VIRGILII - AENEIDOS LIBER VII

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII

0

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen

Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.

5At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

aequora, tendit iter velis portumque relinquit.

Adspirant aurae in noctem nec candida cursus

luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

10Proxima Circaeae raduntur litora terrae,

dives inaccessos ubi Solis filia lucos

adsiduo resonat cantu tectisque superbis

urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

arguto tenuis percurrens pectine telas.

15Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

saetigerique sues atque in praesepibus ursi

saevire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

20induerat Circe in voltus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes,

delati in portus, neu litora dira subirent,

Neptunus ventis inplevit vela secundis

atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

25Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

cum venti posuere omnisque repente resedit

flatus et in lento luctantur marmore tonsae.

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore locum

30prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno

verticibus rapidis et multa flavus arena

in mare prorumpit. Variae circumque supraque

adsuetae ripis volucres et fluminis alveo

aethera mulcebant cantu lucoque volabant.

35Flectere iter sociis terraeque advertere proras

imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,

quis Latio antiquo fuerit status, advena classem

cum primum Ausoniis exercitus adpulit oris,

40expediam et primae revocabo exordia pugnae.

Tu vatem tu, diva, mone. Dicam horrida bella,

dicam acies actosque animis in funera reges

Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam

Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,

45maius opus moveo: Rex arva Latinus et urbes

iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica

accipimus; Fauno Picus pater isque parentem

te, Saturne, refert: tu sanguinis ultimus auctor.

50Filius huic fato divom prolesque virilis

nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.

Sola domum et tantas servabat filia sedes,

iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

Multi illam magno e Latio totaque petebant

55Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis

Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx

adiungi generum miro properabat amore;

sed variis portenta deum terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

60sacra comam multosque metu servata per annos,

quam pater iuventam, primas cum conderet arces,

ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus

Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.

Huius apes summum densae - mirabile dictu -

65stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,

obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

examen subitum ramo frondente pependit.

Continuo vates "Externum cernimus" inquit

"adventare virum et partis petere agmen easdem

70partibus ex isdem et summa dominarier arce."

Praeterea castis adolet dum altaria taedis

et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

visa - nefas - longis comprendere crinibus ignem,

atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,

75regalisque accensa comas, accensa coronam

insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo

involvi ac totis Volcanum spargere tectis.

Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:

namque fore inlustrem fama fatisque canebant

80ipsam, sed populo magnum portendere bellum.

At rex sollicitus monstris oracula Fauni,

fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro

fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.

85Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus

in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos

cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti

pellibus incubuit stratis somnosque petivit,

multa modis simulacra videt volitantia miris

90et varias audit voces fruiturque deorum

conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.

Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus

centum lanigeras mactabat rite bidentis

atque earum effultus tergo stratisque iacebat

95velleribus; subita ex alto vox reddita luco est:

"Ne pete conubiis natam sociare Latinis,

o mea progenies, thalamis ne crede paratis:

externi venient generi, qui sanguine nostrum

nomen in astra ferant quorumque ab stirpe nepotes

100omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens

adspicit Oceanum, vertique regique videbunt."

Haec responsa patris Fauni monitusque silenti

nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,

sed circum late volitans iam Fama per urbes

105Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes

gramineo ripae religavit ab aggere classem.

Aeneas primique duces et pulcher Iulus

corpora sub ramis deponunt arboris altae

instituuntque dapes et adorea liba per herbam

110subiciunt epulis - sic Iuppiter ipse monebat -

et Cereale solum pomis agrestibus augent.

Consumptis hic forte aliis, ut vertere morsus

exiguam in Cererem penuria adegit edendi

et violare manu malisque audacibus orbem

115fatalis crusti patulis nec parcere quadris:

"Heus, etiam mensas consumimus" inquit Iulus,

nec plura adludens. Ea vox audita laborum

prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

120Continuo "Salve fatis mihi debita tellus

vosque" ait "o fidi Troiae salvete penates;

hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque

- nunc repeto - Anchises fatorum arcana reliquit:

"Cum te, nate, fames ignota ad litora vectum

125accisis coget dapibus consumere mensas,

tum sperare domos defessus ibique memento

prima locare manu molirique aggere tecta"

haec erat illa fames, haec nos suprema manebant,

exitiis positura modum.

130Quare agite et primo laeti cum lumine solis

quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,

vestigemus et a portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate

Anchisen genitorem et vina reponite mensis."

135Sic deinde effatus frondenti tempora ramo

inplicat et Geniumque loci primamque deorum

Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur

flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa

Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem

140invocat et duplicis caeloque Ereboque parentem.

Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto

intonuit radiisque ardentem lucis et auro

ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.

Diditur hic subito Troiana per agmina rumor

145advenisse diem, quo debita moenia condant.

Certatim instaurant epulas atque omine magno

crateras laeti statuunt et vina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras

orta dies, urbem et finis et litora gentis

150diversi explorant: haec fontis stagna Numici,

hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.

Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

centum oratores augusta ad moenia regis

ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,

155donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.

Haud mora festinant iussi rapidisque feruntur

passibus. Ipse humili designat moenia fossa

moliturque locum primasque in litore sedes

castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.

160Iamque iter emensi turris ac tecta Latini

ardua cernebant iuvenes murosque subibant.

Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus

exercentur equis dominantque in pulvere currus

aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis

165spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:

cum praevectus equo longaevi regis ad auris

nuntius ingentis ignota in veste reportat

advenisse viros. Ille intra tecta vocari

imperat et solio medius consedit avito.

170Tectum augustum ingens, centum sublime columnis,

urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

horrendum silvis et religione parentum.

Hic sceptra accipere et primos attollere fasces

regibus omen erat, hoc illis curia templum,

175haec sacris sedes epulis, hic ariete caeso

perpetuis soliti patres considere mensis.

Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum

antiqua e cedro, | Italusque paterque Sabinus,

vitisator, curvam servans sub imagine falcem,

180Saturnusque senex Ianique bifrontis imago

vestibulo adstabant aliique ab ordine reges,

Martia qui ob patriam pugnando volnera passi.

Multaque praeterea sacris in postibus arma,

captivi pendent currus curvaeque secures

185et cristae capitum et portarum ingentia claustra

spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

succinctus trabea laevaque ancile gerebat

Picus, equom domitor; quem capta cupidine coniunx

190aurea percussum virga, versumque venenis

fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.

Tali intus templo divom patriaque Latinus

sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,

atque haec ingressis placido prior edidit ore:

195"Dicite, Dardanidae - neque enim nescimus et urbem

et genus, auditique advertitis aequore cursum -

quid petitis, quae causa rates aut cuius egentes

litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?

Sive errore viae seu tempestatibus acti,

200qualia multa mari nautae patiuntur in alto,

fluminis intrastis ripas portuque sedetis,

ne fugite hospitium neve ignorate Latinos,

Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,

sponte sua veterisque dei se more tenentem.

205Atque equidem memini - fama est obscurior annis -

Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris

Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes

Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.

Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,

210aurea nunc solio stellantis regia caeli

accipit et numerum divorum altaribus auget."

Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:

"Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos

atra subegit hiems vestris succedere terris

215nec sidus regione viae litusve fefellit:

consilio hanc omnes animisque volentibus urbem

adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam

extremo veniens Sol adspiciebat Olympo.

Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes

220gaudet avo, rex ipse, Iovis de gente suprema,

Troius Aeneas: tua nos ad limina misit.

Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis

tempestas ierit campos, quibus actus uterque

Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,

225audiit et si quem tellus extrema refuso

submovet Oceano et si quem | extenta plagarum

quattuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.

Diluvio ex illo, tot vasta per aequora vecti,

dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

230innocuum et cunctis undamque auramque patentem.

Non erimus regno indecores, nec vestra feretur

fama levis tantique abolescet gratia facti,

nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.

Fata per Aeneae iuro dextramque potentem

235sive fide seu quis bello est expertus et armis:

multi nos populi, multae - ne temne, quod ultro

praeferimus manibus vittas ac verba precantia -

et petiere sibi et volvere adiungere gentes;

sed nos fata deum vestras exquirere terras

240imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;

huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo

Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.

Dat tibi praeterea fortunae parva prioris

munera, reliquias Troia ex ardente receptas.

245Hoc pater Anchises auro libabat ad aras,

hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis

more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras

Iliadumque labor vestes."

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

250obtutu tenet ora soloque inmobilis haeret,

intentos volvens oculos. Nec purpura regem

picta movet nec sceptra movet Priameia tantum,

quantum in conubio natae thalamoque moratur,

et veteris Fauni volvit sub pectore sortem:

255hunc illum fatis externa ab sede profectum

portendi generum paribusque in regna vocari

auspiciis, huic progeniem virtute futuram

egregiam et totum quae viribus occupet orbem.

Tandem laetus ait: "Di nostra incepta secundent

260auguriumque suum. Dabitur, Troiane, quod optas;

munera nec sperno. Non vobis rege Latino

divitis uber agri Troiaeve opulentia derit.

Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,

si iungi hospitio properat sociusque vocari,

265adveniat voltus neve exhorrescat amicos:

pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Vos contra regi mea nunc mandata referte.

Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae

non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo

270monstra sinunt; generos externis adfore ab oris,

hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum

nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata

et reor et si quid veri mens augurat, opto."

Haec effatus equos numero pater eligit omni

275- stabant ter centum nitidi in praesepibus altis: -

omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

instratos ostro alipedes pictisque tapetis;

aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum,

280absenti Aeneae currum geminosque iugalis

semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,

illorum de gente, patri quos daedala Circe

supposita de matre nothos furata creavit.

Talibus Aeneadae donis dictisque Latini

285sublimes in equis redeunt pacemque reportant.

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis

saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,

et laetum Aenean classemque ex aethere longe

Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.

290Moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,

deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.

Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:

"Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris

fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis,

295num capti potuere capi, num incensa cremavit

Troia viros? Medias acies mediosque per ignis

invenere viam. At credo mea numina tandem

fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi,

quin etiam patria excussos infesta per undas

300ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.

Absumptae in Teucros vires caelique marisque.

Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis

profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,

securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem

305inmanem Lapithum valuit, concessit in iras

ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?

Ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum

quae potui infelix, quae memet in omnia verti,

310vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt

magna satis, dubitem haud equidem inplorare quod usquamst.

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Non dabitur regnis - esto - prohibere Latinis,

atque inmota manet fatis Lavinia coniunx:

315at trahere atque moras tantis licet addere rebus,

at licet amborum populos exscindere regum.

Hac gener atque socer coeant mercede suorum:

sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,

et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum

320Cisseis praegnas ignis enixa iugalis;

quin idem Veneri partus suus et Paris alter

funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae."

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit:

luctificam Alecto dirarum ab sede dearum

325infernisque ciet tenebris, cui tristia bella

iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

Odit et ipse pater Pluton, odere sorores

Tartareae monstrum; tot sese vertit in ora,

tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.

330Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:

"Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,

hanc operam, ne noster honos infractave cedat

fama loco neu conubiis ambire Latinum

Aeneadae possint Italosve obsidere finis.

335Tu potes unanimos armare in proelia fratres

atque odiis versare domos, tu verbera tectis

funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,

dissice compositam pacem, sere crimina belli:

340arma velit poscatque simul rapiatque iuventus."

Exim Gorgoneis Alecto infecta venenis

principio Latium et Laurentis tecta tyranni

celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,

quam super adventum Teucrum Turnique hymenaeis

345femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.

Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

conicit inque sinum praecordia ad intima subdit,

quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

Ille inter vestes et levia pectore lapsus,

350volvitur attactu nullo fallitque furentem,

vipeream spirans animam; fit tortile collo

aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae

innectitque comas, et membris lubricus errat.

Ac cum prima lues udo sublapsa veneno

355pertemptat sensus atque ossibus inplicat ignem

necdum animus toto percepit pectore flammam,

mollius et solito matrum de more locuta,

multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

"Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,

360o genitor, nec te miseret gnataeque tuique

nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet

perfidus alta petens abducta virgine praedo?

An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor

Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes?

365Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum

et consanguineo totiens data dextera Turno?

Si gener externa petitur de gente Latinis

idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,

omnem equidem sceptris terram quae libera nostris

370dissidet, externam reor et sic dicere divos.

Et Turno, si prima domus repetatur origo,

Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae."

His ubi nequiquam dictis experta Latinum

contra stare videt penitusque in viscera lapsum

375serpentis furiale malum totamque pererrat,

tum vero infelix, ingentibus excita monstris,

immensam sine more furit lymphata per urbem.

Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,

quem pueri magno in gyro vacua atria circum

380intenti ludo exercent; ille actus habena

curvatis fertur spatiis, stupet inscia supra

inpubesque manus, mirata volubile buxum;

dant animos plagae: non cursu segnior illo

per medias urbis agitur populosque ferocis.

385Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,

maius adorta nefas maioremque orsa furorem

evolat et natam frondosis montibus abdit,

quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

"Euhoe Bacche" fremens, solum te virgine dignum

390vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,

te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

Fama volat, furiisque accensas pectore matres

idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta.

Deservere domos, ventis dant colla comasque,

395ast aliae tremulis ululatibus aethera complent

pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.

Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum

sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,

sanguineam torquens aciem, torvomque repente

400clamat "Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:

si qua piis animis manet infelicis Amatae

gratia, si iuris materni cura remordet,

solvite crinalis vittas, capite orgia mecum."

Talem inter silvas, inter deserta ferarum,

405reginam Alecto stimulis agit undique Bacchi.

Postquam visa satis primos acuisse furores

consiliumque omnemque domum vertisse Latini,

protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

audacis Rutuli ad muros, quam ducitur urbem

410Acrisioneis Danae fundasse colonis,

praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam

dictus avis - et nunc magnum manet Ardea nomen,

sed fortuna fuit: - tectis hic Turnus in altis

iam mediam nigra carpebat nocte quietem.

415Alecto torvam faciem et furialia membra

exuit, in voltus sese transformat anilis;

et frontem obscaenam rugis arat, induit albos

cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;

fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos

420et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:

"Turne, tot incassum fusos patiere labores

et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?

Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes

abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.

425I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis:

Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.

Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,

ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.

Quare age et armari pubem portisque moveri

430laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro

consedere duces pictasque exure carinas.

Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,

ni dare coniugium et dicto parere fatetur,

sentiat et tandem Turnum experiatur in armis."

435Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim

ore refert: "Classis invectas Thybridis undam

non, ut rere, meas effugit nuntius auris.

Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno

inmemor est nostri.

440Sed te victa situ verique effeta senectus,

o mater, curis nequiquam exercet et arma

regum inter falsa vatem formidine ludit.

Cura tibi divom effigies et templa tueri:

bella viri pacemque gerant, quis bella gerenda."

445Talibus Alecto dictis exarsit in iras.

At iuveni oranti subitus tremor occupat artus,

deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris

tantaque se facies aperit; tum flammea torquens

lumina, cunctantem et quaerentem dicere plura

450reppulit et geminos erexit crinibus anguis

verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:

"En ego victa situ, quam veri effeta senectus

arma inter regum falsa formidine ludit:

respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,

455bella manu letumque gero."

Sic effata facem iuveni coniecit et atro

lumine fumantis fixit sub pectore taedas.

Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus

perfundit toto proruptus corpore sudor.

460Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit,

saevit amor ferri et scelerata insania belli,

ira super: magno veluti cum flamma sonore

virgea suggeritur costis undantis aheni

exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis,

465fumidus atque alte spumis exuberat amnis,

nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.

Ergo iter ad regem polluta pace Latinum

indicit primis iuvenum et iubet arma parari,

tutari Italiam, detrudere finibus hostem:

470se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.

Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,

certatim sese Rutuli exhortantur in arma;

hunc decus egregium formae movet atque iuventae,

hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

475Dum Turnus Rutulos animis audacibus inplet,

Alecto in Teucros Stygiis se concitat alis.

Arte nova speculata locum, quo litore pulcher

insidiis cursuque feras agitabat Iulus,

hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo

480obicit et noto naris contingit odore,

ut cervum ardentes agerent; quae prima malorum

causa fuit belloque animos accendit agrestis.

Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,

Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum

485nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent

armenta et alte custodia credita campi.

Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura

mollibus intexens ornabat cornua sertis

pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.

490Ille, manum patiens menaeque adsuetus erili,

errabat silvis rursusque ad limina nota

ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.

Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli

commovere canes, fluvio cum forte secundo

495deflueret ripaque aestus viridante levaret.

Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,

Ascanius curvo direxit spicula cornu;

nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo

perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.

500Saucius at quadrupes nota inter tecta refugit

successitque gemens stabulis questuque cruentus

atque inploranti simili tectum omne replebat.

Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,

auxilium vocat et duros conclamat agrestis.

505Olli - pestis enim tacitis latet aspera silvis -

inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,

stipitis hic gravidi nodis; quod cuique repertum

rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,

quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis

510scindebat, rapta spirans inmane securi.

At saeva e spiculis tempus dea nancta nocendi,

ardua tecta petit stabuli et de culmine summo

pastorale canit signum cornuque recurvo

Tartaream intendit vocem, qua protinus omne

515contremuit nemus et silvae insonuere profundae;

audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis

sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,

et trepidae matres pressere ad pectora natos.

Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum

520dira dedit, raptis concurrunt undique telis

indomiti agricolae; nec non et Troia pubes

Ascanio auxilium castris effundit apertis.

Derexere acies. Non iam certamine agresti,

stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,

525sed ferro ancipiti decernunt atraque late

horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent

sole lacessita et lucem sub nubila iactant:

fluctus uti primo coepit cum albescere vento,

paulatim sese tollit mare et altius undas

530erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.

Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,

natorum Tyrrhi fuerat qui maximus Almo

sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae

vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.

535Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,

dum paci medium se offert, iustissimus unus

qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:

quinque greges illi balantum, quina redibant

armenta et terram centum vertebat aratris.

540Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,

promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum

inbuit et primae commisit funera pugnae,

deserit Hesperiam et caeli †convexa per auras†

Iunonem victrix affatur voce superba:

545"En profecta tibi bello discordia tristi:

dic in amicitiam coeant et foedera iungant.

Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,

hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:

finitimas in bella feram rumoribus urbes

550accendamque animos insani Martis amore,

undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros."

Tum contra Iuno : "Terrorum et fraudis abunde est;

stant belli causae, pugnatur comminus armis,

quae fors prima dedit sanguis novus inbuit arma.

555Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos

egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.

Te super aetherias errare licentius auras

haud pater ille velit, summi regnator Olympi:

cede locis. Ego, si qua super fortuna laborum est,

560ipsa regam." Talis dederat Saturnia voces.

Illa autem attollit stridentis anguibus alas

Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.

Est locus Italiae medio sub montibus altis,

nobilis et fama multis memoratus in oris,

565Ampsancti valles: densis hunc frondibus atrum

urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus

dat sonitum saxis et torto vertice torrens.

Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis

monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago

570pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,

invisum numen, terras caelumque levabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello

inponit regina manum. Ruit omnis in urbem

pastorum ex acie numerus caesosque reportant

575Almonem puerum foedatique ora Galaesi

inplorantque deos obtestanturque Latinum.

Turnus adest medioque in crimine caedis et ignis

terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,

stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.

580Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres

insultant thiasis - neque enim leve nomen Amatae -

undique collecti coeunt Martemque fatigant.

Ilicet infandum cuncti contra omnia bellum,

contra fata deum perverso numine poscunt.

585Certatim regis circumstant tecta Latini.

Ille velut pelagi rupes inmota resistit,

ut pelagi rupes magno veniente fragore,

quae sese multis circum latrantibus undis

mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum

590saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.

Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas

consilium et saevae nutu Iunonis eunt res,

multa deos aurasque pater testatus inanes:

"Frangimur heu fatis" inquit "ferimurque procella.

595Ipse has sacrilego pendetis sanguine poenas,

o miseri. Te, Turne, nefas te triste manebit

supplicium, votisque deos venerabere seris.

Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus:

funere felici spolior." Nec plura locutus

600saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes

Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,

sive Getis inferre manu lacrimabile bellum

605Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos

Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.

Sunt geminae Belli portae - sic nomine dicunt -

religione sacrae et saevi formidine Martis:

centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri

610robora, nec custos absistit limine Ianus:

has ubi certa sedet patribus sententia pugnae,

ipse quirinali trabea cinctuque Gabino

insignis reserat stridentia limina consul,

ipse vocat pugnas, sequitur tum cetera pubes,

615aereaque adsensu conspirant cornua rauco.

Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus

more iubebatur tristisque recludere portas.

Abstinuit tactu pater aversusque refugit

foeda ministeria et caecis se condidit umbris.

620Tum regina deum caelo delapsa morantis

inpulit ipsa manu portas, et cardine verso

belli ferratos rupit Saturnia postes.

Ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante;

pars pedes ire parat campis, pars arduus altis

625pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.

Pars levis clipeos et spicula lucida tergent

arvina pingui subiguntque in cote secures;

signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.

Quinque adeo magnae positis incudibus urbes

630tela novant, Atina potens Tiburque superbum,

Ardea Crustumerique et turrigerae | Antemnae.

Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas

umbonum cratis; alii thoracas ahenos

aut levis ocreas lento ducunt argento;

635vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri

cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.

Classica iamque sonant; it bello tessera signum.

Hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis

ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem

640loricam induitur fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

qui bello exciti reges, quae quemque secutae,

complerint campos acies, quibus Itala iam tum

florverit terra alma viris, quibus arserit armis.

645Et meministis enim, divae, et memorare potestis:

ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris

contemptor divom Mezentius agminaque armat.

Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter

650non fuit excepto Laurentis corpore Turni,

Lausus, equom domitor debellatorque ferarum,

ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos

mille viros, dignus patriis qui laetior esset

imperiis et cui pater haud Mezentius esset.

655Post hos insignem palma per gramina currum

victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro,

pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum

centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;

collis Aventini silva quem Rhea sacerdos

660furtivom partu sub luminis edidit oras,

mixta deo mulier, postquam Laurentia victor

Geryone exstincto Tirynthius attigit arva

Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.

Pila manu saevosque gerunt in bella dolones

665et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.

Ipse pedes, tegumen torquens inmane leonis,

terribili inpexum saeta cum dentibus albis

indutus capiti, sic regia tecta subibat,

horridus Herculeoque umeros innexus amictu.

670Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,

fratris Tiburti dictam cognomine gentem,

Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,

et primam ante aciem densa inter tela feruntur:

ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto

675descendunt centauri, Homolen Othrynque nivalem

linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens

silva locum et magno cedunt virgulta fragore.

Nec Praenestinae fundator defuit urbis,

Volcano genitum pecora inter agrestia regem

680inventumque focis omnis quem credidit aetas,

Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:

quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae

Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis

Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,

685quos Amasene pater. Non illis omnibus arma,

nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes

liventis plumbi spargit, pars spicula gestat

bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros

tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri

690instituere pedis, crudus tegit altera pero.

At Messapus equom domitor, Neptunia proles,

quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,

iam pridem resides populos desuetaque bello

agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.

695Hi Fescenninas acies aequosque Faliscos,

hi Soractis habent arces Laviniaque arva

et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.

Ibant aequati numero regemque canebant,

ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,

700cum sese e pastu referunt et longa canoros

dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe

pulsa palus.

Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto

misceri putet, aëriam sed gurgite ab alto

705urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum

agmen agens, Clausus magnique ipse agminis instar.

Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens

per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.

710Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,

Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;

qui Nomentum urbem, qui rosea rura Velini,

qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum

Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae

715qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit

Nursia et Hortinae classes populique Latini,

quosque secans infaustum interluit Allia nomen:

quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus,

saevus ubi Orion hibernis conditur undis;

720vel cum sole novo densae torrentur aristae

aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.

Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius Troiani nominis hostis

curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis

725mille rapit populos, vertunt felicia Baccho

Massica qui rastris et quos de collibus altis

Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta

aequora quinque Cales linquunt, amnisque vadosi

accola Volturni, pariterque Saticulus asper

730Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis

tela, sed haec lento mos est aptare flagello;

laevas cetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis

Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha

735fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,

iam senior; patriis sed non et filius arvis

contentus, late iam tum dicione tenebat

Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus

quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae

740et quos maliferae despectant moenia Abellae,

Teutonico ritu soliti torquere cateias,

tegmina quis capitum raptus de subere cortex,

aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae

745Ufens, insignem fama et felicibus armis;

horrida praecipue cui gens adsuetaque multo

venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.

Armati terram exercent, semperque recentis

convectare iuvat praedas et vivere rapto.

750Quin et Marruvia venti de gente sacerdos,

fronde super galeam et felici comptus oliva,

Archippi regis missu fortissimus Umbro,

vipereo generi et graviter spirantibus hydris

spargere qui somnos cantuque manuque solebat

755mulcebatque iras et morsus arte levabat.

Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum

evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus

somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.

Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,

760te liquidi flevere lacus.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,

Virbius, insignem quem mater Aricia misit,

eductum Egeriae lucis umentia circum

litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.

765Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae

occiderit patriasque explerit sanguine poenas

turbatis distractus equis, ad sidera rursus

aetheria et superas caeli venisse sub auras,

Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

770Tum pater armipotens, aliquem indignatus ab umbris

mortalem infernis ad lumina surgere vitae,

ipse repertorem medicinae talis et artis

fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

At Trivia Hippolytum secretis alma recondit

775sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,

solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom

exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.

Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis

cornipedes arcentur equi, quod litore currum

780et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.

Filius ardentis haud setius aequore campi

exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus

vertitur arma tenens et toto vertice supra est.

785Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram

sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:

tum magis illa fremens et tristibus effera flammis,

quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.

At levem clipeum sublatis cornibus Io

790auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,

argumentum ingens, et custos virginis Argus,

caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

Insequitur nimbus peditum clipeataque totis

agmina densentur campis, Argivaque pubes

795Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani

et Sacranae acies et picti scuta Labici;

qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici

litus arant Rutulosque exercent vomere colles

Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis

800praesidet et viridi gaudens Feronia luco;

qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas

quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla,

agmen agens equitum et florentis aere catervas,

805bellatrix, non illa colo calathisve Minervae

femineas adsueta manus, sed proelia virgo

dura pati cursuque pedum praevertere ventos.

Illa vel intactae segetis per summa volaret

gramina nec teneras cursu laesisset aristas,

810vel mare per medium fluctu suspensa tumenti

ferret iter, celeris nec tingueret aequore plantas.

Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus

turbaque miratur matrum et prospectat euntem,

attonitis inhians animis, ut regius ostro

815velet honos levis umeros, ut fibula crinem

auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram

et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

Tū quŏquĕ lītŏrĭbūs nōstrīs, Aēnēĭă nūtrīx,

aētērnām mŏrĭēns fāmām, Căĭētă, dĕdīstī;

ēt nūnc sērvăt hŏnōs sēdēm tŭŭs, ōssăquĕ nōmēn

Hēspĕrĭa īn māgnā, sī qua ēst ĕă glōrĭă, sīgnāt.

Āt pĭŭs ēxsĕquĭīs Aēnēās rītĕ sŏlūtīs,5

āggĕrĕ cōmpŏsĭtō tŭmŭlī, pōstquam āltă quĭērūnt

aēquŏră, tēndĭt ĭtēr vēlīs pōrtūmquĕ rĕlīnquīt.

Ādspīrānt aūrae īn nōctēm nēc cāndĭdă cūrsūs

lūnă nĕgāt, splēndēt trĕmŭlō sūb lūmĭnĕ pōntūs.

Prōxĭmă Cīrcaēaē rādūntūr lītŏră tērraē,10

dīvĕs ĭnāccēssōs ŭbĭ Sōlīs fīlĭă lūcōs

ādsĭdŭō rĕsŏnāt cāntū tēctīsquĕ sŭpērbīs

ūrĭt ŏdōrātām nōctūrna īn lūmĭnă cēdrūm,

ārgūtō tĕnŭīs pērcūrrēns pēctĭnĕ tēlās.

Hīnc ēxaūdīrī gĕmĭtūs īraēquĕ lĕōnūm15

vīnclă rĕcūsāntum ēt sērā sūb nōctĕ rŭdēntūm,

saētĭgĕrīquĕ sŭēs ātque īn praēsēpĭbŭs ūrsī

saēvīre āc fōrmaē māgnōrum ŭlŭlārĕ lŭpōrūm,

quōs hŏmĭnum ēx făcĭē dĕă saēvă pŏtēntĭbŭs hērbīs

īndŭĕrāt Cīrce īn vōltūs āc tērgă fĕrārūm.20

Quaē nē mōnstră pĭī pătĕrēntūr tālĭă Trōēs,

dēlāti īn pōrtūs, neū lītŏră dīră sŭbīrēnt,

Nēptūnūs vēntīs īnplēvīt vēlă sĕcūndīs

ātquĕ fŭgām dĕdĭt ēt praētēr vădă fērvĭdă vēxīt.

Iāmquĕ rŭbēscēbāt rădĭīs măre ĕt aēthĕre ăb āltō25

Aūrōra īn rŏsĕīs fūlgēbāt lūtĕă bīgīs:

cūm vēntī pŏsŭēre ōmnīsquĕ rĕpēntĕ rĕsēdīt

flātŭs ĕt īn lēntō lūctāntūr mārmŏrĕ tōnsaē.

Ātque hīc Aēnēās īngēntem ēx aēquŏrĕ lōcūm

prōspĭcĭt. Hūnc īntēr flŭvĭō Tĭbĕrīnŭs ămoēnō30

vērtĭcĭbūs răpĭdīs ēt mūltā flāvŭs ărēnā

īn mărĕ prōrūmpīt. Vărĭaē cīrcūmquĕ sŭprāquĕ

ādsuētaē rīpīs vŏlŭcrēs ēt flūmĭnĭs ālveō

aēthĕră mūlcēbānt cāntū lūcōquĕ vŏlābānt.

Flēctĕre ĭtēr sŏcĭīs tērraēque ādvērtĕrĕ prōrās35

īmpĕrăt ēt laētūs flŭvĭō sūccēdĭt ŏpācō.

Nūnc ăgĕ, quī rēgēs, Ĕrătō, quaē tēmpŏră rērūm,

quīs Lătĭo āntīquō fŭĕrīt stătŭs, ādvĕnă clāssēm

cūm prīmum Aūsŏnĭīs ēxērcĭtŭs ādpŭlĭt ōrīs,

ēxpĕdĭam ēt prīmaē rĕvŏcābo ēxōrdĭă pūgnaē.40

Tū vātēm tū, dīvă, mŏnē. Dīcam hōrrĭdă bēllă,

dīcam ăcĭēs āctōsque ănĭmīs īn fūnĕră rēgēs

Tŷrrhēnāmquĕ mănūm tōtāmquĕ sŭb ārmă cŏāctām

Hēspĕrĭām. Măĭōr rērūm mĭhĭ nāscĭtŭr ōrdŏ,

māiŭs ŏpūs mŏvĕō: Rēx ārvă Lătīnŭs ĕt ūrbēs45

iām sĕnĭōr lōngā plăcĭdās īn pācĕ rĕgēbāt.

Hūnc Faūno ēt nŷmphā gĕnĭtūm Laūrēntĕ Mărīcā

āccĭpĭmūs; Faūnō Pīcūs pătĕr īsquĕ părēntēm

tē, Sātūrnĕ, rĕfērt: tū sānguĭnĭs ūltĭmŭs aūctōr.

Fīlĭŭs huīc fātō dīvōm prōlēsquĕ vĭrīlīs50

nūllă fŭīt prīmāque ŏrĭēns ērēptă iŭvēnta ēst.

Sōlă dŏmum ēt tāntās sērvābāt fīlĭă sēdēs,

iām mātūră vĭrō, iām plēnīs nūbĭlĭs ānnīs.

Mūlti īllām māgno ē Lătĭō tōtāquĕ pĕtēbānt

Aūsŏnĭā. Pĕtĭt ānte ălĭōs pūlchērrĭmŭs ōmnīs55

Tūrnŭs, ăvīs ătăvīsquĕ pŏtēns, quēm rēgĭă cōniūnx

ādiūngī gĕnĕrūm mīrō prŏpĕrābăt ămōrĕ;

sēd vărĭīs pōrtēntă dĕūm tērrōrĭbŭs ōbstānt.

Laūrŭs ĕrāt tēctī mĕdĭo īn pĕnĕtrālĭbŭs āltīs,

sācră cŏmām mūltōsquĕ mĕtū sērvātă pĕr ānnōs,60

quām pătĕr iūvēntām, prīmās cūm cōndĕrĕt ārcēs,

īpsĕ fĕrēbātūr Phoēbō sācrāssĕ Lătīnūs

Laūrēntīsque ăb ĕā nōmēn pŏsŭīssĕ cŏlōnīs.

Hūiŭs ăpēs sūmmūm dēnsaē - mīrābĭlĕ dīctū -

strīdōre īngēntī lĭquĭdūm trāns aēthĕră vēctaē,65

ōbsēdēre ăpĭcem, ēt pĕdĭbūs pēr mūtŭă nēxīs

ēxāmēn sŭbĭtūm rāmō frōndēntĕ pĕpēndīt.

Cōntĭnŭō vātēs "Ēxtērnūm cērnĭmŭs" īnquīt

"ādvēntārĕ vĭrum ēt pārtīs pĕtĕre āgmĕn ĕāsdēm

pārtĭbŭs ēx īsdem ēt sūmmā dŏmĭnārĭĕr ārcĕ."70

Praētĕrĕā cāstīs ădŏlēt dum āltārĭă taēdīs

ēt iūxtā gĕnĭtōrem ādstāt Lāvīnĭă vīrgŏ,

vīsă - nĕfās - lōngīs cōmprēndĕrĕ crīnĭbŭs īgnēm,

ātque ōmnem ōrnātūm flāmmā crĕpĭtāntĕ crĕmārī,

rēgālīsque āccēnsă cŏmās, āccēnsă cŏrōnām75

īnsīgnēm gēmmīs, tūm fūmĭdă lūmĭnĕ fūlvō

īnvŏlŭi āc tōtīs Vōlcānūm spārgĕrĕ tēctīs.

Īd vēro hōrrēndum āc vīsū mīrābĭlĕ fērrī:

nāmquĕ fŏre īnlūstrēm fāmā fātīsquĕ cănēbānt

īpsām, sēd pŏpŭlō māgnūm pōrtēndĕrĕ bēllūm.80

Āt rēx sōllĭcĭtūs mōnstrīs ōrācŭlă Faūnī,

fātĭdĭcī gĕnĭtōrĭs, ădīt lūcōsquĕ sŭb āltā

cōnsŭlĭt Ālbŭnĕā, nĕmŏrūm quaē māxĭmă sācrō

fōntĕ sŏnāt saēvāmque ēxhālăt ŏpācă mĕphītīm.

Hīnc Ĭtălaē gēntēs ōmnīsque Oēnōtrĭă tēllūs85

īn dŭbĭīs rēspōnsă pĕtūnt; hūc dōnă săcērdōs

cūm tŭlĭt ēt caēsārum ŏvĭūm sūb nōctĕ sĭlēntī

pēllĭbŭs īncŭbŭīt strātīs sōmnōsquĕ pĕtīvīt,

mūltă mŏdīs sĭmŭlācră vĭdēt vŏlĭtāntĭă mīrīs

ēt vărĭās aūdīt vōcēs frŭĭtūrquĕ dĕōrūm90

cōnlŏquĭo ātque īmīs Ăchĕrōnta ādfātŭr Ăvērnīs.

Hīc ēt tūm pătĕr īpsĕ pĕtēns rēspōnsă Lătīnūs

cēntūm lānĭgĕrās māctābāt rītĕ bĭdēntīs

ātque ĕărum ēffūltūs tērgō strātīsquĕ iăcēbāt

vēllĕrĭbūs; sŭbĭta ēx āltō vōx rēddĭtă lūco ēst:95

"Nē pĕtĕ cōnŭbĭīs nātām sŏcĭārĕ Lătīnīs,

ō mĕă prōgĕnĭēs, thălămīs nē crēdĕ părātīs:

ēxtērnī vĕnĭēnt gĕnĕrī, quī sānguĭnĕ nōstrūm

nōmĕn ĭn āstră fĕrānt quōrūmque āb stīrpĕ nĕpōtēs

ōmnĭă sūb pĕdĭbūs, quā Sōl ūtrūmquĕ rĕcūrrēns100

ādspĭcĭt Ōcĕănūm, vērtīquĕ rĕgīquĕ vĭdēbūnt."

Haēc rēspōnsă pătrīs Faūnī mŏnĭtūsquĕ sĭlēntī

nōctĕ dătōs nōn īpsĕ sŭō prĕmĭt ōrĕ Lătīnūs,

sēd cīrcūm lātē vŏlĭtāns iām Fāmă pĕr ūrbēs

Aūsŏnĭās tŭlĕrāt, cūm Lāŏmĕdōntĭă pūbēs105

grāmĭnĕō rīpaē rĕlĭgāvĭt ăb āggĕrĕ clāssēm.

Aēnēās prīmīquĕ dŭcēs ēt pūlchĕr Ĭūlūs

cōrpŏră sūb rāmīs dēpōnūnt ārbŏrĭs āltaē

īnstĭtŭūntquĕ dăpēs ĕt ădōrĕă lībă pĕr hērbām

sūbĭcĭūnt ĕpŭlīs - sīc Iūppĭtĕr īpsĕ mŏnēbāt -110

ēt Cĕrĕālĕ sŏlūm pōmīs āgrēstĭbŭs aūgēnt.

Cōnsūmptīs hīc fōrte ălĭīs, ūt vērtĕrĕ mōrsūs

ēxĭgŭam īn Cĕrĕrēm pēnūrĭa ădēgĭt ĕdēndī

ēt vĭŏlārĕ mănū mālīsque aūdācĭbŭs ōrbēm

fātālīs crūstī pătŭlīs nēc pārcĕrĕ quādrīs:115

"Heūs, ĕtĭām mēnsās cōnsūmĭmŭs" īnquĭt Ĭūlūs,

nēc plūra ādlūdēns. Ĕă vōx aūdītă lăbōrūm

prīmă tŭlīt fīnēm, prīmāmquĕ lŏquēntĭs ăb ōrĕ

ērĭpŭīt pătĕr āc stŭpĕfāctūs nūmĭnĕ prēssīt.

Cōntĭnŭō "Sālvē fātīs mĭhĭ dēbĭtă tēllūs120

vōsque" āīt "ō fīdĭ Troĭaē sālvētĕ pĕnātēs;

hīc dŏmŭs, haēc pătrĭa ēst. Gĕnĭtōr mĭhĭ tālĭă nāmquĕ

- nūnc rĕpĕto - Ānchīsēs fātōrum ārcānă rĕlīquīt:

"Cūm tē, nātĕ, fămēs īgnōta ād lītŏră vēctūm

āccīsīs cōgēt dăpĭbūs cōnsūmĕrĕ mēnsās,125

tūm spērārĕ dŏmōs dēfēssŭs ĭbīquĕ mĕmēntō

prīmă lŏcārĕ mănū mōlīrīque āggĕrĕ tēctă"

haēc ĕrăt īllă fămēs, haēc nōs sūprēmă mănēbānt,

ēxĭtĭīs pŏsĭtūră mŏdūm.

Quāre ăgĭte ēt prīmō laētī cūm lūmĭnĕ sōlīs130

quaē lŏcă, quīve hăbĕānt hŏmĭnēs, ŭbĭ moēnĭă gēntīs,

vēstīgēmŭs ĕt ā pōrtū dīvērsă pĕtāmūs.

Nūnc pătĕrās lībātĕ Iŏvī prĕcĭbūsquĕ vŏcātĕ

Ānchīsēn gĕnĭtōrem ēt vīnă rĕpōnĭtĕ mēnsīs."

Sīc deīnde ēffātūs frōndēntī tēmpŏră rāmō135

īnplĭcăt ēt Gĕnĭūmquĕ lŏcī prīmāmquĕ dĕōrūm

Tēllūrēm Nŷmphāsque ĕt ădhūc īgnōtă prĕcātūr

flūmĭnă, tūm Nōctēm Nōctīsque ŏrĭēntĭă sīgnă

Īdaēūmquĕ Iŏvēm Phrўgĭāmque ēx ōrdĭnĕ mātrēm

īnvŏcăt ēt dŭplĭcīs caēlōque Ĕrĕbōquĕ părēntēm.140

Hīc pătĕr ōmnĭpŏtēns tēr caēlō clārŭs ăb āltō

īntōnvīt rădĭīsque ārdēntēm lūcĭs ĕt aūrō

īpsĕ mănū quătĭēns ōstēndĭt ăb aēthĕrĕ nūbēm.

Dīdĭtŭr hīc sŭbĭtō Trōiānă pĕr āgmĭnă rūmōr

ādvēnīssĕ dĭēm, quō dēbĭtă moēnĭă cōndānt.145

Cērtātim īnstaūrānt ĕpŭlās ātque ōmĭnĕ māgnō

crātērās laētī stătŭūnt ēt vīnă cŏrōnānt.

Pōstĕră cūm prīmā lūstrābāt lāmpădĕ tērrās

ōrtă dĭēs, ūrbem ēt fīnīs ēt lītŏră gēntīs

dīvērsi ēxplōrānt: haēc fōntīs stāgnă Nŭmīcī,150

hūnc Thŷbrīm flŭvĭum, hīc fōrtīs hăbĭtārĕ Lătīnōs.

Tūm sătŭs Ānchīsā dēlēctōs ōrdĭne ăb ōmnī

cēntum ōrātōrēs aūgūsta ād moēnĭă rēgīs

īrĕ iŭbēt, rāmīs vēlātōs Pāllădĭs ōmnīs,

dōnăquĕ fērrĕ vĭrō pācēmque ēxpōscĕrĕ Teūcrīs.155

Haūd mŏră fēstīnānt iūssī răpĭdīsquĕ fĕrūntūr

pāssĭbŭs. Īpse hŭmĭlī dēsīgnāt moēnĭă fōssā

mōlītūrquĕ lŏcūm prīmāsque īn lītŏrĕ sēdēs

cāstrōrum īn mōrēm pīnnīs ātque āggĕrĕ cīngīt.

Iāmque ĭtĕr ēmēnsī tūrrīs āc tēctă Lătīnī160

ārdŭă cērnēbānt iŭvĕnēs mūrōsquĕ sŭbībānt.

Ānte ūrbēm pŭĕri ēt prīmaēvō flōrĕ iŭvēntūs

ēxērcēntŭr ĕquīs dŏmĭnāntque īn pūlvĕrĕ cūrrūs

aūt ācrīs tēndūnt ārcūs aūt lēntă lăcērtīs

spīcŭlă cōntōrquēnt cūrsūque īctūquĕ lăcēssūnt:165

cūm praēvēctŭs ĕquō lōngaēvī rēgĭs ăd aūrīs

nūntĭŭs īngēntīs īgnōta īn vēstĕ rĕpōrtāt

ādvēnīssĕ vĭrōs. Īlle īntrā tēctă vŏcārī

īmpĕrăt ēt sŏlĭō mĕdĭūs cōnsēdĭt ăvītō.

Tēctum aūgūstum īngēns, cēntūm sūblīmĕ cŏlūmnīs,170

ūrbĕ fŭīt sūmmā, Laūrēntīs rēgĭă Pīcī,

hōrrēndūm sīlvīs ēt rēlĭgĭōnĕ părēntūm.

Hīc scēptra āccĭpĕre ēt prīmōs āttōllĕrĕ fāscēs

rēgĭbŭs ōmĕn ĕrāt, hōc īllīs cūrĭă tēmplūm,

haēc sācrīs sēdēs ĕpŭlīs, hīc āriĕtĕ caēsō175

pērpĕtŭīs sŏlĭtī pātrēs cōnsīdĕrĕ mēnsīs.

Quīn ĕtĭām vĕtĕrum ēffĭgĭēs ēx ōrdĭne ăvōrūm

āntīqua ē cēdrō, | Ĭtălūsquĕ pătērquĕ Săbīnūs,

vītĭsătōr, cūrvām sērvāns sŭb ĭmāgĭnĕ fālcēm,

Sātūrnūsquĕ sĕnēx Iānīquĕ bĭfrōntĭs ĭmāgŏ180

vēstĭbŭlo ādstābānt ălĭīque āb ōrdĭnĕ rēgēs,

Mārtĭă qui ōb pătrĭām pūgnāndō vōlnĕră pāssī.

Mūltăquĕ praētĕrĕā sācrīs īn pōstĭbŭs ārmă,

cāptīvī pēndēnt cūrrūs cūrvaēquĕ sĕcūrēs

ēt crīstaē căpĭtum ēt pōrtārum īngēntĭă claūstră185

spīcŭlăquē clĭpĕīque ērēptăquĕ rōstră cărīnīs.

Īpsĕ Quĭrīnālī lĭtŭō pārvāquĕ sĕdēbāt

sūccīnctūs trăbĕā laēvāque āncīlĕ gĕrēbāt

Pīcŭs, ĕquōm dŏmĭtōr; quēm cāptă cŭpīdĭnĕ cōniūnx

aūrĕă pērcūssūm vīrgā, vērsūmquĕ vĕnēnīs190

fēcĭt ăvēm Cīrcē spārsītquĕ cŏlōrĭbŭs ālās.

Tāli īntūs tēmplō dīvōm pătrĭāquĕ Lătīnūs

sēdĕ sĕdēns Teūcrōs ād sēse īn tēctă vŏcāvīt,

ātque haēc īngrēssīs plăcĭdō prĭŏr ēdĭdĭt ōrĕ:

"Dīcĭtĕ, Dārdănĭdaē - nĕque ĕnīm nēscīmŭs ĕt ūrbēm195

ēt gĕnŭs, aūdītīque ādvērtĭtĭs aēquŏrĕ cūrsūm -

quīd pĕtĭtīs, quaē caūsă rătēs aūt cūiŭs ĕgēntēs

lītŭs ăd Aūsŏnĭūm tōt pēr vădă caērŭlă vēxīt?

Sīve ērrōrĕ vĭaē seū tēmpēstātĭbŭs āctī,

quālĭă mūltă mărī naūtaē pātiūntŭr ĭn āltō,200

flūmĭnĭs īntrāstīs rīpās pōrtūquĕ sĕdētīs,

nē fŭgĭte hōspĭtĭūm nēve īgnōrātĕ Lătīnōs,

Sātūrnī gēntem, haūd vīnclō nēc lēgĭbŭs aēquām,

spōntĕ sŭā vĕtĕrīsquĕ dĕī sē mōrĕ tĕnēntēm.

Ātque ĕquĭdēm mĕmĭnī - fāma ēst ōbscūrĭŏr ānnīs -205

Aūrūncōs ĭtă fērrĕ sĕnēs, hīs ōrtŭs ŭt āgrīs

Dārdănŭs Īdaēās Phrўgĭaē pĕnĕtrāvĭt ăd ūrbēs

Thrēĭcĭāmquĕ Sămūm, quaē nūnc Sămŏthrācĭă fērtūr.

Hīnc īllūm, Cŏrўthī Tŷrrhēna āb sēdĕ prŏfēctūm,

aūrĕă nūnc sŏlĭō stēllāntīs rēgĭă caēlī210

āccĭpĭt ēt nŭmĕrūm dīvōrum āltārĭbŭs aūgēt."

Dīxĕrăt, ēt dīcta Īlĭŏneūs sīc vōcĕ sĕcūtūs:

"Rēx, gĕnŭs ēgrĕgĭūm Faūnī, nēc flūctĭbŭs āctōs

ātră sŭbēgĭt hĭēms vēstrīs sūccēdĕrĕ tērrīs

nēc sīdūs rĕgĭōnĕ vĭaē lītūsvĕ fĕfēllīt:215

cōnsĭlĭo hānc ōmnēs ănĭmīsquĕ vŏlēntĭbŭs ūrbēm

ādfĕrĭmūr, pūlsī rēgnīs, quaē māxĭmă quōndām

ēxtrēmō vĕnĭēns Sōl ādspĭcĭēbăt Ŏlŷmpō.

Āb Iŏvĕ prīncĭpĭūm gĕnĕrīs, Iŏvĕ Dārdănă pūbēs

gaūdĕt ăvō, rēx īpsĕ, Iŏvīs dē gēntĕ sŭprēmā,220

Trōĭŭs Aēnēās: tŭă nōs ād līmĭnă mīsīt.

Quāntă pĕr Īdaēōs saēvīs ēffūsă Mўcēnīs

tēmpēstās ĭĕrīt cāmpōs, quĭbŭs āctŭs ŭtērquĕ

Eūrōpae ātque Ăsĭaē fātīs cōncūrrĕrĭt ōrbīs,

aūdĭĭt ēt sī quēm tēllūs ēxtrēmă rĕfūsō225

sūbmŏvĕt Ōcĕăno ēt sī quēm | ēxtēntă plăgārūm

quāttŭŏr īn mĕdĭō dĭrĭmīt plăgă Sōlĭs ĭnīquī.

Dīlŭvĭo ēx īllō, tōt vāstă pĕr aēquŏră vēctī,

dīs sēdem ēxĭgŭām pătrĭīs lītūsquĕ rŏgāmūs

īnnŏcŭum ēt cūnctīs ūndāmque aūrāmquĕ pătēntēm.230

Nōn ĕrĭmūs rēgno īndĕcŏrēs, nēc vēstră fĕrētūr

fāmă lĕvīs tāntīque ăbŏlēscēt grātĭă fāctī,

nēc Troīam Aūsŏnĭōs grĕmĭo ēxcēpīssĕ pĭgēbīt.

Fātă pĕr Aēnēaē iūrō dēxtrāmquĕ pŏtēntēm

sīvĕ fĭdē seū quīs bēllo ēst ēxpērtŭs ĕt ārmīs:235

multi nos populi, multae - ne temne, quod ultro

praeferimus manibus vittas ac verba precantia -

ēt pĕtĭērĕ sĭbi ēt vŏlŭēre ādiūngĕrĕ gēntēs;

sēd nōs fātă dĕūm vēstrās ēxquīrĕrĕ tērrās

īmpĕrĭīs ēgērĕ sŭīs. Hīnc Dārdănŭs ōrtūs;240

hūc rĕpĕtīt iūssīsque īngēntĭbŭs ūrgĕt Ăpōllŏ

Tŷrrhēnum ād Thŷbrim ēt fōntīs vădă sācră Nŭmīcī.

Dāt tĭbĭ praētĕrĕā fōrtūnaē pārvă prĭōrīs

mūnĕră, rēlĭquĭās Troīa ēx ārdēntĕ rĕcēptās.

Hōc pătĕr Ānchīsēs aūrō lībābăt ăd ārās,245

hōc Prĭămī gēstāmĕn ĕrāt, cūm iūră vŏcātīs

mōrĕ dărēt pŏpŭlīs, scēptrūmquĕ săcērquĕ tĭārās

Īlĭădūmquĕ lăbōr vēstēs."

Tālĭbŭs Īlĭŏneī dīctīs dēfīxă Lătīnūs

ōbtūtū tĕnĕt ōră sŏlōque īnmōbĭlĭs haērēt,250

īntēntōs vōlvēns ŏcŭlōs. Nēc pūrpŭră rēgēm

pīctă mŏvēt nēc scēptră mŏvēt Prĭămēĭă tāntūm,

quāntum īn cōnŭbĭō nātaē thălămōquĕ mŏrātūr,

ēt vĕtĕrīs Faūnī vōlvīt sūb pēctŏrĕ sōrtēm:

hūnc īllūm fātīs ēxtērna āb sēdĕ prŏfēctūm255

pōrtēndī gĕnĕrūm părĭbūsque īn rēgnă vŏcārī

aūspĭcĭīs, huīc prōgĕnĭēm vīrtūtĕ fŭtūrām

ēgrĕgĭam ēt tōtūm quaē vīrĭbŭs ōccŭpĕt ōrbēm.

Tāndēm laētŭs ăīt: "Dī nōstra īncēptă sĕcūndēnt

aūgŭrĭūmquĕ sŭūm. Dăbĭtūr, Trōiānĕ, quŏd ōptās;260

mūnĕră nēc spērnō. Nōn vōbīs rēgĕ Lătīnō

dīvĭtĭs ūbĕr ăgrī Troīaēve ŏpŭlēntĭă dērīt.

Īpsĕ mŏdo Aēnēās, nōstrī sī tāntă cŭpīdo ēst,

sī iūngi hōspĭtĭō prŏpĕrāt sŏcĭūsquĕ vŏcārī,

ādvĕnĭāt vōltūs nēve ēxhōrrēscăt ămīcōs:265

pārs mĭhĭ pācĭs ĕrīt dēxtrām tĕtĭgīssĕ tўrānnī.

Vōs cōntrā rēgī mĕă nūnc māndātă rĕfērtĕ.

Ēst mĭhĭ nātă, vĭrō gēntīs quām iūngĕrĕ nōstraē

nōn pătrĭo ēx ădўtō sōrtēs, nōn plūrĭmă caēlō

mōnstră sĭnūnt; gĕnĕrōs ēxtērnīs ādfŏre ăb ōrīs,270

hōc Lătĭō rēstārĕ cănūnt, quī sānguĭnĕ nōstrūm

nōmĕn ĭn āstră fĕrānt. Hūnc īllūm pōscĕrĕ fātă

ēt rĕŏr ēt sī quīd vērī mēns aūgŭrăt, ōptō."

Haēc ēffātŭs ĕquōs nŭmĕrō pătĕr ēlĭgĭt ōmnī

- stābānt tēr cēntūm nĭtĭdi īn praēsēpĭbŭs āltīs: -275

ōmnĭbŭs ēxtēmplō Teūcrīs iŭbĕt ōrdĭnĕ dūcī

īnstrātōs ōstro ālĭpĕdēs pīctīsquĕ tăpētīs;

aūrĕă pēctŏrĭbūs dēmīssă mŏnīlĭă pēndēnt,

tēcti aūrō fūlvōm māndūnt sūb dēntĭbŭs aūrūm,

ābsēnti Aēnēaē cūrrūm gĕmĭnōsquĕ iŭgālīs280

sēmĭne ăb aēthĕrĭō, spīrāntīs nārĭbŭs īgnēm,

īllōrūm dē gēntĕ, pătrī quōs daēdălă Cīrcē

sūppŏsĭtā dē mātrĕ nŏthōs fūrātă crĕāvīt.

Tālĭbŭs Aēnĕădaē dōnīs dīctīsquĕ Lătīnī

sūblīmēs ĭn ĕquīs rĕdĕūnt pācēmquĕ rĕpōrtānt.285

Ēcce aūtem Īnăchĭīs sēsē rĕfĕrēbăt ăb Ārgīs

saēvă Iŏvīs cōniūnx aūrāsque īnvēctă tĕnēbāt,

ēt laētum Aēnēān clāssēmque ēx aēthĕrĕ lōngē

Dārdănĭām Sĭcŭlō prōspēxĭt ăb ūsquĕ Păchŷnō.

Mōlīrī iām tēctă vĭdēt, iām fīdĕrĕ tērraē,290

dēsĕrŭīssĕ rătēs: stĕtĭt ācrī fīxă dŏlōrĕ.

Tūm quāssāns căpŭt haēc ēffūndīt pēctŏrĕ dīctă:

"Heū stīrpem īnvīsam ēt fātīs cōntrārĭă nōstrīs

fātă Phrўgūm! Nūm Sīgēīs ōccūmbĕrĕ cāmpīs,

nūm cāptī pŏtŭērĕ căpī, num īncēnsă crĕmāvīt295

Troīă vĭrōs? Mĕdĭās ăcĭēs mĕdĭōsquĕ pĕr īgnīs

īnvēnērĕ vĭam. Āt crēdō mĕă nūmĭnă tāndēm

fēssă iăcēnt, ŏdĭīs aūt ēxsătŭrātă quĭēvī,

quīn ĕtĭām pătrĭa ēxcūssōs īnfēstă pĕr ūndās

aūsă sĕqui ēt prŏfŭgīs tōtō me ōppōnĕrĕ pōntō.300

Ābsūmptae īn Teūcrōs vīrēs caēlīquĕ mărīsquĕ.

Quīd Sŷrtēs aūt Scŷllă mĭhī, quīd vāstă Chărŷbdīs

prōfŭĭt? Ōptātō cōndūntūr Thŷbrĭdĭs ālveō,

sēcūrī pĕlăgi ātquĕ mĕī. Mārs pērdĕrĕ gēntēm

īnmānēm Lăpĭthūm vālvīt, cōncēssĭt ĭn īrās305

īpsĕ dĕum āntīquām gĕnĭtōr Călўdōnă Dĭānaē,

quōd scĕlŭs aūt Lăpĭthās tāntum aūt Călўdōnă mĕrēntēm?

Āst ĕgŏ, māgnă Iŏvīs cōniūnx, nīl līnquĕre ĭnaūsūm

quaē pŏtŭi īnfēlīx, quaē mēmĕt ĭn ōmnĭă vērtī,

vīncŏr ăb Aēnēā. Quōd sī mĕă nūmĭnă nōn sūnt310

māgnă sătīs, dŭbĭtem haūd ĕquĭdem īnplōrārĕ quŏd ūsquāmst.

Flēctĕrĕ sī nĕquĕō sŭpĕrōs, Ăchĕrōntă mŏvēbō.

Nōn dăbĭtūr rēgnīs - ēstō - prŏhĭbērĕ Lătīnīs,

ātque īnmōtă mănēt fātīs Lāvīnĭă cōniūnx:

āt trăhĕre ātquĕ mŏrās tāntīs lĭcĕt āddĕrĕ rēbūs,315

āt lĭcĕt āmbōrūm pŏpŭlōs ēxscīndĕrĕ rēgūm.

Hāc gĕnĕr ātquĕ sŏcēr cŏĕānt mērcēdĕ sŭōrūm:

sānguĭnĕ Trōiāno ēt Rŭtŭlō dōtābĕrĕ, vīrgŏ,

ēt Bēllōnă mănēt tē prōnŭbă. Nēc făcĕ tāntūm

Cīssēīs praēgnās īgnīs ēnīxă iŭgālīs;320

quīn īdēm Vĕnĕrī pārtūs sŭŭs ēt Părĭs āltēr

fūnēstaēque ĭtĕrūm rĕcĭdīva īn Pērgămă taēdaē."

Haēc ŭbĭ dīctă dĕdīt, tērrās hōrrēndă pĕtīvīt:

lūctĭfĭcam Ālēctō dīrārum āb sēdĕ dĕārūm

īnfērnīsquĕ cĭēt tĕnĕbrīs, cuī trīstĭă bēllă325

īraēque īnsĭdĭaēque ēt crīmĭnă nōxĭă cōrdī.

Ōdĭt ĕt īpsĕ pătēr Plūtōn, ōdērĕ sŏrōrēs

Tārtărĕaē mōnstrūm; tōt sēsē vērtĭt ĭn ōră,

tām saēvaē făcĭēs, tōt pūllŭlăt ātră cŏlūbrīs.

Quām Iūno hīs ăcŭīt vērbīs āc tālĭă fātūr:330

"Hūnc mĭhĭ dā prŏprĭūm, vīrgō sătă Nōctĕ, lăbōrēm,

hānc ŏpĕrām, nē nōstĕr hŏnōs īnfrāctăvĕ cēdāt

fāmă lŏcō neū cōnŭbĭīs āmbīrĕ Lătīnūm

Aēnĕădaē pōssīnt Ĭtălōsve ōbsīdĕrĕ fīnīs.

Tū pŏtĕs ūnănĭmōs ārmāre īn proēlĭă frātrēs335

ātque ŏdĭīs vērsārĕ dŏmōs, tū vērbĕră tēctīs

fūnĕrĕāsque īnfērrĕ făcēs, tĭbĭ nōmĭnă mīllĕ,

mīllĕ nŏcēndi ārtēs. Fēcūndūm cōncŭtĕ pēctūs,

dīssĭcĕ cōmpŏsĭtām pācēm, sĕrĕ crīmĭnă bēllī:

ārmă vĕlīt pōscātquĕ sĭmūl răpĭātquĕ iŭvēntūs."340

Ēxīm Gōrgŏnĕīs Ālēcto īnfēctă vĕnēnīs

prīncĭpĭō Lătĭum ēt Laūrēntīs tēctă tўrānnī

cēlsă pĕtīt tăcĭtūmque ōbsēdīt līmĕn Ămātaē,

quām sŭpĕr ādvēntūm Teūcrūm Tūrnīque hўmĕnaēīs

fēmĭnĕae ārdēntēm cūraēque īraēquĕ cŏquēbānt.345

Huīc dĕă caērŭlĕīs ūnūm dē crīnĭbŭs ānguēm

cōnĭcĭt īnquĕ sĭnūm praēcōrdĭa ăd īntĭmă sūbdīt,

quō fŭrĭbūndă dŏmūm mōnstrō pērmīscĕăt ōmnēm.

Īlle īntēr vēstēs ēt lēvĭă pēctŏrĕ lāpsūs,

vōlvĭtŭr āttāctū nūllō fāllītquĕ fŭrēntēm,350

vīpĕrĕām spīrāns ănĭmām; fīt tōrtĭlĕ cōllō

aūrum īngēns cŏlŭbēr, fīt lōngaē taēnĭă vīttaē

īnnēctītquĕ cŏmās, ēt mēmbrīs lūbrĭcŭs ērrāt.

Āc cūm prīmă lŭēs ūdō sūblāpsă vĕnēnō

pērtēmptāt sēnsūs ātque ōssĭbŭs īnplĭcăt īgnēm355

nēcdum ănĭmūs tōtō pērcēpīt pēctŏrĕ flāmmām,

mōllĭŭs ēt sŏlĭtō mātrūm dē mōrĕ lŏcūtă,

mūltă sŭpēr nātaē lăcrĭmāns Phrўgĭīsque hўmĕnaēīs:

"Ēxsŭlĭbūsnĕ dătūr dūcēndă Lăvīnĭă Teūcrīs,

ō gĕnĭtōr, nēc tē mĭsĕrēt gnātaēquĕ tŭīquĕ360

nēc mātrīs mĭsĕrēt, quām prīmo ăquĭlōnĕ rĕlīnquēt

pērfĭdŭs āltă pĕtēns ābdūctā vīrgĭnĕ praēdŏ?

Ān nōn sīc Phrўgĭūs pĕnĕtrāt Lăcĕdaēmŏnă pāstōr

Lēdaēāmque Hĕlĕnām Trōiānās vēxĭt ăd ūrbēs?

Quīd tŭă sānctă fĭdēs, quīd cūra āntīquă tŭōrūm365

ēt cōnsānguĭnĕō tŏtĭēns dătă dēxtĕră Tūrnō?

Sī gĕnĕr ēxtērnā pĕtĭtūr dē gēntĕ Lătīnīs

īdquĕ sĕdēt Faūnīquĕ prĕmūnt tē iūssă părēntīs,

ōmnem ĕquĭdēm scēptrīs tērrām quaē lībĕră nōstrīs

dīssĭdĕt, ēxtērnām rĕŏr ēt sīc dīcĕrĕ dīvōs.370

Ēt Tūrnō, sī prīmă dŏmūs rĕpĕtātŭr ŏrīgŏ,

Īnăchŭs Ācrĭsĭūsquĕ pătrēs mĕdĭaēquĕ Mўcēnaē."

Hīs ŭbĭ nēquīquām dīctīs ēxpērtă Lătīnūm

cōntrā stārĕ vĭdēt pĕnĭtūsque īn vīscĕră lāpsūm

sērpēntīs fŭrĭālĕ mălūm tōtāmquĕ pĕrērrāt,375

tūm vēro īnfēlīx, īngēntĭbŭs ēxcĭtă mōnstrīs,

īmmēnsām sĭnĕ mōrĕ fŭrīt lŷmphātă pĕr ūrbēm.

Ceū quōndām tōrtō vŏlĭtāns sūb vērbĕrĕ tūrbŏ,

quēm pŭĕrī māgno īn gŷrō văcŭa ātrĭă cīrcūm

īntēntī lūdo ēxērcēnt; īlle āctŭs hăbēnā380

cūrvātīs fērtūr spătĭīs, stŭpĕt īnscĭă sūprā

īnpūbēsquĕ mănūs, mīrātă vŏlūbĭlĕ būxūm;

dānt ănĭmōs plāgaē: nōn cūrsū sēgnĭŏr īllō

pēr mĕdĭās ūrbīs ăgĭtūr pŏpŭlōsquĕ fĕrōcīs.

Quīn ĕtĭam īn sīlvās, sĭmŭlātō nūmĭnĕ Bācchī,385

māiŭs ădōrtă nĕfās māiōrēmque ōrsă fŭrōrēm

ēvŏlăt ēt nātām frōndōsīs mōntĭbŭs ābdīt,

quō thălămum ērĭpĭāt Teūcrīs taēdāsquĕ mŏrētūr,

"Eūhoē Bācchĕ" frĕmēns, sōlūm tē vīrgĭnĕ dīgnūm

vōcĭfĕrāns, ĕtĕnīm mōllīs tĭbĭ sūmĕrĕ thŷrsōs,390

tē lūstrārĕ chŏrō, sācrūm tĭbĭ pāscĕrĕ crīnēm.

Fāmă vŏlāt, fŭrĭīsque āccēnsās pēctŏrĕ mātrēs

īdem ōmnīs sĭmŭl ārdŏr ăgīt nŏvă quaērĕrĕ tēctă.

Dēsĕrŭērĕ dŏmōs, vēntīs dānt cōllă cŏmāsquĕ,

āst ălĭaē trĕmŭlīs ŭlŭlātĭbŭs aēthĕră cōmplēnt395

pāmpĭnĕāsquĕ gĕrūnt īncīnctaē pēllĭbŭs hāstās.

Īpsa īntēr mĕdĭās flāgrāntēm fērvĭdă pīnūm

sūstĭnĕt āc nātaē Tūrnīquĕ cănīt hўmĕnaēōs,

sānguĭnĕām tōrquēns ăcĭēm, tōrvōmquĕ rĕpēntĕ

clāmāt "Īŏ mătrēs, aūdīte, ŭbĭ quaēquĕ, Lătīnaē:400

si qua piis animis manet infelicis Amatae

grātĭă, sī iūrīs mātērnī cūră rĕmōrdēt,

sōlvĭtĕ crīnālīs vīttās, căpĭte ōrgĭă mēcūm."

Tālem īntēr sīlvās, īntēr dēsērtă fĕrārūm,

rēgīnam Ālēctō stĭmŭlīs ăgĭt ūndĭquĕ Bācchī.405

Pōstquām vīsă sătīs prīmōs ăcŭīssĕ fŭrōrēs

cōnsĭlĭūmque ōmnēmquĕ dŏmūm vērtīssĕ Lătīnī,

prōtĭnŭs hīnc fūscīs trīstīs dĕă tōllĭtŭr ālīs

aūdācīs Rŭtŭli ād mūrōs, quām dūcĭtŭr ūrbēm

Ācrĭsĭōnēīs Dănăē fūndāssĕ cŏlōnīs,410

praēcĭpĭtī dēlātă nŏtō. Lŏcŭs Ārdĕă quōndām

dīctŭs ăvīs - ēt nūnc māgnūm mănĕt Ārdĕă nōmēn,

sēd fōrtūnă fŭīt: - tēctīs hīc Tūrnŭs ĭn āltīs

iām mĕdĭām nīgrā cārpēbāt nōctĕ quĭētēm.

Ālēctō tōrvām făcĭem ēt fŭrĭālĭă mēmbră415

ēxŭĭt, īn vōltūs sēsē trānsfōrmăt ănīlīs;

ēt frōntem ōbscaēnām rūgīs ărăt, īndŭĭt ālbōs

cūm vīttā crīnīs, tūm rāmum īnnēctĭt ŏlīvaē;

fīt Călўbē Iūnōnĭs ănūs tēmplīquĕ săcērdōs

ēt iŭvĕni ānte ŏcŭlōs hīs sē cūm vōcĭbŭs ōffērt:420

"Tūrnĕ, tŏt īncāssūm fūsōs pătĭērĕ lăbōrēs

ēt tŭă Dārdănĭīs trānscrībī scēptră cŏlōnīs?

Rēx tĭbĭ cōniŭgĭum ēt quaēsītās sānguĭnĕ dōtēs

ābnĕgăt, ēxtērnūsque īn rēgnūm quaērĭtŭr hērēs.

Ī nūnc, īngrātīs ōffēr te, īnrīsĕ, pĕrīclīs:425

Tŷrrhēnās, ī, stērne ăcĭēs; tĕgĕ pācĕ Lătīnōs.

Haēc ădĕō tĭbĭ mē, plăcĭdā cūm nōctĕ iăcērēs,

īpsă pălām fāri ōmnĭpŏtēns Sātūrnĭă iūssīt.

Quāre ăge ĕt ārmārī pūbēm pōrtīsquĕ mŏvērī

laētŭs ĭn ārmă păra, ēt Phrўgĭōs quī flūmĭnĕ pūlchrō430

cōnsēdērĕ dŭcēs pīctāsque ēxūrĕ cărīnās.

Caēlēstūm vīs māgnă iŭbēt. Rēx īpsĕ Lătīnūs,

nī dărĕ cōniŭgĭum ēt dīctō pārērĕ fătētūr,

sēntĭăt ēt tāndēm Tūrnum ēxpĕrĭātŭr ĭn ārmīs."

Hīc iŭvĕnīs vātem īnrīdēns sīc ōrsă vĭcīssīm435

ōrĕ rĕfērt: "Clāssīs īnvēctās Thŷbrĭdĭs ūndām

nōn, ūt rērĕ, mĕās ēffūgīt nūntĭŭs aūrīs.

Nē tāntōs mĭhĭ fīngĕ mĕtūs; nēc rēgĭă Iūnŏ

īnmĕmŏr ēst nōstrī.

Sēd tē vīctă sĭtū vērīque ēffētă sĕnēctūs,440

ō mātēr, cūrīs nēquīquam ēxērcĕt ĕt ārmă

rēgum īntēr fālsā vātēm fōrmīdĭnĕ lūdīt.

Cūră tĭbī dīvom ēffĭgĭēs ēt tēmplă tŭērī:

bēllă vĭrī pācēmquĕ gĕrānt, quīs bēllă gĕrēndă."

Tālĭbŭs Ālēctō dīctīs ēxārsĭt ĭn īrās.445

Āt iŭvĕni ōrāntī sŭbĭtūs trĕmŏr ōccŭpăt ārtūs,

dērĭgŭēre ŏcŭlī: tŏt Ĕrīnŷs sībĭlăt hŷdrīs

tāntăquĕ sē făcĭēs ăpĕrīt; tūm flāmmĕă tōrquēns

lūmĭnă, cūnctāntem ēt quaērēntēm dīcĕrĕ plūră

rēppŭlĭt ēt gĕmĭnōs ērēxīt crīnĭbŭs ānguīs450

vērbĕrăque īnsōnvīt răbĭdōque haēc āddĭdĭt ōrĕ:

"Ēn ĕgŏ vīctă sĭtū, quām vēri ēffētă sĕnēctūs

ārma īntēr rēgūm fālsā fōrmīdĭnĕ lūdīt:

rēspĭce ăd haēc: ādsūm dīrārum āb sēdĕ sŏrōrūm,

bēllă mănū lētūmquĕ gĕrō."455

Sīc ēffātă făcēm iŭvĕnī cŏnĭēcĭt ĕt ātrō

lūmĭnĕ fūmāntīs fīxīt sūb pēctŏrĕ taēdās.

Ōllī sōmnum īngēns rūmpīt păvŏr, ōssăque ĕt ārtūs

pērfūndīt tōtō prōrūptūs cōrpŏrĕ sūdōr.

Ārma āmēns frĕmĭt, ārmă tŏrō tēctīsquĕ rĕquīrīt,460

saēvĭt ămōr fērri ēt scĕlĕrāta īnsānĭă bēllī,

īră sŭpēr: māgnō vĕlŭtī cūm flāmmă sŏnōrĕ

vīrgĕă sūggĕrĭtūr cōstīs ūndāntĭs ăhēnī

ēxsūltāntque aēstū lătĭcēs, fŭrĭt īntŭs ăquaē vīs,

fūmĭdŭs ātque āltē spūmīs ēxūbĕrăt āmnīs,465

nēc iām sē căpĭt ūndă, vŏlāt văpŏr ātĕr ăd aūrās.

Ērgo ĭtĕr ād rēgēm pōllūtā pācĕ Lătīnūm

īndīcīt prīmīs iŭvĕnum ēt iŭbĕt ārmă părārī,

tūtāri Ītălĭām, dētrūdĕrĕ fīnĭbŭs hōstēm:

sē sătĭs āmbōbūs Teūcrīsquĕ vĕnīrĕ Lătīnīsque.470

Haēc ŭbĭ dīctă dĕdīt dīvōsque īn vōtă vŏcāvīt,

cērtātīm sēsē Rŭtŭli ēxhōrtāntŭr ĭn ārmă;

hūnc dĕcŭs ēgrĕgĭūm fōrmaē mŏvĕt ātquĕ iŭvēntaē,

hūnc ătăvī rēgēs, hūnc clārīs dēxtĕră fāctīs.

Dūm Tūrnūs Rŭtŭlōs ănĭmīs aūdācĭbŭs īnplēt,475

Ālēcto īn Teūcrōs Stўgĭīs sē cōncĭtăt ālīs.

Ārtĕ nŏvā spĕcŭlātă lŏcūm, quō lītŏrĕ pūlchēr

īnsĭdĭīs cūrsūquĕ fĕrās ăgĭtābăt Ĭūlūs,

hīc sŭbĭtām cănĭbūs răbĭēm Cōcŷtĭă vīrgŏ

ōbĭcĭt ēt nōtō nārīs cōntīngĭt ŏdōrĕ,480

ūt cērvum ārdēntēs ăgĕrēnt; quaē prīmă mălōrūm

caūsă fŭīt bēllōque ănĭmōs āccēndĭt ăgrēstīs.

Cērvŭs ĕrāt fōrmā praēstānti ēt cōrnĭbŭs īngēns,

Tŷrrhīdaē pŭĕrī quēm mātrĭs ăb ūbĕrĕ rāptūm

nūtrībānt Tŷrrhūsquĕ pătēr, cuī rēgĭă pārēnt485

ārmēnta ēt āltē cūstōdĭă crēdĭtă cāmpī.

Ādsuētum īmpĕrĭīs sŏrŏr ōmnī Sīlvĭă cūrā

mōllĭbŭs īntēxēns ōrnābāt cōrnŭă sērtīs

pēctēbātquĕ fĕrūm pūrōque īn fōntĕ lăvābāt.

Īllĕ, mănūm pătĭēns mēnaēque ādsuētŭs ĕrīlī,490

ērrābāt sīlvīs rūrsūsque ād līmĭnă nōtă

īpsĕ dŏmūm sērā quāmvīs sē nōctĕ fĕrēbāt.

Hūnc prŏcŭl ērrāntēm răbĭdaē vēnāntĭs Ĭūlī

cōmmōvērĕ cănēs, flŭvĭō cūm fōrtĕ sĕcūndō

dēflŭĕrēt rīpāque aēstūs vĭrĭdāntĕ lĕvārēt.495

Īpse ĕtĭam, ēxĭmĭaē laūdīs sūccēnsŭs ămōrĕ,

Āscănĭūs cūrvō dīrēxīt spīcŭlă cōrnū;

nēc dēxtrae ērrāntī dĕŭs āfŭĭt, āctăquĕ mūltō

pērque ŭtĕrūm sŏnĭtū pērque īlĭă vēnĭt hărūndŏ.

Saūcĭŭs āt quădrŭpēs nōta īntēr tēctă rĕfūgīt500

sūccēssītquĕ gĕmēns stăbŭlīs quēstūquĕ crŭēntūs

ātque īnplōrāntī sĭmĭlī tēctum ōmnĕ rĕplēbāt.

Sīlvĭă prīmă sŏrōr, pālmīs pērcūssă lăcērtōs,

aūxĭlĭūm vŏcăt ēt dūrōs cōnclāmăt ăgrēstīs.

Ōllī - pēstĭs ĕnīm tăcĭtīs lătĕt āspĕră sīlvīs -505

īnprōvīsi ādsūnt, hīc tōrre ārmātŭs ŏbūstō,

stīpĭtĭs hīc grăvĭdī nōdīs; quōd cuīquĕ rĕpērtūm

rīmāntī, tēlum īră făcīt. Vŏcăt āgmĭnă Tŷrrhūs,

quādrĭfĭdām quērcūm cŭnĕīs ūt fōrtĕ cŏāctīs

scīndēbāt, rāptā spīrāns īnmānĕ sĕcūrī.510

Āt saēva ē spĭcŭlīs tēmpūs dĕă nānctă nŏcēndī,

ārdŭă tēctă pĕtīt stăbŭli ēt dē cūlmĭnĕ sūmmō

pāstōrālĕ cănīt sīgnūm cōrnūquĕ rĕcūrvō

Tārtărĕam īntēndīt vōcēm, quā prōtĭnŭs ōmnĕ

cōntrĕmŭīt nĕmŭs ēt sīlvae īnsōnvērĕ prŏfūndaē;515

aūdĭĭt ēt Trĭvĭaē lōngē lăcŭs, aūdĭĭt āmnīs

sūlpŭrĕā Nār ālbŭs ăquā fōntēsquĕ Vĕlīnī,

ēt trĕpĭdaē mātrēs prēssēre ād pēctŏră nātōs.

Tūm vēro ād vōcēm cĕlĕrēs, quā būcĭnă sīgnūm

dīră dĕdīt, rāptīs cōncūrrūnt ūndĭquĕ tēlīs520

īndŏmĭti āgrĭcŏlaē; nēc nōn ēt Trōĭă pūbēs

Āscănĭo aūxĭlĭūm cāstrīs ēffūndĭt ăpērtīs.

Dērēxēre ăcĭēs. Nōn iām cērtāmĭne ăgrēstī,

stīpĭtĭbūs dūrīs ăgĭtūr sŭdĭbūsvĕ praĕūstīs,

sēd fērro āncĭpĭtī dēcērnūnt ātrăquĕ lātē525

hōrrēscīt strīctīs sĕgĕs ēnsĭbŭs aērăquĕ fūlgēnt

sōlĕ lăcēssīta ēt lūcēm sūb nūbĭlă iāctānt:

flūctŭs ŭtī prīmō coēpīt cum ālbēscĕrĕ vēntō,

paūlātīm sēsē tōllīt măre ĕt āltĭŭs ūndās

ērĭgĭt, īnde īmō cōnsūrgĭt ăd aēthĕră fūndō.530

Hīc iŭvĕnīs prīmam ānte ăcĭēm strīdēntĕ săgīttā,

nātōrūm Tŷrrhī fŭĕrāt quī māxĭmŭs Ālmō

stērnĭtŭr; haēsĭt ĕnīm sūb gūttŭrĕ vōlnŭs ĕt ūdaē

vōcĭs ĭtēr tĕnŭēmque īnclūsīt sānguĭnĕ vītām.

Cōrpŏră mūltă vĭrūm cīrcā sĕnĭōrquĕ Gălaēsūs,535

dūm pācī mĕdĭūm se ōffērt, iūstīssĭmŭs ūnūs

quī fŭĭt Aūsŏnĭīsque ōlīm dītīssĭmŭs ārvīs:

quīnquĕ grĕgēs īllī bālāntūm, quīnă rĕdībānt

ārmēnta ēt tērrām cēntūm vērtēbăt ărātrīs.

Ātque ĕă pēr cāmpōs aēquō dūm Mārtĕ gĕrūntūr,540

prōmīssī dĕă fāctă pŏtēns, ŭbĭ sānguĭnĕ bēllūm

īnbŭĭt ēt prīmaē cōmmīsīt fūnĕră pūgnaē,

dēsĕrĭt Hēspĕrĭam ēt caēlī †cōnvēxă pĕr aūrās†

Iūnōnēm vīctrīx āffātūr vōcĕ sŭpērbā:

"Ēn prōfēctă tĭbī bēllō dīscōrdĭă trīstī:545

dīc ĭn ămīcĭtĭām cŏĕānt ēt foēdĕră iūngānt.

Quāndŏquĭdem Aūsŏnĭō rēspērsī sānguĭnĕ Teūcrōs,

hōc ĕtĭam hīs āddām, tŭă sī mĭhĭ cērtă vŏlūntās:

fīnĭtĭmās īn bēllă fĕrām rūmōrĭbŭs ūrbēs

āccēndāmque ănĭmōs īnsānī Mārtĭs ămōrĕ,550

ūndĭque ŭt aūxĭlĭō vĕnĭānt; spārgam ārmă pĕr āgrōs."

Tūm cōntrā Iŭnŏ : "Tērrōrum ēt fraūdĭs ăbūnde ēst;

stānt bēllī caūsaē, pūgnātūr cōmmĭnŭs ārmīs,

quaē fōrs prīmă dĕdīt sānguīs nŏvŭs īnbŭĭt ārmă.

Tālĭă cōniŭgĭa ēt tālīs cĕlĕbrēnt hўmĕnaēōs555

ēgrĕgĭūm Vĕnĕrīs gĕnŭs ēt rēx īpsĕ Lătīnūs.

Tē sŭpĕr aēthĕrĭās ērrārĕ lĭcēntĭŭs aūrās

haūd pătĕr īllĕ vĕlīt, sūmmī rēgnātŏr Ŏlŷmpī:

cēdĕ lŏcīs. Ĕgŏ, sī quă sŭpēr fōrtūnă lăbōrum ēst,

īpsă rĕgām." Tālīs dĕdĕrāt Sātūrnĭă vōcēs.560

Illa autem attollit stridentis anguibus alas

Cōcŷtīquĕ pĕtīt sēdēm, sŭpĕra ārdŭă līnquēns.

Ēst lŏcŭs Ītălĭaē mĕdĭō sūb mōntĭbŭs āltīs,

nōbĭlĭs ēt fāmā mūltīs mĕmŏrātŭs ĭn ōrīs,

Āmpsānctī vāllēs: dēnsīs hūnc frōndĭbŭs ātrūm565

ūrgĕt ŭtrīmquĕ lătūs nĕmŏrīs, mĕdĭōquĕ frăgōsūs

dāt sŏnĭtūm sāxīs ēt tōrtō vērtĭcĕ tōrrēns.

Hīc spĕcŭs hōrrēndum ēt saēvī spīrācŭlă Dītīs

mōnstrāntūr, rūptōque īngēns Ăchĕrōntĕ vŏrāgŏ

pēstĭfĕrās ăpĕrīt faūcēs, quīs cōndĭta Ĕrīnŷs,570

īnvīsūm nūmēn, tērrās caēlūmquĕ lĕvābāt.

Nēc mĭnŭs īntĕrĕa ēxtrēmām Sātūrnĭă bēllō

īnpōnīt rēgīnă mănūm. Rŭĭt ōmnĭs ĭn ūrbēm

pāstōrum ēx ăcĭē nŭmĕrūs caēsōsquĕ rĕpōrtānt

Ālmōnēm pŭĕrūm foēdātīque ōră Gălaēsī575

īnplōrāntquĕ dĕōs ōbtēstāntūrquĕ Lătīnūm.

Tūrnŭs ădēst mĕdĭōque īn crīmĭnĕ caēdĭs ĕt īgnīs

tērrōrem īngĕmĭnāt: Teūcrōs īn rēgnă vŏcārī,

stīrpem ādmīscērī Phrўgĭām, sē līmĭnĕ pēllī.

Tūm quōrum āttŏnĭtaē Bācchō nĕmŏra āvĭă mātrēs580

īnsūltānt thĭăsīs - nĕque ĕnīm lĕvĕ nōmĕn Ămātaē -

ūndĭquĕ cōllēctī cŏĕūnt Mārtēmquĕ fătīgānt.

Īlĭcĕt īnfāndūm cūnctī cōntra ōmnĭă bēllūm,

cōntrā fātă dĕūm pērvērsō nūmĭnĕ pōscūnt.

Cērtātīm rēgīs cīrcūmstānt tēctă Lătīnī.585

Īllĕ vĕlūt pĕlăgī rūpēs īnmōtă rĕsīstīt,

ūt pĕlăgī rūpēs māgnō vĕnĭēntĕ frăgōrĕ,

quaē sēsē mūltīs cīrcūm lātrāntĭbŭs ūndīs

mōlĕ tĕnēt; scŏpŭlī nēquīquam ēt spūmĕă cīrcūm

sāxă frĕmūnt lătĕrīque īnlīsă rĕfūndĭtŭr ālgă.590

Vērum ŭbĭ nūllă dătūr caēcum ēxsŭpĕrārĕ pŏtēstās

cōnsĭlĭum ēt saēvaē nūtū Iūnōnĭs ĕūnt rēs,

mūltă dĕōs aūrāsquĕ pătēr tēstātŭs ĭnānēs:

"Frāngĭmŭr heū fātīs" īnquīt "fĕrĭmūrquĕ prŏcēllā.

Īpse hās sācrĭlĕgō pēndētīs sānguĭnĕ poēnās,595

ō mĭsĕrī. Tē, Tūrnĕ, nĕfās tē trīstĕ mănēbīt

sūpplĭcĭūm, vōtīsquĕ dĕōs vĕnĕrābĕrĕ sērīs.

Nām mĭhĭ pārtă quĭēs, ōmnīsque īn līmĭnĕ pōrtūs:

fūnĕrĕ fēlīcī spŏlĭōr." Nēc plūră lŏcūtūs

saēpsīt sē tēctīs rērūmquĕ rĕlīquĭt hăbēnās.600

Mōs ĕrăt Hēspĕrĭo īn Lătĭō, quēm prōtĭnŭs ūrbēs

Ālbānaē cŏlŭērĕ săcrūm, nūnc māxĭmă rērūm

Rōmă cŏlīt, cūm prīmă mŏvēnt īn proēlĭă Mārtēm,

sīvĕ Gĕtīs īnfērrĕ mănū lăcrĭmābĭlĕ bēllūm

Hŷrcānīsve Ărăbīsvĕ părānt seū tēndĕre ăd Īndōs605

Aūrōrāmquĕ sĕquī Pārthōsquĕ rĕpōscĕrĕ sīgnă.

Sūnt gĕmĭnaē Bēllī pōrtaē - sīc nōmĭnĕ dīcūnt -

rēlĭgĭōnĕ săcrae ēt saēvī fōrmīdĭnĕ Mārtīs:

cēntum aēreī claūdūnt vēctēs aētērnăquĕ fērrī

rōbŏră, nēc cūstōs ābsīstīt līmĭnĕ Iānūs:610

hās ŭbĭ cērtă sĕdēt pătrĭbūs sēntēntĭă pūgnaē,

īpsĕ quĭrīnālī trăbĕā cīnctūquĕ Găbīnō

īnsīgnīs rĕsĕrāt strīdēntĭă līmĭnă cōnsūl,

īpsĕ vŏcāt pūgnās, sĕquĭtūr tūm cētĕră pūbēs,

aērĕăque ādsēnsū cōnspīrānt cōrnŭă raūcō.615

Hōc ēt tum Aēnĕădīs īndīcĕrĕ bēllă Lătīnūs

mōrĕ iŭbēbātūr trīstīsquĕ rĕclūdĕrĕ pōrtās.

Ābstĭnŭīt tāctū pătĕr āvērsūsquĕ rĕfūgīt

foēdă mĭnīstĕrĭa ēt caēcīs sē cōndĭdĭt ūmbrīs.

Tūm rēgīnă dĕūm caēlō dēlāpsă mŏrāntīs620

īnpŭlĭt īpsă mănū pōrtās, ēt cārdĭnĕ vērsō

bēllī fērrātōs rūpīt Sātūrnĭă pōstēs.

Ārdĕt ĭnēxcīta Aūsŏnĭa ātque īnmōbĭlĭs āntĕ;

pārs pĕdĕs īrĕ părāt cāmpīs, pārs ārdŭŭs āltīs

pūlvĕrŭlēntŭs ĕquīs fŭrĭt; ōmnēs ārmă rĕquīrūnt.625

Pārs lēvīs clĭpĕōs ēt spīcŭlă lūcĭdă tērgēnt

ārvīnā pīnguī sŭbĭgūntque īn cōtĕ sĕcūrēs;

sīgnăquĕ fērrĕ iŭvāt sŏnĭtūsque aūdīrĕ tŭbārūm.

Quīnque ădĕō māgnaē pŏsĭtīs īncūdĭbŭs ūrbēs

tēlă nŏvānt, Ātīnă pŏtēns Tībūrquĕ sŭpērbūm,630

Ārdĕă Crūstŭmĕrīque ēt tūrrĭgĕraē | Āntēmnaē.

Tēgmĭnă tūtă căvānt căpĭtūm flēctūntquĕ sălīgnās

ūmbōnūm crātīs; ălĭī thōrācăs ăhēnōs

aūt lēvīs ŏcrĕās lēntō dūcūnt ārgēntō;

vōmĕrĭs hūc ēt fālcĭs hŏnōs, hūc ōmnĭs ărātrī635

cēssĭt ămōr; rĕcŏquūnt pătrĭōs fōrnācĭbŭs ēnsēs.

Clāssĭcă iāmquĕ sŏnānt; īt bēllō tēssĕră sīgnūm.

Hīc gălĕām tēctīs trĕpĭdūs răpĭt, īllĕ trĕmēntīs

ād iŭgă cōgĭt ĕquōs clīpeūmque aūrōquĕ trĭlīcēm

lōrīcam īndŭĭtūr fīdōque āccīngĭtŭr ēnsĕ.640

Pāndĭtĕ nūnc Hĕlĭcōnă, dĕaē, cāntūsquĕ mŏvētĕ,

quī bēllo ēxcītī rēgēs, quaē quēmquĕ sĕcūtaē,

cōmplērīnt cāmpōs ăcĭēs, quĭbŭs Ītălă iām tūm

flōrvērīt tērra ālmă vĭrīs, quĭbŭs ārsĕrĭt ārmīs.

Ēt mĕmĭnīstĭs ĕnīm, dīvae, ēt mĕmŏrārĕ pŏtēstīs:645

ād nōs vīx tĕnŭīs fāmaē pērlābĭtŭr aūră.

Prīmŭs ĭnīt bēllūm Tŷrrhēnīs āspĕr ăb ōrīs

cōntēmptōr dīvōm Mēzēntĭŭs āgmĭnăque ārmāt.

Fīlĭŭs huīc iūxtā Laūsūs, quō pūlchrĭŏr āltēr

nōn fŭĭt ēxcēptō Laūrēntīs cōrpŏrĕ Tūrnī,650

Laūsŭs, ĕquōm dŏmĭtōr dēbēllātōrquĕ fĕrārūm,

dūcĭt Ăgŷllīnā nēquīquam ēx ūrbĕ sĕcūtōs

mīllĕ vĭrōs, dīgnūs pătrĭīs quī laētĭŏr ēssēt

īmpĕrĭīs ēt cuī pătĕr haūd Mēzēntĭŭs ēssēt.

Pōst hōs īnsīgnēm pālmā pēr grāmĭnă cūrrūm655

vīctōrēsque ōstēntăt ĕquōs sătŭs Hērcŭlĕ pūlchrō,

pūlchĕr Ăvēntīnūs, clĭpĕōque īnsīgnĕ pătērnūm

cēntum ānguēs cīnctāmquĕ gĕrīt sērpēntĭbŭs hŷdrām;

cōllĭs Ăvēntīnī sīlvā quēm Rhēă săcērdōs

fūrtīvōm pārtū sūb lūmĭnĭs ēdĭdĭt ōrās,660

mīxtă dĕō mŭlĭēr, pōstquām Laūrēntĭă vīctōr

Gēryōne ēxstīnctō Tīrŷnthĭŭs āttĭgĭt ārvă

Tŷrrhēnōquĕ bŏvēs īn flūmĭnĕ lāvĭt Hĭbērās.

Pīlă mănū saēvōsquĕ gĕrūnt īn bēllă dŏlōnēs

ēt tĕrĕtī pūgnānt mūcrōnĕ vĕrūquĕ Săbēllō.665

Īpsĕ pĕdēs, tĕgŭmēn tōrquēns īnmānĕ lĕōnīs,

tērrĭbĭli īnpēxūm saētā cūm dēntĭbŭs ālbīs

īndūtūs căpĭtī, sīc rēgĭă tēctă sŭbībāt,

hōrrĭdŭs Hērcŭlĕōque ŭmĕrōs īnnēxŭs ămīctū.

Tūm gĕmĭnī frātrēs Tībūrtĭă moēnĭă līnquūnt,670

frātrīs Tībūrtī dīctām cōgnōmĭnĕ gēntēm,

Cātīllūsque ācērquĕ Cŏrās, Ārgīvă iŭvēntūs,

ēt prīmam ānte ăcĭēm dēnsa īntēr tēlă fĕrūntūr:

ceū dŭŏ nūbĭgĕnaē cūm vērtĭcĕ mōntĭs ăb āltō

dēscēndūnt cēntaūri, Hŏmŏlēn Ōthrŷnquĕ nĭvālēm675

līnquēntēs cūrsū răpĭdō; dăt ĕūntĭbŭs īngēns

sīlvă lŏcum ēt māgnō cēdūnt vīrgūltă frăgōrĕ.

Nēc Praēnēstīnaē fūndātōr dēfŭĭt ūrbīs,

Vōlcānō gĕnĭtūm pĕcŏra īntĕr ăgrēstĭă rēgēm

īnvēntūmquĕ fŏcīs ōmnīs quēm crēdĭdĭt aētās,680

Caēcŭlŭs. Hūnc lātē lĕgĭō cŏmĭtātŭr ăgrēstīs:

quīque āltūm Praēnēstĕ vĭrī quīque ārvă Găbīnaē

Iūnōnīs gĕlĭdūmque Ănĭēnem ēt rōscĭdă rīvīs

Hērnĭcă sāxă cŏlūnt, quōs dīvĕs Ănāgnĭă pāscīt,

quōs Ămăsēnĕ pătēr. Nōn īllīs ōmnĭbŭs ārmă,685

nēc clĭpĕī cūrrūsvĕ sŏnānt: pārs māxĭmă glāndēs

līvēntīs plūmbī spārgīt, pārs spīcŭlă gēstāt

bīnă mănū, fūlvōsquĕ lŭpī dē pēllĕ gălērōs

tēgmĕn hăbēnt căpĭtī, vēstīgĭă nūdă sĭnīstrī

īnstĭtŭērĕ pĕdīs, crūdūs tĕgĭt āltĕră pērŏ.690

Āt Mēssāpŭs ĕquōm dŏmĭtōr, Nēptūnĭă prōlēs,

quēm nĕquĕ fās īgnī cuīquām nēc stērnĕrĕ fērrō,

iām prīdēm rĕsĭdēs pŏpŭlōs dĕsŭētăquĕ bēllō

āgmĭna ĭn ārmă vŏcāt sŭbĭtō fērrūmquĕ rĕtrāctāt.

Hī Fēscēnnīnās ăcĭēs aēquōsquĕ Fălīscōs,695

hī Sōrāctĭs hăbēnt ārcēs Lāvīnĭăque ārvă

ēt Cĭmĭnī cūm mōntĕ lăcūm lūcōsquĕ Căpēnōs.

Ībānt aēquātī nŭmĕrō rēgēmquĕ cănēbānt,

ceū quōndām nĭvĕī lĭquĭda īntēr nūbĭlă cŷcnī,

cūm sēse ē pāstū rĕfĕrūnt ēt lōngă cănōrōs700

dānt pēr cōllă mŏdōs, sŏnăt āmnĭs ĕt Āsĭă lōngē

pūlsă pălūs.

Nēc quīsquam aērātās ăcĭēs ēx āgmĭnĕ tāntō

mīscērī pŭtĕt, āĕrĭām sēd gūrgĭte ăb āltō

ūrgērī vŏlŭcrūm raūcārum ād lītŏră nūbēm.705

Ēccĕ Săbīnōrūm prīscō dē sānguĭnĕ māgnūm

āgmĕn ăgēns, Claūsūs māgnīque īpse āgmĭnĭs īnstār.

Claūdĭă nūnc ā quō dīffūndĭtŭr ēt trĭbŭs ēt gēns

pēr Lătĭūm, pōstquam īn pārtēm dătă Rōmă Săbīnīs.

Ūna īngēns Ămĭtērnă cŏhōrs prīscīquĕ Quĭrītēs,710

Ērētī mănŭs ōmnĭs ŏlīvĭfĕraēquĕ Mŭtūscaē;

quī Nōmēntum ūrbēm, quī rōsĕă rūră Vĕlīnī,

quī Tĕtrĭcae hōrrēntīs rūpēs mōntēmquĕ Sĕvērūm

Cāspĕrĭāmquĕ cŏlūnt Fŏrŭlōsque ēt flūmĕn Hĭmēllaē

quī Tĭbĕrīm Făbărīmquĕ bĭbūnt, quōs frīgĭdă mīsīt715

Nūrsĭa ĕt Hōrtīnaē clāssēs pŏpŭlīquĕ Lătīnī,

quōsquĕ sĕcāns īnfaūstum īntērlŭĭt Āllĭă nōmēn:

quām mūltī Lĭbўcō vōlvūntūr mārmŏrĕ flūctūs,

saēvŭs ŭbi Ōrīōn hībērnīs cōndĭtŭr ūndīs;

vēl cūm sōlĕ nŏvō dēnsaē tōrrēntŭr ărīstaē720

aūt Hērmī cāmpo aūt Lўcĭaē flāvēntĭbŭs ārvīs.

Scūtă sŏnānt pūlsūquĕ pĕdūm cōntērrĭtă tēllūs.

Hīnc Ăgămēmnŏnĭūs Trōiānī nōmĭnĭs hōstīs

cūrrū iūngĭt Hălaēsŭs ĕquōs Tūrnōquĕ fĕrōcīs

mīllĕ răpīt pŏpŭlōs, vērtūnt fēlīcĭă Bācchō725

Māssĭcă quī rāstrīs ēt quōs dē cōllĭbŭs āltīs

Aūrūncī mīsērĕ pătrēs, Sĭdĭcīnăquĕ iūxtā

aēquŏră quīnquĕ Călēs līnquūnt, āmnīsquĕ vădōsī

āccŏlă Vōltūrnī, părĭtērquĕ Sătīcŭlŭs āspēr

Ōscōrūmquĕ mănūs. Tĕrĕtēs sūnt āclўdĕs īllīs730

tēlă, sĕd haēc lēntō mōs ēst āptārĕ flăgēllō;

laēvās cētră tĕgīt, fālcātī cōmmĭnŭs ēnsēs.

Nēc tū cārmĭnĭbūs nōstrīs īndīctŭs ăbībīs

Oēbălĕ, quēm gĕnĕrāssĕ Tĕlōn Sēbēthĭdĕ nŷmphā

fērtūr, Tēlĕbŏūm Căprĕās cūm rēgnă tĕnērēt,735

iām sĕnĭōr; pătrĭīs sēd nōn ēt fīlĭŭs ārvīs

cōntēntūs, lātē iām tūm dĭcĭōnĕ tĕnēbāt

Sārrāstīs pŏpŭlōs ēt quaē rĭgăt aēquŏră Sārnūs

quīquĕ Rŭfrās Bătŭlūmquĕ tĕnēnt ātque ārvă Cĕlēmnaē

ēt quōs mālĭfĕraē dēspēctānt moēnĭa Ăbēllaē,740

Teūtŏnĭcō rītū sŏlĭtī tōrquērĕ cătēiās,

tēgmĭnă quīs căpĭtūm rāptūs dē sūbĕrĕ cōrtēx,

aērātaēquĕ mĭcānt pēltaē, mĭcăt aērĕŭs ēnsīs.

Ēt tē mōntōsaē mīsēre īn proēlĭă Nērsaē

Ūfēns, īnsīgnēm fāma ēt fēlīcĭbŭs ārmīs;745

hōrrĭdă praēcĭpŭē cuī gēns ādsuētăquĕ mūltō

vēnātū nĕmŏrūm, dūrīs Aēquīcŭlă glaēbīs.

Ārmātī tērram ēxērcēnt, sēmpērquĕ rĕcēntīs

cōnvēctārĕ iŭvāt praēdās ēt vīvĕrĕ rāptō.

Quīn ēt Mārrŭvĭā vēntī dē gēntĕ săcērdōs,750

frōndĕ sŭpēr gălĕam ēt fēlīcī cōmptŭs ŏlīvā,

Ārchīppī rēgīs mīssū fōrtīssĭmŭs Ūmbrō,

vīpĕrĕō gĕnĕri ēt grăvĭtēr spīrāntĭbŭs hŷdrīs

spārgĕrĕ quī sōmnōs cāntūquĕ mănūquĕ sŏlēbāt

mūlcēbātque īrās ēt mōrsūs ārtĕ lĕvābāt.755

Sēd nōn Dārdănĭaē mĕdĭcārī cūspĭdĭs īctūm

ēvālvīt, nēque eūm iūvēre īn vōlnĕră cāntūs

sōmnĭfĕri ēt Mārsīs quaēsītaē mōntĭbŭs hērbaē.

Tē nĕmŭs Āngĭtĭaē, vĭtrĕā tē Fūcĭnŭs ūndā,

tē lĭquĭdī flēvērĕ lăcūs.760

Ībăt ĕt Hīppŏlўtī prōlēs pūlchērrĭmă bēllō,

Vīrbĭŭs, īnsīgnēm quēm mātĕr Ărīcĭă mīsīt,

ēdūctum Ēgĕrĭaē lūcīs ūmēntĭă cīrcūm

lītŏră, pīnguĭs ŭbi ēt plācābĭlĭs āră Dĭānaē.

Nāmquĕ fĕrūnt fāma Hīppŏlўtūm, pōstquam ārtĕ nŏvērcaē765

ōccĭdĕrīt pătrĭāsque ēxplērīt sānguĭnĕ poēnās

tūrbātīs dīstrāctŭs ĕquīs, ād sīdĕră rūrsūs

aēthĕrĭa ēt sŭpĕrās caēlī vēnīssĕ sŭb aūrās,

Paēŏnĭīs rĕvŏcātum hērbīs ĕt ămōrĕ Dĭānaē.

Tūm pătĕr ārmĭpŏtēns, ălĭquem īndīgnātŭs ăb ūmbrīs770

mōrtālem īnfērnīs ād lūmĭnă sūrgĕrĕ vītaē,

īpsĕ rĕpērtōrēm mĕdĭcīnaē tālĭs ĕt ārtīs

fūlmĭnĕ Phoēbĭgĕnām Stўgĭās dētrūsĭt ăd ūndās.

Āt Trĭvĭa Hīppŏlўtūm sēcrētīs ālmă rĕcōndīt

sēdĭbŭs ēt nŷmphae Ēgĕrĭaē nĕmŏrīquĕ rĕlēgāt,775

sōlŭs ŭbi īn sīlvīs Ĭtălīs īgnōbĭlĭs aēvōm

ēxĭgĕrēt vērsōque ŭbĭ nōmĭnĕ Vīrbĭŭs ēssēt.

Ūnde ĕtĭām tēmplō Trĭvĭaē lūcīsquĕ săcrātīs

cōrnĭpĕdēs ārcēntŭr ĕquī, quōd lītŏrĕ cūrrūm

ēt iŭvĕnēm mōnstrīs păvĭdi ēffūdērĕ mărīnīs.780

Fīlĭŭs ārdēntīs haūd sētĭŭs aēquŏrĕ cāmpī

ēxērcēbăt ĕquōs cūrrūque īn bēllă rŭēbāt.

Īpse īntēr prīmōs praēstāntī cōrpŏrĕ Tūrnūs

vērtĭtŭr ārmă tĕnēns ēt tōtō vērtĭcĕ sūpra ēst.

Cuī trĭplĭcī crīnītă iŭbā gălĕa āltă Chĭmaērām785

sūstĭnĕt, Aētnaēōs ēfflāntēm faūcĭbŭs īgnīs:

tūm măgĭs īllă frĕmēns ēt trīstĭbŭs ēffĕră flāmmīs,

quām măgĭs ēffūsō crūdēscūnt sānguĭnĕ pūgnaē.

Āt lēvēm clĭpĕūm sūblātīs cōrnĭbŭs Īō

aūro īnsīgnībāt, iām saētīs ōbsĭtă, iām bōs,790

ārgūmēntum īngēns, ēt cūstōs vīrgĭnĭs Ārgūs,

caēlātāque āmnēm fūndēns pătĕr Īnăchŭs ūrnā.

Īnsĕquĭtūr nīmbūs pĕdĭtūm clĭpĕātăquĕ tōtīs

āgmĭnă dēnsēntūr cāmpīs, Ārgīvăquĕ pūbēs

Aūrūncaēquĕ mănūs, Rŭtŭlī vĕtĕrēsquĕ Sĭcānī795

ēt Sācrānae ăcĭēs ēt pīctī scūtă Lăbīcī;

quī sāltūs, Tĭbĕrīnĕ, tŭōs sācrūmquĕ Nŭmīcī

lītŭs ărānt Rŭtŭlōsque ēxērcēnt vōmĕrĕ cōllēs

Cīrcaēūmquĕ iŭgūm, quīs Iūppĭtĕr Ānxŭrŭs ārvīs

praēsĭdĕt ēt vĭrĭdī gaūdēns Fērōnĭă lūcō;800

quā Sătŭraē iăcĕt ātră pălūs gĕlĭdūsquĕ pĕr īmās

quaērĭt ĭtēr vāllīs ātque īn mărĕ cōndĭtŭr Ūfēns.

Hōs sūpēr ādvēnīt Vōlscā dē gēntĕ Cămīllă,

āgmĕn ăgēns ĕquĭtum ēt flōrēntīs aērĕ cătērvās,

bēllātrīx, nōn īllă cŏlō călăthīsvĕ Mĭnērvaē805

fēmĭnĕās ādsuētă mănūs, sēd proēlĭă vīrgŏ

dūră pătī cūrsūquĕ pĕdūm praēvērtĕrĕ vēntōs.

Īllă vĕl īntāctaē sĕgĕtīs pēr sūmmă vŏlārēt

grāmĭnă nēc tĕnĕrās cūrsū laēsīssĕt ărīstās,

vēl mărĕ pēr mĕdĭūm flūctū sūspēnsă tŭmēntī810

fērrĕt ĭtēr, cĕlĕrīs nēc tīnguĕrĕt aēquŏrĕ plāntās.

Īllam ōmnīs tēctīs āgrīsque ēffūsă iŭvēntūs

tūrbăquĕ mīrātūr mātrum ēt prōspēctăt ĕūntēm,

āttŏnĭtīs ĭnhĭāns ănĭmīs, ūt rēgĭŭs ōstrō

vēlĕt hŏnōs lēvīs ŭmĕrōs, ūt fībŭlă crīnēm815

aūro īntērnēctāt, Lўcĭam ūt gĕrăt īpsă phărētrām

ēt pāstōrālēm praēfīxā cūspĭdĕ mŷrtūm.