AVIENI - ORA MARITIMA


4

(Murphey, 1977)

Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,

animo atque sensu, Taurici ponti situs

capi ut valeret his probabili fide

5quos distinerent spatia terrarum extima,

subi libenter id laboris, ut tibi

desideratum carmine hoc claresceret.

fas non putavi quippe prolixa die

non subiacere sensui formam tuo

10regionis eius quam vetustis paginis

et quam per omnem spiritus nostri diem

secretiore lectione acceperam.

alii invidere namque, quod dispendio

tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor.

15his addo et illud, liberum temet loco

mihi esse amore sanguinisque vinculo.

neque sat sit istud, ni sciam te litteras

hiantibusque faucibus veterum abdita

hausisse semper, esse patuli pectoris,

20sensu capacem, talium iugem sitim

tuo esse cordi et esse te prae ceteris

memorem intimati. cur inefficaciter

secreta rerum in non tenacem effunderem?

in non seguacem quis profunda ogganniat?

25multa ergo, multa compulere me, Probe,

efflagitatam rem tibi ut persolverem.

quin et parentis credidi officium fore,

desideratum si tibi locupletius

profusiusque Musa promeret mea.

30dare expetitum quippe non parci viri est,

augere porro muneris summam novo

mentis benignae satque liberalis est.

interrogati, si tenes, Maeotici

situs quis esset aequoris. Sallustium

35noram id dedisse, dicta et eius omnibus

praeiudicatae auctoritatis ducier

non abnuebam. ad eius igitur inclytam,

descriptionem, qua locorum formulam

imaginemque expressor efficax stili

40et veritatis paene in optutus dedit

lepore linguae, multa rerum iunximus

ex plurimorum sumpta commentariis.

Hecataeus istic quippe erit Milesius

Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque

45Atheniensis, Caryandaeus Scylax,

Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,

quin et Damastus nobili natus Sige

Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque

popularis urbe Atticae Siculus Cleon,

50Herodotus ipse Thurius, tum qui decus

magnum loquendi est, Atticus Thucydides.

hic porro habebis, pars mei cordis Probe,

quicquid per aequor insularum attollitur

(per aequor illud scilicet, quod post cava

55hiantis orbis a freto Tartessio

Atlanticisque fluctibus procul sitam

in usque glaeba prorvit nostrum mare)

sinusque curvos atque prominentia,

(ut se supino porrigat litus situ,

60ut longe in undas inserant sese iuga)

celsaeque ut urbes alluantur aequore,

quis ortus amnis maximos effuderit,

ut prona ponti gurgitem intrant flumina

ut ipsa rursum saepe cingant insulas

65sinventque late ut tuta portus bracchia,

ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus,

scruposum, ut alti verticem montes levent

stringatque nemora ut unda cana gurgitis.

laboris autem terminus nostri hic erit,

70Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali

et siquae in illo marmore insulae tument,

edisserantur. reliqua porro scripta sunt

nobis in illo plenius volumine,

quod de orbis oris partibusque fecimus.

75ut aperta vero tibimet intimatio

sudoris huius et laboris sit mei

narrationem opusculi paulo altius

exordiemur. tu per intimum iecur

prolata conde, namque fulcit haec fides

80petita longe et eruta ex auctoribus.

Terrae patentis orbis effuse iacet

orbique rursus unda circumfunditur.

sed qua profundum semet insinuat saxum

Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris

85longe explicetur, est Atlanticus sinus.

hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,

hic sunt columnae pertinacis Herculis

Abila atque Calpe, haec laeva dicti caespitis,

Libyae propinqua est Abila. duro perstrepunt

90et prominentis hic iugi surgit caput,

Oestrymnin istud dixit aevum antiquius,

molesque celsa saxei fastigii

tota in tepentem maxime vergis notum.

sub huius autem prominentis vertice

95sinus dehiscit incolis Oestrymnicus,

in quo insulae sese exerunt Oestrymnides,

laxe iacentes et metallo divites

stanni atque plumbi. multa vis hic gentis est,

superbus animus, efficax solertia,

100negotiandi cura iugis omnibus,

netisque cumbis turbidum late fretum

et beluosi gurgitem Oceani secant.

non hi carinas quippe pinu texere

et acere norunt, non abiete, ut usus est,

105curvant faselos, sed rei ad miraculum

navigia iunctis semper aptant pellibus

corioque vastum saepe percurrunt salum.

ast hinc duobus in sacram, sic insulam

dixere prisci, solibus cursus rati est.

110haec inter undas multam caespitem iacet,

eamque late gens Hiernorum colit.

propinqua rursus insula Albionum patet.

Tartessiisque in terminos Oestrumnidum

negotiandi mos erat. Carthaginis

115etiam coloni et vulgus inter Herculis

agitans columnas haec adibant aequora,

quae Himilco Poenus mensibus vix quattuor

ut ipse semet re probasse rettulit

enavigantem, posse transmitti adserit.

120sic nulla late flabra propellunt ratem,

sic segnis umor aequoris pigri stupet.

adicit et illud: plurimum inter gurgites

extare fucum et saepe virgulti vice

retinere puppim. dicit hic nihilominus

125non in profundum terga demitti maris

parvoque aquarum vix supertexi solum.

obire semper huc et huc ponti feras,

navigia lenta et languide repentia

internatare beluas. siquis dehinc

130ab insulis Oestrymnicis lembum audeat

urgere in undas, axe qua Lycaonis

rigescit aethra, caespitem Ligurum subit

cassum incolarum. namque Celtarum manu

crebrisque dudum proeliis vacua arva sunt

135Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit,

plerumque dumos. creber his scrupus locis

rigidaeque rupes atque montium minae

caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem

diu inter arta cautium duxit diem

140secreta ab undis. nam sali metuens erat

priscum ob periclum, post quies et otium

securitate roborante audaciam

persuasit altis devehi cubilibus

atque in marinos iam locos descendere.

145post illa rursum quae supra facti sumus

magnus patescit aequoris fusi sinus

Ophiussam ad usque. rursum ab huius litore

internum ad aequor, qua mare insinuare se

dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,

150septem dierum tenditur pediti via.

Ophiussa porro tanta panditur latus

quantam iacere Pelopis audis insulam

Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis est

locos et arva Oestrymnicis habitantibus,

155post multa serpens effugavit incolas

vacuamque glaebam nominis fecit sui.

circumlatratque pontus insulas duas

tenue ob locorum inhospitas. Aryium

rursum tumescit prominens in asperum

160septentrionem cursus autem hinc classibus

usque in columnas efficacis Herculis

quinque est dierum. post pelagia est insula

herbarum abundans adque Saturno sacra.

sed vis in illa tanta naturalis est,

165ut siquis hanc innavigando accesserit,

mox excitetur propter insulam mare,

quatiatur ipsa et omne subsiliat salum

alte intremescens cetero ad stagni vicem

pelago silente. prominens surgit dehinc

170Ophiussae in auras, abque Arvii iugo

in haec locorum bidui cursus patet.

at qui dehiscit inde prolixe sinus,

non totus uno facile navigabilis

vento recedit; namque medium accesseris

175zephyro vehente, reliqua deposcunt notum.

et rusus inde si petat quisquam pede

Tartessiorum litus, exuperet viam

vix luce quarta. siquis ad nostrum mare

Malacaeque portum semitam tetenderit,

180in quinque soles est iter. tum Cempsicum

iugum intumescit. subiacet porro insula

Achale vocata ab incolis. aegre est fides

narrationi prae rei miraculo,

sed quam frequens auctoritas sat fulciat,

185aiunt in huius insulae confiniis

numquam esse formam gurgiti reliquo parem.

splendorem ubique quippe inesse fluctibus

vitri ad nitorem et per profundum marmoris

coeaneam in undis esse certum imaginem est.

190confundi at illic aequor immundo luto

memorant vetusti semper atque sordibus

ut faeculentos gurgites haerescere.

Cempsi atque Sefes arduos collis habent

Ophiussae in agro. propter hos pernix Ligus

195Draganumque proles sub nivoso maxime

septentrione conlocaverant larem.

Poetanion autem est insula ad Sefum latus

patulusque portus. inde Cempsis adiacent

populi Cynetum. tum Cyneticum iugum,

200qua sideralis lucis inclinatio est,

alte tumescens ditis Europae extimum

in beluosi vergit Oceani salum.

Ana amnis illic per Cynetas effluit

sulcatque glaebam. panditur rursus sinus

205cavusque caespes in meridiem patet.

memorato ab amni gemina sese flumina

scindunt repente perque praedicti sinus

crassum liquorem (quippe pinguescit luto

omne hic profundum) lenta trudunt agmina.

210hic insularum semet alte subrigit

vertex duarum. nominis minor indiga est,

aliam vocavit mos tenax Agonida.

inhorret inde rupibus cautes sacra

Saturni et ipsa. fervet inlisum mare

215litusque late saxeum distenditur.

hirtae hic capellae et multus incolis caper

dumosa semper intererrant caespitum,

castrorum in usum et nauticis velamina

productiores et graves setas alunt.

220hinc dictum ad amnem solis unius via est,

genti et Cynetum hic terminus. Tartessius

ager his adhaeret adluitque caespitem

Tartessus amnis. inde tenditur iugum

Zephyro sacratum. denique arcis summitas

225Zephyris vocata. celsa sed fastigia

iugo eriguntur verticis. multus tumor

conscendit auras et supersidens quasi

caligo semper nubilum condit caput.

regio omnis inde maxime herboso solo est,

230nebulosa iuge his incolis convexa sunt,

coactus aer atque crassior dies

noctisque more ros frequens. nulla, ut solet,

flabra inferuntur, nullus aethram discutit

superne venti spiritus, pigra incubat

235caligo terras et solum late madet.

Zephyridos arcem siquis excedat rate

et inferatur gurgiti nostri maris,

flabris vehetur protinus favonii.

Iugum inde rursus et sacrum infernae deae

240divesque fanum, penetral abstrusi cavi

adytumque caecum. multa propter est palus

Erebea dicta. quin et Herbi civitas

stetisse fertur his locis prisca die,

quae proeliorum absumpta tempestatibus

245famam atque nomen sala liquit caespiti.

at Hiberus inde manat amnis et locos

fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt

dictos Hiberos, non ab illo flumine

nam quicquid amnem gentis huius adiacet

250occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.

pars porro eoa continet Tartessios

et Cilbicenos. Cartare post insula est

eamque pridem, influxa et est satis fides,

tenuere Cempsi. proximorum postea

255pulsi duello, varia quaesitum loca

se protulere. Cassius inde mons tumet.

et Graia ab ipso lingua cassiterum prius

stannum vocavit. inde fani est prominens

et quae vetustum Graeciae nomen tenet,

260Gerontis arx est eminus. namque ex ea

Geryona quondam nuncupatum accepimus.

hic ora late sunt sinus Tartessii.

dictoque ab amni in haec locorum puppibus

via est diei. Gadir hic est oppidum,

265nam Punicorum lingua consaeptum locum

Gadir vocabat. ipsa Tartessus prius

cognominata est. multa et opulens civitas

aevo vetusto, nunc egena, nunc brevis,

nunc destituta, nunc ruinarum agger est.

270nos hic locorum, praeter Herculaneam

solemnitatem vidimus miri nihil.

at vis in illis tanta vel tantum decus

aetate prisca sub fide rerum fuit,

rex ut superbus omniumque praepotens,

275quos gens habebat forte tum Maurusia,

Octaviano principi acceptissimus

et litterarum semper in studio Iuba

interfluoque separatus aequore,

inlustriorem semet urbis istius

280duumviratu crederet. sed insulam

Tartessus amnis ex Ligustino lacu

per aperta fusus undique adlapsu ligat.

neque iste tractu simplici provolvitur

unusve sulcat subiacentem caespitem,

285tria ora quippe parte eoi luminis

infert in agros, ore bis gemino quoque

meridiana civitatis adluit.

at mons paludem incumbit Argentarius

sic a vetustis dictus ex specie sui.

290stagno iste namque latera plurimo nitet

magisque in auras eminus lucem evomit,

cum sol ab igni celsa perculerit iuga.

idem amnis autem fluctibus stagni gravis

ramenta volvit invehitque moenibus

295dives metallum. qua dehinc ab aequore

salsi fluenti vasta per medium soli

regio recedit, gens Etmaneum accolit.

atque inde rursus usque Cempsorum sata

Ileates agro se feraci porrigunt.

300maritima vero Cilbiceni possident.

Gerontis arcem et prominens fani, ut supra

sumus elocuti, distinet medium salum

interque celsa, cautium cedit sinus.

iugum ad secundum flumen amplum evolvitur.

305Tartessiorum mons dehinc attollitur

silvis opacus. hinc Erythia est insula

diffusa glaebam et iuris olim Punici.

habuere primo quippe eam Carthaginis

priscae coloni interfluoque scinditur

310a continente quinque per stadia mari

Erythia. ab arce qua diei occasus est,

Ueneri marinae consecrata est insula

templumque in illa Ueneris et penetral cavum

oraculumque. monte ab illo, quem tibi

315horrere silvis dixeram, cum veneris,

litus recline et molle harenarum iacet,

in quas Besilus atque Cilbus flumina

urgent fluentum. post in occiduum diem

Sacrum superbas erigit cautes iugum.

320locum, hunc vocavit Herma quondam Graecia.

est Herma porro caespitum munitio,

interfluumque altrinsecus munit lacum.

aliique rursus Herculis dicunt viam

stravisse quippe maria fertur Hercules,

325iter ut pateret facile captivo gregi.

porro illud Herma iure sub Libyci soli

fuisse pridem plurimi auctores ferunt.

nec respuendus testis est Dionysius,

Libyae esse finem qui docet Tartessium.

330Europae in agro, quod vocari ab incolis

Sacrum indicavi, prominens subducitur.

locos utrosque interfluit tenue fretum.

quod Herma porro aut Herculis dictum est via,

Amphipolis urbis incola Euctemon ait,

335non plus habere longitudinis modo

quam porriguntur centum et octo milia

et distineri terras milibus tribus.

hic Herculanae stant columnae, quas modum

utriusque haberi continentis legimus.

340sunt paria porro saxa prominentia

Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo,

Maurusiorum est Abila. namque Abilam vocant

gens Punicorum, mons quod altus barbaro est,

id est Latino, dici ut auctor Plautus est.

345Calpeque rursum in Graecia species cavi

teretisque vis nuncupatur urcei.

Atheniensis dicit Euctemon item

non esse saxa aut vertices adsurgere

parte ex utraque. caespitem Libyci soli

350Europae et oram memorat insulas duas

interiacere; nuncupari has Herculis

ait columnas; stadia triginta refert

has distinere; horrere silvis undique

inhospitasque semper esse nauticis.

355inesse quippe dicit ollis Herculis

et templa et aras. invehi advenas rate,

deo litare, abire festino pede,

nefas putatum demorari in insulis.

circum atque iuxta plurimo tractu iacens

360manere tradit tenue prolixe mare.

navigia onusta adire non valent locos

breve ob fluentum et pingue litoris lutum.

sed si voluntas forte quem subegerit

agere carinam, eximere classi pondera,

365levique cymba sic superferri salo.

sed ad columnas quicquid interfunditur

undae aestuantis, stadia septem vix ait

Damastus esse. Caryandaeus Scylax

medium fluentum inter columnnas adserit

370tantum patere quantus aestus Bosporo est.

ultra has columnas propter Europae latus

vicos et urbis incolae Carthaginis

tenuere quondam. mos at ollis hic erat,

ut planiore texerent fundo rates,

375quo cymba tergum fusior brevius maris

praelaberetur. porro in occiduam plagam

ab his columnis gurgitem esse interminum,

late patere pelagus, extendi salum

Himilco tradit. nullus haec adiit freta,

380nullus carinas aequor illud intulit,

desint quod alto flabra propellentia

nullusque puppim spiritus caeli iuvet,

dehinc quod aethram quodam amictu vestiat

caligo, semper nebula condat gurgitem

385et crassiorem nubilum perstet die.

Oceanus iste est, orbis effusi procul

circumlatrator, iste pontus maximus,

hic gurges oras ambiens, hic intimi

salis inrigator, hic parens nostri maris.

390plerosque quippe extrinsecus curvat sinus

nostrumque in orbem vis profundi inlabitur.

sed nos loquemur maximos tibi quattuor.

prima huius ergo in caespitem insinuatio est

Hesperius aestus atque Atlanticum salum;

395Hyrcana rursus unda, Caspium mare;

salum Indicorum, terga fluctus Persici;

Arabsque gurges sub tepente iam noto.

hunc usus olim dixit Oceanum vetus.

Hyrcana rursus unda, Caspium mare;

400longo explicatur gurges huius ambitu

produciturque latere prolixe vago.

Plerumque porro tenue tenditur salum,

ut vix harenas subiacentis occulat.

exuperat autem gurgitem fucus frequens,

405atque impeditur aestus hic uligine.

vis beluarum pelagus omne internatat

multusque terror ex feris habitat freta.

haec olim Himilco Poenus Oceano super

spectasse semet et probasse rettulit.

410haec nos ab imis Punicorum annalibus

prolata longo tempore edidimus tibi.

nunc iam recursus ad priora sit stilo.

igitur columnae, ut dixeram, Libystidis

Europae in agro adversa surgit altera.

415hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,

ultra citraque quattuor gentes colunt.

nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco

sunt Massieni, regna Cilbicene sunt

feracis agri et divites Tartessii,

420qui porriguntur in Calacticum sinum.

hos propter autem mox iugum Barbetium est

Malachaeque flumen urbe cum cognomine

Menace priore quae vocata est saeculo.

Tartessiorum iuris illic insula

425antistat urbem, Noctilucae ab incolis

sacrata pridem. in insula stagnum quoque

tutusque portus. oppidum Menace super.

qua sese ab undis regio dicta subtrahit,

Silurus alto mons tumet cacumine.

430adsurgit inde vasta cautes et mare

intrat profundum. pinus hanc quondam frequens

ex se vocari sub sono Graio dedit.

fanumque ad usque Ueneris ac Ueneris iugum

litus recumbit. porro in isto litore

435stetere crebrae civitates antea

Phoenixque multus habuit hos pridem locos.

inhospitales nunc harenas porrigit

deserta tellus, orba cultorum sola

squalent iacentque. Ueneris ab dicto iugo

440spectatur Herma caespitis Libyci procul,

quod ante dixit. litus hic rursum patet

vacuum incolarum nunc et abiecti soli.

porro ante et urbes hic stetere plurimae

populique multi concelebrarunt locos.

445Namnatius inde portus oppidum prope

se Massienum curvat alto ab aequore

sinuque in imo surgit altis moenibus

urbs Massiena. post iugum Trete eminet

brevisque iuxta Strongyle stat insula.

450dehinc in huius insulae confiniis

immensa tergum latera diffundit palus.

Theodorus illic (nec stupori sit ibi

quod in feroci barbaroque sat loco

cognomen huius Graeciae accipis sono)

455prorepit amnis. ista Phoenices prius

loca incolebant. rursus hinc se litoris

fundunt harenae et litus hoc tres insulae

cinxere late. hic terminus quondam stetit

Tartessiorum, hic Herna civitas fuit.

460Gymnetes istos gens locos insederant

Sicani ad usque praefluentis alveum,

nunc destitutus et diu incolis carens

sibi sonorus Alebus amnis effluit.

post haec per undas insula est Gymnesia,

465populo incolarum quae vetus nomen dedit,

Pityussae et inde proferunt sese insulae

Baliarium ac late insularum dorsa sunt.

et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum

ius protulere propter interius mare

470late locati. prima eorum civitas

Ilerda surgit. litus extendit dehinc

steriles harenas. Hemeroscopium quoque

habitata pridem hic civitas. nunc iam solum

vacuum incolarum languido stagno madet.

475attollit inde se Sicana civitas,

propinquo ab amni sic vocata Hibericis.

neque longe ab huius fluminis divortio

praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.

dumosa late terga regio porrigit.

480Berybraces illic, gens agrestis et ferox,

pecorum frequentis intererrabat greges.

hi lacte semet atque pingui caseo

praedure alentes proferebant spiritum

vicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum

485procedit alte ac nuda litorum iacent

ad usque Onussae Cherronesi terminos.

palus per illa Naccararum extenditur.

hoc nomen isti nam paludi mos dedit

stagnique medio parva surgit insula

490ferax olivi et hinc Minervae stat sacra.

fuere propter civitates plurimae.

quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles

Tyrichae stetere. nomen oppido vetus,

gazae incolarum maxime memorabiles,

495per orbis oras. namque praeter caespitis

fecunditatem, qua pecus, qua palmitem,

qua dona flavae Cereris educat solum,

peregrina Hibero subuehuntur flumine.

iuxta superbum mons Sacer caput exerit

500Oleumque flumen proxima agrorum secans

geminos iugorum vertices interfluit.

mons quippe Sellus nomen hoc monti est vetus,

ad usque celsa nubium subducitur

adstabat istum civitas Lebedontia

505priore saeclo, nunc ager vacuus lare

lustra et ferarum sustinet cubilia.

post haec harenae plurimo tractu iacent,

per quas Salauris oppidum quondam stetit,

in quis et olim prisca Callipolis fuit,

510Callipolis illa, quae per altam moenium

proceritatem et celsam per fastigia

subibat auras, quae laris vasti ambitu

latere ex utroque piscium semper ferax

stagnum premebat. inde Tarraco oppidum

515et Barcilonum amoena sedes ditium.

nam pandit illic tuta portus brachia,

vvetque semper dulcibus tellus aquis.

post Indigetes asperi se proferunt,

gens ista dura, gens ferox venatibus

520lustrisque inhaerens. tum iugum Celebanticum

in usque salsam dorsa porrigit Thetim.

hic adstitisse civitatem Cypselam

iam fama tantum est. nulla nam vestigia

prioris urbis asprum servat solum.

525dehiscit illic maximo portus sinu

cavumque late caespitem inrepit salum.

post quae recumbit litus Indiceticum.

Pyrenae ad usque prominentis verticem.

post litus illud, quod iacere diximus

530tractu supino, se Malodes exerit

mons inter undas et tument scopuli duo

geminusque vertex celsa nubium petit.

hos inter autem portus effuse iacet

nullisque flabris aequor est obnoxium.

535sic omne, late praelocatis rupibus,

latus ambiere cautium cacumina,

interque saxa immobilis gurges latet,

quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.

stagnum inde Toni montium in radicibus

540Tononitaeque attollitur rupis iugum.

per quae sonorus volvit aequor spumeum

Anystus amnis et salum fluctu secat.

haec propter undas atque salsa sunt freta,

at quicquid agri cedit alto a gurgite,

545Ceretes omne et Ausoceretes prius

habuere duri, nunc pari sub nomine

gens est Hiberum. Sordus inde denique

ac pertinentes usque ad interius mare

qua piniferae stant Pyrenae vertices

550inter ferarum lustra ducebant diem

et arva late et gurgitem ponti premunt.

in Sordiceni caespitis confinio

quondam Pyrene civitas ditis laris

stetisse fertur hicque Massiliae incolae

555negotiorum saepe versabant vices.

sed in Pyrenen ab columnis Herculis

Atlanticoque gurgite et confinio

Zephyridis orae cursus est celeri rati

septem dierum. post Pyrenaeum iugum

560iacent harenae litoris Cynetici,

easque late sulcat amnis Rhoscynus.

hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est.

stagnum hic palusque quippe diffuse patet,

et incolae istam Sordicem cognominant.

565praeterque vasti gurgitis crepulas aquas

(nam propter amplum marginis laxae ambitum

ventis tumescit saepe percellentibus)

stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.

rursusque ab huius effluentis ostiis

***

570....................... ‹litus dehinc›

sinvatur alto et propria per dispendia

caespes cavatur, repit unda largior

molesque multa gurgitis distenditur.

tris namque in illo maximae stant insulae

575saxisque duris pelagus interfunditur.

nec longe ab isto caespitis rupti sinus

alter dehiscit insulasque quattuor

(at priscus usus dixit has omnis Piplas)

ambit profundo. gens Elesycum prius

580loca haec tenebat atque Naro civitas

erat ferocis maximum regni caput.

hic salsum in aequor amnis Attagus ruit

Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc

Besaram stetisse fama casca tradidit.

585at nunc Heledus, nunc et Orobus flumina

vacuos per agros et ruinarum aggeres

amoenitatis indices priscae meant.

nec longe ab istis Thyrius alto evolvitur

....... † cinorus agmen .............

***

***

590numquam excitentur fluctuum volumina

sternatque semper gurgitem Alcyonae quies.

vertex at huius cautis e regione se

illi eminenti porrigit, quod Candidum

dixi vocari. Blasco propter insula est

595teretique forma caespes editur salo.

in continenti et inter adsurgentium

capita iugorum rursum harenosi soli

terga explicantur seque fundunt litora

orba incolarum. Setius inde mons tumet

600procerus arcem et pinifer. Setii iugum

radice fusa in usque Taurum pertinet.

Taurum paludem namque gentici vocant

Orani propinquam flumini. huius alveo

Hibera tellus adque Ligyes asperi

605intersecanur. hic sat angusti laris

tenuique censu civitas Polygium est.

tum Mansa vicus oppidumque Naustalo

et urbs impendet † haesicae gentis salo

***

***

***

eiusque in aequor Cassius amnis influit.

610at Cimenice regio discedit procul

salso ab fluento, fusa multo caespite

et opaca silvis. nominis porro auctor est

mons dorsa celsus. huius imos aggeres

stringit fluento Rhodanus atque scrupeam

615molem imminentis intererrat aequore.

Ligures ad undam semel interni maris

procul extulere. sed quasi exposcit locus

Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram.

stili immorantis patere tracta, mi Probe.

620quippe amnis ortum, gurgitis lapsum vagi,

quas iste gentis lambat unda fluminis

quantoque manet incolis compendio

et ostiorum fabimur divortia.

nivosum in auras erigunt Alpes iugum

625a solis ortu et arva Gallici soli

intersecantur scrupeo fastigio

et anhela semper flabra tempestatibus.

effusus ille et ore semet exigens

hiantis antri vi truci sulcat sola

630aquarum in ortu et fonte primo naviger

at rupis illud erigentis se latus,

quod edit amnem, gentici cognominant

solis columnam. tanto enim fastigio

in usque celsa nubium subducitur

635meridianus sol ut oppositu iugi

conspicuus haut sit, cum relaturus diem

septentrionum accesserit confinia.

scis nam fuisse eius modi sententiam

Epicureorum: non eum occasu premi,

640nullos subire gurgites, numquam occuli,

sed obire mundum, obliqua caeli currere,

animare terras, alere lucis pabulo

convexa cuncta et invicem regionibus

certis negati candidam Phoebi facem.

645resi............................

***

***

***

meridianam cum secuerit orbitam,

cum lumen axi Atlantico inclinaverit,

ut in supremos ignem Hyperboreos agat,

Acaemenioque semet ortui ferat,

650discreta in aethrae flectitur curvo ambitu

metamque transit. cumque nostro obtutui

iubar negarit atra nox caelo ruit,

caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt.

dies at illos clara tunc inluminat,

655septentrione qui superposito rigent.

cum rursus umbra noctis arctoos habet,

genus omne nostrum splendidum ducit diem.

meat amnis autem a fonte per Tylangios,

per Daliternos, per Clahilcorum sata

660Lemenicum et agrum - dura sat vocabula

auremque primam cuncta vulnerantia,

sed non silenda tibimet ob studium tuum

nostramque curam. panditur porro in decem

flexus recursu gurgitum. stagnum grave,

665plerique tradunt, inserit semet dehinc,

vastam paludem, quam vetus mos Graeciae

vocitavit Accion, atque praecipites aquas

stagni per aequor egerit. rursum effluus

artansque sese fluminum ad formam, dehinc

670Atlanticos in gurgites, nostrum in mare

et occidentem contuens, evolvitur

patulasque harenas quinque sulcat hostiis.

Arelatus illic civitas attollitur,

Theline vocata sub priore saeculo

675Graio incolente. multa nos Rhodano super

narrare longo res subegerunt stilo.

at numquam in illud animus inclinabitur,

Europam ut isto flumine et Libyam adseram

disterminari. Phileus hoc quamquam vetus

680putasse dicat incolas. despectui

derisuique inscitia haec sit barbara

et competente denotetur nomine.

cursus carnae biduo et binoctio est.

gens hinc Nearchi Bergineque civitas,

685Salyes atroces, oppidum Mastrabalae

priscum paludis, terga celsum prominens,

quod incolentes Cecylistrium vocant,

Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs:

pro fronte litus praeiacet, tenuis via

690patet inter undas, latera gurges adluit,

stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum

laremque fusa civitas paene insula est,

sic aequor omne caespiti infudit manus.

labos at olim conditorum diligens

695formam locorum et arva naturalia

evicit arte. siquae prisca te iuvat

haec in novella nominum deducere.