VIRGILII - AENEIDOS LIBER IV

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII

0

At regina gravi iamdudum saucia cura

volnus alit venis, et caeco carpitur igni.

Multa viri virtus animo, multusque recursat

gentis honos: haerent infixi pectore voltus,

5verbaque: nec placidam membris dat cura quietem.

Postera Phoebea lustrabat lampade terras,

humentemque Aurora polo dimoverat umbram,

cum sic unanimem alloquitur male sana sororem:

"Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?

10Quis novus hic nostris successit sedibus hospes?

Quem sese ore ferens! Quam forti pectore, et armis!

Credo equidem (nec vana fides) genus esse deorum.

Degeneres animos timor arguit. Heu quibus ille

iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!

15Si mihi non animo fixum immotumque sederet,

ne cui me vinclo vellem sociare iugali,

postquam primus amor deceptam morte fefellit;

si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

huic uni forsan potui succumbere culpae.

20Anna (fatebor enim) miseri post fata Sichaei

coniugis, et sparsos fraterna caede Penates,

solus hic inflexit sensus, animumque labantem

impulit: agnosco veteris vestigia flammae.

Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,

25vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,

ante, pudor, quam te violem, aut tua iura resolvam.

Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

abstulit, ille habeat secum, servetque sepulcro."

30Sic effata, sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: "O luce magis dilecta sorori,

solane perpetua maerens carpere iuventa?

Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris?

Id cinerem, aut manes credis curare sepultos?

35Esto, aegram nulli quondam flexere mariti,

non Libyae, non ante Tyro despectus Iarbas,

ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

dives alit: placitone etiam pugnabis amori?

Nec venit in mentem quorum consederis arvis?

40Hinc Getulae urbes, genus insuperabile bello,

et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis:

hinc deserta siti regio, lateque furentes

Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,

germanique minas?

45Dis equidem auspicibus reor, et Iunone secunda

huc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes! Quae surgere regna

coniugio tali! Teucrum comitantibus armis,

Punica se quantis attollet gloria rebus!

50Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

indulge hospitio, causasque innecte morandi,

dum pelago desaevit hiems, et aquosus Orion,

quassataeque rates, et non tractabile caelum."

His dictis incensum animum inflammavit amore,

55spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem.

Principio delubra adeunt, pacemque per aras

exquirunt: mactant lectas de more bidentes

legiferae Cereri, Phoeboque, patrique Lyaeo:

Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae.

60Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

candentis vaccae media inter cornua fundit:

aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras:

instauratque diem donis, pecudumque reclusis

pectoribus inhians spirantia consulit exta.

65Heu vatum ignarae mentes! Quid vota furentem,

quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas

interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.

Uritur infelix Dido, totaque vagatur

urbe furens: qualis coniecta cerva sagitta,

70quam procul incautam nemora inter Cressia fixit

pastor agens telis, liquitque volatile ferrum

nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat

Dictaeos: haeret lateri letalis arundo.

Nunc media Aeneam secum per moenia ducit,

75Sidoniasque ostentat opes, urbemque paratam.

Incipit effari, mediaque in voce resistit.

Nunc eadem labente die convivia quaerit,

Iliacosque iterum demens audire labores

exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.

80Post ubi digressi, lumenque obscura vicissim

luna premit, suadentque cadentia sidera somnos,

sola domo maeret vacua, stratisque relictis

incubat; illum absens absentem auditque videtque:

aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

85detinet, infandum si fallere possit amorem.

Non coeptae assurgunt turres, non arma iuventus

exercet portusve, aut propugnacula bello

tuta parant: pendent opera interrupta, minaeque

murorum ingentes, aequataque machina caelo.

90Quam simul ac tali persensit peste teneri

cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,

talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis:

"Egregiam vero laudem, et spolia ampla refertis

tuque puerque tuus; magnum et memorabile nomen,

95una dolo divom si foemina victa duorum est.

Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra,

suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

Sed quis erit modus? Aut quo nunc certamine tanto,

quin potius pacem aeternam pactosque Hymenaeos

100exercemus? Habes, tota quod mente petisti;

ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.

Communem hunc ergo populum, paribusque regamus

auspiciis: liceat Phrygio servire marito,

dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae."

105Olli (sensit enim simulata mente locutam,

quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

sic contra est ingressa Venus: "Quis talia demens

abnuat? Aut tecum malit contendere bello?

Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.

110Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,

miscerive probet populos, aut foedera iungi.

Tu coniunx, tibi fas animum tentare precando.

Perge; sequar." Tum sic excepit regia Iuno:

115"Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione quod instat

confieri possit, paucis, adverte, docebo.

Venatum Aeneas, unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.

120His ego nigrantem comitata grandine nimbum,

dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,

desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.

Diffugient comites, et nocte tegentur opaca.

Speluncam Dido dux et Troianus eandem

125devenient. Adero: et, tua si mihi certa voluntas,

connubio iungam stabili, propriamque dicabo.

Hic Hymenaeus erit." Non adversata petenti

annuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

130It portis iubare exorto delecta iuventus:

retia rara, plagae, lato venabula ferro,

Massylique ruunt equites et odora canum vis.

Reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant; ostroque insignis et auro

135stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.

Tandem progreditur magna stipante caterva,

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

aurea purpuream subnectit fibula vestem.

140Nec non et Phrygii comites, et laetus Iulus

incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes

infert se socium Aeneas, atque agmina iungit.

Qualis ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta

deserit, ac Delum maternam invisit Apollo,

145instauratque choros, mistique altaria circum

Cretesque, Dryopesque fremunt, pictique Agathyrsi;

ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem

fronde premit crinem fingens, atque implicat auro;

tela sonant humeris: haud illo segnior ibat

150Aeneas: tantum egregio decus enitet ore.

Postquam altos ventum in montes, atque invia lustra,

ecce ferae saxi deiectae vertice caprae

decurrere iugis: alia de parte patentes

transmittunt cursu campos, atque agmina cervi

155pulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt.

At puer Ascanius mediis in vallibus acri

gaudet equo; iamque hos cursu, iam praeterit illos;

spumantemque dari pecora inter inertia votis

optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

160Interea magno misceri murmure caelum

incipit: insequitur commixta grandine nimbus.

et Tyrii comites passim, et Troiana iuventus,

Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros

tecta metu petiere: ruunt de montibus amnes.

165Speluncam Dido, dux et Troianus eandem

deveniunt, prima et Tellus, et pronuba Iuno

dant signum: fulsere ignes, et conscius aether

connubii, summoque ulularunt vertice Nymphae.

Ille dies primus leti, primusque malorum

170causa fuit. Neque enim specie famaque movetur,

nec iam furtivum Dido meditatur amorem:

coniugium vocat: hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it fama per urbes:

fama, malum qua non aliud velocius ullum;

175mobilitate viget, viresque adquirit eundo.

Parva metu primo, mox sese attollit in auras,

ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.

Illam terra parens, ira irritata deorum,

extremam (ut perhibent) Caeo, Enceladoque sororem

180progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis:

monstrum horrendum, ingens; cui, quot sunt corpore plumae,

tot vigiles oculi subter, (mirabile dictu)

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.

Nocte volat caeli medio terraeque per umbram

185stridens, nec dulci declinat lumina somno.

Luce sedet custos, aut summi culmine tecti,

turribus aut altis, et magnas territat urbes;

tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.

Haec tum multiplici populos sermone replebat

190gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:

venisse Aeneam Troiano a sanguine cretum,

cui se pulchra viro dignetur iungere Dido:

nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere

regnorum immemores, turpique cupidine captos.

195Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

Protinus ad regem cursus detorquet Iarbam,

incenditque animum dictis, atque aggerat iras.

Hic Ammone satus, rapta Garamantide nympha,

templa Iovi centum latis immania regnis,

200centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,

excubias divom aeternas, pecudumque cruore

pingue solum, et variis florentia limina sertis.

Isque amens animi, et rumore accensus amaro

dicitur ante aras, media inter numina divom,

205multa Iovem manibus supplex orasse supinis:

"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

aspicis haec? An te, genitor, cum fulmina torques,

nequicquam horremus? Caecique in nubibus ignes

210terrificant animos, et inania murmura miscent?

Femina, quae nostris errans in finibus urbem

exiguam pretio posuit; cui litus arandum,

cuique loci leges dedimus, connubia nostra

reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.

215Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu

Maeonia mentum mitra, crinemque madentem

subnixus, rapto potitur: nos munera templis

quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem."

Talibus orantem dictis, arasque tenentem

220audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit

regia, et oblitos famae melioris amantes.

Tunc sic Mercurium alloquitur, ac talia mandat:

"Vade, age, nate, voca Zephyros, et labere pennis:

Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc

225exspectat, fatisque datas non respicit urbes,

alloquere, et celeres defer mea dicta per auras.

Non illum nobis genitrix pulcherrima talem

promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;

sed fore qui gravidam imperiis, belloque frementem

230Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.

Si nulla accendit tantarum gloria rerum,

nec super ipse sua molitur laude laborem,

Ascanioque pater Romanas invidet arces?

235Quid struit? Aut qua spe inimica in gente moratur?

Nec prolem Ausoniam, et Lavinia respicit arva?

Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto."

Dixerat. Ille patris magni parere parabat

imperio; et primum pedibus talaria nectit

240aurea, quae sublimem alis, sive aequora supra,

seu terram, rapido pariter cum flamine portant:

tum virgam capit; hac animas ille evocat Orco

pallentes, alias sub tristia Tartara mittit;

dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.

245Illa fretus agit ventos, et turbida tranat

nubila; iamque volans apicem, et latera ardua cernit

Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit;

Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris

piniferum caput, et vento pulsatur et imbri;

250nix humeros infusa tegit; tum flumina mento

praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

Hic primum paribus nitens Cyllenius alis

constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

misit, avi similis, quae circum litora, circum

255piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

Haud aliter terras inter caelumque volabat,

litus arenosum Libyae, ventosque secabat

materno veniens ab avo Cyllenia proles.

Ut primum alatis tetigit magalia plantis,

260Aeneam fundantem arces, ac tecta novantem

conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva

ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena

demissa ex humeris; dives quae munera Dido

fecerat, et tenui telas discreverat auro.

265Continuo invadit: "Tu nunc Carthaginis altae

fundamenta locas, pulchramque uxoribus urbem

exstruis, heu regni, rerumque oblite tuarum!

Ipse deum tibi me claro demittit Olympo

regnator, caelum et terras qui numine torquet;

270ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras.

Quid struis? Aut qua spe Libycis teris otia terris?

Si te nulla movet tantarum gloria rerum,

nec super ipse tua moliris laude laborem,

Ascanium surgentem, et spes heredis Iuli

275respice, cui regnum Italiae, Romanaque tellus

debentur." Tali Cyllenius ore locutus

mortales visus medio sermone reliquit;

et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens.

280Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.

Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras,

attonitus tanto monitu, imperioque deorum.

Heu, quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem

audeat affatu? Quae prima exordia sumat?

285Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

in partesque rapit varias, perque omnia versat.

Haec alternanti potior sententia visa est.

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Cloanthum:

classem aptent taciti, sociosque ad litora cogant,

290arma parent; et, quae sit rebus causa novandis,

dissimulent: sese interea, quando optima Dido

nesciat, et tantos rumpi non speret amores,

tentaturum aditus, et quae mollissima fandi

tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes

295imperio laeti parent ac iussa facessunt.

At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

praesensit, motusque excepit prima futuros,

omnia tuta timens. Eadem impia fama furenti

detulit armari classem cursumque parari.

300Sevit inops animi, totamque incensa per urbem

bacchatur: qualis commotis excita sacris

Thyas, ubi audito stimulant Trieterica Baccho

orgia, nocturnusque vocat clamore Cythaeron.

Tandem his Aeneam compellat vocibus ultro:

305"Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

posse nefas? Tacitusque mea decedere terra?

Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,

nec moritura tenet crudeli funere Dido?

Quin etiam hiberno moliris sidere classem,

310et mediis properas Aquilonibus ire per altum?

Crudelis! Quid, si non arva aliena, domosque

ignotas peteres, et Troia antiqua maneret:

Troia per undosum peteretur classibus aequor?

Mene fugis? Per ego has lacrimas, dextramque tuam te,

315(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)

per conubia nostra, per inceptos Hymenaeos,

si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam

dulce meum; miserere domus labentis, et istam,

oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.

320Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

odere; infensi Tyrii: te propter eundem

extinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,

fama prior. Cui me moribundam deseris hospes?

Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.

325Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater

destruat? Aut captam ducat Gaetulus Iarbas?

Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

ante fugam soboles; si quis mihi parvulus aula

luderet Aeneas, qui te tantum ore referret;

330non equidem omnino capta aut deserta viderer."

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat

lumina, et obnixus curam sub corde premebat.

Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando

enumerare vales, numquam, regina, negabo

335promeritam: neque me meminisse pigebit Elisae,

dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.

Pro re pauca loquar: nec ego hanc abscondere furto

speravi, ne finge, fugam: nec coniugis umquam

praetendi taedas, aut haec in foedera veni.

340Me si fata meis paterentur ducere vitam

auspiciis, et sponte meas componere curas,

urbem Troianam primum, dulcesque meorum

reliquias colerem, et Priami tecta alta manerent;

et recidiva manu posuissem Pergama victis.

345Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

Italiam Lyciae iussere capessere fortes.

Hic amor, haec patria est. Si te Carthaginis arces

Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,

quae tandem Ausonia Teucros considere terra

350invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.

Me patris Anchisae, quotiens humentibus umbris

nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,

admonet in somnis, et turbida terret imago:

me puer Ascanius, capitisque iniuria cari,

355quem regno Hesperiae fraudo, et fatalibus arvis.

Nunc etiam interpres divom Iove missus ab ipso

(testor utrumque caput) celeres mandata per auras

detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi

intrantem muros, vocemque his auribus hausi.

360Desine meque tuis incendere teque querelis:

Italiam non sponte sequor."

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,

huc illuc volvens oculos, totumque pererrat

luminibus tacitis; et sic accensa profatur:

365"Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,

perfide; sed duris genuit te cautibus horrens

Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

Nam quid dissimulo? Aut quae me ad maiora reservo?

Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?

370Num lacrimas victus dedit? Aut miseratus amantem est?

Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iuno,

nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem

excepi, et regni demens in parte locavi:

375amissam classem, socios a morte reduxi.

Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,

nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso

interpres divom fert horrida iussa per auras.

Scilicet is superis labor est; ea cura quietos

380sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.

I, sequere Italiam ventis; pete regna per undas.

Spero equidem mediis (si quid pia numina possunt)

supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido

saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens;

385et, cum frigida mors anima seduxerit artus,

omnibus umbra locis adero; dabis, improbe, poenas;

audiam; et haec manes veniet mihi fama sub imos."

His medium dictis sermonem abrumpit, et auras

aegra fugit, seque ex oculis avertit, et aufert,

390linquens multa metu cunctantem, et multa parantem

dicere. Suscipiunt famulae, collapsaque membra

marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.

At pius Aeneas quamquam lenire dolentem

solando cupit, et dictis avertere curas,

395multa gemens, magnoque animum labefactus amore

iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.

Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas

deducunt toto naves; natat uncta carina:

frondentesque ferunt ramos, et robora silvis

400infabricata, fugae studio.

Migrantes cernas totaque ex urbe ruentes:

ac veluti ingentem formicae farris acervum

cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;

it nigrum campis agmen praedamque per herbas

405convectant calle angusto: pars grandia trudunt

obnixae frumenta humeris; pars agmina cogunt,

castigantque moras: opere omnis semita fervet.

Quis tibi nunc Dido cernenti talia sensus?

Quosve dabas gemitus? Cum litora fervere late

410prospiceres arce ex summa, totumque videres

misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?

Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis!

Ire iterum in lacrimas, iterum tentare precando

cogitur, et supplex animos submittere amori,

415ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

"Anna, vides toto properari litore circum;

undique convenere; vocat iam carbasus auras;

puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

420et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum

exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;

sola viri molles aditus et tempora noras.

I, soror, atque hostem supplex affare superbum.

425Non ego cum Danais Troianam exscindere gentem

Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi:

nec patris Anchisae cineres manesve revelli.

Cur mea dicta negat duras demittere in aures?

Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:

430exspectet facilemque fugam ventosque ferentes.

Non iam coniugium antiquum, quod prodidit oro;

nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

tempus inane peto, requiem spatiumque furori;

dum mea me victam doceat fortuna dolere.

435Extremam hanc oro veniam, (miserere sororis)

quam mihi cum dederis, cumulatam morte relinquam."

Talibus orabat; talesque miserrima fletus

fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur

fletibus, aut voces ullas tractabilis audit.

440Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.

Ac velut annosam valido cum robore quercum

Alpini Boreae nunc hinc, nunc flatibus illinc

ervere inter se certant; it stridor, et alte

consternunt terram concusso stipite frondes:

445ipsa haeret scopulis, et quantum vertice ad auras

aetherias, tantum radice in Tartara tendit.

Haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros

tunditur, et magno praesentit pectore curas:

mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

450Tum vero infelix fatis exterrita Dido

mortem orat: taedet caeli convexa tueri.

Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat,

vidit, thuricremis cum dona imponeret aris,

(horrendum dictu) latices nigrescere sacros,

455fusaque in obscaenum se vertere vina cruorem.

Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.

Praeterea fuit in tectis de marmore templum

coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

velleribus niveis, et festa fronde revinctum.

460Hinc exaudiri voces, et verba vocantis

visa viri, nox cum terras obscura teneret.

Solaque culminibus ferali carmine bubo

saepe queri, et longas in fletum ducere voces.

Multaque praeterea vatum praedicta priorum

465terribili monitu horrificant: agit ipse furentem

in somnis ferus Aeneas: semperque relinqui

sola sibi, semper longam incomitata videtur

ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,

470et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas:

aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,

armatam facibus matrem et serpentibus atris

cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias evicta dolore,

475decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

exigit; et maestam dictis aggressa sororem,

consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat.

"Inveni, germana, viam (gratare sorori)

quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.

480Oceani finem iuxta solemque cadentem

ultimus Aethiopum locus est ubi maximus Atlas

axem humero torquet stellis arentibus aptum.

Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos, epulasque draconi

485quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,

spargens humida mella soporiferumque papaver.

Haec se carminibus promittit solvere mentes,

quas velit: ast alias duras immittere curas:

sistere aquam fluviis et vertere sidera retro:

490nocturnosque ciet Manes. Mugire videbis

sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.

Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque

dulce caput, magicas invitam accingier artes.

Tu secreta pyram tecto interiore sub auras

495erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit

impius, exuviasque omnes, lectumque iugalem,

quo perii, super imponas: abolere nefandi

cuncta viri monumenta iubet monstratque sacerdos."

Haec effata silet: pallor simul occupat ora.

500Non tamen Anna novis praetexere funera sacris

germanam credit: nec tantos mente furores

concipit, aut graviora timet, quam morte Sichaei.

Ergo iussa parat.

At regina pyra penetrali in sede sub auras

505erecta ingenti, taedis atque ilice secta,

intenditque locum sertis et fronde coronat

funerea: super exuvias ensemque relictum

effigiemque toro locat, haud ignara futuri.

Stant arae circum: et crines effusa sacerdos

510tercentum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,

tergeminamque Hecaten tria virginis ora Dianae.

Sparserat et latices simulatos fontis Averni:

falcibus et messae ad lunam quaeruntur ahenis

pubentes herbae, nigri cum lacte veneni.

515Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus,

et matri praereptus amor.

Ipsa mola, manibusque piis, altaria iuxta,

unum exuta pedem vinclis, in veste recincta

testatur moritura deos, et conscia fati

520sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes

curae numen habet, iustumque, memorque precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem

corpora per terras silvaeque et saeva quierant

aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu:

525cum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres;

quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis

rura tenent, somno positae sub nocte silenti

lenibant curas, et corda oblita laborum.

At non infelix animi Phoenissa, nec umquam

530solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem

accipit. Ingeminant curae, rursusque resurgens

saevit amor; magnoque irarum fluctuat aestu.

Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:

"En, quid agam? Rursusne procos irrisa priores

535experiar? Nomadumque petam conubia supplex,

quos ego sum totiens iam dedignata maritos?

Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum

iussa sequar? Quia ne auxilio iuvat ante levatos?

Et bene apud memores veteris stat gratia facti?

540Quis me autem (fac velle) sinet? Ratibusque superbis

irrisam accipiet? Nescis, heu perdita, necdum

Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum? Sola fuga nautas comitabor ovantes?

An Tyriis, omnique manu stipata meorum

545insequar? Et quos Sidonia vix urbe revelli,

rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?

Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.

Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

his germana malis oneras atque obicis hosti.

550Non licuit thalami expertem sine crimine vitam

degere more ferae? Tales nec tangere curas?

Non servata fides cineri promissa Sichaeo."

Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,

555carpebat somnos, rebus iam rite paratis.

Huic se forma dei voltu redeuntis eodem

obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est;

omnia Mercurio similis, vocemque coloremque,

et crines flavos et membra decora iuventae.

560"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?

Nec quae circumstent te deinde pericula cernis

demens? Nec Zephyros audis spirare secundos?

Illa dolos, dirumque nefas in pectore versat

certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.

565Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?

Iam mare turbari trabibus saevasque videbis

collucere faces, iam fervere litora flammis,

si te his attigerit terris aurora morantem.

Eia age, rumpe moras: varium et mutabile semper

570femina." Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris

corripit e somno corpus, sociosque fatigat.

"Praecipites vigilate viri, et considite transtris,

solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto

575festinare fugam tortosque incidere funes

ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum

quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

Adsis, o placidusque iuves, et sidera caelo

dextra feras." Dixit; vaginaque eripit ensem

580fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque, ruuntque:

litora deservere. latet sub classibus aequor.

Adnixi torquent spumas, et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras

585Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

Regina e speculis ut primum albescere lucem

vidit, et aequatis classem procedere velis,

litoraque, et vacuos sensit sine remige portus;

terque quaterque manu pectus percussa decorum,

590flaventesque abscissa comas: "Proh Iuppiter! Ibit

hic, - ait -, et nostris illuserit advena regnis?

Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur?

Diripientque rates alii navalibus? Ite,

ferte citi flammas, date tela, impellite remos.

595Quid loquor? Aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?

Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?

Tum decuit, cum sceptra dabas. En dextra, fidesque!

Quem secum patrios aiunt portare Penates,

quem subiisse humeris confectum aetate parentem!

600Non potui abreptum divellere corpus, et undis

spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro

Ascanium, patriisque epulandum apponere mensis?

Verum anceps pugnae fuerat fortuna. Fuisset:

quem metui moritura? Faces in castra tulissem,

605implessemque foros flammis, natumque patremque

cum genere exstinxem: memet super ipsa dedissem.

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras;

tuque harum interpres curarum et conscia, Iuno,

nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,

610et Dirae ultrices, et di morientis Elisae,

accipite haec: meritumque malis advertite numen,

et nostras audite preces. Si tangere portus

infandum caput, ac terris adnare necessest:

et si fata Iovis poscunt; hic terminus haeret:

615at bello audacis populi vexatus, et armis,

finibus extorris, complexu avulsus Iuli,

auxilium imploret, videatque indigna suorum

funera: nec, cum se sub leges pacis iniquae

tradiderit, regno aut optata luce fruatur:

620sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.

Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

munera: nullus amor populis, nec foedera sunto.

625Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

qui face Dardanios ferroque sequare colonos.

Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires,

litora litoribus contraria, fluctibus undas

imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotes."

630Haec ait, et partes animum versabat in omnes,

invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.

Tum breviter Barcen nutricem affata Sichaei,

(namque suam patria antiqua cinis ater habebat):

"Annam cara mihi nutrix huc siste sororem:

635dic, corpus properet fluviali spargere lympha,

et pecudes secum, et monstrata piacula ducat.

Sic veniat: tuque ipsa pia tege tempora vitta.

Sacra Iovi Stygio, quae rite incoepta paravi,

perficere est animus, finemque imponere curis,

640Dardaniique rogum capitis permittere flammae."

Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.

At trepida, et coeptis immanibus effera Dido

sanguineam volvens aciem, maculisque trementes

interfusa genas, et pallida morte futura

645interiora domus irrumpit limina, et altos

conscendit furibunda rogos, ensemque recludit

Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

Hic postquam Iliacas vestes, notumque cubile

conspexit, paulum lacrimis et mente morata,

650incubuitque toro, dixitque novissima verba:

"Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,

accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.

Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi;

et nunc magna mei sub terras ibit imago.

655Urbem praeclaram statui: mea moenia vidi:

ulta virum poenas inimico a fratre recepi.

Felix, heu nimium felix, si litora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!"

Dixit, et os impressa toro: "Moriemur inultae?

660Sed moriamur, - ait -: sic, sic iuvat ire sub umbras.

Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis."

Dixerat: atque illam media inter talia ferro

collapsam aspiciunt comites, ensemque cruore

665spumantem sparsasque manus. It clamor ad alta

atria: concussam bacchatur fama per urbem.

Lamentis gemituque et femineo | ululatu

tecta fremunt: resonat magnis plangoribus aether.

Non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis

670Karthago, aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

culmina perque hominum volvantur perque deorum.

Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis,

per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

675"Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?

Hoc rogus iste mihi, hoc ignes, araeque parabant?

Quid primum deserta querar? Comitemne sororem

sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:

idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.

680His etiam struxi manibus, patriosque vocavi

voce deos, sic te ut posita, crudelis abessem?

Extinxit te meque, soror, populumque patresque

Sidonios, urbemque tuam. Date, volnera lymphis

abluam, et, extremus si quis super halitus errat,

685ore legam." Sic fata, gradus evaserat altos,

semianimemque sinu germanam amplexa fovebat

cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.

Illa graves oculos conata attollere, rursus

deficit: infixum stridet sub pectore volnus.

690Ter sese attollens cubitoque innixa levavit:

ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto

quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,

695quae luctantem animam, nexosque resolveret artus.

Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,

sed misera ante diem, subitoque accensa furore,

nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.

700Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,

mille trahens varios adverso sole colores,

devolat, et supra caput astitit: "Hunc ego Diti

sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo."

Sic ait; et dextra crinem secat: omnis et una

705dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

Āt rēgīnă grăvī iāmdūdūm saūcĭă cūrā

vōlnŭs ălīt vēnīs, ēt caēcō cārpĭtŭr īgnī.

Mūltă vĭrī vīrtūs ănĭmō, mūltūsquĕ rĕcūrsāt

gēntĭs hŏnōs: haērēnt īnfīxī pēctŏrĕ vōltūs,

vērbăquĕ: nēc plăcĭdām mēmbrīs dāt cūră quĭētēm.5

Pōstĕră Phoēbēā lūstrābāt lāmpădĕ tērrās,

hūmēntēmque Aūrōră pŏlō dīmōvĕrăt ūmbrām,

cūm sīc ūnănĭmem āllŏquĭtūr mălĕ sānă sŏrōrēm:

"Ānnă sŏrōr, quaē mē sūspēnsam īnsōmnĭă tērrēnt?

Quīs nŏvŭs hīc nōstrīs sūccēssīt sēdĭbŭs hōspēs?10

Quēm sēse ōrĕ fĕrēns! Quām fōrtī pēctŏre, ĕt ārmīs!

Crēdo ĕquĭdēm (nēc vānă fĭdēs) gĕnŭs ēssĕ dĕōrūm.

Dēgĕnĕrēs ănĭmōs tĭmŏr ārgŭĭt. Heū quĭbŭs īllĕ

iāctātūs fātīs! Quaē bēlla ēxhaūstă cănēbāt!

Sī mĭhĭ nōn ănĭmō fīxum īmmōtūmquĕ sĕdērēt,15

nē cuī mē vīnclō vēllēm sŏcĭārĕ iŭgālī,

pōstquām prīmŭs ămōr dēcēptām mōrtĕ fĕfēllīt;

sī nōn pērtaēsūm thălămī taēdaēquĕ fŭīssēt,

huīc ūnī fōrsān pŏtŭī sūccūmbĕrĕ cūlpaē.

Ānnă (fătēbŏr ĕnīm) mĭsĕrī pōst fātă Sĭchaēī20

cōniŭgĭs, ēt spārsōs frātērnā caēdĕ Pĕnātēs,

sōlŭs hĭc īnflēxīt sēnsūs, ănĭmūmquĕ lăbāntēm

īmpŭlĭt: āgnōscō vĕtĕrīs vēstīgĭă flāmmaē.

Sēd mĭhĭ vēl tēllūs ōptēm prĭŭs īmă dĕhīscāt,

vēl pătĕr ōmnĭpŏtēns ădĭgāt mē fūlmĭne ăd ūmbrās,25

pāllēntēs ūmbrās Ĕrĕbī, nōctēmquĕ prŏfūndām,

āntĕ, pŭdōr, quām tē vĭŏlem, aūt tŭă iūră rĕsōlvām.

Īllĕ mĕōs, prīmūs quī mē sĭbĭ iūnxĭt, ămōrēs

ābstŭlĭt, īlle hăbĕāt sēcūm, sērvētquĕ sĕpūlcrō."

Sīc ēffātă, sĭnūm lăcrĭmīs īmplēvĭt ŏbōrtīs.30

Ānnă rĕfērt: "Ō lūcĕ măgīs dīlēctă sŏrōrī,

sōlănĕ pērpĕtŭā maērēns cārpērĕ iŭvēntā?

Nēc dūlcēs nātōs, Vĕnĕrīs nēc praēmĭă nōrīs?

Īd cĭnĕrem, aūt mānēs crēdīs cūrārĕ sĕpūltōs?

Ēsto, aēgrām nūllī quōndām flēxērĕ mărītī,35

nōn Lĭbўaē, nōn āntĕ Tўrō dēspēctŭs Ĭārbās,

dūctōrēsque ălĭī, quōs Āfrĭcă tērră trĭūmphīs

dīvĕs ălīt: plăcĭtōne ĕtĭām pūgnābĭs ămōrī?

Nēc vĕnĭt īn mēntēm quōrūm cōnsēdĕrĭs ārvīs?

Hīnc Gētūlae ūrbēs, gĕnŭs īnsŭpĕrābĭlĕ bēllō,40

ēt Nŭmĭdae īnfrēnī cīngūnt, ĕt ĭnhōspĭtă Sŷrtīs:

hīnc dēsērtă sĭtī rĕgĭō, lātēquĕ fŭrēntēs

Bārcaēī. Quīd bēllă Tўrō sūrgēntĭă dīcām,

gērmānīquĕ mĭnās?

Dīs ĕquĭdem aūspĭcĭbūs rĕŏr, ēt Iūnōnĕ sĕcūndā45

hūc cūrsum Īlĭăcās vēntō tĕnŭīssĕ cărīnās.

Quām tu ūrbēm, sŏrŏr, hānc cērnēs! Quaē sūrgĕrĕ rēgnă

cōniŭgĭō tālī! Teūcrūm cŏmĭtāntĭbŭs ārmīs,

Pūnĭcă sē quāntīs āttōllēt glōrĭă rēbūs!

Tū mŏdŏ pōscĕ dĕōs vĕnĭām, sācrīsquĕ lĭtātīs50

īndūlge hōspĭtĭō, caūsāsque īnnēctĕ mŏrāndī,

dūm pĕlăgō dēsaēvĭt hĭēms, ĕt ăquōsŭs Ŏrīōn,

quāssātaēquĕ rătēs, ēt nōn trāctābĭlĕ caēlūm."

Hīs dīctīs īncēnsum ănĭmum īnflāmmāvĭt ămōrĕ,

spēmquĕ dĕdīt dŭbĭaē mēntī sōlvītquĕ pŭdōrēm.55

Prīncĭpĭō dēlūbra ădĕūnt, pācēmquĕ pĕr ārās

ēxquīrūnt: māctānt lēctās dē mōrĕ bĭdēntēs

lēgĭfĕraē Cĕrĕrī, Phoēbōquĕ, pătrīquĕ Lўaēō:

Iūnōni ānte ōmnēs, cuī vīnclă iŭgālĭă cūraē.

Īpsă tĕnēns dēxtrā pătĕrām pūlchērrĭmă Dīdō60

cāndēntīs vāccaē mĕdĭa īntēr cōrnŭă fūndīt:

aūt ānte ōră dĕūm pīnguēs spătĭātŭr ăd ārās:

īnstaūrātquĕ dĭēm dōnīs, pĕcŭdūmquĕ rĕclūsīs

pēctŏrĭbūs ĭnhĭāns spīrāntĭă cōnsŭlĭt ēxtă.

Heū vātum īgnāraē mēntēs! Quīd vōtă fŭrēntēm,65

quīd dēlūbră iŭvānt? Ēst mōllīs flāmmă mĕdūllās

īntĕrĕa, ēt tăcĭtūm vīvīt sūb pēctŏrĕ vōlnūs.

Ūrĭtŭr īnfēlīx Dīdō, tōtāquĕ văgātūr

ūrbĕ fŭrēns: quālīs cōniēctā cērvă săgīttā,

quām prŏcŭl īncaūtām nĕmŏra īntēr Crēssĭă fīxīt70

pāstŏr ăgēns tēlīs, līquītquĕ vŏlātĭlĕ fērrūm

nēscĭŭs: īllă fŭgā sīlvās sāltūsquĕ pĕrāgrāt

Dīctaēōs: haērēt lătĕrī lētālĭs ărūndō.

Nūnc mĕdĭa Aēnēām sēcūm pēr moēnĭă dūcīt,

Sīdŏnĭāsque ōstēntăt ŏpēs, ūrbēmquĕ părātām.75

Īncĭpĭt ēffārī, mĕdĭāque īn vōcĕ rĕsīstīt.

Nūnc ĕădēm lābēntĕ dĭē cōnvīvĭă quaērīt,

Īlĭăcōsque ĭtĕrūm dēmēns aūdīrĕ lăbōrēs

ēxpōscīt, pēndētque ĭtĕrūm nārrāntĭs ăb ōrĕ.

Pōst ŭbĭ dīgrēssī, lūmēnque ōbscūră vĭcīssīm80

lūnă prĕmīt, suādēntquĕ cădēntĭă sīdĕră sōmnōs,

sōlă dŏmō maērēt văcŭā, strātīsquĕ rĕlīctīs

īncŭbăt; īllum ābsēns ābsēntem aūdītquĕ vĭdētquĕ:

aūt grĕmĭo Āscănĭūm gĕnĭtōrĭs ĭmāgĭnĕ cāptā

dētĭnĕt, īnfāndūm sī fāllĕrĕ pōssĭt ămōrēm.85

Nōn coēptae āssūrgūnt tūrrēs, nōn ārmă iŭvēntūs

ēxērcēt pōrtūsve, aūt prōpūgnācŭlă bēllō

tūtă părānt: pēndēnt ŏpĕra īntērrūptă, mĭnaēquĕ

mūrōrum īngēntēs, aēquātăquĕ māchĭnă caēlō.

Quām sĭmŭl āc tālī pērsēnsīt pēstĕ tĕnērī90

cāră Iŏvīs cōniūnx, nēc fāmam ōbstārĕ fŭrōrī,

tālĭbŭs āggrĕdĭtūr Vĕnĕrēm Sātūrnĭă dīctīs:

"Ēgrĕgĭām vērō laūdem, ēt spŏlĭa āmplă rĕfērtīs

tūquĕ pŭērquĕ tŭūs; māgnum ēt mĕmŏrābĭlĕ nōmēn,

ūnă dŏlō dīvōm sī foēmĭnă vīctă dŭōrum ēst.95

Nēc me ădĕō fāllīt, vĕrĭtām tē moēnĭă nōstră,

sūspēctās hăbŭīssĕ dŏmōs Cārthāgĭnĭs āltaē.

Sēd quĭs ĕrīt mŏdŭs? Aūt quō nūnc cērtāmĭnĕ tāntō,

quīn pŏtĭūs pācem aētērnām pāctōsque Hўmĕnaēōs

ēxērcēmŭs? Hăbēs, tōtā quōd mēntĕ pĕtīstī;100

ārdĕt ămāns Dīdō, trāxītquĕ pĕr ōssă fŭrōrēm.

Cōmmūnem hūnc ērgō pŏpŭlūm, părĭbūsquĕ rĕgāmūs

aūspĭcĭīs: lĭcĕāt Phrўgĭō sērvīrĕ mărītō,

dōtālēsquĕ tŭaē Tўrĭōs pērmīttĕrĕ dēxtraē."

Ōllī (sēnsĭt ĕnīm sĭmŭlātā mēntĕ lŏcūtām,105

quō rēgnum Ītălĭaē Lĭbўcās āvērtĕrĕt ōrās)

sīc cōntra ēst īngrēssă Vĕnūs: "Quīs tālĭă dēmēns

ābnŭăt? Aūt tēcūm mālīt cōntēndĕrĕ bēllō?

Sī mŏdŏ, quōd mĕmŏrās, fāctūm fōrtūnă sĕquātūr.

Sēd fātīs īncērtă fĕrōr, sī Iūppĭtĕr ūnām110

ēssĕ vĕlīt Tўrĭīs ūrbēm Troīāquĕ prŏfēctīs,

mīscērīvĕ prŏbēt pŏpŭlōs, aūt foēdĕră iūngī.

Tū cōniūnx, tĭbĭ fās ănĭmūm tēntārĕ prĕcāndō.

Pērgĕ; sĕquār." Tūm sīc ēxcēpīt rēgĭă Iūnŏ:

"Mēcum ĕrĭt īstĕ lăbōr. Nūnc quā rătĭōnĕ quŏd īnstāt115

cōnfĭĕrī pōssīt, paūcīs, ādvērtĕ, dŏcēbō.

Vēnātum Aēnēās, ūnāquĕ mĭsērrĭmă Dīdō

īn nĕmŭs īrĕ părānt, ŭbĭ prīmōs crāstĭnŭs ōrtūs

ēxtŭlĕrīt Tītān, rădĭīsquĕ rĕtēxĕrĭt ōrbēm.

Hīs ĕgŏ nīgrāntēm cŏmĭtātā grāndĭnĕ nīmbūm,120

dūm trĕpĭdānt ālaē, sāltūsque īndāgĭnĕ cīngūnt,

dēsŭpĕr īnfūndam, ēt tŏnĭtrū caēlum ōmnĕ cĭēbō.

Dīffŭgĭēnt cŏmĭtēs, ēt nōctĕ tĕgēntŭr ŏpācā.

Spēlūncām Dīdō dūx ēt Trōiānŭs ĕāndēm

dēvĕnĭēnt. Ădĕro: ēt, tŭă sī mĭhĭ cērtă vŏlūntās,125

cōnnŭbĭō iūngām stăbĭlī, prŏprĭāmquĕ dĭcābō.

Hīc Hўmĕnaēŭs ĕrīt." Nōn ādvērsātă pĕtēntī

ānnŭĭt, ātquĕ dŏlīs rīsīt Cўthĕrēă rĕpērtīs.

Ōcĕănum īntĕrĕā sūrgēns Aūrōră rĕlīquīt.

Īt pōrtīs iŭbăre ēxōrtō dēlēctă iŭvēntūs:130

rētĭă rāră, plăgaē, lātō vēnābŭlă fērrō,

Māssŷlīquĕ rŭūnt ĕquĭtēs ĕt ŏdōră cănūm vīs.

Rēgīnām thălămō cūnctāntem ād līmĭnă prīmī

Poēnōrum ēxspēctānt; ōstrōque īnsīgnĭs ĕt aūrō

stāt sŏnĭpēs, āc frēnă fĕrōx spūmāntĭă māndīt.135

Tāndēm prōgrĕdĭtūr māgnā stīpāntĕ cătērvā,

Sīdŏnĭām pīctō chlămўdēm cīrcūmdătă līmbō;

cuī phărĕtra ēx aūrō, crīnēs nōdāntŭr ĭn aūrūm,

aūrĕă pūrpŭrĕām sūbnēctīt fībŭlă vēstēm.

Nēc nōn ēt Phrўgĭī cŏmĭtēs, ēt laētŭs Ĭūlūs140

īncēdūnt. Īpse ānte ălĭōs pūlchērrĭmŭs ōmnēs

īnfērt sē sŏcĭum Aēnēās, ātque āgmĭnă iūngīt.

Quālĭs ŭbi hībērnām Lўcĭām, Xānthīquĕ flŭēntā

dēsĕrĭt, āc Dēlūm mātērnam īnvīsĭt Ăpōllŏ,

īnstaūrātquĕ chŏrōs, mīstīque āltārĭă cīrcūm145

Crētēsquē, Drўŏpēsquĕ frĕmūnt, pīctīque Ăgăthŷrsī;

īpsĕ iŭgīs Cŷnthī grădĭtūr, mōllīquĕ flŭēntēm

frōndĕ prĕmīt crīnēm fīngēns, ātque īmplĭcăt aūrō;

tēlă sŏnānt hŭmĕrīs: haūd īllō sēgnĭŏr ībāt

Aēnēās: tāntum ēgrĕgĭō dĕcŭs ēnĭtĕt ōrĕ.150

Pōstquam āltōs vēntum īn mōntēs, ātque īnvĭă lūstră,

ēccĕ fĕraē sāxī dēiēctaē vērtĭcĕ cāpraē

dēcūrrērĕ iŭgīs: ălĭā dē pārtĕ pătēntēs

trānsmīttūnt cūrsū cāmpōs, ātque āgmĭnă cērvī

pūlvĕrŭlēntă fŭgā glŏmĕrānt, mōntēsquĕ rĕlīnquūnt.155

Āt pŭĕr Āscănĭūs mĕdĭīs īn vāllĭbŭs ācrī

gaūdĕt ĕquō; iāmque hōs cūrsū, iām praētĕrĭt īllōs;

spūmāntēmquĕ dărī pĕcŏra īntĕr ĭnērtĭă vōtīs

ōptăt ăprum, aūt fūlvūm dēscēndĕrĕ mōntĕ lĕōnēm.

Īntĕrĕā māgnō mīscērī mūrmŭrĕ caēlūm160

īncĭpĭt: īnsĕquĭtūr cōmmīxtā grāndĭnĕ nīmbūs.

ēt Tўrĭī cŏmĭtēs pāssim, ēt Trōiānă iŭvēntūs,

Dārdănĭūsquĕ nĕpōs Vĕnĕrīs, dīvērsă pĕr āgrōs

tēctă mĕtū pĕtĭērĕ: rŭūnt dē mōntĭbŭs āmnēs.

Spēlūncām Dīdō, dūx ēt Trōiānŭs ĕāndēm165

dēvĕnĭūnt, prīma ēt Tēllūs, ēt prōnŭbă Iūnō

dānt sīgnūm: fūlsēre īgnēs, ēt cōnscĭŭs aēthēr

cōnnŭbĭī, sūmmōque ŭlŭlārūnt vērtĭcĕ Nŷmphaē.

Īllĕ dĭēs prīmūs lētī, prīmūsquĕ mălōrūm

caūsă fŭīt. Nĕque ĕnīm spĕcĭē fāmāquĕ mŏvētūr,170

nēc iām fūrtīvūm Dīdō mĕdĭtātŭr ămōrēm:

cōniŭgĭūm vŏcăt: hōc praētēxīt nōmĭnĕ cūlpām.

Ēxtēmplō Lĭbўaē māgnās īt fāmă pĕr ūrbēs:

fāmă, mălūm quā nōn ălĭūd vēlōcĭŭs ūllūm;

mōbĭlĭtātĕ vĭgēt, vīrēsque ādquīrĭt ĕūndō.175

Pārvă mĕtū prīmō, mōx sēse āttōllĭt ĭn aūrās,

īngrĕdĭtūrquĕ sŏlo, ēt căpŭt īntēr nūbĭlă cōndīt.

Īllām tērră părēns, īra īrrītātă dĕōrūm,

ēxtrēmam (ūt pĕrhĭbēnt) Caēo, Ēncĕlădōquĕ sŏrōrēm

prōgĕnŭīt, pĕdĭbūs cĕlĕrem, ēt pērnīcĭbŭs ālīs:180

mōnstrum hōrrēndum, īngēns; cuī, quōt sūnt cōrpŏrĕ plūmaē,

tōt vĭgĭlēs ŏcŭlī sūbtēr, (mīrābĭlĕ dīctū)

tōt līnguaē, tŏtĭdem ōră sŏnānt, tōt sūbrĭgĭt aūrēs.

Nōctĕ vŏlāt caēlī mĕdĭō tērraēquĕ pĕr ūmbrām

strīdēns, nēc dūlcī dēclīnāt lūmĭnă sōmnō.185

Lūcĕ sĕdēt cūstōs, aūt sūmmī cūlmĭnĕ tēctī,

tūrrĭbŭs aūt āltīs, ēt māgnās tērrĭtăt ūrbēs;

tām fīctī prāvīquĕ tĕnāx, quām nūntĭă vērī.

Haēc tūm mūltĭplĭcī pŏpŭlōs sērmōnĕ rĕplēbāt

gaūdēns, ēt părĭtēr fācta ātque īnfēctă cănēbāt:190

vēnīsse Aēnēām Trōiāno ā sānguĭnĕ crētūm,

cuī sē pūlchră vĭrō dīgnētūr iūngĕrĕ Dīdō:

nūnc hĭĕmem īntēr sē lūxū, quām lōngă, fŏvērĕ

rēgnōrum īmmĕmŏrēs, tūrpīquĕ cŭpīdĭnĕ cāptōs.

Haēc pāssīm dĕă foēdă vĭrūm dīffūndĭt ĭn ōră.195

Prōtĭnŭs ād rēgēm cūrsūs dētōrquĕt Ĭārbām,

īncēndītque ănĭmūm dīctīs, ātque āggĕrăt īrās.

Hīc Āmmōnĕ sătūs, rāptā Gărămāntĭdĕ nŷmphā,

tēmplă Iŏvī cēntūm lātīs īmmānĭă rēgnīs,

cēntum ārās pŏsŭīt, vĭgĭlēmquĕ săcrāvĕrăt īgnēm,200

ēxcŭbĭās dīvom aētērnās, pĕcŭdūmquĕ crŭōrĕ

pīnguĕ sŏlum, ēt vărĭīs flōrēntĭă līmĭnă sērtīs.

Īsque āmēns ănĭmi, ēt rūmōre āccēnsŭs ămārō

dīcĭtŭr ānte ārās, mĕdĭa īntēr nūmĭnă dīvōm,

mūltă Iŏvēm mănĭbūs sūpplēx ōrāssĕ sŭpīnīs:205

"Iūppĭtĕr ōmnĭpŏtēns, cuī nūnc Maūrūsĭă pīctīs

gēns ĕpŭlātă tŏrīs Lēnaēūm lībăt hŏnōrēm,

āspĭcĭs haēc? Ān tē, gĕnĭtōr, cūm fūlmĭnă tōrquēs,

nēquīcquam hōrrēmūs? Caēcīque īn nūbĭbŭs īgnēs

tērrĭfĭcānt ănĭmōs, ĕt ĭnānĭă mūrmŭră mīscēnt?210

Fēmĭnă, quaē nōstrīs ērrāns īn fīnĭbŭs ūrbēm

ēxĭgŭām prĕtĭō pŏsŭīt; cuī lītŭs ărāndūm,

cuīquĕ lŏcī lēgēs dĕdĭmūs, cōnnūbĭă nōstră

rēppŭlĭt, āc dŏmĭnum Aēnēān īn rēgnă rĕcēpīt.

Ēt nūnc īllĕ Părīs cūm sēmĭvĭrō cŏmĭtātū215

Maēŏnĭā mēntūm mītrā, crīnēmquĕ mădēntēm

sūbnīxūs, rāptō pŏtĭtūr: nōs mūnĕră tēmplīs

quīppĕ tŭīs fĕrĭmūs, fāmāmquĕ fŏvēmŭs ĭnānēm."

Tālĭbŭs ōrāntēm dīctīs, ārāsquĕ tĕnēntēm

aūdĭĭt ōmnĭpŏtēns, ŏcŭlōsque ād moēnĭă tōrsīt220

rēgĭa, ĕt ōblītōs fāmaē mĕlĭōrĭs ămāntēs.

Tūnc sīc Mērcŭrĭum āllŏquĭtūr, āc tālĭă māndāt:

"Vāde, ăgĕ, nātĕ, vŏcā Zĕphўrōs, ēt lābĕrĕ pēnnīs:

Dārdănĭūmquĕ dŭcēm, Tўrĭā Cārthāgĭnĕ quī nūnc

ēxspēctāt, fātīsquĕ dătās nōn rēspĭcĭt ūrbēs,225

āllŏquĕre, ēt cĕlĕrēs dēfēr mĕă dīctă pĕr aūrās.

Nōn īllūm nōbīs gĕnĭtrīx pūlchērrĭmă tālēm

prōmīsīt, Grăĭūmque ĭdĕō bīs vīndĭcăt ārmīs;

sēd fŏrĕ quī grăvĭdam īmpĕrĭīs, bēllōquĕ frĕmēntēm

Ītălĭām rĕgĕrēt, gĕnŭs ālto ā sānguĭnĕ Teūcrī230

prōdĕrĕt, āc tōtūm sūb lēgēs mīttĕrĕt ōrbēm.

Sī nūlla āccēndīt tāntārūm glōrĭă rērūm,

nēc sŭpĕr īpsĕ sŭā mōlītūr laūdĕ lăbōrēm,

Āscănĭōquĕ pătēr Rōmānās īnvĭdĕt ārcēs?

Quīd strŭĭt? Aūt quā spē ĭnĭmīca īn gēntĕ mŏrātūr?235

Nēc prōlem Aūsŏnĭam, ēt Lāvīnĭă rēspĭcĭt ārvă?

Nāvĭgĕt: haēc sūmma ēst; hīc nōstrī nūntĭŭs ēstō."

Dīxĕrăt. Īllĕ pătrīs māgnī pārērĕ părābāt

īmpĕrĭo; ēt prīmūm pĕdĭbūs tālārĭă nēctīt

aūrĕă, quaē sūblīmem ālīs, sīve aēquŏră sūprā,240

seū tērrām, răpĭdō părĭtēr cūm flāmĭnĕ pōrtānt:

tūm vīrgām căpĭt; hāc ănĭmās īlle ēvŏcăt Ōrcō

pāllēntēs, ălĭās sūb trīstĭă Tārtără mīttīt;

dāt sōmnōs ădĭmītque, ēt lūmĭnă mōrtĕ rĕsīgnāt.

Īllā frētŭs ăgīt vēntōs, ēt tūrbĭdă trānāt245

nūbĭlă; iāmquĕ vŏlāns ăpĭcem, ēt lătĕra ārdŭă cērnīt

Ātlāntīs dūrī, caēlūm quī vērtĭcĕ fūlcīt;

Ātlāntīs, cīnctum āssĭdŭē cuī nūbĭbŭs ātrīs

pīnĭfĕrūm căpŭt, ēt vēntō pūlsātŭr ĕt īmbrī;

nīx hŭmĕrōs īnfūsă tĕgīt; tūm flūmĭnă mēntō250

praēcĭpĭtānt sĕnĭs, ēt glăcĭē rĭgĕt hōrrĭdă bārbă.

Hīc prīmūm părĭbūs nītēns Cŷllēnĭŭs ālīs

cōnstĭtĭt; hīnc tōtō praēcēps sē cōrpŏre ăd ūndās

mīsĭt, ăvī sĭmĭlīs, quaē cīrcūm lītŏră, cīrcūm

pīscōsōs scŏpŭlōs hŭmĭlīs vŏlăt aēquŏră iūxtā.255

Haūd ălĭtēr tērrās īntēr caēlūmquĕ vŏlābāt,

lītŭs ărēnōsūm Lĭbўaē, vēntōsquĕ sĕcābāt

mātērnō vĕnĭēns ăb ăvō Cŷllēnĭă prōlēs.

Ūt prīmum ālātīs tĕtĭgīt māgālĭă plāntīs,

Aēnēām fūndāntem ārcēs, āc tēctă nŏvāntēm260

cōnspĭcĭt; ātque īllī stēllātūs iāspĭdĕ fūlvā

ēnsĭs ĕrāt, Tўrĭōque ārdēbāt mūrĭcĕ laēnă

dēmīssa ēx hŭmĕrīs; dīvēs quaē mūnĕră Dīdō

fēcĕrăt, ēt tĕnŭī tēlās dīscrēvĕrăt aūrō.

Cōntĭnŭo īnvādīt: "Tū nūnc Cārthāgĭnĭs āltaē265

fūndāmēntă lŏcās, pūlchrāmque ūxōrĭbŭs ūrbēm

ēxstrŭĭs, heū rēgnī, rērūmque ōblītĕ tŭārūm!

Īpsĕ dĕūm tĭbĭ mē clārō dēmīttĭt Ŏlŷmpō

rēgnātōr, caēlum ēt tērrās quī nūmĭnĕ tōrquēt;

īpse haēc fērrĕ iŭbēt cĕlĕrēs māndātă pĕr aūrās.270

Quīd strŭĭs? Aūt quā spē Lĭbўcīs tĕrĭs ōtĭă tērrīs?

Sī tē nūllă mŏvēt tāntārūm glōrĭă rērūm,

nēc sŭpĕr īpsĕ tŭā mōlīrīs laūdĕ lăbōrēm,

Āscănĭūm sūrgēntem, ēt spēs hērēdĭs Ĭūlī

rēspĭcĕ, cuī rēgnum Ītălĭaē, Rōmānăquĕ tēllūs275

dēbēntūr." Tālī Cŷllēnĭŭs ōrĕ lŏcūtūs

mōrtālēs vīsūs mĕdĭō sērmōnĕ rĕlīquīt;

ēt prŏcŭl īn tĕnŭem ēx ŏcŭlīs ēvānŭĭt aūrām.

Āt vēro Aēnēās āspēctu ōbmūtŭĭt āmēns.

Ārrēctaēque hōrrōrĕ cŏmae, ēt vōx faūcĭbŭs haēsīt.280

Ārdĕt ăbīrĕ fŭgā dūlcēsquĕ rĕlīnquĕrĕ tērrās,

āttŏnĭtūs tāntō mŏnĭtu, īmpĕrĭōquĕ dĕōrūm.

Heū, quĭd ăgāt? Quō nūnc rēgīnam āmbīrĕ fŭrēntēm

aūdĕăt āffātū? Quaē prīma ēxōrdĭă sūmāt?

Ātque ănĭmūm nūnc hūc cĕlĕrēm, nūnc dīvĭdĭt īllūc,285

īn pārtēsquĕ răpīt vărĭās, pērque ōmnĭă vērsāt.

Haēc āltērnāntī pŏtĭōr sēntēntĭă vīsa ēst.

Mnēsthĕă Sērgēstūmquĕ vŏcāt fōrtēmquĕ Clŏānthūm:

clāssem āptēnt tăcĭtī, sŏcĭōsque ād lītŏră cōgānt,

ārmă părēnt; ēt, quaē sīt rēbūs caūsă nŏvāndīs,290

dīssĭmŭlēnt: sēse īntĕrĕā, quāndo ōptĭmă Dīdō

nēscĭăt, ēt tāntōs rūmpī nōn spērĕt ămōrēs,

tēntātūrum ădĭtūs, ēt quaē mōllīssĭmă fāndī

tēmpŏră, quīs rēbūs dēxtēr mŏdŭs. Ōcĭŭs ōmnēs

īmpĕrĭō laētī pārēnt āc iūssă făcēssūnt.295

Āt rēgīnă dŏlōs (quīs fāllĕrĕ pōssĭt ămāntēm?)

praēsēnsīt, mōtūsque ēxcēpīt prīmă fŭtūrōs,

ōmnĭă tūtă tĭmēns. Ĕădem īmpĭă fāmă fŭrēntī

dētŭlĭt ārmārī clāssēm cūrsūmquĕ părārī.

Sēvĭt ĭnōps ănĭmī, tōtāmque īncēnsă pĕr ūrbēm300

bācchātūr: quālīs cōmmōtīs ēxcĭtă sācrīs

Thŷăs, ŭbi aūdītō stĭmŭlānt Trĭĕtērĭcă Bācchō

ōrgĭă, nōctūrnūsquĕ vŏcāt clāmōrĕ Cўthaērōn.

Tāndem hīs Aēnēām cōmpēllāt vōcĭbŭs ūltrō:

"Dīssĭmŭlāre ĕtĭām spērāstī, pērfĭdĕ, tāntūm305

pōssĕ nĕfās? Tăcĭtūsquĕ mĕā dēcēdĕrĕ tērrā?

Nēc tē nōstĕr ămōr, nēc tē dătă dēxtĕră quōndām,

nēc mŏrĭtūră tĕnēt crūdēlī fūnĕrĕ Dīdō?

Quīn ĕtĭam hībērnō mōlīrīs sīdĕrĕ clāssēm,

ēt mĕdĭīs prŏpĕrās Ăquĭlōnĭbŭs īrĕ pĕr āltūm?310

Crūdēlīs! Quīd, sī nōn ārva ălĭēnă, dŏmōsquĕ

īgnōtās pĕtĕrēs, ēt Troīa āntīquă mănērēt:

Troīă pĕr ūndōsūm pĕtĕrētūr clāssĭbŭs aēquōr?

Mēnĕ fŭgīs? Pĕr ĕgo hās lăcrĭmās, dēxtrāmquĕ tŭām tē,

(quāndo ălĭūd mĭhĭ iām mĭsĕraē nĭhĭl īpsă rĕlīquī)315

pēr cōnūbĭă nōstră, pĕr īncēptōs Hўmĕnaēōs,

sī bĕnĕ quīd dē tē mērvī, fŭĭt aūt tĭbĭ quīcquām

dūlcĕ mĕūm; mĭsĕrērĕ dŏmūs lābēntĭs, ĕt īstām,

ōrō, sī quĭs ădhūc prĕcĭbūs lŏcŭs, ēxŭĕ mēntēm.

Tē prōptēr Lĭbўcaē gēntēs Nŏmădūmquĕ tўrānnī320

ōdēre; īnfēnsī Tўrĭī: tē prōptĕr ĕūndēm

ēxtīnctūs pŭdŏr, ēt, quā sōlā sīdĕra ădībām,

fāmă prĭōr. Cuī mē mŏrĭbūndām dēsĕrĭs hōspēs?

Hōc sōlūm nōmēn quŏnĭām dē cōniŭgĕ rēstāt.

Quīd mŏrŏr? Ān mĕă Pŷgmāliōn dūm moēnĭă frātēr325

dēstrŭăt? Aūt cāptām dūcāt Gaētūlŭs Ĭārbās?

Sāltēm sī quă mĭhī dē tē sūscēptă fŭīssēt

āntĕ fŭgām sŏbŏlēs; sī quīs mĭhĭ pārvŭlŭs aūlā

lūdĕrĕt Aēnēās, quī tē tāntum ōrĕ rĕfērrēt;

nōn ĕquĭdem ōmnīnō cāpta aūt dēsērtă vĭdērēr."330

Dīxĕrăt. Īllĕ Iŏvīs mŏnĭtīs īmmōtă tĕnēbāt

lūmĭna, ĕt ōbnīxūs cūrām sūb cōrdĕ prĕmēbāt.

Tāndēm paūcă rĕfērt: "Ĕgŏ tē, quaē plūrĭmă fāndō

ēnŭmĕrārĕ vălēs, nūmquām, rēgīnă, nĕgābō

prōmĕrĭtām: nĕquĕ mē mĕmĭnīssĕ pĭgēbĭt Ĕlīsaē,335

dūm mĕmŏr īpsĕ mĕī, dūm spīrĭtŭs hōs rĕgĕt ārtūs.

Prō rē paūcă lŏquār: nĕc ĕgo hānc ābscōndĕrĕ fūrtō

spērāvī, nē fīngĕ, fŭgām: nēc cōniŭgĭs ūmquām

praētēndī taēdās, aūt haēc īn foēdĕră vēnī.

Mē sī fātă mĕīs pătĕrēntūr dūcĕrĕ vītām340

aūspĭcĭīs, ēt spōntĕ mĕās cōmpōnĕrĕ cūrās,

ūrbēm Trōiānām prīmūm, dūlcēsquĕ mĕōrūm

rēlĭquĭās cŏlĕrem, ēt Prĭămī tēcta āltă mănērēnt;

ēt rĕcĭdīvă mănū pŏsŭīssēm Pērgămă vīctīs.

Sēd nūnc Ītălĭām māgnām Grŷnēŭs Ăpōllŏ,345

Ītălĭām Lўcĭaē iūssērĕ căpēssĕrĕ fōrtēs.

Hīc ămŏr, haēc pătrĭa ēst. Sī tē Cārthāgĭnĭs ārcēs

Phoēnīssām, Lĭbўcaēque āspēctūs dētĭnĕt ūrbīs,

quaē tāndem Aūsŏnĭā Teūcrōs cōnsīdĕrĕ tērrā

īnvĭdĭa ēst? Ēt nōs fās ēxtĕră quaērĕrĕ rēgnă.350

Mē pătrĭs Ānchīsaē, quŏtĭēns hūmēntĭbŭs ūmbrīs

nōx ŏpĕrīt tērrās, quŏtĭēns āstra īgnĕă sūrgūnt,

ādmŏnĕt īn sōmnīs, ēt tūrbĭdă tērrĕt ĭmāgŏ:

mē pŭĕr Āscănĭūs, căpĭtīsque īniūrĭă cārī,

quēm rēgno Hēspĕrĭaē fraūdo, ēt fātālĭbŭs ārvīs.355

Nūnc ĕtĭam īntērprēs dīvōm Iŏvĕ mīssŭs ăb īpsō

(tēstŏr ŭtrūmquĕ căpūt) cĕlĕrēs māndātă pĕr aūrās

dētŭlĭt: īpsĕ dĕūm mănĭfēsto īn lūmĭnĕ vīdī

īntrāntēm mūrōs, vōcēmque hīs aūrĭbŭs haūsī.

Dēsĭnĕ mēquĕ tŭīs īncēndĕrĕ tēquĕ quĕrēlīs:360

Ītălĭām nōn spōntĕ sĕquōr."

Tālĭă dīcēntēm iāmdūdum āvērsă tŭētūr,

hūc īllūc vōlvēns ŏcŭlōs, tōtūmquĕ pĕrērrāt

lūmĭnĭbūs tăcĭtīs; ēt sīc āccēnsă prŏfātūr:

"Nēc tĭbĭ dīvă părēns, gĕnĕrīs nēc Dārdănŭs aūctōr,365

pērfĭdĕ; sēd dūrīs gĕnŭīt tē caūtĭbŭs hōrrēns

Caūcăsŭs, Hŷrcānaēque ādmōrūnt ūbĕră tīgrēs.

Nām quīd dīssĭmŭlo? Aūt quaē me ād māiōră rĕsērvō?

Nūm flētu īngĕmŭīt nōstrō? Nūm lūmĭnă flēxīt?

Nūm lăcrĭmās vīctūs dĕdĭt? Aūt mĭsĕrātŭs ămāntem ēst?370

Quaē quĭbŭs āntĕfĕrām? Iām iām nēc māxĭmă Iūnŏ,

nēc Sātūrnĭŭs haēc ŏcŭlīs pătĕr āspĭcĭt aēquīs.

Nūsquām tūtă fĭdēs. Ēiēctūm lītŏre, ĕgēntēm

ēxcēpi, ēt rēgnī dēmēns īn pārtĕ lŏcāvī:

āmīssām clāssēm, sŏcĭōs ā mōrtĕ rĕdūxī.375

Heū fŭrĭīs īncēnsă fĕrōr! Nūnc aūgŭr Ăpōllŏ,

nūnc Lўcĭaē sōrtēs, nūnc ēt Iŏvĕ mīssŭs ăb īpsō

īntērprēs dīvōm fērt hōrrĭdă iūssă pĕr aūrās.

Scīlĭcĕt īs sŭpĕrīs lăbŏr ēst; ĕă cūră quĭētōs

sōllĭcĭtāt. Nĕquĕ tē tĕnĕō, nĕquĕ dīctă rĕfēllō.380

Ī, sĕquĕre Ītălĭām vēntīs; pĕtĕ rēgnă pĕr ūndās.

Spero equidem mediis (si quid pia numina possunt)

sūpplĭcĭa haūsūrūm scŏpŭlīs, ēt nōmĭnĕ Dīdō

saēpĕ vŏcātūrūm. Sĕquăr ātrīs īgnĭbŭs ābsēns;

ēt, cūm frīgĭdă mōrs ănĭmā sēdūxĕrĭt ārtūs,385

ōmnĭbŭs ūmbră lŏcīs ădĕrō; dăbĭs, īmprŏbĕ, poēnās;

aūdĭam; ĕt haēc mānēs vĕnĭēt mĭhĭ fāmă sŭb īmōs."

Hīs mĕdĭūm dīctīs sērmōnem ābrūmpĭt, ĕt aūrās

aēgră fŭgīt, sēque ēx ŏcŭlīs āvērtĭt, ĕt aūfērt,

līnquēns mūltă mĕtū cūnctāntem, ēt mūltă părāntēm390

dīcĕrĕ. Sūscĭpĭūnt fămŭlaē, cōllāpsăquĕ mēmbră

mārmŏrĕō rĕfĕrūnt thălămō, strātīsquĕ rĕpōnūnt.

Āt pĭŭs Aēnēās quāmquām lēnīrĕ dŏlēntēm

sōlāndō cŭpĭt, ēt dīctīs āvērtĕrĕ cūrās,

mūltă gĕmēns, māgnōque ănĭmūm lăbĕfāctŭs ămōrĕ395

iūssă tămēn dīvom ēxsĕquĭtūr, clāssēmquĕ rĕvīsīt.

Tūm vērō Teūcri īncūmbūnt, ēt lītŏrĕ cēlsās

dēdūcūnt tōtō nāvēs; nătăt ūnctă cărīnă:

frōndēntēsquĕ fĕrūnt rāmōs, ēt rōbŏră sīlvīs

īnfăbrĭcātă, fŭgaē stŭdĭō.400

Mīgrāntēs cērnās tōtāque ēx ūrbĕ rŭēntēs:

āc vĕlŭti īngēntēm fōrmīcaē fārrĭs ăcērvūm

cūm pŏpŭlānt, hĭĕmīs mĕmŏrēs, tēctōquĕ rĕpōnūnt;

īt nīgrūm cāmpīs āgmēn praēdāmquĕ pĕr hērbās

cōnvēctānt cālle āngūstō: pārs grāndĭă trūdūnt405

ōbnīxaē frūmēnta hŭmĕrīs; pārs āgmĭnă cōgūnt,

cāstīgāntquĕ mŏrās: ŏpĕre ōmnīs sēmĭtă fērvēt.

Quīs tĭbĭ nūnc Dīdō cērnēntī tālĭă sēnsūs?

Quōsvĕ dăbās gĕmĭtūs? Cūm lītŏră fērvĕrĕ lātē

prōspĭcĕrēs ārce ēx sūmmā, tōtūmquĕ vĭdērēs410

mīscēri ānte ŏcŭlōs tāntīs clāmōrĭbŭs aēquōr?

Īmprŏbe ămōr, quīd nōn mōrtālĭă pēctŏră cōgīs!

Īre ĭtĕrum īn lăcrĭmās, ĭtĕrūm tēntārĕ prĕcāndō

cōgĭtŭr, ēt sūpplēx ănĭmōs sūbmīttĕre ămōrī,

nē quĭd ĭnēxpērtūm frūstrā mŏrĭtūră rĕlīnquāt.415

"Ānnă, vĭdēs tōtō prŏpĕrārī lītŏrĕ cīrcūm;

ūndĭquĕ cōnvēnērĕ; vŏcāt iām cārbăsŭs aūrās;

pūppĭbŭs ēt laētī naūtae īmpŏsŭērĕ cŏrōnās.

Hūnc ĕgŏ sī pŏtŭī tāntūm spērārĕ dŏlōrēm,

ēt pērfērrĕ, sŏrōr, pŏtĕrō. Mĭsĕrae hōc tămĕn ūnūm420

ēxsĕquĕre, Ānnă, mĭhī; sōlām nām pērfĭdŭs īllĕ

tē cŏlĕre, ārcānōs ĕtĭām tĭbĭ crēdĕrĕ sēnsūs;

sōlă vĭrī mōllēs ădĭtūs ēt tēmpŏră nōrās.

Ī, sŏrŏr, ātque hōstēm sūpplēx āffārĕ sŭpērbūm.

Nōn ĕgŏ cūm Dănăīs Trōiānam ēxscīndĕrĕ gēntēm425

Aūlĭdĕ iūrāvī, clāssēmve ād Pērgămă mīsī:

nēc pătrĭs Ānchīsaē cĭnĕrēs mānēsvĕ rĕvēllī.

Cūr mĕă dīctă nĕgāt dūrās dēmīttĕre ĭn aūrēs?

Quō rŭĭt? Ēxtrēmum hōc mĭsĕraē dēt mūnŭs ămāntī:

ēxspēctēt făcĭlēmquĕ fŭgām vēntōsquĕ fĕrēntēs.430

Nōn iām cōniŭgĭum āntīquūm, quōd prōdĭdĭt ōrō;

nēc pūlchro ūt Lătĭō cărĕāt rēgnūmquĕ rĕlīnquāt:

tēmpŭs ĭnānĕ pĕtō, rĕquĭēm spătĭūmquĕ fŭrōrī;

dūm mĕă mē vīctām dŏcĕāt fōrtūnă dŏlērĕ.

Ēxtrēmam hānc ōrō vĕnĭām, (mĭsĕrērĕ sŏrōrīs)435

quām mĭhĭ cūm dĕdĕrīs, cŭmŭlātām mōrtĕ rĕlīnquām."

Tālĭbŭs ōrābāt; tālēsquĕ mĭsērrĭmă flētūs

fērtquĕ rĕfērtquĕ sŏrōr. Sēd nūllīs īllĕ mŏvētūr

flētĭbŭs, aūt vōcēs ūllās trāctābĭlĭs aūdīt.

Fāta ōbstānt, plăcĭdāsquĕ vĭrī dĕŭs ōbstrŭĭt aūrēs.440

Āc vĕlŭt ānnōsām vălĭdō cūm rōbŏrĕ quērcūm

Ālpīnī Bŏrĕaē nūnc hīnc, nūnc flātĭbŭs īllīnc

ērŭĕre īntēr sē cērtānt; īt strīdŏr, ĕt āltē

cōnstērnūnt tērrām cōncūssō stīpĭtĕ frōndēs:

īpsa haērēt scŏpŭlīs, ēt quāntūm vērtĭce ăd aūrās445

aēthĕrĭās, tāntūm rādīce īn Tārtără tēndīt.

Haūd sĕcŭs āssĭdŭīs hīnc ātque hīnc vōcĭbŭs hērōs

tūndĭtŭr, ēt māgnō praēsēntīt pēctŏrĕ cūrās:

mēns īmmōtă mănēt, lăcrĭmaē vōlvūntŭr ĭnānēs.

Tūm vēro īnfēlīx fātīs ēxtērrĭtă Dīdō450

mōrtem ōrāt: taēdēt caēlī cōnvēxă tŭērī.

Quō măgĭs īncēptūm pĕrăgāt, lūcēmquĕ rĕlīnquāt,

vīdīt, thūrĭcrĕmīs cūm dōna īmpōnĕrĕt ārīs,

(hōrrēndūm dīctū) lătĭcēs nīgrēscĕrĕ sācrōs,

fūsăque ĭn ōbscaēnūm sē vērtĕrĕ vīnă crŭōrēm.455

Hōc vīsūm nūllī, nōn īpsi ēffātă sŏrōrī.

Praētĕrĕā fŭĭt īn tēctīs dē mārmŏrĕ tēmplūm

cōniŭgĭs āntīquī, mīrō quŏd hŏnōrĕ cŏlēbāt,

vēllĕrĭbūs nĭvĕīs, ēt fēstā frōndĕ rĕvīnctūm.

Hīnc ēxaūdīrī vōcēs, ēt vērbă vŏcāntīs460

vīsă vĭrī, nōx cūm tērrās ōbscūră tĕnērēt.

Sōlăquĕ cūlmĭnĭbūs fērālī cārmĭnĕ būbō

saēpĕ quĕri, ēt lōngās īn flētūm dūcĕrĕ vōcēs.

Mūltăquĕ praētĕrĕā vātūm praēdīctă prĭōrūm

tērrĭbĭlī mŏnĭtu hōrrĭfĭcānt: ăgĭt īpsĕ fŭrēntēm465

īn sōmnīs fĕrŭs Aēnēās: sēmpērquĕ rĕlīnquī

sōlă sĭbī, sēmpēr lōngam īncŏmĭtātă vĭdētūr

īrĕ vĭam, ēt Tўrĭōs dēsērtā quaērĕrĕ tērrā.

Eūmĕnĭdūm vĕlŭtī dēmēns vĭdĕt āgmĭnă Pēntheūs,

ēt sōlēm gĕmĭnum, ēt dŭplĭcēs se ōstēndĕrĕ Thēbās:470

aūt Ăgămēmnŏnĭūs scaēnīs ăgĭtātŭs Ŏrēstēs,

ārmātām făcĭbūs mātrem ēt sērpēntĭbŭs ātrīs

cūm fŭgĭt, ūltrīcēsquĕ sĕdēnt īn līmĭnĕ Dīraē.

Ērgo ŭbĭ cōncēpīt fŭrĭās ēvīctă dŏlōrĕ,

dēcrēvītquĕ mŏrī, tēmpūs sēcum īpsă mŏdūmquĕ475

ēxĭgĭt; ēt maēstām dīctīs āggrēssă sŏrōrēm,

cōnsĭlĭūm vōltū tĕgĭt, āc spēm frōntĕ sĕrēnāt.

"Īnvēnī, gērmānă, vĭām (grātārĕ sŏrōrī)

quaē mĭhĭ rēddăt ĕūm, vĕl ĕō mē sōlvăt ămāntēm.

Ōcĕănī fīnēm iūxtā sōlēmquĕ cădēntēm480

ūltĭmŭs Aēthĭŏpūm lŏcŭs ēst ŭbĭ māxĭmŭs Ātlās

āxem hŭmĕrō tōrquēt stēllīs ārēntĭbŭs āptūm.

Hīnc mĭhĭ Māssŷlaē gēntīs mōnstrātă săcērdōs,

Hēspĕrĭdūm tēmplī cūstōs, ĕpŭlāsquĕ drăcōnī

quaē dăbăt ēt sācrōs sērvābăt ĭn ārbŏrĕ rāmōs,485

spārgēns hūmĭdă mēllă sŏpōrĭfĕrūmquĕ păpāvēr.

Haēc sē cārmĭnĭbūs prōmīttīt sōlvĕrĕ mēntēs,

quās vĕlĭt: āst ălĭās dūrās īmmīttĕrĕ cūrās:

sīstĕre ăquām flŭvĭīs ēt vērtĕrĕ sīdĕră rētrō:

nōctūrnōsquĕ cĭēt Mānēs. Mūgīrĕ vĭdēbīs490

sūb pĕdĭbūs tērram, ēt dēscēndĕrĕ mōntĭbŭs ōrnōs.

Tēstōr, cāră, dĕōs, ēt tē, gērmānă, tŭūmquĕ

dūlcĕ căpūt, măgĭcās īnvītam āccīngĭĕr ārtēs.

Tū sēcrētă pўrām tēcto īntĕrĭōrĕ sŭb aūrās

ērĭge, ĕt ārmă vĭrī, thălămō quaē fīxă rĕlīquīt495

īmpĭŭs, ēxŭvĭāsque ōmnēs, lēctūmquĕ iŭgālēm,

quō pĕrĭī, sŭpĕr īmpōnās: ăbŏlērĕ nĕfāndī

cūnctă vĭrī mŏnŭmēntă iŭbēt mōnstrātquĕ săcērdōs."

Haēc ēffātă sĭlēt: pāllōr sĭmŭl ōccŭpăt ōră.

Nōn tămĕn Ānnă nŏvīs praētēxĕrĕ fūnĕră sācrīs500

gērmānām crēdīt: nēc tāntōs mēntĕ fŭrōrēs

cōncĭpĭt, aūt grăvĭōră tĭmēt, quām mōrtĕ Sĭchaēī.

Ērgō iūssă părāt.

Āt rēgīnă pўrā pĕnĕtrāli īn sēdĕ sŭb aūrās

ērēcta īngēntī, taēdīs ātque īlĭcĕ sēctā,505

īntēndītquĕ lŏcūm sērtīs ēt frōndĕ cŏrōnāt

fūnĕrĕā: sŭpĕr ēxŭvĭās ēnsēmquĕ rĕlīctūm

ēffĭgĭēmquĕ tŏrō lŏcăt, haūd īgnāră fŭtūrī.

Stānt āraē cīrcum: ēt crīnēs ēffūsă săcērdōs

tērcēntūm tŏnăt ōrĕ dĕōs, Ĕrĕbūmquĕ Chăōsquĕ,510

tērgĕmĭnāmque Hĕcătēn trĭă vīrgĭnĭs ōră Dĭānaē.

Spārsĕrăt ēt lătĭcēs sĭmŭlātōs fōntĭs Ăvērnī:

fālcĭbŭs ēt mēssae ād lūnām quaērūntŭr ăhēnīs

pūbēntēs hērbaē, nīgrī cūm lāctĕ vĕnēnī.

Quaērĭtŭr ēt nāscēntĭs ĕquī dē frōntĕ rĕvūlsūs,515

ēt mātrī praērēptŭs ămōr.

Īpsă mŏlā, mănĭbūsquĕ pĭīs, āltārĭă iūxtā,

ūnum ēxūtă pĕdēm vīnclīs, īn vēstĕ rĕcīnctă

tēstātūr mŏrĭtūră dĕōs, ēt cōnscĭă fātī

sīdĕră; tūm, sī quōd nōn aēquō foēdĕre ămāntēs520

cūraē nūmĕn hăbēt, iūstūmquĕ, mĕmōrquĕ prĕcātūr.

Nōx ĕrăt, ēt plăcĭdūm cārpēbānt fēssă sŏpōrēm

cōrpŏră pēr tērrās sīlvaēque ēt saēvă quĭērānt

aēquŏră: cūm mĕdĭō vōlvūntūr sīdĕră lāpsū:

cūm tăcĕt ōmnĭs ăgēr, pĕcŭdēs, pīctaēquĕ vŏlūcrēs;525

quaēquĕ lăcūs lātē lĭquĭdōs, quaēque āspĕră dūmīs

rūră tĕnēnt, sōmnō pŏsĭtaē sūb nōctĕ sĭlēntī

lēnībānt cūrās, ēt cōrda ōblītă lăbōrūm.

Āt nōn īnfēlīx ănĭmī Phoēnīssă, nĕc ūmquām

sōlvĭtŭr īn sōmnōs, ŏcŭlīsve aūt pēctŏrĕ nōctēm530

āccĭpĭt. Īngĕmĭnānt cūraē, rūrsūsquĕ rĕsūrgēns

saēvĭt ămōr; māgnōque īrārūm flūctŭăt aēstū.

Sīc ădĕo īnsīstīt, sēcūmque ĭtă cōrdĕ vŏlūtāt:

"Ēn, quĭd ăgām? Rūrsūsnĕ prŏcōs īrrīsă prĭōrēs

ēxpĕrĭār? Nŏmădūmquĕ pĕtām cōnūbĭă sūpplēx,535

quōs ĕgŏ sūm tŏtĭēns iām dēdīgnātă mărītōs?

Īlĭăcās ĭgĭtūr clāssēs ātque ūltĭmă Teūcrūm

iūssă sĕquār? Quĭă ne aūxĭlĭō iŭvăt āntĕ lĕvātōs?

Ēt bĕne ăpūd mĕmŏrēs vĕtĕrīs stāt grātĭă fāctī?

Quīs me aūtēm (fāc vēllĕ) sĭnēt? Rătĭbūsquĕ sŭpērbīs540

īrrīsam āccĭpĭēt? Nēscīs, heū pērdĭtă, nēcdūm

Lāŏmĕdōntēaē sēntīs pēriūrĭă gēntīs?

Quīd tūm? Sōlă fŭgā naūtās cŏmĭtābŏr ŏvāntēs?

Ān Tўrĭīs, ōmnīquĕ mănū stīpātă mĕōrūm

īnsĕquăr? Ēt quōs Sīdŏnĭā vīx ūrbĕ rĕvēllī,545

rūrsŭs ăgām pĕlăgo, ēt vēntīs dărĕ vēlă iŭbēbō?

Quīn mŏrĕre, ūt mĕrĭta ēs, fērrōque āvērtĕ dŏlōrēm.

Tū lăcrĭmīs ēvīctă mĕīs, tū prīmă fŭrēntēm

hīs gērmānă mălīs ŏnĕrās ātque ōbĭcĭs hōstī.

Nōn lĭcŭīt thălămi ēxpērtēm sĭnĕ crīmĭnĕ vītām550

dēgĕrĕ mōrĕ fĕraē? Tālēs nēc tāngĕrĕ cūrās?

Nōn sērvātă fĭdēs cĭnĕrī prōmīssă Sĭchaēō."

Tāntōs īllă sŭō rūmpēbāt pēctŏrĕ quēstūs.

Aēnēās cēlsa īn pūppī, iām cērtŭs ĕūndī,

cārpēbāt sōmnōs, rēbūs iām rītĕ părātīs.555

Huīc sē fōrmă dĕī vōltū rĕdĕūntĭs ĕōdēm

ōbtŭlĭt īn sōmnīs, rūrsūsque ĭtă vīsă mŏnēre ēst;

ōmnĭă Mērcŭrĭō sĭmĭlīs, vōcēmquĕ cŏlōrēmque,

ēt crīnēs flāvōs ēt mēmbră dĕcōră iŭvēntaē.

"Nātĕ dĕā, pŏtĕs hōc sūb cāsū dūcĕrĕ sōmnōs?560

Nēc quaē cīrcūmstēnt tē deīndĕ pĕrīcŭlă cērnīs

dēmēns? Nēc Zĕphўrōs aūdīs spīrārĕ sĕcūndōs?

Īllă dŏlōs, dīrūmquĕ nĕfās īn pēctŏrĕ vērsāt

cērtă mŏrī, vărĭōque īrārūm flūctŭăt aēstū.

Nōn fŭgĭs hīnc praēcēps, dūm praēcĭpĭtārĕ pŏtēstās?565

Iām mărĕ tūrbārī trăbĭbūs saēvāsquĕ vĭdēbīs

cōllūcērĕ făcēs, iām fērvĕrĕ lītŏră flāmmīs,

sī te hīs āttĭgĕrīt tērrīs aūrōră mŏrāntēm.

Ēia ăgĕ, rūmpĕ mŏrās: vărĭum ēt mūtābĭlĕ sēmpēr

fēmĭnă." Sīc fātūs, nōctī se īmmīscŭĭt ātraē.570

Tūm vēro Aēnēās sŭbĭtīs ēxtērrĭtŭs ūmbrīs

cōrrĭpĭt ē sōmnō cōrpūs, sŏcĭōsquĕ fătīgāt.

"Praēcĭpĭtēs vĭgĭlātĕ vĭri, ēt cōnsīdĭtĕ trānstrīs,

sōlvĭtĕ vēlă cĭtī. Dĕŭs aēthĕrĕ mīssŭs ăb āltō

fēstīnārĕ fŭgām tōrtōsque īncīdĕrĕ fūnēs575

ēcce ĭtĕrūm stĭmŭlāt. Sĕquĭmūr tē, sānctĕ dĕōrūm

quīsquĭs ĕs, īmpĕrĭōque ĭtĕrūm pārēmŭs ŏvāntēs.

Ādsīs, ō plăcĭdūsquĕ iŭvēs, ēt sīdĕră caēlō

dēxtră fĕrās." Dīxīt; vāgīnāque ērĭpĭt ēnsēm

fūlmīneūm, strīctōquĕ fĕrīt rĕtĭnācŭlă fērrō.580

Īdem ōmnēs sĭmŭl ārdŏr hăbēt, răpĭūntquĕ, rŭūntquĕ:

lītŏră dēsĕrŭērĕ. lătēt sūb clāssĭbŭs aēquōr.

Ādnīxī tōrquēnt spūmās, ēt caērŭlă vērrūnt.

Ēt iām prīmă nŏvō spārgēbāt lūmĭnĕ tērrās

Tīthōnī crŏcĕūm līnquēns Aūrōră cŭbīlĕ.585

Rēgīna ē spĕcŭlīs ūt prīmum ālbēscĕrĕ lūcēm

vīdĭt, ĕt aēquātīs clāssēm prōcēdĕrĕ vēlīs,

lītŏrăque, ēt văcŭōs sēnsīt sĭnĕ rēmĭgĕ pōrtūs;

tērquĕ quătērquĕ mănū pēctūs pērcūssă dĕcōrūm,

flāvēntēsque ābscīssă cŏmās: "Prōh Iūppĭtĕr! Ībīt590

hīc, - ăĭt -, ēt nōstrīs īllūsĕrĭt ādvĕnă rēgnīs?

Nōn ārma ēxpĕdĭēnt, tōtāque ēx ūrbĕ sĕquēntūr?

Dīrĭpĭēntquĕ rătēs ălĭī nāvālĭbŭs? Ītĕ,

fērtĕ cĭtī flāmmās, dătĕ tēla, īmpēllĭtĕ rēmōs.

Quīd lŏquŏr? Aūt ŭbĭ sūm? Quaē mēntem īnsānĭă mūtāt?595

Īnfēlīx Dīdō, nūnc tē fācta īmpĭă tāngūnt?

Tūm dĕcŭīt, cūm scēptră dăbās. Ēn dēxtră, fĭdēsquĕ!

Quēm sēcūm pătrĭōs ăĭūnt pōrtārĕ Pĕnātēs,

quēm sŭbĭīsse hŭmĕrīs cōnfēctum aētātĕ părēntēm!

Nōn pŏtŭi ābrēptūm dīvēllĕrĕ cōrpŭs, ĕt ūndīs600

spārgĕrĕ? Nōn sŏcĭōs, nōn īpsum ābsūmĕrĕ fērrō

Āscănĭūm, pătrĭīsque ĕpŭlāndum āppōnĕrĕ mēnsīs?

Vērum āncēps pūgnaē fŭĕrāt fōrtūnă. Fŭīssēt:

quēm mĕtŭī mŏrĭtūră? Făcēs īn cāstră tŭlīssēm,

īmplēssēmquĕ fŏrōs flāmmīs, nātūmquĕ pătrēmquĕ605

cūm gĕnĕre ēxstīnxēm: mēmēt sŭpĕr īpsă dĕdīssēm.

Sōl, quī tērrārūm flāmmīs ŏpĕra ōmnĭă lūstrās;

tūque hārum īntērprēs cūrārum ēt cōnscĭă, Iūnŏ,

nōctūrnīsque Hĕcătē trĭvĭīs ŭlŭlātă pĕr ūrbēs,

ēt Dīrae ūltrīcēs, ēt dī mŏrĭēntĭs Ĕlīsaē,610

āccĭpĭte haēc: mĕrĭtūmquĕ mălīs ādvērtĭtĕ nūmēn,

ēt nōstrās aūdītĕ prĕcēs. Sī tāngĕrĕ pōrtūs

īnfāndūm căpŭt, āc tērrīs ādnārĕ nĕcēssēst:

ēt sī fātă Iŏvīs pōscūnt; hīc tērmĭnŭs haērēt:

āt bēllo aūdācīs pŏpŭlī vēxātŭs, ĕt ārmīs,615

fīnĭbŭs ēxtōrrīs, cōmplēxu āvūlsŭs Ĭūlī,

aūxĭlĭum īmplōrēt, vĭdĕātque īndīgnă sŭōrūm

fūnĕră: nēc, cūm sē sūb lēgēs pācĭs ĭnīquaē

trādĭdĕrīt, rēgno aūt ōptātā lūcĕ frŭātūr:

sēd cădăt āntĕ dĭēm mĕdĭāque ĭnhŭmātŭs ărēnā.620

Haēc prĕcŏr, hānc vōcem ēxtrēmām cūm sānguĭnĕ fūndō.

Tūm vōs, ō Tўrĭī, stīrpem ēt gĕnŭs ōmnĕ fŭtūrūm

ēxērcēte ŏdĭīs, cĭnĕrīque haēc mīttĭtĕ nōstrō

mūnĕră: nūllŭs ămōr pŏpŭlīs, nēc foēdĕră sūntō.

Ēxŏrĭāre ălĭquīs nōstrīs ēx ōssĭbŭs ūltōr,625

quī făcĕ Dārdănĭōs fērrōquĕ sĕquārĕ cŏlōnōs.

Nūnc, ōlīm, quōcūmquĕ dăbūnt sē tēmpŏrĕ vīrēs,

lītŏră lītŏrĭbūs cōntrārĭă, flūctĭbŭs ūndās

īmprĕcŏr, ārma ārmīs: pūgnēnt īpsīquĕ nĕpōtēs."

Haēc ăĭt, ēt pārtēs ănĭmūm vērsābăt ĭn ōmnēs,630

īnvīsām quaērēns quām prīmum ābrūmpĕrĕ lūcēm.

Tūm brĕvĭtēr Bārcēn nūtrīcem āffātă Sĭchaēī,

(nāmquĕ sŭām pătrĭa āntīquā cĭnĭs ātĕr hăbēbāt):

"Ānnām cāră mĭhī nūtrīx hūc sīstĕ sŏrōrēm:

dīc, cōrpūs prŏpĕrēt flŭvĭālī spārgĕrĕ lŷmphā,635

ēt pĕcŭdēs sēcum, ēt mōnstrātă pĭācŭlă dūcāt.

Sīc vĕnĭāt: tūque īpsă pĭā tĕgĕ tēmpŏră vīttā.

Sācră Iŏvī Stўgĭō, quaē rīte īncoēptă părāvī,

pērfĭcĕre ēst ănĭmūs, fīnēmque īmpōnĕrĕ cūrīs,

Dārdănĭīquĕ rŏgūm căpĭtīs pērmīttĕrĕ flāmmaē."640

Sīc ăĭt: īllă grădūm stŭdĭō cĕlĕrābăt ănīlī.

Āt trĕpĭda, ēt coēptīs īmmānĭbŭs ēffĕră Dīdō

sānguĭnĕām vōlvēns ăcĭēm, măcŭlīsquĕ trĕmēntēs

īntērfūsă gĕnās, ēt pāllĭdă mōrtĕ fŭtūrā

īntĕrĭōră dŏmūs īrrūmpīt līmĭna, ĕt āltōs645

cōnscēndīt fŭrĭbūndă rŏgōs, ēnsēmquĕ rĕclūdīt

Dārdănĭūm, nōn hōs quaēsītūm mūnŭs ĭn ūsūs.

Hīc pōstquam Īlĭăcās vēstēs, nōtūmquĕ cŭbīlĕ

cōnspēxīt, paūlūm lăcrĭmīs ēt mēntĕ mŏrātă,

īncŭbŭītquĕ tŏrō, dīxītquĕ nŏvīssĭmă vērbă:650

"Dūlcēs ēxŭvĭaē, dūm fātă dĕūsquĕ sĭnēbānt,

āccĭpĭte hānc ănĭmām, mēque hīs ēxsōlvĭtĕ cūrīs.

Vīxi, ēt, quēm dĕdĕrāt cūrsūm fōrtūnă, pĕrēgī;

ēt nūnc māgnă mĕī sūb tērrās ībĭt ĭmāgŏ.

Ūrbēm praēclārām stătŭī: mĕă moēnĭă vīdī:655

ūltă vĭrūm poēnās ĭnĭmīco ā frātrĕ rĕcēpī.

Fēlīx, heū nĭmĭūm fēlīx, sī lītŏră tāntūm

nūmquām Dārdănĭaē tĕtĭgīssēnt nōstră cărīnaē!"

Dīxĭt, ĕt ōs īmprēssă tŏrō: "Mŏrĭēmŭr ĭnūltaē?

Sēd mŏrĭāmŭr, - ăīt -: sīc, sīc iŭvăt īrĕ sŭb ūmbrās.660

Haūrĭăt hūnc ŏcŭlīs īgnēm crūdēlĭs ăb āltō

Dārdănŭs, ēt nōstraē sēcūm fĕrăt ōmĭnă mōrtīs."

Dīxĕrăt: ātque īllām mĕdĭa īntēr tālĭă fērrō

cōllāpsam āspĭcĭūnt cŏmĭtēs, ēnsēmquĕ crŭōrĕ

spūmāntēm spārsāsquĕ mănūs. Īt clāmŏr ăd āltă665

ātrĭă: cōncūssām bācchātūr fāmă pĕr ūrbēm.

Lāmēntīs gĕmĭtūque ēt fēmĭnĕō | ŭlŭlātū

tēctă frĕmūnt: rĕsŏnāt māgnīs plāngōrĭbŭs aēthēr.

Nōn ălĭtēr quām si īmmīssīs rŭăt hōstĭbŭs ōmnīs

Kārthāgo, aūt āntīquă Tўrōs, flāmmaēquĕ fŭrēntēs670

cūlmĭnă pērque hŏmĭnūm vōlvāntūr pērquĕ dĕōrūm.

Aūdĭĭt ēxănĭmīs, trĕpĭdōque ēxtērrĭtă cūrsū,

ūnguĭbŭs ōră sŏrōr foēdāns ēt pēctŏră pūgnīs,

pēr mĕdĭōs rŭĭt, āc mŏrĭēntēm nōmĭnĕ clāmāt:

"Hōc īllūd, gērmānă, fŭīt? Mē fraūdĕ pĕtēbās?675

Hōc rŏgŭs īstĕ mĭhi, hōc īgnēs, āraēquĕ părābānt?

Quīd prīmūm dēsērtă quĕrār? Cŏmĭtēmnĕ sŏrōrēm

sprēvīstī mŏrĭēns? Ĕădēm me ād fātă vŏcāssēs:

īdem āmbās fērrō dŏlŏr, ātque ĕădem hōră tŭlīssēt.

Hīs ĕtĭām strūxī mănĭbūs, pătrĭōsquĕ vŏcāvī680

vōcĕ dĕōs, sīc te ūt pŏsĭtā, crūdēlĭs ăbēssēm?

Ēxtīnxīt tē mēquĕ, sŏrōr, pŏpŭlūmquĕ pătrēsquĕ

Sīdŏnĭōs, ūrbēmquĕ tŭām. Dătĕ, vōlnĕră lŷmphīs

āblŭam, ĕt, ēxtrēmūs sī quīs sŭpĕr hālĭtŭs ērrāt,

ōrĕ lĕgām." Sīc fātă, grădūs ēvāsĕrăt āltōs,685

sēmiănĭmēmquĕ sĭnū gērmānam āmplēxă fŏvēbāt

cūm gĕmĭtu, ātque ātrōs sīccābāt vēstĕ crŭōrēs.

Īllă grăvēs ŏcŭlōs cōnāta āttōllĕrĕ, rūrsūs

dēfĭcĭt: īnfīxūm strīdēt sūb pēctŏrĕ vōlnūs.

Tēr sēse āttōllēns cŭbĭtōque īnnīxă lĕvāvīt:690

tēr rĕvŏlūtă tŏro ēst, ŏcŭlīsque ērrāntĭbŭs āltō

quaēsīvīt caēlō lūcem, īngĕmŭītquĕ rĕpērtā.

Tūm Iūno ōmnĭpŏtēns lōngūm mĭsĕrātă dŏlōrēm

dīffĭcĭlēsque ŏbĭtūs, Īrīm dēmīsĭt Ŏlŷmpō,

quaē lūctāntem ănĭmām, nēxōsquĕ rĕsōlvĕrĕt ārtūs.695

Nām quĭă nēc fātō, mĕrĭtā nēc mōrtĕ pĕrībāt,

sēd mĭsĕra āntĕ dĭēm, sŭbĭtōque āccēnsă fŭrōrĕ,

nōndum īllī flāvūm Prōsērpĭnă vērtĭcĕ crīnēm

ābstŭlĕrāt, Stўgĭōquĕ căpūt dāmnāvĕrăt Ōrcō.

Ērgo Īrīs crŏcĕīs pēr caēlūm rōscĭdă pēnnīs,700

mīllĕ trăhēns vărĭōs ādvērsō sōlĕ cŏlōrēs,

dēvŏlăt, ēt sūprā căpŭt āstĭtĭt: "Hūnc ĕgŏ Dītī

sācrūm iūssă fĕrō, tēque īstō cōrpŏrĕ sōlvō."

Sīc ăĭt; ēt dēxtrā crīnēm sĕcăt: ōmnĭs ĕt ūnā

dīlāpsūs călŏr, ātque īn vēntōs vītă rĕcēssīt.705