1. VVLPES ET SIMIVS
Vulpem rogabat partem caudae simius,
contegere honeste posset ut nudas nates.
Cui sic maligna: "longior fiat licet,
tamen illam citius per lutum et spinas traham
5quam tibi particulam quamuis parvam impartiar."
2. AVCTOR
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,
nequitia pariter laudat et frugalitas;
sed haec simpliciter, illa tacite irascitur.
3. ANIMALIVM DOTES
Arbitrio si natura finxisset meo
genus mortale, longe foret instructius;
nam cuncta nobis attribuissem commoda
quae cui Fortuna indulgens animali dedit,
5elephanti vires, et leonis cum impetu
cornicis aevum; spiritum tauri trucis,
equi velocis placidam mansuetudinem;
at esset homini sua tamen sollertia.
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
10haec qui negavit magno consilio hominibus,
ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
Ergo contenti munere invicti Iovis
fatalis annos decurramus temporis,
nec plus conemur quam sinit mortalitas.
4. MERCVRIVS ET MVLIERES
Mercurium hospitio contubernales duae
illiberali et sordido receperant,
quarum una in cunis parvum habebat filium,
quaestus placebat alteri meretricius.
5Ergo ut referret gratiam officiis parem,
abiturus et iam limen excedens ait:
"deum videtis; tribuam vobis protinus
quod quaeque optarit." Mater suppliciter rogat
barbatum ut videat natum quam primum suum;
10moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.
Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
Barbatus infans ecce vagitus ciet.
Id dum portentum meretrix ridet validius,
nares replevit umor, ut fieri solet.
15Emungere igitur se volens prendit manu
traxitque ad terram nasi longitudinem,
et aliam ridens ipsa ridenda extitit.
5-6. VERITAS ET MENDACIVM
Olim Prometheus saeculi figulus novi
creta subtili Veritatem fecerat,
....
Ut iura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magni Iovis
5commendat officinam fallaci Dolo,
in disciplinam nuper quem receperat.
Hic studio accensus facie simulacrum pari,
una statura, simile et membris omnibus,
dum tempus habuit, callida finxit manu.
10Quod prope iam totum mire cum positum foret,
lutum ad faciendos illi defecit pedes.
Rediit magister; quo festinanter Dolus
metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantam similitudinem
15propriae dividere volvit artis gloriam.
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
quibus percoctis atque infuso spiritu
modesto gressu sancta incessit Veritas;
at trunca species haesit in vestigio.
20Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
Mendacium appellatum est; quod negantibus
pedes habere philosophis consentio.
...
Simulata interdum merita prosunt hominibus,
sed tempore ipso tamen apparet veritas.
7. POENAE INFERORVM
Ixion, qui versari narratur rota,
volubilem fortunam iactari docet.
Aduersus altos Sisyphus montes agit
saxum labore summo, quod de vertice
5sudore semper irrito revolvitur;
ostendit hominum id sine spe finis miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
avari describuntur, quos circumfluit
usus bonorum, sed nil possunt tangere.
10Urnis scelestas Danaides portant aquas,
pertusa nec complere possunt dolia?
immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
Novem porrectus Tityos est per iugera,
tristi renatum suggerens poenae iecur;
15quo quis maiorem possidet terrae locum,
hoc demonstratur cura graviore affici.
Consulto involvit veritatem antiquitas,
ut sapiens intellegeret, erraret rudis.
8. DELPHICVM ORACVLVM
"Utilius populis quid sit dic, Phoebe, obsecro,
qui Delphos et formosum Parnasum incolis."
Subito sacratae vatis horrescunt comae,
tripodes moventur, mugit adytis Religio,
5tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
Vocem resolvit icta Python numine:
"audite, gentes, Delii monitus dei:
pietatem colite, vota superis reddite;
patriam parentes, natos castas coniuges
10defendite armis, hostem ferro aspellite;
amicos sublevate, miseris parcite;
bonis favete, subdolis ite obviam;
delicta vindicate, stigmate impios,
punite turpi thalamos qui violant stupro;
15malos cavete, nulli nimium credite."
Haec elocuta concidit virgo furens;
furens profecto, nam quae dixit perdidit.
9. AESOPVS ET SCRIPTOR
Aesopo quidam scripta recitarat mala
in quis inepte multum se iactaverat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
"numquid sum verbis visus tibi superbior,
5aut vana nobis ingeni fiducia est?"
Confectus ille pessimo volumine:
"ego" inquit "quod te laudas vehementer probo,
namque hoc ab alio numquam continget tibi."
10. POMPEIVS ET MILES
Magni Pompeii miles vasti corporis
fracte loquendo et ambulando molliter
famam cinaedi traxerat certissimi.
Hic insidiatus nocte iumentis ducis
5cum veste et auro et magno argenti pondere
avertit mulos. Factum rumor dissipat;
arguitur miles, rapitur in praetorium.
Tum Magnus: "quid ais? tune me, commilito,
spoliare es ausus?" Ille continuo excreat
10sibi in sinistram et sputum digitis dissicit.
"Sic, imperator, oculi extillescant mei,
si vidi aut tetigi." Tum vir animi simplicis
id dedecus castrorum propelli iubet,
nec cadere in illum credit tantam audaciam
15Breve tempus intercessit, et fidens manu
unum de nostris provocabat barbarus.
Sibi quisque metuit; primi mussant ordines.
Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus
adit sedentem pro tribunali ducem,
20et voce molli: "licet..?" Enimuero eiici
ut in re atroci Magnus stomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
"hunc ego committi satius fortunae arbitror,
in quo iactura levis est, quam fortem virum,
25qui casu victus temeritatis te arguat."
Assensit Magnus et permisit militi
prodire contra; qui mirante exercitu
dicto celerius hosti decidit caput
victorque rediit. His tum Pompeius super:
30"corona, miles, equidem te dono libens,
quia vindicasti laudem Romani imperi;
sed extillescant oculi sic" inquit "mei"
turpe illud imitans ius iurandum militis,
"nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas."
11. IVNO VENVS ET GALLINA
Cum castitatem Iuno laudaret suam,
iucunditatis causa non renvit Venus;
nullam quae ut significaret esse illi parem,
interrogasse sic gallinam dicitur:
5"dic sodes quanto possis satiari cibo."
Respondit illa: "quicquid dederis satis erit
sic, ut concedas pedibus aliquid scalpere."
"Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici?"
"Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere."
10"Ex toto, nequid scalpas, quid desideras?"
Tum denique illa fassa est naturae malum:
"licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen."
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
quae per gallinam denotarit feminas.
12. IVVENCVS ET BOS VETVLVS
Paterfamilias saevum habebat filium.
Hic e conspectu cum patris recesserat,
verberibus servos afficiebat plurimis
et exercebat fervidam adulescentiam.
5Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
Is cum refugiens impari collo iugum
aetatis excusaret vires languidas:
"non est quod timeas" inquit illi rusticus;
10non ut labores facio, sed ut istum domes,
qui calce et cornu multos reddit debiles;
atrocitati mansuetudo est remedium."
Sic tu ni tecum assidue retines filium
feroxque ingenium comprimis clementia,
15vide ne querela maior accrescat domus.
13. AESOPVS ET VICTOR GYMNICVS
Victorem forte gymnici certaminis
iactantiorem Phryx cum vidisset sophos,
interrogavit an plus adversarius
valisset nervis. Ille: "ne istud dixeris;
5multo fuere vires maiores meae."
"Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus,
minus valentem si vicisti fortior?
Ferendus esses, arte si te diceres
superasse et animo, qui esset melior viribus."
14. ASINVS ET LYRA
Asinus iacentem vidit in prato lyram.
Accessit et temptavit chordas ungula;
sonuere tactae. "Bella res est mehercules;
male cessit, ego" ait "artis quia sum nescius.
5Si repperisset aliquis hanc prudentior,
divinis aures oblectasset cantibus."
Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.
15. VIDVA ET MILES
Ephesi aliquot annis quaedam dilectum virum
amisit et sarcophago corpus condidit;
abs quo revelli nullo cum posset modo
et in sepulchro lugens vitam degeret,
5claram assecuta est famam casto viduvio.
Interea fanum qui compilarant Iovis
cruci suffixi luerunt poenas numini.
Horum reliquias nequis posset tollere,
custodes dantur milites cadaverum
10monumentum iuxta mulier quo se incluserat.
Aliquando sitiens unus de custodibus
aquam rogavit media nocte ancillulam,
quae forte dominae tunc assistebat suae,
dormitum euntem; nam illa lucubraverat
15et usque in serum vigilias produxerat.
Paullum reclusis foribus miles prospicit
videtque egregiam facie pulchra feminam.
Correptus animus ilico succenditur,
oriturque sensim ut impotentis cupiditas,
20sollers acumen mille causas invenit
per quas videre possit viduam saepius.
Cotidiana capta consuetudine
paulatim facta est advenae summissior;
mox artior devinxit animum copula.
25Hic dum consumit noctes custos diligens,
desideratum est corpus ex una cruce.
Turbatus miles factum exponit mulieri.
At sancta vidua "non est quod timeas" ait;
virique corpus tradit figendum cruci,
30ne subeat ille poenas neglegentiae.
Sic turpitudo laudis obsedit locum.
16. VIRGO ET PROCI DVO
Unam expetebant virginem iuvenes duo;
vicit locuples genus et formam pauperis.
Ut nuptiarum dictus advenit dies,
amans dolorem quia non poterat perpeti,
5maerens propinquos contulit se in ortulos,
quos ultra paulo villa sponsi divitis
erat acceptura virginem e matris sinu,
parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
10et coniugalem praefert Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
quaestum orti ferre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt sui,
viae labores teneros ne laedant pedes.
15Repente caelum Veneris misericordia
ventis movetur, intonat mundi fragor
noctemque densis horridam nimbis parit:
lux rapitur oculis et simul vis grandinis
effusa trepidos passim comites dissipat,
20sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proxime tectum subit
et voce magna sese venisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem
et admirantur; tandem domino nuntiant.
25Inter sodales ille paucos accubans
amorem crebris avocabat poculis.
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis
hortante Baccho et Venere dulcis perficit
aequalitatis inter plausus nuptias.
30Quaerunt parentes per praeconem filiam;
novus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
omnes favorem conprobarunt caelitum.
17. AESOPVS ET DOMINA
Aesopus turpi cum serviret feminae,
quae se expingendo totum tricaret diem,
vestem uniones, aurum argentum sumeret,
nec inveniret digito qui se tangeret:
5"licetne paucis?" inquit. "Dicas." "Censeo,
quiduis efficies, cultum si deposueris..."
"Adeone per me videor tibi venustula?"
"Immo aes ni dederis, sponda cessabit tua."
"At non cessabunt latera" respondit "tua,"
10et obiurgari iussit ferulis garrulum.
Paullo post tollit fur armillam argenteam.
Quam iam non apparere ut dictum est mulieri,
furore ad se omnis plena vocat, et verbera
proponit gravia verum si non dixerint.
15"Aliis minare; me" inquit "non falles" sophos;
"flagris sum caesus, verum quia dixi modo."
18. GALLVS ET FELES LECTICARII
Feles habebat gallus lecticarios.
Quem gloriosum vulps ut vidit vehi,
sic est locuta: "moneo praecaveas dolum;
istorum vultus namque si consideres,
5praedam portare iudices, non sarcinam."
Postquam esurire coepit felum societas
discerpsit dominum et fecit partes funeris.
19. SCROFA PARTVRIENS ET LVPVS
Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
accurrit lupus et obstetricis partibus
se posse fungi dixit, promittens opem.
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
5suspectum officium repudiavit malefici
et: "satis est" inquit "si recedis longius."
Quodsi perfidiae se commisisset lupi,
Raptos dolose feta deflesset suos.
20. AESOPVS ET SERVVS PROFVGVS
Servus profugiens dominum naturae asperae
seni occucurrit notus e vicinia.
"Quid tu confusus?" "Dicam tibi clare, pater
(hoc namque es dignus appellari nomine),
5tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;
subinde ad villam mittor sine viatico;
domi si, cenat, totis persto noctibus,
sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita;
10emerui libertatem, canus servio
(ullius essem culpae mihi si conscius,
aequo animo ferrem); numquam sum factus satur
et super infelix saevum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere
15abire destinavi quo tulerint pedes."
"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris,
haec experiris, ut refers, incommoda;
quid si peccaris? quae te passurum putas?"
Tali consilio est a fuga deterritus.
21. EQVVS ABACTVS
Equum ex quadriga multis palmis nobilem
abegit quidam et in pistrinum vendidit.
Productus ad bibendum cum foret a molis,
in circum aequales ire conspexit suos,
5ut grata ludis redderent certamina
Lacrimis obortis: "ite felices" ait;
"Celebrate sine me cursu sollemnem diem;
ego quo scelesta furis abstraxit manus,
ibi sorte tristi fata deflebo mea."
22. VRSVS ET CAMMARI
Siquando in silvis urso desunt copiae,
scopulosum ad litus currit et prendens petram
pilosa crura sensim demittit vado;
quorum inter villos simul haeserunt cammari,
5in terram abripiens excutit praedam maris
escaque fruitur passim collecta vafer.
Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.
23. CORVVS SALVTATOR
Quidam per agros devium carpens iter
"ave" exaudivit et moratus paululum,
adesse ut vidit neminem, cepit gradum.
Iterum salutat idem ex occulto sonus.
5Voce hospitali confirmatus restitit,
ut quisquis esset per officium reciperet.
Cum circumspectans aequor haesisset diu
et perdidisset tempus aliquot milium,
ostendit sese corvus et supervolans
10"Ave" usque ingessit. Tum se lusum intellegens
"At tibi pro hoc male sit, ales" inquit "pessime,
qui festinantis sic detinuisti pedes."
24. CORNV FRACTVM
Pastor capellae cornu baculo fregerat;
rogare coepit ne se domino proderet.
"Quamuis indigne laesa reticebo tamen;
sed res clamabit ipsa quid deliqueris."
25. SERPENS ET LACERTA
Serpens lacertam forte aversam prenderat;
quam devorare patula cum vellet gula,
arripuit illa prope iacentem surculum,
et pertinaci morsu transuersum tenens
5avidum sollerti rictum frenavit mora.
Praedam dimisit ore serpens irritam.
26. CORNIX ET OVIS
Odiosa cornix super ovem consederat;
quam dorso cum tulisset invita et diu:
"hoc" inquit "si dentato fecisses cani,
poenas dedisses." Illa contra pessima:
5"despicio inermes, eadem cedo fortibus;
scio quem lacessam, cui dolose blandiar;
ideo senectam mille in annos prorogo."
27. SOCRATES ET SERVVS MOECHVS
Cum servus nequam Socrati male diceret,
uxorem domini qui corrupisset sui,
idque ille sciret notum circumstantibus:
"places tibi," inquit "quia cui non debes places;
5sed non impune, quia cui debes non places."
28. LVPVS ET BVBVLCVS
Cum celeri urgentem pede virum fugeret lupus
et a bubulco visus veprem irreperet,
"per te oro superos perque spes omnes tuas
ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
5huic, iuro, feci." At rusticus: "ne timueris;
late securus." Iamque venator sequens:
"quaeso, bubulce, numquid huc venit lupus?"
"Uenit, sed abiit, hac ad laevam", et dexteram,
demostrat nictu partem. Venator citus
10non intellexit seque e conspectu abstulit.
Tunc sic bubulcus: "ecquid est gratum tibi
quod te calavi?" "Linguae prorsus non nego
habere atque agere gratias me maximas;
verum oculis ut priveris opto perfidis."
29. MERETRIX ET IVVENIS
Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,
et ille laesus multis saepe iniuriis
tamen praeberet sese facilem mulieri,
sic insidiatrix: "omnes muneribus licet
5contendant, ego te plurimi facio tamen."
Ivvenis recordans quotiens deceptus foret:
"libenter," inquit "mea lux, hanc vocem audio,
non quod fidelis, sed quod iucunda es mihi."
30. FIBER SIVE CASTOR
Canes effugere cum iam non possit feber
(Graeci loquaces quem dixerunt Castorem,
et indiderunt bestiae nomen dei
illi qui iactant se verborum copia),
5abripere morsu fertur testiculos sibi,
quia propter illos sentiat sese peti.
Divina quod ratione fieri non negem;
venator namque simul invenit remedium,
omittit ipsum persequi et revocat canes.
10Hoc si praestare possent homines ut suo
vellent carere, tuti posthac viverent;
haud quisquam insidias nudo faceret corpori.
31. PAPILIO ET VESPA
Papilio vespae proptervolitanti invidens
"o sortem iniquam! dum vivebant corpora
quorum ex reliquiis animam nos accepimus,
ego eloquens in pace, fortis proeliis,
5arte omni princeps inter aequalis fui;
en cassa levitas putris et volito cinis.
Tu qui fuisti mulus clitellarius,
quemcunque visum est laedis infixo aculeo."
At vespa dignam memoria vocem edidit:
10"non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide."
32. TERRANEOLA ET VVLPES
Avis quam dicunt terraneolam rustici,
in terra nidum quia componit scilicet,
forte occucurrit improbae vulpeculae;
qua visa pennis altius se sustulit.
5"Salve" inquit illa; "cur me fugisti, obsecro,
quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
grilli, scarabaei, lucustarum copia?
Nihil est quod metuas: ego te multum diligo
propter quietos mores et vitam probam."
10Respondit: "Nostra tu quidem bene praedicas
Ubi non sum in campo posta, sed susum volo;
quin sequere: tibi salutem committo meam."