T. MACCI PLAUTI - MOSTELLARIA


2

ARGVMENTVM

Manu misit emptos suos amores Philolaches

Omnemque absente rem suo absumit patre.

Senem ut revenit ludificatur Tranio:

Terrifica monstra dicit fieri in aedibus

5Et inde pridem emigratum. Intervenit

Lucripeta faenus faenerator postulans

Ludosque rursum fit senex; nam mutuom

Acceptum dicit pignus emptis aedibus.

Requirit quae sint: ait vicini proxumi.

10Inspectat illas. Post se derisum dolet,

Ab sui sodale gnati exoratur tamen.

PERSONAE:

TRANIO SERVVS

GRVMIO SERVVS

PHILOLACHES ADVLESCENS

PHILEMATIVM MERETRIX

SCAPHA ANCILLA

CALLIDAMATES ADVLESCENS

DELPHIVM MERETRIX

THEOPROPIDES SENEX

MISARGYRIDES DANISTA

SIMO SENEX

PHANISCVS SERVVS

PINACIVM SERVVS

SPHAERIO SERVVS

LORARII

SCAENA ATHENIS

ACTVS I

GRVMIO TRANIO

GR. Exi e culina sis foras, mastigia,

qui mi inter patinas exhibes argutias.

Egredere, erilis permities, ex aedibus.

Ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.

5exi, exi, inquam, nidoricupi, nam quid lates?

TR. Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?

An ruri censes te esse? Apscede ab aedibus.

Abi rus, abi dierecte, apscede ab ianua.

10Em, hoccine volebas? GR. Perii! Qur me verberas?

TR. Quia vivis. GR. Patiar. Sine modo adveniat senex

Sine modo venire salvom quem apsentem comes.

TR. Nec veri simile loquere nec verum, frutex,

comesse quemquam ut quisquam apsentem possiet.

15GR. Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,

rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio,

quod te in pistrinum scis actutum tradier.

Cis hercle paucas tempestates, Tranio,

augebis ruri numerum, genu'ferratile.

20nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,

corrumpe * * erilem adulescentem optumum;

dies noctesque bibite, pergraecaminei,

amicas emite, liberate: pascite

parasitos: opsonate pollucibiliter.

25Haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?

Hocine modo hic rem curatam offendet suam?

Hoccine boni esse officium servi existumas

ut eri sui corrumpat et rem et filium?

nam ego illum corruptum duco quom his factis studet

30quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica

antehac est habitus parcus nec magi' continens,

is nunc in aliam partem palmam possidet.

Virtute id factum tua et magisterio tuo.

TR. Quid tibi, malum, med aut quid ego agam curatiost?

35an ruri, quaeso, non sunt quos cures boves?

lubet potare, amare, scorta ducere.

mei tergi facio haec, non tui fiducia.

GR. Quam confidenter loquitur! TR. At te Iuppiter

dique omnes perdant! fu! obolvisti alium

40germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,

canem, capram commixtam. GR. Quid vis fieri?

non omnes possunt olere unguenta exotica,

si tu oles, neque superiores accumbere

45neque tam facetis quam tu vivis victibus.

Tu tibi istos habeas turtures, piscis, avis,

sine me aliato fungi fortunas meas.

Tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.

50Meum bonum me, te tuom maneat malum.

TR. Quasi invidere mihi hoc videre, Grumio,

quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:

decet med amare et te bubulcitarier,

me victitare pulchre, te miseris modis.

55GR. O carnuficium cribrum, quod credo fore,

ita te forabunt patibulatum per vias

stimulis, * * si huc reveniat senex.

TR. Qui scis an tibi istuc eveniat priu' quam mihi?

GR. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.

60TR. Orationis operam compendi face,

nisi te mala re magna mactari cupis.

GR. Ervom daturin estis bubus quod feram?

Date aes inhonestis: agite, porro pergite

quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,

65este, ecfercite vos, saginam caedite.

TR. tace atque abi rus. Ego ire in Piraeum volo,

in vesperum parare piscatum mihi.

Ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.

Quid est quod tu me nunc optuere, furcifer?

70GR. Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.

TR. Dum interea sic sit, istuc 'actutum' sino.

GR. Ita est. Sed unum hoc scito, nimio celerius

venire quod obest quam illuc quod cupide petas.

TR. Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.

75Ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram. -

GR. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?

Pro di inmortales, opsecro vostram fidem!

Facite huc ut redeat noster quam primum senex,

triennium qui iam hinc abest, priu' quam omnia

80periere, et aedes et ager; qui nisi huc redit,

paucorum mensum sunt relictae reliquiae.

Nunc rus abibo. Nam eccum erilem filium

video, corruptum ex adulescente optumo. -

PHILOLACHES

Recordatu' multum et diu cogitavi

85argumentaque in pectus multa institui

ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,

eam rem volutavi et diu disputavi,

hominem quoiiu'rei, quando natus est

similem esse arbitrarer simulacrumque habere

90id repperi iam exemplum.

Novarum aedium esse arbitro similem ego hominem

quando hic natus est. Ei rei argumenta dicam.

Atque hoc hau videtur veri simile vobis,

at ego id faciam esse ita ut credatis.

95profecto esse ita ut praedico vera vineam.

Atque hoc vosmet ipsi, scio, proinde uti nunc

ego esse autumo, quando dicta audietis

[mea], haud aliter id dicetis.

Auscultate, argumenta dum dico ad hanc rem:

100simul gnaruris vos volo esse hanc rem mecum.

Aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae,

factae probe examussim,

laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,

sibi quisque similis volt suas, sumptum, operam parum parcunt suam.

105Atque ubi illo immigrat nequam homo, indiligens

cum pigra familia, inmundus, instrenvos,

hic iam aedibus vitium additur, bonae quom curantur male;

atque illud saepe fit: tempestas venit,

confringit tegulas imbricesque: ibi

110dominus indiligens reddere alias nevolt;

venit imber, lavit parietes, perpluont,

tigna putefacit, perdit operam fabri:

nequior factus iam est usus aedium.

Atque ea haud est fabri culpa, sed magna pars

115morem hunc induxerunt: si quid nummo sarciri potest,

usque mantant neque id faciunt donicum

parietes ruont: aedificantur aedes totae denvo.

Haec argumenta ego aedificiis dixi; nunc etiam volo

dicere uti homines aedium esse similis arbitremini.

120Primumdum parentes fabri liberum sunt:

i fundamentum supstruont liberorum;

extollunt, parant sedulo in firmitatem,

et ut ‹et› in usum boni et in speciem

poplo sint sibique, bau materiae reparcunt

125nec sumptus ibi sumptui ducunt esse;

expoliunt: docent litteras, iura, leges,

sumptu suo et labore

nituntur ut alii sibi esse illorum similis expetant.

Ad legionem quom ita * * * adminiclum is danunt

130tum iam, aliquem cognatum suom.

Eatenus abeunt a fabris. Unum ubi emeritum est stipendium,

igitur tum specimen cernitur quo eveniat aedificatio.

Nam ego ad illud frugi usque et probus fui

in fabrorum potestate dum fui.

135postea quom immigravi ingenium in meum,

perdidi operam fabrorum ilico oppido.

Venit ignavia, ea mi tempestas fuit,

mihi adventu suo grandinem imbrem attulit;

haec verecundiam mi et virtutis modum

140deturbavit detexitque a med ilico;

postilla optigere eam neglegens fui.

continuo pro imbre amor advenit †in cor meum†,

is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.

Nunc simul res, fides, fama, virtus, decus

145deserverunt: ego sum in usu factus nimio nequior.

Atque edepol ita haec tigna umiditate putent: non videor mihi

sarcire posse aedis meas quin totae perpetuae ruant,

cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.

Cor dolet quom scio ut nunc sum atque ut fui,

150quo neque industrior de iuventute erat

* * * * arte gymnastica:

disco, hastis, pila, cursu, armis, equo

victitabam volup,

parsimonia et duritia discipulinae alieis eram,

155optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.

Nunc, postquam nihili sum, id vero meopte ingenio repperi.

PHILEMATIVM SCAPHA PHILOLACHES

PHILEM. Iam pridem ecastor frigida non lavi magi' lubenter

nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.

SC. Eventus rebus omnibus, velut homo messis magna

160fuit. PHILEM. Quid ea messis attinet ad meam lavationem?

SC. Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. PHILOL. Venu' venusta,

haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem

detexit, tectus qua fui, quom mihi Amor et Cupido

in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:

165madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedes.

PHILEM. Contempla, amabo, mea Scapha satin haec vestis deceat.

Volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.

SC. Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?

Non vestem amatores amant mulieri', sed vestis fartim.

170PHILOL. Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.

Ut lepide res omnis tenet sententiasque amantum!

PHILEM. Quid nunc? SC. quid est? PHILEM. Quin me aspice et contempla ut haec me deceat.

SC. virtute formai evenit te ut deceat quidquid habeas.

PHILOL. Ergo ob istoc verbum te, Scaphi, donabo ego hodie - aliqui

175neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.

PHILEM. Nolo ego te adsentari mihi. SC. Nimi' tuquidem stulta es mulier.

Eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?

Equidem pol vel falso tamen laudari multo malo

180quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.

PHILEM. Ego verum amo, verum volo dici mi: mendacem odi.

SC. Ita tu me ames, ita Philolaches tuo' te amet, ut venusta es.

PHILOL. Quid ais, scelesta? Quo modo adiurasti? Ita ego istam amarem?

Quid istaec me, id qur non additum est? Infecta dona facio.

185Periisti: quod promiseram tibi dono perdidisti.

SC. Equidem pol miror tam catam, tam doctam te et bene eductam

nunc stultam stulte facere. PHILEM. Quin mone quaeso, si quid erro.

SC. Tu ecastor erras quae quidem illum exspectes unum atque illi

morem praecipue sic geras atque alios asperneris.

190Matronae, non meretricium est unum inservire amantem.

PHILOL. Pro Iuppiter! Nam quod malum vorsatur meae domi illud?

Di deaeque omnes me pessumis exemplis interficiant,

nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.

PHILEM. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. SC. Stulta es plane

195quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.

Moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.

PHILEM. non spero. SC. insperata accidunt magi' saepe quam quae speres.

Postremo, si dictis nequis perduci ut vera haec credas

mea dicta, ex factis nosce rem. Vides quae sim et quae fui ante.

200Nihilo ego quam nunc tu * * * * * *

* * * * amata sum; atque uni modo gessi morem:

qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,

reliquit deservitque me. Tibi idem futurum credo.

PHILOL. Vix comprimor quin involem illi in oculos stimulatrici.

PHILEM. Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit:

205illi me soli censeo esse oportere opsequentem.

PHILOL. Pro di inmortales, mulierem lepidam et pudico ingenio!

bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huiius caussa.

SC. Inscita ecastor tu quidem es. PHILEM. Quapropter? SC. Quae istuc cures,

ut te ille amet. PHILEM. Qur opsecro non curem? SC. Libera es iam.

210Tu iam quod quaerebas habes: ill' te nisi amabit ultro,

id pro capite tuo quod dedit perdiderit tantum argenti.

PHILOL. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso!

Illa hanc corrumpit mulierem malesuada †uitilena†.

PHILEM. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.

215Scapha, id tu mihi ne suadeas ut illum minoris pendam.

SC. At hoc unum facito cogites: si illum inservibis solum

dum tibist nunc haec aetatula, in senecta male querere.

PHILOL. In anginam ego nunc me velim vorti, ut veneficae illi

fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.

220PHILEM. Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,

atque olim, priu' quam id extudi, quom illi subblandiebar.

PHILOL. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem

te liberasso denvo et ni Scapham enicasso.

SC. Si tibi sat acceptum est Fore tibi victum sempiternum

225atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,

soli gerundum censeo morem et capiundas crinis.

PHILEM. Ut fama est homini, exin solet pecuniam invenire.

Ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.

PHILOL. Siquidem hercle vendundust pater, venibit multo potius

230quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.

SC. Quid illis futurum est ceteris qui te amant? PHILEM. Magis amabunt,

quom me videbunt gratiam referre bene merenti.

PHILOL. Utinam meus nunc mortuos pater ad me nuntietur,

ut ego exheredem me meis bonis faciam atque haec sit heres.

235SC. Iam ista quidem apsumpta res erit: dies noctesque estur, bibitur,

neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.

PHILOL. In te hercle certumst principi ut sim parcus experiri,

nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.

PHILEM. Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:

240nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.

PHILOL. Edepol si summo Iovi bono argento sacruficassem,

pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.

Videas eam medullitus me amare. Oh! Probus homo sum:

quae pro me caussam diceret, patronum liberavi.

245SC. Video enim te nihili pendere prae Philolache omnis homines.

Nunc, ne eius caussa vapulem, tibi potius adsentabor,

si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.

PHILEM. Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,

ornata ut sin, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.

250SC. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:

quid opust speculo tibi quae tute speculo speculum es maxumum?

PHILOL. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,

dabo aliquid hodie peculi - tibi, Philematium mea.

PHILEM. Suo quique loco viden capillum sati' compositumst commode?

255SC. Ubi tu commoda es, capillum commodum esse credito.

PHILOL. Vah! Quid illa pote peius quicquam mulieri memorarier?

Nunc adsentatrix scelesta est, dudum advorsatrix erat.

PHILEM. Cedo cerussam. SC. Quid cerussa opust nam? PHILEM. Qui malas oblinam.

SC. Una opera ebur atramento candefacere postules.

260PHILOL. Lepide dictum de atramento atque ebore. Eugae! Plaudo Scaphae.

PHILEM. Tum tu igitur cedo purpurissum. SC. Non do. Scita es tu quidem.

Nova pictura interpolare vis opus lepidissumum?

Non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,

neque cerussam neque Melinum neque aliam ullam offuciam.

265PHILEM. Cape igitur speculum. PHILOL. Ei mihi misero! Savium speculo dedit.

Nimi' velim lapidem qui ego illi speculo dimminuam caput.

SC. Linteum cape atque exterge tibi manus. PHILEM. Quid ita, opsecro?

SC. Ut speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus:

ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.

270PHILOL. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.

Ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae!

PHILEM. Etiamne unguentis unguendam censes? SC. Minime feceris.

PHILEM. Quapropter? Se. Quia ecastor mulier recte olet ubi nihil olet.

Nam istae veteres, quae se unguentis unctitant interpoles,

275vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,

ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico

itidem olent quasi quom una multa iura confudit coquos.

Quid olant nescias, nisi id unum ut male olere intellegas.

PHILOL. Ut perdocte cuncta callet! Nihil hac docta doctius.

280Verum illuc est: maxuma adeo pars vostrorum intellegit,

quibus anus domi sunt uxores, quae vos dote meruerunt.

PHILEM. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.

SC. Non me istuc curare oportet. PHILEM. Quem opsecro igitur? SC. Eloquar:

285Philolachem, is ne quid emat, nisi quod tibi placere censeat.

nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.

Quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?

Purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.

Pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:

290poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.

Pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.

Nam si pulchra est nimis ornata est. PHILOL. Nimi' diu apstineo manum.

Quid hic vos diu agitis? PHILEM. Tibi me exorno ut placeam. Ornata es satis.

Abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. Sed, voluptas mea,

295mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.

PHILEM. Et edepol mihi tecum, nam quod tibi lubet idem mihi lubet,

mea voluptas. PHILOL. Em istuc verbum vile est viginti minis.

PHILEM. Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.

PHILOL. Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.

300Triginta minas pro capite tuo dedi. PHILEM. Qur exprobras?

PHILOL. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?

Nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.

PHILEM. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.

PHILOL. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:

305tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existumat.

Haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;

qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.

PHILEM. Age accumbe igitur. Cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.

Vide tali ubi sint. Vin unguenta? PHILOL. Quid opust? Cum stacta accubo.

310Sed estne hic meu' sodalis qui huc incedit cum amica sua?

Is est, Callidamates cum amica incedit. Eugae! Oculus meus,

conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.

CALLIDAMATES DELPHIVM PHILOLACHES PHILEMATIVM

CA. Aduorsum veniri mihi ad Philolachem

volo temperi. Audi, em tibi imperatum est.

315Nam illi ubi fui, inde ecfugi foras,

ita me ibi male convivi sermonisque taesumst.

Nunc comissatum ibo ad Philolachetem,

ubi nos hilari ingenio et lepide accipient.

Ecquid tibi videor mamma - madere?

320DE. Semper istoc modo

moratus †uite† debebas.

CA. Visne ego te ac tu me amplectare?

DE. Si tibi cordi est face, licet. CA. Lepida es.

Duce me amabo. DE. Cave cadas, asta.

325CA. O-o-ocellu's meus;

tuos sum alumnus, mel meum.

DE. Cave modo ne prius in via accumbas

quam illi, ubi lectust stratu', coimus.

CA. Sine, sine cadere me.

DE. Sino. CA. Sed et hoc quod mihi in manus est:

DE. Si cades, non cades quin cadam tecum.

330CA. Iacentis tollet postea nos ambos aliquis.

DE. Madet homo. CA. Tun me ais mamma-madere?

DE. Cedo manum, nolo equidem te adfligi.

CA. Em tene. DE. Age, i simul. CA. Quo ego eam? ‹DE.› An ‹ne›scis?

335CA. Scio, in mentem venit modo: nemp' domum eo comissatum.

DE. Immo, istuc quidem. CA. Iam memini.

PHILOL. Num non vis me obviam his ire, anime mi?

Illi ego ex omnibus optume volo.

Iam revortar. PHILEM. Diu est "iam" id mihi.

CA. Ecquis hic est? PHILOL. Adest. CA. Eu, Philolaches,

340salve, amicissume mi omnium hominum.

PHILOL. Di te ament. Accuba, Callidamates.

Unde agis te? CA. Unde homo ebriu' probe.

PHILEM. Quin amabo accubas, Delphium mea?

Da illi quod bibat. CA. Dormiam ego iam.

345PHILOL. Num mirum aut novom quippiam facit?

DE. Quid ego istoc faciam postea? PHILEM. Mea, sic sine eumpse.

Age tu interim da ab Delphio cito cantharum circum.

ACTVS II

TRANIO PHILOLACHES CALLIDAMATES DELPHIVM PHILEMATIVM PVER

TR. Iuppiter supremus summis opibus atque industriis

me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.

350Occidit spes nostra, nusquam stabulum est confidentiae,

nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:

ita mali, maeroris montem maxumum ad portum modo

conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.

Ecquis homo est qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,

355qui hodie sese excruciari meam vicem possit pati?

Ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,

vel isti qui hosticas trium nummum caussa subeunt sub falas,

ubi [aliqui quique] denis hastis corpus transfigi solet?

Ego dabo ei talentum primus qui in crucem excucurrerit;

360sed ea lege ut offigantur bis pedes, bis bracchia.

Ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.

Sed ego - sumne infelix qui non curro curriculo domum?

PHILOL. Adest, adest opsonium. Eccum Tranio a portu redit.

TR. Philolaches. PHILOL. Quid est? TR. ‹et› Ego et tu - PHILOL. Quid et ego et tu? TR. Periimus.

365PHILOL. Quid ita? TR. Pater adest. PHILOL. Quid ego ex te audio? TR. Apsumpti sumus.

Pater inquam tuo' venit. PHILOL. Ubi is est, opsecro? TR. ‹ubi is est?› Adest.

PHILOL. Quis id ait? Quis vidit? TR. Egomet inquam vidi. PHILOL. Vae mihi!

Quid ego ago? TR. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? Accubas.

PHILOL. Tutin vidisti? TR. Egomet inquam. PHILOL. Certe? TR. ‹Certe› inquam. PHILOL. Occidi,

370si tu vera memoras. TR. Quid mihi sit boni, si mentiar?

PHILOL. Quid ego nunc faciam? TR. Iube haec hinc omnia amolirier.

Quis istic dormit? PHILOL. Callidamates. Suscita istum, Delphium.

DE. Callidamates, Callidamates, vigila! CA. Vigilo, cedo [ut] bibam.

DE. Vigila. Pater advenit peregre Philolache‹i›. CA. Valeat pater.

375PHILOL. Valet illequidem atque ‹ego› disperii. CA. Bis periisti? Qui potest?

PHILOL. Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. CA. Tuo' venit pater?

Iube abire rusum. Quid illi reditio etiam huc fuit?

PHILOL. Quid ego agam? Pater iam hic me offendet miserum adveniens ebrium,

aedis plenas convivarum et mulierum. Miserum est opus

380igitur demum fodere puteum, ubi sitis faucis tenet;

sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.

TR. Eccere autem hic deposivit caput et dormit. Suscita.

PHILOL. Etiam vigilas? Pater, inquam, aderit iam hic meus. CA. Ain tu, pater?

Cedo soleas mi, ut arma capiam. Iam pol ego occidam patrem.

385PHILOL. Perdis rem. DE. Tace, amabo. PHILOL. Abripite hunc intro actutum inter manus.

CA. Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.

PHILOL. Perii! TR. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.

PHILOL. Nullus sum! TR. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.

Satin habes si ego advenientem ita patrem faciam tuom,

390non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?

Vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.

PHILOL. Ubi ego ero? TR. Ubi maxume esse vis: cum hac, cum istac eris.

DE. Quid si igitur abeamus hinc nos? TR. Non hoc longe, Delphium.

Nam intus potate hau tantillo hac quidem caussa minus.

395PHILOL. Ei mihi! Quom istaec blanda dicta quo eveniant madeo metu.

TR. Potin animo ut sies quieto et facias quod iubeo? PHILOL. Potest.

TR. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.

DE. Morigerae tibi erimus ambae. - TR. Ita ille faxit Iuppiter!

Animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.

400Omnium primumdum | aedes iam fac occlusae sient;

intus cave muttire quemquam siveris. PHILOL. Curabitur.

TR. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. PHILOL. Licet.

TR. Neu quisquam responset quando hasce aedis pultabit senex.

PHILOL. Numquid aliud? TR. Clavem mi harunc aedium Laconicam

405iam iube ecferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.

PHILOL. In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio. -

TR. Pluma haud interest patronus an cliens probior siet.

Homini, quoi nulla in pectore est audacia,

410nam quoivis homini vel optumo vel pessumo,

quamuis desubito facile est facere nequiter:

verum id videndum est, id viri doctist opus,

quae dissignata sint et facta nequiter,

tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,

415ni quid potiatur quam ob rem pigeat vivere.

Sicut ego ecficiam, quae facta hic turbavimus,

profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint

neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.

Sed quid tu egredere, Sphaerio? Iam iam. Optume

420praeceptis parvisti. PU. Iussit maxumo

opere orare ut patrem aliquo apsterreres modo

ne intro iret ad se. TR. Quin etiam illi hoc dicito,

facturum me ut ne etiam aspicere aedis audeat,

capite obuoluto ut fugiat cum summo metu.

425Clavim cedo atque abi intro atque occlude ostium,

et ego hinc occludam. Iube venire nunciam.

Ludos ego hodie vivo praesenti hic seni

faciam, quod credo mortuo numquam fore.

Concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,

430unde advenienti sarcinam imponam seni.

THEOPROPIDES TRANIO

TH. Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,

quom med amisisti a te vix vivom domum.

Verum si posthac me pedem latum modo

scies imposisse in undam, hau caussast ilico

435quod nunc voluisti facere quin facias mihi.

Apage, apage te a me nunciam post hunc diem!

Quod crediturus tibi fui omne credidi.

TR. Edepol, Neptune, peccavisti largiter

qui occasionem hanc amisisti tam bonam.

440TH. Triennio post Aegypto advenio domum;

credo exspectatus veniam familiaribus.

TR. Nimio edepol ille potuit exspectatior

venire qui te nuntiaret mortuom.

TH. Sed quid hoc? Occlusa ianua est interdius.

445Pultabo. Heus, ecquis †ist†? Aperitin fores?

TR. Quis homo est qui nostras aedis accessit prope?

TH. Meu' servos hicquidem est Tranio. TR. O Theopropides,

ere, salve, salvom te advenisse gaudeo.

Usquin valuisti? TH. Usque, ut vides. TR. Factum optume.

450TH. Quid vos? Insanin estis? TR. Quidum? TH. Sic, quia

foris ambulatis, natus nemo in aedibus

servat neque qui recludat neque respondeat.

Pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas fores.

455TR. Eho an tu tetigisti has aedis? TH. Qur non tangerem?

Quin pultando, inquam, paene confregi fores.

TR. Tetigistin? TH. Tetigi, inquam, et pultavi. TR. Vah! TH. Quid est?

TR. Male hercle factum. TH. Quid est negoti? TR. Non potest

dici quam indignum facinus fecisti et malum.

460TH. Quid iam? TR. Fuge, opsecro, atque apscede ab aedibus.

Fuge huc, fuge ad me propius. Tetigistin fores?

TH. Quo modo pultare potui, si non tangerem?

TR. Occidisti hercle - TH. Quam mortalem? TR. Omnis tuos.

TH. Di te deaeque omnes faxint cum istoc omine - TR. Metuo

465te atque istos expiare ut possies.

TH. Quam ob rem? Aut quam subito rem mihi adportas novam?

TR. Et heus, iube illos illinc ambo apscedere.

TH. Apscedite. TR. Aedis ne attigatis. Tangite

vos quoque terram. TH. Opsecro hercle, quin eloquere rem.

470TR. Quia septem menses sunt quom in hasce aedis pedem

nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.

TH. Eloquere, quid ita? TR. Circumspicedum, numquis est

sermonem nostrum qui aucupet? TH. Tutum probest.

TR. Circumspice etiam. TH. Nemo est. Loquere nunciam.

475TR. Capitale scelu'factumst. TH. Quid est? Non intellego.

TR. Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.

TH. Antiquom? TR. Id adeo nos nunc factum invenimus.

TH. Quid istuc †est sceleste†? Aut quis id fecit? Cedo.

TR. Hospes necavit hospitem captum manu;

480iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.

TH. Necavit? TR. Aurumque ei ademit hospiti

eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.

TH. Quapropter id vos factum suspicamini?

TR. Ego dicam, ausculta. Ut foris cenaverat

485tuo' gnatus, postquam rediit a cena domum,

abimus omnes cubitum; condormivimus:

lucernam forte oblitus fueram exstinguere;

atque ille exclamat derepente maxumum.

TH. Quis homo? An gnatus meus? TR. St! Tace, ausculta modo.

490Ait venisse illum in somnis ad se mortuom.

TH. Nempe ergo in somnis? TR. Ita. Sed ausculta modo.

Ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom -

TH. In somnis? TR. Mirum quin vigilanti diceret.

Qui abhinc sexaginta annis occisus foret.

495Interdum inepte stultus es * * * *

TH. Taceo. TR. Sed ecce quae illi in * *

"ego transmarinus hospes sum Diapontius.

Hic habito, haec mihi dedita est habitatio.

Nam me Accheruntem recipere Orcus noluit,

500quia praemature vita careo. Per fidem

deceptus sum: hospes me hic necavit isque me

defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus.

Scelestus, auri caussa. Nunc tu hinc emigra.

†Scelestae hae† sunt aedes, inpia est habitatio."

505Quae hic monstra fiunt anno vix possum eloqui.

TH. St, St!

TR. Quid, opsecro hercle, factum est? TH. Concrepuit foris.

TR. Hicin percussit! TH. Guttam haud habeo sanguinis,

vivom me accersunt Accheruntem mortui.

510TR. Perii! Illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.

Nimi' quam formido ne manufesto hic me opprimat.

TH. Quid tute tecum loquere? TR. Apscede ab ianua.

Fuge, opsecro hercle. TH. Quo fugiam? Etiam tu fuge.

TR. Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.

515INTUS heus, Tranio! TR. Non me appellabis si sapis.

Nihil ego commerui neque istas percussi fores.

* * * * Quaeso, quid segreges

* * * * es te agitat, Tranio?

Quicum istaec loquere? TR. An quaeso tu appellaveras?

520Ita me di amabunt, mortuom illum credidi

expostulare quia percussisses fores.

Sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?

TH. Quid faciam? TR. Cave respexis, fuge, operi caput.

TH. Qur non fugis tu? TR. Pax mihi est cum mortuis.

525TH. Scio. Quid modo igitur? Qur tanto opere extimueras?

TR. Nil me curassis, inquam, ego mihi providero:

tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge

atque Herculem invoca. TH. Hercules, ted invoco. -

TR. Et ego - tibi hodie ut det, senex, magnum malum.

530Pro di inmortales, opsecro vostram fidem!

Quid ego hodie negoti confeci mali.

ACTVS III

DANISTA TRANIO THEOPROPIDES

DA. Scelestiorem ego annum argento faenori

numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.

A mani ad noctem usque in foro dego diem,

535locare argenti nemini nummum queo.

TR. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.

Danista adest qui dedit * * * *

qui amica est empta quoque * * * * *

manufesta res est, nisi quid occurro prius,

540ne | hoc senex resciscat. Ibo huic obviam.

Sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?

Metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.

Accedam atque appellabo. Ei, quam timeo miser!

Nihil est miserius quam animus hominis conscius,

545sicut me †habet†. -erum utut res sese habet,

pergam turbare porro: ita haec res postulat.

Unde is? TH. Conveni illum unde hasce aedis emeram.

TR. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?

TH. Dixi hercle vero omnia. TR. Ei misero mihi!

550Metuo ne techinae meae perpetuo perierint.

TH. Quid tute tecum? TR. Nihil enim. Sed dic mihi,

dixtine quaeso? TH. Dixi, inquam, ordine omnia.

TR. Etiam fatetur de hospite? TH. Immo pernegat.

TR. Negat * * * * * *quom. TR. Cogita:

555 * * * * * dicam si confessu' sit.

Quid nunc faciundum censes? TR. Egon quid censeam?

Cape, opsecro hercle, cum eo tu una iudicem,

(sed eum videto ut capias, qui credat mihi)

tam facile vinces quam pirum volpes comest.

560DA. Sed Philolachetis servom eccum Tranium,

qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.

TH. Quo te agis? TR. Nec quoquam abeo. Ne ego sum miser,

scelestus, natus dis inimicis omnibus.

Iam illo praesente adibit. Ne ego homo sum miser,

565ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.

Sed occupabo adire. DA. Hic ad me it, salvo' sum,

spes est de argento. TR. Hilarus est: frustra est homo.

Salvere iubeo te, Misargyrides, bene.

DA. Salve et tu. Quid de argentost? TR. Abi sis, belua.

570Continuo adveniens pilum iniecisti mihi.

DA. Hic homo inanis est. TR. Hic homo est certe hariolus.

DA. Quin tu istas mittis tricas? TR. Quin quid vis cedo.

DA. Ubi Philolaches est? TR. Numquam potuisti mihi

magis opportunus advenire quam advenis.

575DA. Quid est? TR. Concede huc. DA. Quin mihi faenus redditur?

TR. Scio te bona esse voce, ne clama nimis.

DA. Ego hercle vero clamo. TR. Ah, gere morem mihi.

DA. Quid tibi ego morem vis geram? TR. Abi quaeso hinc domum.

DA. Abeam? TR. Redito huc circiter meridie.

580DA. Reddeturne igitur faenus? TR. Reddet: nunc abi.

DA. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?

Quid si hic manebo potius ad meridie?

TR. Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.

* * * * faenus * * * nqu * * * modo,

585DA. Quin vos mihi faenus date. Quid hic nugamini?

TR. Eu hercle, ne tu - abi modo, ausculta mihi.

DA. Iam hercle ego illunc nominabo. TR. Eugae strenve!

Beatus vero es nunc quom clamas. DA. Meum peto.

Multos me hoc pacto iam dies frustramini.

590Molestus si sum reddite argentum: abiero.

Responsiones omnis hoc verbo eripis.

TR. Sortem accipe. DA. Immo faenus, id promum volo.

TR. Quid ais tu, omnium hominum taeterrume?

Venisti huc te extentatum? Agas quod in manumst.

595Non dat, non debet. DA. Non debet? TR. Ne frit quidem

ferre hinc potes. An metuis ne quo abeat foras

urbe exsolatum faenoris caussa tui,

quoi sortem accipere iam licet? DA. Quin non peto

600sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.

TR. Molestus ne sis. Nemo dat, age quidlubet.

Tu solus, credo, faenore argentum datas.

DA. Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.

Daturin estis faenus actutum mihi?

605Datur faenus mi? TR. Faenus illic, faenus hic!

Nescit quidem nisi faenus fabularier.

Ultro te! Neque ego taetriorem beluam

vidisse me umquam quemquam quam te censeo.

DA. Non edepol tu nunc me istis verbis territas.

TH. Calidum hoc est: etsi procul abest, urit male.

610Quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?

TR. Pater eccum advenit peregre non multo prius

illius, is tibi et faenus et sortem dabit,

ne inconciliare quid nos porro postules.

Vide num moratur. DA. Quin feram, si quid datur.

615TH. Quid ais tu? TR. Quid vis? TH. Quis illic est? Quid illic petit?

Quid Philolachetem gnatum compellat meum

sic et praesenti tibi facit convicium?

Quid illi debetur? TR. Opsecro hercle, tu iube

obicere argentum ob os inpurae beluae.

620TH. Iubeam -? TR. Iuben homini argento os verberarier?

DA. Perfacile ego ictus perpetior argenteos.

TH. Quod illuc argentum est? TR. Est - huic debet Philolaches

paullum. TH. Quantillum? TR. Quasi - quadraginta minas;

ne sane id multum censeas. DA. Paullum id quidem est.

625TR. Audin? Videturne, opsecro hercle, idoneus

danista qui sit, genu' quod inprobissumum est?

TH. Non ego istuc curo qui sit, quid sit, unde sit:

id, id volo mihi dici, id me scire expeto.

Adeo etiam argenti faenus creditum audio?

630TR. Quattuor quadraginta illi debentur minae;

dic te daturum, ut abeat. TH. Egon dicam dare?

TR. Dice. TH. Egone? TR. Tu ipsus. Dic modo, ausculta mihi.

635Promitte, age inquam: ego iubeo. TH. Responde mihi:

quid eo est argento factum? TR. Salvom est. TH. Solvite

vosmet igitur, si salvomst. TR. Aedis filius

tuos emit. TH. Aedis? TR. Aedis. TH. Eugae! Philolaches

patrissat: iam homo in mercatura vortitur.

640Ain tu, aedis? TR. Aedis inquam. Sed scin quoiusmodi?

TH. Qui scire possum? TR. Vah! TH. Quid est? TR. Ne me roga.

TH. Nam quid ita? TR. Speculoclaras, candorem merum.

TH. Bene hercle factum. Quid, eas quanti destinat?

TR. Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.

645Sed arraboni has dedit quadraginta minas;

hinc sumpsit quas ei dedimus. Satin intellegis?

Nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,

continuo est alias aedis mercatus sibi.

650TH. Bene hercle factum. DA. Heus, iam adpetit meridie.

TR. Apsolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enicet.

Quattuor quadraginta illi debentur minae,

et sors et faenus. TA. Tantumst, nihilo plus peto.

TR. Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.

TH. Adulescens, mecum rem habe. DA. Nempe aps te petam?

TH. Petito cras. DA. Abeo: sat habeo si cras fero. -

655TR. Malum quod isti di deaeque omnes duint!

Ita mea consilia perturbat paenissume.

Nullum edepol hodie genus est hominum taetrius

nec minu' bono cum iure quam danisticum.

TH. Qua in regione istas aedis emit filius?

660TR. Ecce autem perii! TH. Dicisne hoc quod te rogo?

TR. Dicam. Sed nomen domini quaero quid siet.

TH. Age comminiscere ergo. TR. Quid ego nunc agam

nisi ut in vicinum hunc proxumum * * *,

eas emisse aedis huiius dicam filium?

665calidum hercle esse audivi optumum mendacium.

Quidquid di dicunt, id decretumst dicere.

TH. Quid igitur? Iam commentu's? TR. Di istum perduint

(immo istunc potius) de vicino hoc proxumo

670tuos emit aedis filius. TH. Bonan fide?

TR. Siquidem tu argentum reddituru's, tum bona,

si redditurus non es, non emit bona.

TH. Non in loco emit perbono. TR. Immo in optumo.

TH. Cupio hercle inspicere hasce aedis. Pultadum fores

675atque evoca aliquem intus ad te, Tranio.

TR. Ecce autem perii! Nunc quid dicam nescio.

Iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.

TH. Quid nunc? TR. Non hercle quid nunc faciam reperio:

manufesto teneor. TH. Evocadum aliquem ocius,

680roga circumducat. TR. Heus tu, at hic sunt mulieres:

videndumst primum utrum eae velintne an non velint.

TH. Bonum aequomque oras. I, percontare et roga.

Ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.

TR. Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,

685ita mea consilia undique oppugnas male.

Eugae! Optume eccum aedium dominus foras

Simo progreditur ipsus. Huc concessero,

dum mi senatum consili in cor convoco.

Igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

SIMO TRANIO THEOPROPIDES

690SI. Melius anno hoc mihi non fuit domi

nec quod una esca me iuverit magis.

Prandium uxor mihi perbonum dedit,

nunc dormitum iubet me ire: minime.

Non mihi forte visum ilico fuit,

695melius quom prandium quam solet dedit:

volvit in cubiculum abducere me anus.

Non bonust somnu' de prandio. Apage.

Clanculum ex aedibus me edidi foras.

Tota turget mihi uxor, scio, domi.

700TR. Res parata est mala in vesperum huic seni.

Nam et cenandum et cubandumst ei male.

SI. Quom magis cogito cum meo animo:

si qui' dotatam uxorem atque anum habet,

neminem sollicitat sopor: [in] omnibus

705ire dormitum odio est, velut nunc mihi

exsequi certa res est ut abeam

potius hinc ad forum quam domi cubem.

Atque pol nescio ut moribus sient

vostrae: haec sat scio quam me habe[a]t male ‹et›

710peiius posthac fore quam fuit mihi.

TR. Abitus tuo' tibi, senex, fecerit male:

nil erit quod deorum nullum accusites;

te ipse iure optumo merito incuses licet.

Tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.

715Hoc habet! Repperi qui senem ducerem,

quo dolo a me dolorem procul pellerem.

Accedam. Di te ament plurumum, Simo.

SI. Salvos sis, Tranio. TR. Ut vales? SI. Non male.

Quid agis? TR. Hominem optumum teneo. SI. Amice facis

720quom me laudas. TR. Decet. SI. Certe. Quin hercle te

hau bonum teneo servom.

TH. Heia! Mastigia, ad me redi. TR. Iam isti ero.

SI. Quid nunc? Quam mox? TR. Quid est? SI. Quod solet fieri hic

intu'. TR. Quid id est? SI. Scis iam quid loquar. Sic decet.

* * * Morem geras.

725Vita quam sit brevis simul cogita.

TR. Quid? ehem,

vix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.

SI. Musice hercle agitis aetatem, ita ut vos decet,

730vino et victu, piscatu probo, electili

vitam colitis. TR. Immo vita antehac erat:

nunc nobis comia haec exciderunt, Simo.

SI. Quidum? TR. Ita oppido occidimus omnis, Simo.

SI. Non taces? Prospere vobis cuncta usque adhuc

735processerunt. TR. Ita ut dicis facta hau nego.

Nos profecto probe ut volvimus viximus.

Sed, Simo, ita nunc ventus navem nostram deservit - SI. Quid est?

Quo modo? TR. Pessumo. SI. Quaen subducta erat

tuto in terra? TR. Ei! SI. Quid est? TR. Me miserum, occidi!

740SI. Qui? TR. Quia venit navis nostrae navi quae frangat ratem.

SI. Velim ut tu velles, Tranio. Sed quid est negoti? TR. Eloquar.

Eru' peregre venit. SI. Tunc * * * portenditur,

ind' ferriterium, postea crux. TR. Per tua te genua opsecro,

745ne indicium ero facias meo. SI. E me, ne quid metuas, nihil sciet.

TR. Patrone, salve. SI. Nil moror mi istiusmodi clientes.

TR. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex -

SI. Hoc mihi responde primum quod ego te rogo:

iam de istis rebus voster quid sensit senex?

750TR. Nil quicquam. SI. Numquid increpitavit filium?

TR. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet.

Nunc te hoc orare iussit opere maxumo,

ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.

SI. Non sunt venales. TR. Scio equidem istuc. Sed senex

755gynaeceum aedificare volt hic in suis

et balineas et ambulacrum et porticum.

SI. Quid ergo somniavit? TR. Ego dicam tibi.

Dare volt uxorem filio quantum potest,

ad eam rem facere volt novom gynaeceum.

760Nam sibi laudavisse hasce ait architectonem

nescioquem exaedificatas insanum bene;

nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.

Nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,

quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam

765sub divo columine usque perpetuom diem.

SI. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen

sol semper hic est usque a mani ad vesperum:

quasi flagitator astat usque ad ostium,

nec mi umbra hic usquamst nisi si in puteo quaepiamst.

770TR. Quid? Sarsinatis ecqua est, si Umbram non habes?

SI. Molestus ne sis. Haec sunt sicut praedico.

TR. At tamen inspicere volt. SI. Inspiciat, si lubet;

si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo

ipse aedificato. TR. Eon, voco huc hominem? SI. I, voca

775TR. Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maxumas

duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,

qui solus facio facinora inmortalia?

Vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.

Novicium mihi quaestum institui non malum:

780nam muliones mulos clitellarios

habent, at ego habeo homines clitellarios.

Magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.

Nunc hunc hau scio an conloquar. Congrediar.

Heus Theopropides! TH. Hem quis hic nominat me?

785TR. Ero servo' multis modis fidus. TH. Unde is?

TR. Quod me miseras, adfero omne impetratum.

TH. Quid illi, opsecro, tam diu destitisti?

TR. Seni non erat otium, id sum opperitus.

TH. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.

790TR. Heus tu, si voles verbum hoc cogitare,

simul flare sorbereque hau factu facilest.

Ego hic esse et illi simitu hau potui.

TH. Quid nunc? TR. Vise, specta tuo usque arbitratu.

TH. Age i, duce me. TR. Num moror? TH. Supsequor te.

795TR. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.

Sed ut maestust sese hasce vendidisse!

TH. Quid tandem? TR. Orat ut suadeam Philolacheti

ut istas remittat sibi. TH. Haud opinor.

Sibi quisque ruri metit. Si male emptae

800forent, nobis istas redhibere hau liceret.

Lucri quidquid est, id domum trahere oportet.

Misericordia s * * * hominem oportet.

TR. Morare hercle, * * * facis. Supsequere. TH. Fiat.

Do tibi ego operam. TR. Senex illic est. Em, tibi adduxi hominem.

805SI. Salvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.

TH. Di te ament. SI. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.

TH. Nisi tibi est incommodum. SI. Immo commodum. I intro atque inspice.

TH. At enim mulieres - SI. Cave tu ullam flocci faxis mulierem.

Qualubet perambula aedis oppido tamquam tuas.

810TH. "Tamquam"? TR. Ah, cave tu illi obiectes nunc in aegritudine

te has emisse. Non tu vides hunc voltu uti tristi est senex?

TH. Video. TR. Ergo inridere ne videare et gestire admodum;

noli facere mentionem ted emisse. TH. Intellego

et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.

815Quid nunc? SI. Quin tu is intro atque otiose perspecta ut lubet.

TH. Bene benigneque arbitror te facere. SI. Factum edepol volo.

[vin qui perductet? TH. Apage istum perductorem, non placet.

Quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.]

TR. Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum, quoiusmodi?

TH. Luculentum edepol profecto. TR. Age specta postis, quoiusmodi,

quanta firmitate facti et quanta crassitudine.

820TH. Non videor vidisse postis pulchriores. SI. Pol mihi

eo pretio empti fuerant olim. Addin "Fuerant" dicere?

Vix videtur continere lacrumas. TH. Quanti hosce emeras?

SI. Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.

TH. Hercle qui multum inprobiores sunt quam a primo credidi.

825TR. Quapropter? TH. Quia edepol ambo ab infumo tarmes secat.

TR. Intempestivos excissos credo, id is vitium nocet.

Atque etiam nunc sati' boni sunt, si sunt inducti pice;

non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.

Viden coagmenta in foribus? TH. Video. TR. Specta quam arte dormiunt.

830TH. Dormiunt? TR. Illud quidem "ut conivent" volvi dicere.

Satin habes? TH. Ut quidquid magi' contemplo, tanto magi' placet.

TR. Viden pictum, ubi ludificat una cornix volturios duos?

TH. Non edepol video. TR. At ego video. Nam inter volturios duos

cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.

835Quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.

Iam vides? TH. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.

TR. At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis

conspicari, si volturios forte possis contui.

TH. Omnino, ut te apsolvam, nullam pictam conspicio hic avem.

840TR. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.

TH. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.

SI. Latiu' demumst operae pretium ivisse. TH. Recte edepol mones.

SI. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.

Nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.

845TH. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.

Quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

SI. Aedis dico. TH. Ergo intro eo igitur sine perductore. SI. Ilicet.

TH. Ibo intro igitur. TR. Mane sis videam, ne canes - TH. Agedum vide.

850TR. St! Abi, canes. St! Abin dierecta? Abin hinc in malam o crucem?

At etiam restas? St! Abi istinc. SI. Nil pericli est, age *

tam placidast quam feta quaevis. Eire intro audacter licet.

Eo ego hinc ad forum. - TH. Fecisti commode, bene ambula.

Tranio, age, canem istanc a foribus abducant face,

855etsi non metuenda est. TR. Quin tu illam aspice ut placide accubat;

nisi molestum vis videri te atque ignavom. TH. Iam ut lubet.

Sequere hac me igitur. - TR. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis. -

ACTVS IV

PHANISCVS

Servi qui quom culpa carent tamen malum metuont,

i solent esse eris utibiles.

860Nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti,

stulta sibi expetunt consilia:

exercent sese ad cursuram, fugiunt, sed i si reprehensi sunt,

faciunt a malo, peculio quod nequeunt, augent,

865ex pauxillo * * * de parant.

Mihi in pectore consili * * * malam rem

prius quam ut meum.

Ut adhuc fuit mi, corium esse oportet,

sincerum atque uti votem verberari.

870Si huic imperabo, probe tectum habebo,

malum quom impluit ceteris, ne impluat mi.

Nam, ut servi volunt esse erum, ita solet.

Boni sunt, bonust; inprobi sunt, malus fit.

Nam nunc domi nostrae tot pessumi vivont,

875peculi sui prodigi, plagigeruli.

Ubi advorsum ut eant vocitantur ero:

"non eo, molestu' ne sis.

Scio quod properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum."

Bene merens hoc preti inde apstuli. Abii foras.

880Solus nunc eo advorsum ero ex plurumis servis.

Hoc die crastini quom erus resciverit,

mane castigabit eos bubulis exuviis.

Postremo minoris pendo tergum illorum quam meum:

illi erunt bucaedae multo potius quam ego sim restio.

PINACIVM PHANISCVS

885PI. Mane tu atque adsiste ilico,

Phanisce. Etiam respicis?

PHA. Mihi molestus ne sies.

PI. Vide ut fastidit simia!

manesne ilico, inpure parasite?

PHA. Qui parasitus sum? PI. Ego enim dicam: cibo perduci poteris quovis.

PHA. Mihi sum, lubet esse. Quid id curas?

890PI. Ferocem facis, quia te erus amat. PHA. Vah!

Oculi dolent. PI. Qur? PHA. Quia fumu' molestust.

PI. Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.

PHA. Non pol potes tu cogere me ut tibi male dicam.

895Novit erus me. PI. Suam quidem culcitulam - oportet.

PHA. Si sobriu' sis, male non dicas. PI. Tibi optemperem, quom tu mihi nequeas?

At tu mecum, pessume, ito advorsus. PHA. Quaeso hercle apstine

iam sermonem de istis rebus. PI. Faciam et pultabo fores.

Heus, ecquis hic est, maxumam qui his iniuriam

900foribus defendat? Ecquis has aperit fores?

Homo nemo hinc quidem foras exit.

Ut esse addecet nequam homines, ita sunt. Sed eo magi' cauto est opu' ne huc

exeat qui male me mulcet.

THEOPROPIDES TRANIO

TR. Quid tibi visum est mercimoni? TH. ‹Totus,› totus gaudeo.

905TR. Num nimio emptae tibi videntur? TH. Nusquam edepol ego me scio

vidisse umquam abiectas aedis nisi modo hasce. TR. Ecquid placent?

TH. Ecquid placeant me rogas? Immo hercle vero perplacent.

TR. Quoiusmodi gynaeceum? Quid porticum? TH. Insanum bonam.

Non equidem ullam in publico esse maiorem hac existumo.

910TR. Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus

sumu' commensi. TH. Quid igitur? TR. Longe omnium longissuma est.

TH. Di inmortales, mercimoni lepidi! si Hercle nunc ferat

sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,

numquam accipiam. TR. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.

915TH. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.

TR. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,

qui subegi faenore argentum ab danista ut sumeret,

quod isti dedimus arraboni. TH. Servavisti omnem ratem.

Nempe octoginta debentur huic minae? TR. Hau nummo amplius.

920TH. Hodie accipiat. TR. Ita enim vero, ne qua caussa supsiet.

Vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.

TH. At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.

TR. Egone aps te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?

TH. Egone aps te ausim non cavere, ni quid committam tibi?

925TR. Quia tibi umquam quicquam, postquam tuo' sum, verborum dedi?

TH. Ego enim cavi recte: eam dis gratiam atque animo meo!

Sat sapio si aps te modo uno caveo. TR. Tecum sentio.

TH. Nunc abi rus, dic me advenisse filio. TR. Faciam ut iubes.

930TH. Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum. TR. Licet.

Nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.

Dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim. -

PHANISCVS THEOPROPIDES PINACIVM

PHA. Hic quidem neque convivarum sonitus itidem ut antehac fuit,

neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.

935TH. Quae illaec res est? Quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?

Quid volunt? Quid intro spectant? PHA. Pergam pultare ostium.

Heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? TH. Quae haec est fabula?

PHA. Etiamne aperis? Callidamati nostro advorsum venimus.

TH. Heus vos, pueri, quid istic agitis? Quid istas aedis frangitis?

940PI. Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?

TH. Nihil ad me attinet? PI. Nisi forte factu's praefectus novos,

qui res alienas procures, quaeras, videas, audias.

TH. Non sunt istae aedes ubi statis. PI. Quid ais? An iam vendidit

aedis Philolaches? Aut quidem iste nos defrustratur senex.

945TH. Vera dico. Sed quid vobis est negoti hic? PHA. Eloquar.

Erus hic noster potat. TH. Erus hic voster potat? PHA. Ita loquor.

TH. Puere, nimium delicatu's. PI. Ei advorsum venimus.

TH. Quoi homini? PI. Ero nostro. Quaeso, quotiens dicendumst tibi?

TH. Puere, nemo hic habitat. Nam te esse arbitror puerum probum.

950PHA. Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?

TH. Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.

PHA. Senex hic elleborosust certe. Erras pervorse, pater.

Nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio

hic habitare. TH. Quin sex menses iam hic nemo habitat. PI. Somnias.

955TH. Egone? PI. Tu. TH. Tu ne molestu's. Sine me cum puero loqui.

Nemo habitat. PHA. Habitat profecto, nam heri et nudius tertius,

quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregri eiius pater

abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.

TH. Quid ais? PHA. Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,

960scorta duci, pergraecari, fidicinas, tibicinas

ducere. TH. Quis istaec faciebat? PHA. Philolaches. TH. Qui Philolaches?

PHA. Quoiiu' patrem Theopropidem esse opinor. TH. ei ‹ei›, occidi,

si haec hic vera memorat! Pergam porro percontarier.

Ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,

965cum ero vostro? PHA. Aio, inquam. TH. Puere, praeter speciem stultus es.

Vide sis ne forte ad merendam quopiam devorteris

atque ibi ampliuscule quam sati' fuerit biberis. PHA. Quid est?

TH. Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.

PHA. Scio qua me eire oportet et quo venerim novi locum.

970Philolaches hic habitat, quoiius est pater Theopropides.

Qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam

liberavit. TH. Philolachesne ergo? PHA. Ita, Philematium quidem.

TH. Quanti? PHA. Triginta - TH. Talentis? PHA. Μὰ τὸν Ἀπόλλω, sed minis.

TH. Liberavit? PHA. Liberavit valide, triginta minis.

TH. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachem -?

975PHA. Aiio. TH. Atque eam manu emisisse? PHA. Aiio. TH. Et, postquam eius hinc pater

sit profectus peregre, perpotasse adsiduo, ac simul

tuo cum domino? PHA. Aiio. TH. Quid? Is aedis emit has hinc proxumas?

PHA. Non aiio. TH. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?

PHA. Neque istuc aiio. TH. Ei! Perdis. PHA. Immo suom patrem illic perdidit.

980TH. Vera cantas. PHA. Vana vellem. Patris amicu's videlicet.

TH. Eu edepol patrem eiius miserum praedicas! PHA. Nihil hoc quidem est,

triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.

TH. Perdidit patrem. PHA. Unus istic servos est sacerrumus,

Tranio: is vel Herculi †conterere quaestum potest†.

985Edepol ne me eius patris misere miseret, qui quom istaec sciet

facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.

TH. Si quidem istaec vera sunt. PHA. Quid merear Quam ob rem mentiar?

PI. Heus vos, ecquis hasce aperit? PHA. Quid istas pultas ubi nemo intus est?

Alio credo comissatum abiisse. Abeamus nunciam -

990TH. Puere - PHA. atque porro quaeritemus. Sequere hac me. PI. Sequor.

TH. Puere, iamne abis? PHA. Libertas paenulast tergo tuo:

mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. -

THEOPROPIDES SIMO

TH. Perii hercle! Quid opust verbis? Ut verba audio,

non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,

995sed etiam in terras solas orasque ultumas

sum circumuectus, ita ubi nunc sim nescio.

Verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius

meus emit. Quid agis tu? SI. A foro incedo domum.

TH. Numquid processit ad forum hodie novi?

1000SI. Etiam. TH. Quid tandem? SI. Vidi ecferri mortuom. TH. Hem!

SI. Novom unum vidi mortuom ecferri foras.

Modo eum vixisse aiebant. TH. Vae capiti tuo!

SI. Quid tu otiosus res novas requiritas?

TH. Quia hodie adveni peregre. SI. Promisi foras,

1005ad cenam ne me te vocare censeas.

TH. Hau postulo edepol. SI. Verum cras, nisi qui prius

vocaverit - me, vel apud te cenavero.

TH. Ne istuc quidem edepol postulo. Nisi quid magis

es occupatus, operam mihi da. SI. Maxume.

1010TH. Minas quadraginta accepisti, quod sciam,

a Philolachete? SI. Numquam nummum, quod sciam.

TH. Quid, a Tranione servo? SI. Nimi' multo id minus.

TH. Quas arraboni tibi dedit? SI. Quid somnias?

TH. Egone? At quidem tu, qui istoc speras te modo

1015potesse dissimulando infectum hoc reddere.

SI. Quid autem? TH. Quod me apsente hic tecum filius

negoti gessit. SI. Mecum ut ille hic gesserit,

1020dum tu hinc abes, negoti? Quidnam aut quo die?

TH. Minas tibi octoginta argenti debeo.

SI. Non mihi quidem hercle. Verum, si debes, cedo.

Fides servanda est, ne ire infitias postules.

TH. Profecto non negabo debere, et dabo;

1025tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.

SI. Quaeso edepol huc me aspecta et responde mihi.

Q * * * * * * argenti minas

fu * * * * * * TH. Ego dicam tibi.

Tantu * * * * * * * * ebeat

1030de te aedis. SI. Itane? de me ille aedis emerit?

* * * * *

SI. Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,

ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.

TH. Hic aedificare volvi? SI. Sic dixit mihi.

1030TH. Ei mihi, disperii! Vocis non habeo satis.

Vicine, perii, interii! SI. Numquid Tranio

turbavit? TH. Immo exturbavit omnia.

Deludificatust me hodie indignis modis.

SI. Quid tu ais? TH. Haec res sic est ut narro tibi:

1035deludificatust me hodie in perpetuom modum.

Nunc te opsecro ut me bene iuves operamque des.

SI. Quid vis? TH. I mecum, opsecro, una simul.

SI. Fiat. TH. Servorumque operam et lora mihi cedo.

SI. Sume. TH. Eademque opera ego haec tibi narravero,

1040quis med exemplis hodie eludificatus est.

ACTVS V

TRANIO THEOPROPIDES

TR. Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;

atque equidem quid id esse dicam verbum nauci nescio.

Nam erus me postquam rus misit filium ut suom arcesserem,

1045abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

ostium quod in angiporto est horti, patefeci fores,

eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.

Postquam ex opsidione in tutum eduxi manuplaris meos,

capio consilium ut senatum congerronem convocem.

1050Quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.

Ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest

facio idem quod plurumi alii, quibu' res timida aut turbidast

pergunt turbare usque ut ne quid possit conquiescere.

1055Nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.

Non amicus alius quis * * * rivabo se * * *

aut * * * * * * * * *

pro * * * * * * * * *

1060ille qui * * * * * * ero simul *

praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. Me moror.

Sed quid hoc est quod Fori' concrepuit proxuma vicinia?

Eru' meus hicquidem est. Gustare ego eius sermonem volo.

TH. Ilico intra limen isti astate, ut, quom extemplo vocem,

1065continuo exsiliatis. Manicas celeriter conectite.

Ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,

quoius ego hodie ludificabo corium, si vivo, probe.

TR. Res palam est. Nunc te videre meliust quid agas, Tranio.

TH. Docte atque astu mihi captandumst cum illoc, ubi huc advenerit.

1070Non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.

Dissimulabo me horum quicquam scire. TR. O mortalem malum!

Alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.

Verba illi non magi' dare hodie quisquam quam lapidi potest.

Adgrediar hominem, appellabo. TH. Nunc ego ille huc veniat velim.

1075TR. Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.

TH. Eugae! Tranio, quid agitur? TR. Veniunt ruri rustici.

Philolaches iam hic aderit. TH. Edepol mihi opportune advenis.

Nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.

TR. Quidum? TH. Quia negat novisse vos - TR. Negat? TH. Nec vos sibi

1080nummum umquam argenti dedisse. TR. Abi, ludis me, credo hau negat.

TH. Quid iam? TR. Scio, iocaris tu nunc ‹istuc›. Nam ille quidem bau negat.

TH. Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi

vendidisse. TR. Eho an negavit sibi datum argentum, opsecro?

TH. Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,

1085neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum.

* * * ‹datum› est.

TH. Dixi ego istuc idem illi. TR. Quid ait? TH. Servos pollicitust dare

suos mihi omnis quaestioni. TR. Nugas! Numquam edepol dabit.

TH. Dat profecto. TR. Quin †et illum in ius si veniam†. TH. Mane.

1090Experiar, ut opino. TR. ‹"opino"?› certum est. Mihi hominem cedo.

TH. Quid si igitur ego accersam ‹iam› homines? TR. Factum iam esse oportuit.

Vel hominem aedis iube mancupio poscere, TH. Immo hoc primum volo,

quaestioni accipere servos. TR. Faciundum edepol censeo.

Ego interim hanc aram occupabo. TH. Quid ita? TR. nullam rem sapis.

1095Ne enim illi huc confugere possint quaestioni quos dabit.

Hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.

TH. Surge. TR. Minime. TH. Ne occupassis, opsecro, aram. TR. Qur? TH. Scies.

Quia enim id maxume volo, ut illi istoc confugiant. Sine:

tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius.

1100TR. Quod agas, id agas. Quid tu porro serere vis negotium?

Nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?

TH. Surgedum huc igitur. Consulere quiddam est quod tecum volo.

TR. Sic tamen hinc consilium dedero. Nimio plus sapio sedens.

Tum consilia firmiora sunt de divinis locis.

1105TH. Surge, ne nugare. Aspicedum contra me. TR. Aspexi. TH. Vides?

TR. Video. Huc si quis intercedat tertius, pereat fame.

TH. Quidum? TR. Quia nil ‹illi› quaesti sit. Mali hercle ambo sumus.

TH. Perii! TR. Quid tibi est? TH. Dedisti verba TR. Qui tandem? TH. Probe

med emunxti. TR. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?

1110TH. Immo etiam cerebrum quoque omne capite emunxti meo.

Nam omnia male facta vostra repperi radicitus,

non radicitus quidem hercle verum etiam exradicitus

TR. Numquam edepol hodie †invitus destinant† tibi.

TH. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnufex, circumdari.

1115TR. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.

TH. Exempla edepol faciam ego in te. TR. Quia placeo, exemplum expetis?

TH. Loquere: quoiusmodi reliqui, quom hinc abibam, filium?

TR. Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.

TH. Aliud te rogo. TR. Aliud ergo nunc tibi respondeo.

1120Sed eccum tui gnati sodalem video | huc incedere

Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.

CALLIDAMATES THEOPROPIDES TRANIO

CA. Ubi somno sepelivi omnem atque obdormivi crapulam,

Philolaches venisse ‹dixit› mihi suom peregre huc patrem

quoque modo hominem ad‹uenientem› servos ludificatu' sit,

1125ait se metuere in conspe‹ctum sui patris pr›ocedere.

Nunc ego de sodalitate solus sum orator datus

qui a patre eiius conciliarem pacem. Atque eccum optume!

Iubeo te salvere et salvos quom advenis, Theopropides,

peregre gaudeo. Hic apud nos hodie cenes, sic face.

1130TH. Callidamate‹s›, di te ament. De cena facio gratiam.

CA. Quin venis? TR. Promitte: ego ibo pro te, si tibi non lubet

TH. Verbero, etiam inrides? TR. Quian me pro te ire ad cenam autumo?

TH. Non enim ibis. Ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.

CA. Age mitte istaec. Tu ad me ad cenam - TR. Dic venturum. Quid taces?

1135CA. Sed tu istuc quid confugisti in aram? TR. Inscitissumus

adveniens perterruit me. Loquere nunc quid fecerim:

nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.

TH. Filium corrupisse aio te meum. TR. Ausculta modo.

Fateor peccavisse, amicam liberasse apsente te,

1140faenori argentum sumpsisse; id esse apsumptum praedico.

Numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?

TH. Hercle mihi tecum cavendum est, nimi' qui's orator catus.

CA. Sine me dum istuc iudicare. Surge, ego isti adsedero.

TH. Maxume, accipe hanc ‹tute› ad te litem. TR. Enim istic captio est.

1145Fac ego ne metuam ‹mihi atque› ut tu meam timeas vicem.

TH. Iam minoris * * * ‹fa›cio praequam quibu' modis

me ludificatust. TR. Bene hercle factum, et factum gaudeo:

sapere istac aetate oportet qui sunt capite candido.

TH. Quid ego nunc faciam? TR. Si amicus Diphilo aut Philemoni es,

1150dicito is quo pacto tuo' te servos ludificaverit:

optumas frustrationes dederis in comoediis.

CA. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. TH. Licet.

CA. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.

1155Is adi[i]t me, nam illum prodire pudet in conspectum tuom

propterea quia fecit quae te scire scit. Nunc te opsecro,

stultitiae adulescentiaeque eiius ignoscas: tuost;

scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.

Quidquid fecit, nobiscum una fecit: nos deliquimus.

1160Faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica ‹empta› est, omnia

nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.

TH. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis

quam tu; neque sum illic iratus neque quicquam suscenseo.

Immo me praesente amato, bibito, facito quod lubet:

1165si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis.

CA. Dispudet. TR. ‹post› istam veniam quid me fiet nunciam?

TH. Verberibus, lutum, caedere pendens. TR. Tamen etsi pudet?

TH. Interimam hercle ego ‹te› si vivo. CA. Fac istam cunctam gratiam:

Tranio remitte quaeso hanc noxiam caussa mea.

1170TH. Aliud quiduis impetrari a me facilius perferam

quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam.

CA. Mitte quaeso istum. * TH. Viden ut restat furcifer?

CA. Tranio, quiesce, si sapi'. TH. Tu quiesce hanc rem modo

petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.

1175TR. Nihil opust profecto. CA. Age iam, sine ted exorarier.

TH. Nolo ores. CA. Quaeso hercle. TH. Nolo, inquam, ores. CA. Nequiquam nevis,

hanc modo unam noxiam, unam - quaeso, fac caussa mea.

TR. Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:

ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.

1180CA. Sine te exorem. TH. Age abi, abi inpune. Em huic habeto gratiam.

Spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.