĭtō rūmōrĕ fŭīssĕ

dōctă Pălaēpăphĭaē tēstātūr vōcĕ Păchŷnūs): -

quīdquĭd ĕt ūt quīsque ēst tālī dē clādĕ lŏcūtūs,

ōmnĭă † sīm: pŏtĭūs lĭcĕāt nōtēscĕrĕ cīrīn90

ātque ūnam ēx mūltīs Scŷllām nōn ēssĕ pŭēllīs.

Quārē quaē cāntūs mĕdĭtāntī mīttĕrĕ caēcōs

māgnă mĭhī cŭpĭdō trĭbŭīstīs praēmĭă, dīvaē

Pīĕrĭdēs, quārūm cāstōs āltārĭă pōstīs

mūnĕrĕ saēpĕ mĕo īnfĭcĭūnt fŏrĭbūsque hўăcīnthī95

dēpōnūnt flōrēs aūt suāvĕ rŭbēns nārcīssūs

aūt crŏcŭs āltērnā cōniūngēns līlĭă cālthā

spārsăquĕ līmĭnĭbūs flōrēt rŏsă - nūnc ăgĕ, dīvaē,

praēcĭpŭē nōstrō nūnc āspīrātĕ lăbōrī

ātquĕ nŏvom aētērnō praētēxĭte hŏnōrĕ vŏlūmēn.100

Sūnt Pāndīŏnĭīs vīcīnaē sēdĭbŭs ūrbēs

Āctaēōs īntēr cōllēs ēt cāndĭdă Thēseī

pūrpŭrĕīs lātē rīdēntĭă lītŏră cōnchīs,

quārūm nōn ūllī fāmā cōncēdĕrĕ dīgnă

stāt Mĕgăra, Ālcăthŏī quōndām mūnītă lăbōrĕ,105

Ālcăthŏī Phoēbīquĕ: dĕūs nāmque āffŭĭt īllī,

ūnde ĕtĭām cĭthăraē vōcēs ĭmĭtātŭs ăcūtās

sāpĕ lăpīs rĕcrĕpāt, Cŷllēnĭă mūnĕră, pūlsūs

ēt vĕtĕrēm sŏnĭtū Phoēbī tēstātŭr hŏnōrēm.

Hānc ūrbem ālīōs quī tūnc fērvēbăt ĭn ārmīs110

fēcĕrăt īnfēstām pŏpŭlātōr rēmĭgĕ Mīnōs,

hōspĭtĭō quōd sē Nīsī Pŏlўīdŏs ăvītō

Cārpăthĭūm fŭgĭēns ēt flūmĭnă Caērātēă

tēxĕrăt. Hūnc bēllō rĕpĕtēns Gōrtŷnĭŭs hērōs

Āttĭcă Crētaēā stērnēbāt rūră săgīttā.115

Sēd nĕquĕ tūnc cīvēs nĕquĕ tūnc rēx īpsĕ vĕrētūr

īnfēsto ād mūrōs vŏlĭtāntīs āgmĭnĕ tūrmās

dīcĕre ĕt īndŏmĭtās vīrtūtĕ rĕtūndĕrĕ mēntēs,

rēspōnsūm quŏnĭām sătĭs ēst mĕmĭnīssĕ dĕōrūm.

Nām căpĭte ā sūmmō rēgīs (mīrābĭlĕ dīctū)120

cāndĭdă caēsărĭēs (flōrēbānt tēmpŏră laūrō)

ēt rōseūs mĕdĭō sūrgēbāt vērtĭcĕ crīnīs,

cūiūs quām sērvātă dĭū nātūră fŭīssēt

tām pătrĭam īncŏlŭmēm Nīsī rēgnūmquĕ fŭtūrūm

cōncōrdēs stăbĭlī fīrmārānt nūmĭnĕ Pārcaē.125

Ērgo ōmnīs cānō rĕsĭdēbāt cūră căpīllō,

aūrĕă sōllēmnī cōmptūm quēm fībŭlă rītū

crōbўlŭs ēt tĕrĕtī nēctēbānt dēntĕ cĭcādaē.

Nēc vēro haēc ūrbīs cūstōdĭă vānă fŭīssēt

(nēc fŭĕrāt), nī Scŷllă nŏvō cōrrēptă fŭrōrĕ,130

Scŷllă, pătrīs mĭsĕrī pătrĭaēque īnvēntă sĕpūlcrūm,

ō nĭmĭūm cŭpĭdīs Mīnōn ĭnhĭāssĕt ŏcēllīs.

Sēd mălŭs īllĕ pŭēr, quēm nēc sŭă flēctĕrĕ mātēr

īrātūm pŏtŭīt, quēm nēc pătĕr ātque ăvŏs īdēm

Iūppĭtĕr (īlle ĕtĭām Poēnōs dŏmĭtārĕ lĕōnĕ135

ēt vălĭdās dŏcŭīt vīrēs mānsuēscĕrĕ tīgrīs,

ille etiam divos homines, sed dicere magnum est)

īdēm tūm trīstīs ăcŭēbāt pārvŏlŭs īrās.

Iūnōnīs māgnaē (cūiūs pĕrĭūrĭă dīvaē

ōlīm † sē mĕmĭnērĕ dĭū) pĕrĭūră pŭēllă140

(nōn ūllī lĭcĕāt) vĭŏlāvĕrăt īnscĭă sēdēm,

dūm sācrīs ŏpĕrātă dĕaē lāscīvĭt ĕt ēxtrā

prōcēdīt lōngē mātrūm cŏmĭtūmquĕ cătērvām

sūspēnsām gaūdēns īn cōrpŏrĕ lūdĕrĕ vēstēm

ēt tŭmĭdōs ăgĭtāntĕ sĭnūs ăquĭlōnĕ rĕlāxāns.145

Nēcdum ĕtĭām cāstōs gūstāvĕrăt īgnĭs hŏnōrēs

nēcdūm sōllēmnī lŷmphā pērfūsă săcērdōs

pāllēntīs fŏlĭīs căpŭt ēxōrnārăt ŏlīvaē,

cūm lāpsa ē mănĭbūs fūgīt pĭlă cūmquĕ rĕlāpsă

prōcūrrīt vīrgō. Quŏd ŭtī nē prōdĭtă lūdō150

aūrĕă iām grăcĭlī sŏlŭīssēt cōrpŏrĕ pāllām.

Ōmnĭă quaē rĕtĭnērĕ grădūm cūrsūsquĕ mŏrārī

pōssēnt, ō tēcūm vēllēm tŭă sēmpĕr hăbērēs:

nōn ūmquām vĭŏlātă mănū sācrārĭă dīvaē

iūrāndo, īnfēlīx, nēquīquām iūrĕ pĭāssēs.155

Ētsī quīs nŏcŭīssĕ tĭbī pĕrĭūrĭă crēdāt?

Caūsă pĭa ēst: tĭmŭīt frātrī te ōstēndĕrĕ Iūnō.

Āt lĕvĭs īllĕ dĕūs, cuī sēmpĕr ăd ūlcīscēndūm

quaērĭtŭr ēx ōmnī vērbōrum īniūrĭă dīctū,

aūrĕă fūlgēntī dēprōmēns tēlă phărētrā160

(heū nĭmĭūm tērrēt, nĭmĭūm Tīrŷnthĭă vīsū)

vīrgĭnĭs īn tĕnĕrā dēfīxĕrăt ōmnĭă mēntĕ.

Quaē sĭmŭl āc vēnīs haūsīt sĭtĭēntĭbŭs īgnēm

ēt vălĭdūm pĕnĭtūs cōncēpĭt ĭn ōssă fŭrōrēm,

saēvă vĕlūt gĕlĭdīs Ēdōnūm Bīstŏnĭs ōrīs165

īctăvĕ bārbărĭcō Cўbĕlēs āntīstĭtă būxō

īnfēlīx vīrgō tōtā bācchātŭr ĭn ūrbĕ

nōn stўrăce Īdaēō frāgrāntīs pīctă căpīllōs,

cōccĭnă nōn tĕnĕrīs pĕdĭbūs Sĭcўōnĭă sērvāns,

nōn nĭvĕō rĕtĭnēns bācātă mŏnīlĭă cōllō.170

Mūltum īlli īncērtō trĕpĭdō vēstīgĭă cūrsū:

saēpĕ rĕdīt pătrĭōs āscēndĕrĕ pērdĭtă mūrōs

āĕrĭāsquĕ făcīt caūsām sē vīsĕrĕ tūrrīs,

saēpe ĕtĭām trīstīs vōlvēns īn nōctĕ quĕrēlās

sēdĭbŭs ēx āltīs † caēlī spĕcŭlātŭr ămōrēm175

cāstrăquĕ prōspēctāt crēbrīs lūcēntĭă flāmmīs.

Nūllă cŏlūm nōvīt, cārūm nōn rēspĭcĭt aūrūm,

nōn ārgūtă sŏnānt tĕnŭī psāltērĭă chōrdā,

nōn Lĭbўcō mōllēs plaūdūntūr pēctĭnĕ tēlaē;

nūllŭs ĭn ōrĕ rŭbōr (ŭbi ĕnīm rŭbŏr, ōbstăt ămōrī).180

Ātque ŭbĭ nūllă mălīs rĕpĕrīt sōlācĭă tāntīs

tābĭdŭlāmquĕ vĭdēt lābī pēr vīscĕră mōrtēm,

quō vŏcăt īrĕ dŏlōr, sŭbĭgūnt quō tēndĕrĕ fātă,

fērtŭr ĕt hōrrĭbĭlī praēcēps īmpēllĭtŭr oēstrō,

ūt pătrĭs, ā dēmēns, crīnēm dē vērtĭcĕ sērūm185

fūrtim ātque ārgūtē dētōnsūm mīttĕrĕt hōstī.

Nāmque haēc cōndĭcĭō mĭsĕraē prōpōnĭtŭr ūnă

sīve īlla īgnōrāns (quīs nōn bŏnŭs ōmnĭă mālīt

crēdĕrĕ quām tāntī scĕlĕrīs dāmnārĕ pŭēllām?),

heū tămĕn īnfēlīx: quĭd ĕnim īmprūdēntĭă prōdēst?190

Nīsĕ pătēr, cuī dīrēptā crūdēlĭtĕr ūrbĕ

vīx ĕrĭt ūnă sŭpēr sēdēs īn tūrrĭbŭs āltīs,

fēssŭs ŭbi ēxstrūctō pōssīs cōnsīdĕrĕ nīdō

(tū quŏque ăvīs mŏrĭērĕ): dăbīt tĭbĭ fīlĭă poēnās.

Gaūdēte, ō cĕlĕrēs, sūbnīxaē nūbĭbŭs āltīs,195

quaē mărĕ, quaē vĭrĭdīs sīlvās lūcōsquĕ sŏnāntīs

īncŏlĭtīs, gaūdētĕ, văgaē, gaūdētĕ, vŏlūcrēs.

Vōsque ădĕo, hūmānōs mūtātaē cōrpŏrĭs ārtūs,

vōs, ō crūdēlī fātōrūm lēgĕ, pŭēllaē

Daūlĭădēs, gaūdētĕ: vĕnīt cārīssĭmă vōbīs200

cōgnātōs aūgēns rēgēs nŭmĕrūmquĕ sŭōrūm

cīrĭs ĕt īpsĕ pătēr. Vōs, ō pūlchērrĭmă quōndām

cōrpŏră, caērŭlĕās praēvērtĭte ĭn aēthĕră nūbēs,

quā nŏvŏs ād sŭpĕrūm sēdēs hălĭaēĕtŏs ēt quā

cāndĭdă cōncēssōs āscēndāt cīrĭs hŏnōrēs.205

Iāmque ădĕō dūlcī dēvīnctūs lūmĭnă sōmnō

Nīsŭs ĕrāt vĭgĭlūmquĕ prŏcūl cūstōdĭă prīmīs

ēxcŭbĭās fŏrĭbūs stŭdĭō iāctābăt ĭnānī:

cūm fūrtīm tăcĭtō dēscēndēns Scŷllă cŭbīlī

aūrĭbŭs ērēctīs nōctūrnă sĭlēntĭă tēmptāt210

ēt prēssīs tĕnŭēm sīngūltĭbŭs āĕră cāptāt.

Tūm sūspēnsă lĕvāns dĭgĭtīs vēstīgĭă prīmīs

ēgrĕdĭtūr fērrōquĕ mănūs ārmātă bĭdēntī

ēvŏlăt: āt dēmptaē sŭbĭta īn fōrmīdĭnĕ vīrēs

caērŭlĕās sŭă fūrtă prĭūs tēstāntŭr ăd ūmbrās.215

Nām quā se ād pătrĭūm tēndēbāt sēmĭtă līmēn,

vēstĭbŭlo īn thălămī paūlūm rĕmŏrātŭr ĕt āltī

sūspĭcĭt ād † caēlī nīctāntĭă sīdĕră mūndī

nōn āccēptă pĭīs prōmīttēns mūnĕră dīvīs.

Quām sĭmŭl Ōgўgĭī Phoēnīcīs fīlĭă Cārmē220

sūrgĕrĕ sēnsĭt ănūs (sŏnĭtūm nām fēcĕrăt īllī

mārmŏrĕo aērātūs strīdēns īn līmĭnĕ cārdŏ),

cōrrĭpĭt ēxtēmplō fēssām lānguōrĕ pŭēllām

ēt sĭmŭl "Ō nōbīs sācrūm căpŭt" īnquĭt "ălūmnă,

nōn tĭbĭ nēquīquām vĭrĭdīs pēr vīscĕră pāllōr225

aēgrōtō tĕnŭīs sūffūndīt sānguĭnĕ vēnās

nēc lĕvĭs hōc făcĕrēt (nĕque ĕnīm pŏtĕ) cūră: sŭbēgīt

aūt fāllōr, quŏd ŭt ā pŏtĭūs, Rhāmnūsĭă, fāllār.

Nām quā tē caūsā nēc dūlcīs pōcŭlă Bācchī

nēc grăvĭdōs Cĕrĕrīs dīcām cōntīngĕrĕ fētūs?230

Quā caūsa ād pătrĭūm sōlām vĭgĭlārĕ cŭbīlĕ

tēmpŏrĕ, quō fēssās mōrtālĭă pēctŏră cūrās,

quō răpĭdōs ĕtĭām rĕquĭēscūnt flūmĭnă cūrsūs?

Dīc ăgĕ nūnc mĭsĕraē sāltēm quōd saēpĕ pĕtēntī

iūrābās nĭhĭl ēssĕ mĭhī, cūr maēstă părēntīs235

fōrmōsōs cīrcūm vīrgō ‹rĕ›mŏrērĕ căpīllōs.

Eī mĭhĭ, nē fŭrŏr īllĕ tŭōs īnvāsĕrĭt ārtūs,

īlle Ărăbaē Mŷrrhaē quōndām quī cēpĭt ŏcēllōs,

ūt scĕlĕre īnfāndō (quōd nēc sĭnăt Ādrāstēă)

laēdĕre ŭtrūmque ūnō stŭdĕās ērrōrĕ părēntēm.240

Quōd si ălĭō quōvīs ănĭmī iāctārĭs ămōrĕ

(nām tē iāctārī, nōn ēst Ămăthūsĭă nōstrī

tām rŭdĭs ūt nūllō pōssīm cōgnōscĕrĕ sīgnō),

sī cōncēssŭs ămōr nōtō tē mācĕrăt īgnī:

pēr tĭbĭ Dīctŷnnaē praēsēntĭă nūmĭnă iūrō,245

prīmă dĕūm mĭhĭ quaē dūlcēm tē dōnăt ălūmnām,

ōmnĭă mē pŏtĭūs, dīgna ātque īndīgnă, lăbōrūm

mīlĭă nīsūrām, quām tē tām trīstĭbŭs īstīs

sōrdĭbŭs ēt sănĭē pătĭār tābēscĕrĕ tālī."

Haēc lŏquĭtūr mōllīque ūt sē vēlāvĭt ămīctū250

frīgĭdŭlam īniēctā cīrcūmdāt vēstĕ pŭēllām,

quaē prĭŭs īn tĕnŭī stĕtĕrāt sūccīnctă crŏcōtā.

Dūlcĭă deīndĕ gĕnīs rōrāntĭbŭs ōscŭlă fīgēns

pērsĕquĭtūr mĭsĕraē caūsās ēxquīrĕrĕ tābīs.

Nēc tămĕn ānte ūllās pătĭtūr sĭbĭ rēddĕrĕ vōcēs,255

mārmŏrĕūm trĕmĕbūndă pĕdēm quām rēttŭlĭt īntrā.

Īlla aūtēm "Quīd mē" | īnquīt, "nūtrīcŭlă, tōrquēs?

Quīd tāntūm prŏpĕrās nōstrōs nōvīssĕ fŭrōrēs?

Nōn ĕgŏ cōnsuētō mōrtālĭbŭs ūrŏr ămōrĕ

nēc mĭhĭ nōtōrūm dēflēctūnt lūmĭnă vōltūs260

nēc gĕnĭtōr cōrdi ēst: ūltrō nāmque ōdĭmŭs ōmnīs.

Nīl ămăt hīc ănĭmūs, nūtrīx, quŏd ŏpōrtĕt ămārī,

īn quō fālsă, tămēn lătĕāt pĭĕtātĭs ĭmāgŏ,

sēd mĕdĭa ēx ăcĭē, mĕdĭīs ēx hōstĭbŭs; ēheū,

quīd dīcām quōve aēgră mălum hōc ēxōrdĭăr ōrĕ?265

Dīcam ĕquĭdēm, quŏnĭām tū nūnc nōn dīcĕrĕ, nūtrīx,

nōn sĭnĭs: ēxtrēmum hōc mūnūs mŏrĭēntĭs hăbētō -

īllĕ, vĭdēs, nōstrīs quī moēnĭbŭs āssĭdĕt hōstīs,

quēm pătĕr īpsĕ dĕūm scēptrī dōnāvĭt hŏnōrĕ,

cuī Pārcaē trĭbŭērĕ nĕc ūllō vōlnĕrĕ laēdī270

(dīcēndum ēst, frūstrā cīrcūmvĕhŏr ōmnĭă vērbīs)

īllĕ mĕa, īlle īdem ōppūgnāt praēcōrdĭă Mīnōs.

Quōd pēr tē dīvōm crēbrōs ōbtēstŏr ămōrēs

pērquĕ tŭōm mĕmŏrī sānctūm mĭhĭ pēctŭs ălūmnaē,

ūt mē sī sērvārĕ pŏtēs, nēc pērdĕrĕ mālīs,275

sīn aūtem ōptātaē spēs ēst īncīsă sălūtīs,

nēc mĭhĭ quām mĕrŭi īnvĭdĕās, nūtrīcŭlă, mōrtēm.

Nām nĭsĭ tē nōbīs mălŭs, ō mălŭs ōptĭmă Cārmē,

ānte īn cōnspēctūm cāsūsvĕ dĕūsvĕ tŭlīssēt,

aūt fērro hōc" (ăpĕrīt fērrūm quōd vēstĕ lătēbāt)280

"pūrpŭrĕūm pātrīs dēmpsīssēm vērtĭcĕ crīnēm

aūt mĭhĭ praēsēntī pĕpĕrīssēm vōlnĕrĕ lētūm".

Vīx haēc ēdĭdĕrāt, cūm clāde ēxtērrĭtă trīstī

īntōnsōs mūltō dētūrpāt pūlvĕrĕ crīnīs

ēt grăvĭtēr quēstū Cārmē cōmplōrăt ănīlī:285

"Ō mĭhĭ nūnc ĭtĕrūm crūdēlīs rēddĭtĕ Mīnōs,

ō | ĭtĕrūm nōstraē Mīnōs ĭnĭmīcĕ sĕnēctaē,

sēmpĕr ‹ŭt› aūt ōlīm nātaē tē prōptĕr ĕūndēm

aūt Ămŏr īnsānaē lūctūm pōrtāvĭt ălūmnaē.

Tēne ĕgŏ tām lōngē cāpta ātque āvēctă nĕquīvī,290

tām grăvĕ sērvĭtĭūm, tām dūrōs pāssă lăbōrēs

ēffŭgĕre, ō bīs iam ēxĭtĭūm crūdēlĕ mĕōrūm?

Iām iām nēc nōbīs, heū quaē sĕnĭōrĭbŭs ūnă

vīvēndī caūsa ēst, vīvīt gĕnŭs. Ūt quĭd ĕgo āmēns

te ērēpta, ō Brĭtŏmārtĭ, mĕī spēs ūnă sĕpūlcrī,295

tē, Brĭtŏmārtĭ, dĭēm pŏtŭī prōdūcĕrĕ vītaē?

Ātque ŭtĭnām cĕlĕrī nēc tāntūm grātă Dĭānaē

vēnātūs ēssēs vīrgō sēctātă vĭrōrūm

Gnōsĭă nēc Pārthō cōntēndēns spīcŭlă cōrnū.

Dīctaēās ăgĕrēs ād grāmĭnă nōtă căpēllās;300

nūnquām tam ōbnīxē fŭgĭēns Mīnōĭs ămōrēs

praēcēps āĕrĭī spĕcŭlā dē mōntĭs ăbīssēs

ūnde ălĭī fūgīssĕ fĕrūnt ēt nūmĕn Ăphaēaē

vīrgĭnĭs āssīgnānt, ălĭī, quō nōtĭŏr ēssēs,

Dīctŷnnām dīxērĕ tŭō dē nōmĭnĕ Lūnām.305

Sīnt haēc vēră vĕlīm: mĭhĭ cērtē, nātă, pĕrīstī:

nūnquam ĕgŏ tē sūmmō vŏlĭtāntēm vērtĭcĕ ........

Hŷrcānōs īntēr cŏmĭtēs āgmēnquĕ fĕrārūm

cōnspĭcĭām nēc tē rĕdĕūntem āmplēxă tĕnēbō.

Vērum haēc, tūnc nōbīs grăvĭa ātque īndīgnă, fŭērĕ,310

tū, mĕa ălūmnă, tŭī cūm spēs īntēgră mănērēt

ēt vōx īstă mĕās nōndūm vĭŏlāvĕrăt aūrīs.

Tēne ĕtĭām Fōrtūnă mĭhī crūdēlĭs ădēmīt,

tēne, ‹ō› sōlă mĕaē vīvēndī caūsă sĕnēctaē?

Saēpĕ tŭō dūlcī nēquīquām cāptă sŏpōrĕ315

cūm prĕmĕrēt nātūră, mŏrī mē vēllĕ nĕgāvī,

ūt tĭbĭ Cōrўcĭō glŏmĕrārēm flāmmĕă lūtō.

Quō nūnc me, īnfēlīx, aūt quaē mē fātă rĕsērvānt?

Ān nēscīs, quā lēgĕ pătrīs dē vērtĭcĕ sūmmō

ēdĭtă cāndēntīs praētēxāt pūrpŭră cānōs?320

Quaē tĕnŭī pătrĭaē spēs sīt sūspēnsă căpīllō?

Sī nēscīs, ălĭquām pōssūm spērārĕ sălūtēm,

īnscĭă quāndŏquĭdēm scĕlŭs ēs cōnātă nĕfāndūm;

sīn ēst quōd mĕtŭō, pēr tē, mĕa ălūmnă, tŭōmquĕ

ēxpērtūm mūltīs mĭsĕraē mĭhĭ rēbŭs ămōrēm,325

pārcĕrĕ saēvă prĕcōr pēr nūmīna Īlīthyīaē

nēc tāntūm făcĭnūs tū nūllā mēntĕ sĕquārīs

(nōn ĕgŏ te īncēptō, fĭĕrī quōd nōn pŏtĕ, cōnōr

flēctĕre, Ămōr, nēc sīt cūm dīs cōntēndĕrĕ nōstrūm),

sēd pătrĭs īncŏlŭmī pŏtĭūs dēnūbĕrĕ rēgnō330

ātque ălĭquōs tămĕn ēssĕ vĕlīs tĭbi, ălūmnă, pĕnātēs -

hōc ūnum ēxsĭlĭō dōcta ātque ēxpērtă mŏnēbō.

Quōd sī nōn ălĭā pŏtĕrīs rătĭōnĕ părēntēm

flēctĕrĕ (sēd pŏtĕrīs: quĭd ĕnīm nōn ūnĭcă pōssīs?),

tūnc pŏtĭūs tāndem īpsă (pĭō cūm iūrĕ lĭcēbīt,335

cūm fāctī caūsām tēmpūsquĕ dŏlōrĭs hăbēbīs),

tūnc pŏtĭūs cōnātă tŭa ātque īncēptă rĕfērtō:

mēquĕ dĕōsquĕ tĭbī cŏmĭtēs, mĕa ălūmnă, fŭtūrōs

pōllĭcĕōr: nĭhĭl ēst, quōd tēxĭtŭr ōrdĭnĕ, lōngūm."

Hīs ŭbĭ sōllĭcĭtōs ănĭmī rĕlĕvāvĕrăt aēstūs340

vōcĭbŭs ēt blāndā pēctūs spē lūsĕrăt aēgrūm,

paūlātīm trĕmĕbūndă gĕnīs ōbdūcĕrĕ vēstēm

vīrgĭnĭs ēt plăcĭdām tĕnĕbrīs cāptārĕ quĭētēm

īnvērsō bĭbŭlūm rēstīnguēns lūmĕn ŏlīvō

īncĭpĭt ād crēbrōs‹que› īnsānī pēctŏrĭs īctūs345

fērrĕ mănum āssĭdŭīs mūlcēns praēcōrdĭă pālmīs.

Nōctem īllām sīc maēstă sŭpēr mŏrĭēntĭs ălūmnaē

frīgĭdŭlōs cŭbĭtō sūbnīxă pĕpēndĭt ŏcēllōs.

Pōstĕră lūx ŭbĭ laētă dĭēm mōrtālĭbŭs ālmūm

ēt gĕlĭdā vĕnĭēntĕ † mĭhī quătĭēbăt ăb Oētā,350

quēm păvĭdae āltērnīs fŭgĭtānt ōptāntquĕ pŭēllaē

(Hēspĕrĭūm vītānt, ōptānt ārdēscĕre ‹Ĕōūm›),

praēcēptīs pārēt vīrgō nūtrīcĭs ĕt ōmnīs

ūndĭquĕ cōnquīrīt nūbēndī sēdŭlă caūsās.

Tēmptāntūr pătrĭaē sūbmīssīs vōcĭbŭs aūrēs355

laūdāntūrquĕ bŏnaē pācīs bŏnă; mūltŭs ĭnēptō

vīrgĭnĭs īnsŏlĭtaē sērmō nŏvŏs ērrăt ĭn ōrĕ:

nūnc trĕmĕre īnstāntīs bēllī cērtāmĭnă dīcīt

cōmmūnēmquĕ tĭmērĕ dĕūm, nūnc rēgĭs ămīcīs

(nāmque īpsī vĕrĭta ēst) ōrbūm flēt maēstă părēntēm:360

"Cūm Iŏvĕ cōmmūnīs quī nōn hăbŭērĕ nĕpōtēs?"

Nūnc ĕtĭām cōnfīctă dŏlō mēndācĭă tūrpī

īnvĕnĭt ēt dīvōm tērrēt fōrmīdĭnĕ cīvīs;

nūnc ălĭa ēx ălĭīs (nēc dēsūnt) ōmnĭă quaērīt.

Quīn ĕtĭām cāstōs aūsa ēst cōrrūmpĕrĕ vātēs,365

ūt, cūm caēsă pĭō cĕcĭdīssēt vīctĭmă fērrō,

ēssēt quī gĕnĕrūm Mīnōn aūctōrĭbŭs ēxtīs

iūngĕre ĕt āncĭpĭtīs suādērēt tōllĕrĕ pūgnās.

Āt nūtrīx pătŭlā cōmpōnēns sūlpŭră tēstā

nārcīssūm căsĭāmque hērbās īncēndĭt ŏlēntīs370

tērquĕ nŏvēnă lĭgāns trĭplĭcī dīvērsă cŏlōrĕ

fīlă "Tĕr īn grĕmĭūm mēcum" īnquīt "dēspŭĕ, vīrgŏ,

dēspŭĕ tēr vīrgō: nŭmĕrō dĕŭs īmpărĕ gaūdēt."

Īndĕ Iŏvī gĕmĭnāt māgnō † frīgīdŭlă sācră,

sācră nĕc Īdaēīs ănŭbūs nēc cōgnĭtă Grāīs,375

pērgĭt Ămŷclaēō spārgēns āltārĭă thāllō

rēgĭs Ĭōlcĭăcīs ănĭmūm dēfīgĕrĕ vōtīs.

Vērum ŭbĭ nūllă mŏvēt stăbĭlēm fāllācĭă Nīsūm

nēc pōssūnt hŏmĭnēs nēc pōssūnt flēctĕrĕ dīvī

(tānta ēst īn pārvō fīdūcĭă crīnĕ căvēndī),380

rūrsŭs ăd īncēptūm sŏcĭām se ādiūngĭt ălūmnaē

pūrpŭrĕāmquĕ părāt rūrsūs tōndērĕ căpīllūm

cūm, lōngō quōd iām cāptāt sūccūrrĕre ămōrī,

nōn mĭnŭs īllă tămēn, rĕvĕhī quōd moēnĭă Crēssă

gaūdĕăt: ēt cĭnĕrī pătrĭa ēst iūcūndă sĕpūlcrō.385

Ērgo ĭtĕrūm căpĭtī Scŷlla ēst ĭnĭmīcă pătērnō:

tūm cŏmă Sīdŏnĭō flōrēns dēcīdĭtŭr ōstrō,

tūm căpĭtūr Mĕgăra ēt dīvōm rēspōnsă prŏbāntūr,

tūm sūspēnsă nŏvō rītū dē nāvĭbŭs āltīs

pēr mărĕ caērŭlĕūm trăhĭtūr Nīsēĭă vīrgŏ.390

Cōmplūrēs īllām nŷmphaē mīrāntŭr ĭn ūndīs,

mīrātūr pătĕr Ōcĕănūs ēt cāndĭdă Tēthŷs

ēt cŭpĭdās sēcūm răpĭēns Gălătēă sŏrōrēs,

īllam ĕtĭām iūnctīs māgnūm quaē pīscĭbŭs aēquōr

ēt glaūcō bĭpĕdūm cūrrū mētītŭr ĕquōrūm395

Leūcŏthĕā pārvōsquĕ dĕā cūm mātrĕ Pălaēmōn;

īllam ĕtĭam āltērnās sōrtītī vīvĕrĕ lūcēs,

cāră Iŏvīs sŭbŏlēs, māgnūm Iŏvĭs īncrēmēntūm -,

Tŷndărĭdaē nĭvĕōs mīrāntūr vīrgĭnĭs ārtūs.

Hās ădĕō vōcēs ātque haēc lāmēntă pĕr aūrās400

flūctĭbŭs īn mĕdĭīs quēstū vōlvēbăt ĭnānī,

ād caēlum īnfēlīx ārdēntĭă lūmĭnă tēndēns,

lūmĭnă, nām tĕnĕrās ārcēbānt vīncŭlă pālmās:

"Sūpprĭmĭte ō paūlūm tūrbātī flāmĭnă vēntī,

dūm quĕrŏr ēt dīvōs (quāmquām nīl tēstĭbŭs īllīs405

prōfēci) ēxtrēmā mŏrĭēns tămĕn āllŏquŏr hōrā.

Vōs ĕgŏ, vōs ădĕō, vēntī tēstābŏr ĕt aūraē,

vōs ŏ † nŭmāntīnā sī quī dē gēntĕ vĕnīstīs,

cērnĭtĭs: īlla ĕgŏ sūm cōgnātō sānguĭnĕ vōbīs

Scŷllă (quŏd ō sālvā lĭcĕāt tē dīcĕrĕ, Prōcnē),410

īlla ĕgŏ sūm Nīsī pōllēntīs fīlĭă quōndām,

cērtātim ēx ōmnīs pĕtĭīt quām Graēcĭă rēgnō

quām cūrvūs tērrās āmplēctĭtŭr Hēllēspōntūs:

īlla ĕgŏ sūm, Mīnōs, sācrātō foēdĕrĕ cōniūnx

dīctă tĭbī: tămĕn haēc, ētsī nōn āccĭpĭs, aūdī.415

Vīnctănĕ tām māgnī trānābō gūrgĭtĭs ūndās?

Vīnctă tŏt ādsĭdŭās pēndēbo ēx ōrdĭnĕ lūcēs?

Nōn ĕquĭdēm me ălĭō pōssūm cōntēndĕrĕ dīgnām

sūpplĭcĭō, quōd sīc pătrĭām cārōsquĕ pĕnātēs

hōstĭbŭs īnmītīque āddīxi īgnāră tўrānnō.420

Vērum ēst: haēc, Mīnōs, īllōs scĕlĕrātă pŭtāvī,

sī nōstra ānte ălĭquīs nūdāssēt foēdĕră cāsūs,

fāctūrōs, quōrūm dīrēptīs moēnĭbŭs ūrbīs

ō | ĕgŏ crūdēlīs flāmmā dēlūbră pĕtīvī:

tē vērō vīctōrĕ prĭūs vēl sīdĕră cūrsūs425

mūtātūră sŭōs quām tē mĭhĭ tālĭă cāptaē

fāctūrūm mĕtŭī. Iām iām scĕlŭs ōmnĭă vīncīt.

Tēne ĕgŏ plūs pătrĭō dīlēxī pērdĭtă rēgnō?

Tēne ĕgŏ? Nēc mīrūm: vūltū dēcēptă pŭēllă

(ūt vīdi ūt pĕrĭi, ūt mē mālūs ābstŭlĭt ērrōr)430

nōn ĕquĭdem ēx īstō spērāvī cōrpŏrĕ pōssĕ

tālĕ mălūm nāscī: fōrmā vēl sīdĕră fāllās.

Mē nōn dēlĭcĭīs cōmmōvīt rēgĭă dīvēs,

‹dīvēs› cūrălĭō frăgĭli ēt lăcrĭmōso ēlēctrō,

mē nōn flōrēntēs aēquālī cōrpŏrĕ nŷmphaē,435

nōn mĕtŭs īmpēndēns pŏtŭīt rĕtĭnērĕ dĕōrūm:

ōmnĭă vīncĭt ămōr: quĭd ĕnīm nōn vīncĕrĕt īllĕ?

Nōn mĭhĭ iām pīnguī sūdābūnt tēmpŏră mŷrrhā,

prōnŭbă nēc cāstōs āccēndēt prīŭs hŏnōrēs

nēc Lĭbўs Āssўrĭō stērnētūr lēctŭlŭs ōstrō -440

māgnă quĕrōr: nē me īllă quĭdēm cōmmūnĭs ălūmnă

ōmnĭbŭs īniēctā tēllūs tŭmŭlābĭt hărēnā.

Mēne īntēr mātrēs āncīllārīsquĕ mărītās,

mēne ălĭās īntēr fămŭlārūm mūnĕrĕ fūngī

cōniŭgĭs ātquĕ tŭaē, quaēcūmque ĕrĭt īllă, bĕātaē445

nōn lĭcŭīt grăvĭdōs pēnsō dēvōlvĕrĕ fūsōs?

Āt bēllī sāltēm cāptīvām lēgĕ nĕcāssēs.

Iām tāndēm cāsūs hŏmĭnūm, iām rēspĭcĕ, Mīnōs.

Sīt sătĭs hōc tāntūm sōlām vīdīssĕ mălōrūm:

vēl fātō fŭĕrīt nōbīs haēc dēbĭtă pēstīs450

vēl cāsu īncērtō, mĕrĭtā vēl dēnĭquĕ cūlpā -

ōmnĭă nām pŏtĭūs quām tē fēcīssĕ pŭtābō."

Lābĭtŭr īntĕrĕā rĕvŏlūta āb lītŏrĕ clāssīs,

māgnă rĕpēntīnō sĭnŭāntūr līntĕă cōrō,

flēctĭtŭr īn vĭrĭdī rēmūs sălĕ, lānguĭdă fēssaē455

vīrgĭnĭs īn cūrsū mŏrĭtūr quĕrĭmōnĭă lōngō.

Dēsĕrĭt āngūstīs īnclūsūm faūcĭbŭs Īsthmōn

Cŷpsĕlĭdaē ‹ēt› māgnĭ flŏrēntĭă rēgnă Cŏrīnthōn;

praētĕrĭt ābrūptās Scīrōnīs prōtĭnŭs ārcēs

īnfēstūmquĕ sŭīs dīraē tēstūdĭnĭs ēxīt460

spēlaēūm mūltōquĕ crŭēntās hōspĭtĕ caūtēs.

Iāmque ādēŏ tŭtūm lōngē Pīraēĕă cērnīt

ēt nōtās, heū | heū frūstrā, rēspēctăt Ăthēnās,

iām prŏcŭl ē flūctū Sălămīnĭă rēspĭcĭt ārvă

flōrēntīsquĕ vĭdēt iām Cŷclădăs: hīnc Vĕnŭs īllī465

Sūnĭăs, hīnc stătĭō cōntrā pătĕt Hērmĭŏnēă.

Līnquĭtŭr ānte ălĭās lōngē grātīssĭmă Dēlōs

Nērĕĭdūm mātrī | ēt Nēptūnō | Aēgaēō,

prōspĭcĭt īncīnctām spūmāntī lītŏrĕ Cŷthnōn

mārmŏrĕāmquĕ Părōn vĭrĭdēmque ādlāpsă Dŏnūsām470

Aēgīnāmquĕ sĭmūl † sălūtĭfĕrāmquĕ Sĕrīphōn.

Iām fēssō tāndēm fŭgĭūnt dē cōrpŏrĕ vīrēs

ēt căpŭt īnflēxā lēntūm cērvīcĕ rĕcūmbīt,

mārmŏrĕa āddūctīs lābēscūnt brācchĭă nōdīs.

Aēquŏrĕaē prīstēs, īmmānĭă cōrpŏră pōntī,475

ūndĭquĕ cōnvĕnĭūnt ēt glaūco īn gūrgĭtĕ cīrcūm

vērbĕrĕ caūdārum ātque ōrīs mĭnĭtāntŭr hĭātū

fērtŭr ĕt īncērtīs iāctātŭr ăd ōmnĭă vēntīs

(cŷmbă vĕlūt, māgnās sĕquĭtūr cūm pārvŏlă clāssīs

Āfĕr ĕt hībērnō bācchātŭr ĭn aēquŏrĕ tūrbŏ),480

dōnēc tālĕ dĕcūs fōrmaē vēxārĭĕr ūndīs

nōn tŭlĭt āc mĭsĕrōs mūtāvīt vīrgĭnĭs ārtūs

caērŭlĕō pōllēns cōniūnx Nēptūnĭă rēgnō.

Sēd tămĕn āltērnāns squāmīs vēstīrĕ pŭēllām

īnfīdōsque īntēr tĕnĕrām cōmmīttĕrĕ pīscīs485

nōn stătŭīt (nĭmĭum ēst ăvĭdūm pĕcŭs Āmphītrītēs).

Āĕrĭīs pŏtĭūs sūblīmēm sūstŭlĭt ālīs,

ēssĕt ŭt īn tērrīs fāctī dē nōmĭnĕ cīrīs,

cīrĭs Ămŷclaēō fōrmōsĭŏr ānsĕrĕ Lēdaē.

Hīc vĕlŭt īn nĭvĕō tĕnĕra ēst cūm prīmĭtŭs ōvō490

ēffĭgĭēs ănĭmāntĭs ĕt īntērnōdĭă mēmbrīs

īmpērfēctă nŏvō flŭĭtānt cōncrētă călōrĕ,

sīc lĭquĭdō Scŷllaē cīrcūmfūsum aēquŏrĕ cōrpūs

sēmĭfĕri īncērtīs ĕtĭām nūnc pārtĭbŭs ārtūs

ūndĭquĕ mūtābānt ātque ūndĭquĕ mūtābāntūr.495

Ōrĭs hŏnōs prīmum ēt mūltīs ōptātă lăbēllă

ēt pătŭlaē frōntīs spĕcĭēs cōncrēscĕre ĭn ūnūm

coēpēre ēt grăcĭlī mēntūm prōdūcĕrĕ rōstrō;

tūm quā sē mĕdĭūm căpĭtīs dīscrīmĕn ăgēbāt,

ēccĕ rĕpēntĕ vĕlūt pătrĭōs ĭmĭtātŭs hŏnōrēs500

pūnĭcĕām cōncūssĭt ăpēx īn vērtĭcĕ crīstām;

āt mōllīs vărĭōs īntēxēns plūmă cŏlōrēs

mārmŏrĕūm vŏlŭcrī vēstīvīt tēgmĭnĕ cōrpūs

lēntăquĕ pērpētuāns fūdērūnt brācchĭă pēnnās;

īnde ălĭās pārtēs mĭnĭōque īnfēctă rŭbēntī505

crūră nŏvā măcĭēs ōbdūxīt squālĭdă pēllĕ

ēt pĕdĭbūs tĕnĕrīs ūnguīs āffīxĭt ăcūtōs.

Ēt tămĕn hōc dēmūm mĭsĕraē sūccūrrĕrĕ pāctō

vīx fŭĕrāt plăcĭdā Nēptūnī cōniŭgĕ dīgnūm.

Nūmquam īllām pōst haēc ŏcŭlī vīdērĕ sŭōrūm510

pūrpŭrĕās flāvō rĕtĭnēntēm vērtĭcĕ vīttās,

nōn thălămūs Sўrĭō frāgrāns āccēpĭt ămōmō,

nūllae īllām sēdēs: quĭd ĕnīm cūm sēdĭbŭs īllī?

Quaē sĭmŭl ūt sēsē cānō dē gūrgĭtĕ vēlōx

cūm sŏnĭtu ād caēlūm strīdēntĭbŭs ēxtŭlĭt ālīs515

ēt mūltūm lātē dīspērsĭt ĭn aēquŏră rōrēm,

īnfēlīx vīrgō nĕquĭquam ‹ā› mōrtĕ rĕcēptă

īncūltūm sōlīs īn rūpĭbŭs ēxĭgĭt aēvōm,

rūpĭbŭs ēt scŏpŭlīs ēt lītŏrĭbūs dēsērtīs.

Nēc tămĕn hōc ĭtĕrūm poēnā sĭnĕ: nāmquĕ dĕūm rēx,520

ōmnĭă qui īmpĕrĭō tērrārūm mīlĭă vērsāt,

cōmmōtūs tālem ād sŭpĕrōs vŏlĭtārĕ pŭēllām,

cūm pătĕr ēxstīnctūs caēcā sūb nōctĕ lătērēt,

īllī prō pĭĕtātĕ sŭā (nām saēpĕ nĭtēntūm

sānguĭnĕ taūrōrūm sūpplēx rēspērsĕrăt ārās,525

saēpĕ dĕūm lārgō dĕcŏrārāt mūnĕrĕ sēdēs)

rēddĭdĭt ōptātām mūtātō cōrpŏrĕ vītām

fēcītque īn tērrīs hălĭaēĕtŏs ālĕs ŭt ēssēt,

quīppe ăquĭlīs sēmpēr gaūdēt dĕŭs īllĕ cŏrūscīs.

Huīc vērō mĭsĕraē, quŏnĭām dāmnātă dĕōrūm530

iūdĭcĭō nātīque ēt cōniŭgĭs āntĕ fŭīssēt,

īnfēsti āppŏsŭīt ŏdĭūm crūdēlĕ părēntīs.

Nāmque ŭt ĭn aēthĕrĭō sīgnōrūm mūnĕrĕ praēstāns,

ūnūm quēm dŭplĭcī stēllātūm sīdĕrĕ vīdī,

Scōrpĭŏs āltērnīs clārūm fŭgăt Ōrīōnă:535

sīc īntēr sēsē trīstīs hălĭaēĕtŏs īrās

ēt cīrīs mĕmŏrī sērvānt ād saēcŭlă fātō:

quācūmque īllă lĕvēm fŭgĭēns sĕcăt aēthĕră pēnnīs,

ēcce ĭnĭmīcŭs ătrōx māgnō strīdōrĕ pĕr aūrās

īnsĕquĭtūr Nīsūs; quā sē fērt Nīsŭs ăd aūrās,540

īllă lĕvēm fŭgĭēns rāptīm sĕcăt āĕră pēnnīs.