ARGUMENTUM
Conservam uxorem duo conservi expetunt.
Alium senex allegat, alium filius.
Senem adiuvat sors, verum decipitur dolis.
Ita ei subicitur pro puella servolus
5Nequam, qui dominum mulcat atque vilicum.
Adulescens ducit civem Casinam cognitam.
PERSONAE
OLYMPIO
CHALINUS SERVI
CLEUSTRATA MATRONA
PARDALISCA ANCILLA
MYRHINA MATRONA
LYSIDAMUS
ALCESIMUS SENES
CHYTRIO COCUS
SCAENA ATHENIS
PROLOGUS (FIDES)
Salvere iubeo spectatores optumos,
Fidem qui facitis maxumi, - et vos Fides.
Si verum dixi, signum clarum date mihi,
ut vos mihi esse aequos iam inde a principio sciam.
5Qui utuntur vino vetere sapientis puto
et qui lubenter veteres spectant fabulas;
anticua opera et verba quom vobis placent,
aequom est placere ante ‹alias› veteres fabulas:
nam nunc novae quae prodeunt comoediae
10multo sunt nequiores quam nummi novi.
Nos postquam populi rumore intelleximus
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
anticuam eiius edimus comoediam,
quam vos probastis qui estis in senioribus;
15nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
Haec quom primum acta est, vicit omnis fabulas.
Ea tempestate flos poëtarum fuit,
qui nunc abierunt hinc in communem locum.
20Sed tamen apsentes prosunt ‹pro› praesentibus.
Vos omnis opere magno esse oratos volo
benigne tu operam detis ad nostrum gregem.
Eicite ex animo curam atque alienum aes*,
ne quis formidet flagitatorem suom:
25ludi sunt, ludus datus est argentariis;
tranquillus est, Alcedonia sunt circum forum:
ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
secundum ludos reddunt autem nemini.
Aures vocivae si sunt, animum advortite:
30comoediai nomen dare vobis volo.
Kleroymenoi vocatur haec comoedia
graece, latine Sortientes. Diphilus
hanc graece scripsit, postid rusum denvo
latine Plautus cum latranti nomine.
35senex hic maritus habitat; ei est filius,
is una cum patre in illisce habitat aedibus.
Est ei quidam servos qui in morbo cubat,
immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim
40quom conspicatust primulo crepusculo
puellam exponi. Adit extemplo ad mulierem
quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
exorat, aufert; detulit recta domum,
dat erae suae, orat ut eam curet, educet.
45Era fecit, educavit magna industria,
quasi si esset ex se nata, non multo secus.
Postquam ea adolevit ad eam aetatem ut viris
placere posset, eam puellam hic senex
amat ecflictim, et item contra filius.
50Nunc sibi uterque contra legiones parat,
paterque filiusque, clam alter alterum:
pater adlegavit vilicum qui posceret
sibi istanc uxorem: is sperat,, si ei sit data,
sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
55filius is autem armigerum adlegavit suom
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
futurum quod amat intra praesepis suas.
Senis uxor sensit virum amori operam dare,
propterea una consentit cum filio.
60Ille autem postquam filium sensit suom
eandem illam amare et esse impedimento sibi,
hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
sciens ei mater dat operam apsenti tamen.
Is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
65in urbem non redibit: Plautus noluit,
pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
Sunt hic inter se quos nunc credo dicere:
"Quaeso hercle, quid istuc est? Serviles nuptiae?
Servin uxorem ducent aut poscent sibi?
70Novom attulerunt, quod fit nusquam gentium."
at ego aiio id fieri in Graecia et Carthagini,
et hic in nostra terra in ‹terra› Apulia;
maioreque opere ibi serviles nuptiae
quam liberales etiam curari solent;
75id ni fit, mecum pignus si quis volt dato
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
vel Graecus adeo, vel mea caussa Apulus.
Quid nunc? Nihil agitis? Sentio, nemo sitit.
Revortar ad illam puellam expositiciam:
80quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,
ea invenietur et pudica et libera,
ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri
faciet profecto in hac quidem comoedia.
Mox hercle vero, post transactam fabulam,
85argentum si quis dederit, ut ego suspicor,
ultro ibit nuptum, non manebit auspices,
tantum est. Valete, bene rem gerite, [et] vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac.
ACTUS I
OLYMPIO CHALINUS
OL. Non mihi hercle licere meam rem me solum, ut volo,
90loqui atque cogitare sine ted arbitro?
Quid tu, malum, me sequere? CH. Quia certum est mihi,
quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;
quin edepol etiam si in crucem vis pergere,
sequi decretumst. Dehinc conicito ceterum,
95possisne necne clam me sutelis tuis
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
OL. Quid tibi negotist mecum? CH. Quid ais, inpudens?
Quid in urbe reptas, vilice hau magni preti?
OL. Lubet. CH. Quin ruri es in praefectura tua?
100Quin potius quod legatum est tibi negotium,
id curas atque urbanis rebus te apstines?
Huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.
OL. Chaline, non sum oblitus officium meum:
105praefeci ruri recte qui curet tamen.
Ego huc quod veni in urbem si impetravero,
uxorem ut istam ducam quam tu deperis,
bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
110ruri incubabo usque in praefectura mea.
CH. Tun illam ducas? Hercle me suspendio
quam tu eius potior fias satiust mortuom.
OL. Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
CH. Ex sterculino ecfosse, tua illaec praeda sit?
115OL. Scies hoc ita esse. CH. Vae tibi! OL. Quot te modis,
si vivo, habebo in nuptiis miserum meis!
CH. Quid tu mihi facies? OL. Egone quid faciam tibi?
Primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;
postilla ut semper inprobus nihilique sis,
120postid locorum quando ad villam veneris,
dabitur tibi amphora una et una semita,
fons unus, unum ahenum et octo dolia;
quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
Ita te aggerunda curvom aqua faciam probe
125ut postilena possit ex te fieri.
Post autem ruri nisi tu acervom ederis
aut quasi lubricus terram, quod te postules
gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
ieiuniumst aeque atque ego te ruri reddibo.
130Postid, quom lassus fueris et famelicus,
noctu ut condigne te cures curabitur.
CH. Quid facies? OL. Concludere in fenstram firmiter,
unde auscultare possis quom ego illam ausculer:
quom mihi illa dicet 'mi animule, mi Olympio,
135mea vita, mea mellilla, mea festivitas,
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
sine amabo ted amari, meu' festus dies,
meu' pullus passer, mea columba, mi lepus',
quom mihi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
140quasi mus, in medio parieti vorsabere.
Nunc ne tu te mihi respondere postules,
abeo intro. Taedet tui sermonis. - CH. Te sequor.
Hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro. -
ACTUS II
CLEUSTRATA PARDALISCA
CL. Opsignate cellas, referte anulum ad me:
145ego huc transeo in proxumum ad meam vicinam.
Vir si quid volet me, facite hinc accersatis.
PA. Prandium iusserat senex sibi parari.
CL.St!
150Tace atque abi: neque paro neque hodie coquetur,
quando is mi et filio advorsatur suo
animi amorisque caussa sui,
155flagitium illud hominis! Ego illum fame, ego illum siti,
maledictis, malefactis amatorem ulciscar,
ego pol illum probe incommodis dictis angam,
faciam uti proinde ut est dignus vitam colat,
Accheruntis pabulum,
160flagiti persequentem,
stabulum nequitiae.
Nunc huc meas fortunas eo questum ad vicinam.
Sed fori' concrepuit, atque eapse eccam egreditur!
Non pol per tempus iter huc mi incepi.
MYRRHINA CLEUSTRATA
165MY. Sequimini, comites, in proxumum me huc. Heus vos,
ecquis haec quae loquor audit?
Ego hic ero, vir si aut quispiam quaeret.
Nam ubi domi sola sum, sopor manus calvitur.
170Iussin colum ferri mihi? CL. Myrrhina, salve.
MY. Salve mecastor. Sed quid tu es tristis, amabo?
175CL. Ita solent omnes quae sunt male nuptae:
domi et foris aegre quod siet sati' semper est.
Nam ego ibam ad te. MY. Et pol ego isto ad te.
Sed quid est quod tuo nunc animo aegrest?
180Nam quod tibi est aegre, idem mist dividiae.
CL. Credo, ecastor, nam vicinam neminem amo merito magi' quam te
nec quia in plura sunt
mihi quae ego velim.
MY. Amo te, atque istuc expeto scire quid sit.
185CL. Pessumis me modis despicatur domi.
MY. Hem, quid est? Dic idem (nam pol hau sati' meo
corde accepi querellas tuas), opsecro.
CL. Vir me habet pessumis despicatam modis,
190nec mihi ius meum optinendi optio est.
MY. Mira sunt, vera si praedicas, nam viri
ius suom ad mulieres optinere hau queunt.
CL. Quin mihi ancillulam ingratiis postulat,
quae mea est, quae meo educta sumptu siet,
195vilico suo se dare,
sed ipsus eam amat. MY. Opsecro,
dice, nam hic nunc licet dicere:
nos sumus. CL. Ita est. MY. Unde ea tibi est?
Nam peculi probam nil habere addecet
200clam virum, et quae habet, partum ei hau commode est,
quin viro aut suptrahat aut stupro invenerit.
Hoc viri censeo esse omne quidquid tuom est.
CL. Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. MY. Tace sis,
stulta, et mi ausculta. Noli
205sis tu illic advorsari,
sine amet, sine quod lubet id faciat, quando tibi nil domi delicuom est.
CL. Satin sana es? Nam tuquidem advorsus tuam istaec rem loquere. MY. Insipiens,
210semper tu huic verbo vitato aps tuo viro. CL. Quoi verbo? MY. I foras, mulier.
CL. St! Tace. MY. Quid est? CL. Em! MY. Quis est, quem vides? CL. Vir eccum it.
Intro abi, adpropera, age amabo. MY. Impetras, abeo.
215CL. Mox magis quom otium ‹et› mihi et tibi erit,
igitur tecum loquar. Nunc vale. MY. Valeas. -
LYSIDAMUS CLEUSTRATA
LY. Omnibu' rebus ego amorem credo et nitoribu' nitidis
antevenire nec potis
quicquam commemorari‹er› quod plus sali' plusq' leporis hodie
habeat: coquos equidem nimi' demiror, qui utuntur condimentis.
220Eos eo condimento uno ‹non› utier, omnibu' quod praestat.
Nam ubi amor condimentum inierit, quoivis placituram ‹escam› credo;
neque salsum neque suave esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur:
fel quod amarumst, id mel faciet, hominem ex tristi lepidum et lenem.
Hanc ego de me coniecturam domi facio magi' quam ex auditis;
225qui quom amo Casinam, magi' niteo, munditiis Munditiam antideo:
myropolas omnis sollicito, ubiquomque est lepidum unguentum, unguor,
ut illi placeam; et placeo, ut videor. Sed uxor me excruciat, quia vivit.
Tristem astare aspicio. Blande haec mihi mala res appellanda est.
Uxor mea meaque amoenitas, quid tu agis? CL. Abi atque apstine manum.
230LY. Heia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Iovi.
Quo nunc abis? CL. Mitte me. LY. Mane. CL. Non maneo. LY. At pol ego te sequar.
CL. Opsecro, sanun es? LY. Sanus. Quam ted amo!
CL. Nolo ames. LY. Non potes impetrare. CL. Enicas.
LY. Vera dicas velim. CL. Credo ego istuc tibi.
235LY. Respice, o mi lepos. CL. Nempe ita ut tu mihi es.
Unde hic, amabo, unguenta olent? LY. Oh perii! Manufesto miser
teneor. Cesso caput pallio detergere.
Ut te bonu' Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
CL. Eho tu nihili, cana culex, vix teneor quin quae decent te dicam,
240senectan aetate unguentatus per vias, ignave, incedis?
LY. Pol ego amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. CL. Ut cito commentust!
Ecquid te pudet? LY. Omnia quae tu dicis. CL. Ubi in lustra iacuisti?
LY. Egone in lustra? CL. Scio plus quam tu me arbitrare. LY. Quid id est? Quid [tu] scis?
CL. Te sene omnium senem ‹hominem› neminem esse ignaviorem.
245Unde is, nihili? Ubi fuisti? Ubi lustratu's? Ubi bibisti?
Mades mecastor: vide palliolum ut rugat! LY. Di me et te infelicent,
si ego in os meum hodie vini guttam indidi.
CL. Immo age ut lubet bibe, es, disperde rem.
250LY. Ohe, iam satis uxor est; comprime te; nimium tinnis,
relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
Sed quid ais? Iam domuisti animum, potius ut quod vir velit
fieri id facias quam advorsere contra? CL. Qua de re? LY. Rogas?
Super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
255servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
vestimentis, ubique educat pueros quos pariat ‹sibi›,
quam illi servo nequam des, armigero nili atque inprobo,
quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
CL. Mirum ecastor te senecta aetate officium tuom
260non meminisse. LY. Quid iam? CL. Quia, si facias recte aut commode,
me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
LY. Qui, malum, homini scutigerulo dare lubet? CL. Quia enim filio
nos oportet opitulari unico. LY. At quamquam unicust,
nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
265illum mi aequist quam me illi quae volo concedere.
CL. u ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. LY. Subolet, sentio.
Egone? CL. Tu. Nam quid friguttis? Quid istuc tam cupide cupis?
LY. Ut enim frugi servo detur potius quam servo inprobo.
CL. Quid si ego impetro atque exoro a vilico caussa mea
270ut eam illi permittat? LY. Quid si ego autem ab armigero impetro
eam illi permittat? Atque hoc credo impetrassere.
CL. Convenit. Vis tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
Tu eum orato, ego autem orabo vilicum. LY. Sane volo.
CL. Iam hic erit. Nunc experiemur nostrum uter sit blandior. -
275LY. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
Ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
mi advorsatur. Subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
CHALINUS LYSIDAMUS
LY. Qui illum di omnes deaeque perdant! CH. Te uxor aiebat tua -
280me vocare. LY. Ego enim vocari iussi. CH. Eloquere quid velis.
LY. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
stultitia est ei te esse tristem quoius potestas plus potest.
Probum et frugi hominem iam pridem esse arbitror. CH. Intellego.
285Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? LY. Quin id volo.
Sed nihil est me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
CH. Quid velis modo id velim me scire. LY. Ausculta, ego loquar.
Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.
CH. At tua uxor filiusque promiserunt mihi. LY. Scio.
290Sed utrum nunc tu caelibem te esse maius liberum
an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
CH. Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.
De Casina certum est concedere homini nato nemini.
LY. Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito,
295et sitellam huc tecum ecferto cum aqua et sortis. CH. Sati' placet.
LY. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
Nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
Ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. CH. Attamen
mihi optinget sors. LY. Ut quidem pol pereas cruciatu malo.
300CH. Mihi optinget sors. LY. Ut quidem pol pereas cruciatu malo.
CH. Mihi illa nubet, machinare quidlubet quovis modo.
LY. Abin hinc ab oculis? CH. Invitus me vides, vivam tamen. -
LY. Sumne ego miser homo? Satin omnes res sunt advorsae mihi?
Iam metuo ne Olympionem mea uxor exoraverit
305ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem!
Si non impetraverit, etiam specula in sortitust mihi.
Si sors autem decollassit, gladium faciam culcitam
eumque incumbam. Sed progreditur optume eccum Olympio.
OLYMPIO LYSIDAMUS
OL.Una edepol opera in furnum calidum condito
310atque ibi torreto me pro pane rubido,
era, qua istam opera a me impetres, quod postulas.
LY. Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
OL. Quid tu me tua, era, libertate territas?
Qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
315vobis invitis atque amborum ingratiis
una libella liber possum fieri.
LY. Quid istuc est? Quicum litigas, Olympio?
LO. Cum eadem qua tu semper. LY. Cum uxori mea?
OL. Quam tu mi uxorem? Quasi venator tu quidem es:
320dies atque noctes cum cane aetatem exigis.
LY. Quid agit, quid loquitur tecum? OL. Orat, opsecrat
ne Casinam uxorem ducam. LY. Quid tu postea?
OL. Negavi ipsi enim me concessurum Iovi,
si is mecum oraret. LY. Di te servassint mihi!
325OL. Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
LY. Ego edepol illam mediam dirruptam velim.
OL. Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
Verum edepol tua mihi odiosa est amatio:
inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,
330inimici familiares. LY. Quid id refert tua?
Unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
tu istos minutos cave deos flocci feceris.
OL. Nugae sunt istae magnae. Quasi tu nescias
repente ut emoriantur humani Ioves.
335Sed tandem si tu Iuppiter sis mortuos,
quom ad deos minores redierit regnum tuom,
quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?
LY. Opinione melius res tibi habet tua,
si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
340OL. Non hercle opinor posse, ita uxor acriter
tua instat ne mihi detur. LY. At ego sic agam:
coniciam sortis in sitellam et sortiar
tibi et Chalino. Ita rem natam intellego:
necessumst vorsis gladiis depugnarier.
345OL. Quid si sors aliter quam voles evenerit?
LY. Benedice. Dis sum fretus, deos sperabimus.
OL. Non ego istuc verbum empsim tittibilicio;
nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen
vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
350LY. St! Tace parumper. OL. Quid vis? LY. Eccum exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus.
Nunc nos conlatis signis depugnabimus.
CLEVSTRATA CHALINVS LYSIDAMVS OLYMPIO
CL. Face, Chaline, certiorem me quid meu' vir me velit.
CH. Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
355CL. Credo ecastor velle. CH. At pol ego hau credo, sed certo scio.
LY. Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
Quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
sequere. Quid vos agitis? CH. Adsunt quae imperavisti omnia:
uxor, sortes, situla atque egomet. OL. Te uno adest plus quam ego volo.
360CH. Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,
fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.
LY. Tace, Chaline. CH. Comprime istunc. OL. Immo istunc qui didicit dare.
LY. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. Animum advortite.
atqui ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,
365Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.
CL. Tibi daretur illa? LY. Mihi enim - ah, non id volvi dicere:
dum "mihi" volvi, "huic" dixi, atque adeo mihi dum cupio - perperam
iam dudum hercle fabulor. CL. Pol tu quidem, atque etiam facis.
LY. Huic - immo hercle mihi - vah! tandem redii vix veram in viam.
370CL. Per pol saepe peccas. LY. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
Sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. CL. Quid est?
LY. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico
gratiam facias. CL. At pol ego neque facio neque censeo.
LY. Tum igitur ego sortis utrimque iam diribeam. CL. Quis votat?
375LY. Optumum atque aequissumum istuc esse iure iudico.
Postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
sin secus, patiemur animis aequis. Tene sortem tibi.
Vide quid scriptumst. OL. Unum. CH. Iniquomst, quia isti prius quam mihi est.
LY. Accipe hanc sis. CH. Cedo. Mane, unum venit in mentem modo:
380vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. LY. Verbero,
men te censes esse? CL. Nulla est. Habe quietum animum modo.
CH. Quod bonum atque fortunatum sit mihi - OL. Magnum malum
tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.
Sed manedum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
385CH. Quid tu id curas? OL. Quia enim metuo ne in aqua summa natet.
LY. Eugae! cave. Conicite sortis nunciam ambo huc. Eccere!
Uxor, aequa. OL. Noli uxori credere. LY. Habe animum bonum.
OL. Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit. LY. Tace.
OL. Taceo. Deos quaeso - CH. Ut quidem tu hodie canem et furcam feras.
390OL. Mihi ut sortito eveniat - CH. Ut quidem hercle pedibus pendeas.
OL. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
CH. Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
OL. Periisti. LY. Animum advortite ambo. OL. Taceo. LY. Nunc tu, Cleustrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
395tibi permitto: tute sorti. OL. Perdis me. CH. Lucrum facit.
CL. Bene facit. CH. Deos quaeso - ut tua sors ex sitella ecfugerit.
OL. Ain tu? quia tute es fugitivos, omnis te imitari cupis?
utinam tua quidem ista, sicut Herculei praedicant
quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
400CH. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
LY. Hoc age sis, Olympio. OL. Si hic litteratus me sinat.
LY. Quod bonum atque fortunatum mihi sit! OL. Ita vero, et mihi.
CH. Non. OL. Immo hercle. CH. Immo mihi hercle. CL. Hic vincet, tu vives miser.
LY. Percide os tu illi odio. Age, ecquid fit? cave obiexis manum.
405OL. Compressan palma an porrecta ferio? LY. Age ut vis. OL. Em tibi!
CL. Quid tibi istunc tactio est? OL. Quia Iuppiter iussit meus.
CL. Feri malam, ut ille, rusum. OL. Perii! pugnis caedor, Iuppiter.
LY. Quid tibi tactio hunc fuit? CH. Quia iussit haec Iuno mea.
LY. Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.
410CL. Tam huic loqui licere oportet quam isti. OL. qur omen mihi
vituperat? LY. Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
CH. Temperi, postquam oppugnatum est os. LY. Age, uxor, nunciam
sorti. Vos advortite animum. Prae metu ubi sim nescio.
Perii! Cor lienosum, opinor, habeo, iam dudum salit,
415de labore pectus tundit. CL. Teneo sortem. LY. Ecfer foras.
CH. Iamne mortuo's? OL. Ostende. Mea haec est. CH. Mala crux east quidem.
CL. Victus es, Chaline. LY. Quom nos di iuvere, Olympio,
gaudeo. OL. Pietate factum est mea atque maiorum meum.
LY. Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. CL. Faciam ut iubes.
420LY. Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? CL. Scio.
LY. Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures. CL. licet. -
LY. Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. OL. Numquid moror?
LY. Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.
CHALINVS
CH. Si nunc me suspendam, meam operam luserim
425et praeter operam restim sumpti fecerim
et meis inimicis voluptatem creaverim.
Quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen
sorti sum victus, Casina nubet vilico.
Atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum,
430quam id expetivisse opere tam magno senem,
ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.
Ut ille trepidabat, ut festinabat miser!
ut sussultabat, postquam vicit vilicus!
attat! concedam huc, audio aperiri fores,
435mei benevolentes atque amici prodeunt.
Hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.
OLYMPIO LYSIDAMVS CHALINVS
OL. Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum
cum furca in urbem tamquam carbonarium.
LY. Ita fieri oportet. OL. Factum et curatum dabo.
440LY. Volvi Chalinum, si domi esset, mittere
tecum opsonatum, ut etiam in maerore insuper
inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
CH. Recessim dabo me ad parietem, imitabor nepam;
captandust horum clanculum sermo mihi.
445Nam illorum me alter cruciat, alter, macerat.
At candidatus cedit hic mastigia,
stimulorum loculi. Protollo mortem mihi;
certum est, hunc Accheruntem praemittam prius.
OL. Ut tibi ego inventus sum opsequens! quod maxume
450cupiebas, eiius copiam feci tibi.
Erit hodie tecum quod amas clam uxorem. LY. Tace.
Ita me di bene ament ut ego vix reprimo labra
ob istanc rem quin te deosculer, voluptas mea.
CH. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
455credo hercle ecfodere hic volt vesicam vilico.
OL. Ecquid amas nunc me? LY. Immo edepol me quam te minus.
Licetne amplecti te? CH. Quid, "amplecti"? OL. Licet.
LY. Ut, quia te tango, mel mihi videor lingere!
OL. Ultro te, amator, apage te a dorso meo!
460CH. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:
et idem me pridem, quom ei advorsum veneram,
facere atriensem volverat sub ianua.
OL. Ut tibi morigerus hodie, ut voluptati fui!
LY. Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
465CH. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
solet hic barbatos sane sectari senex.
LY. Ut ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam clam meam uxorem! CH. Attatae!
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
470Hic ipsus Casinam deperit. Habeo viros.
LY. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
OL. Sine priu' deduci. Quid, malum, properas? LY. Amo.
OL. At non opinor fieri hoc posse hodie. LY. Potest,
siquidem eras censes te posse emitti manu.
475CH. Enim vero huc aures magi' sunt adhibendae mihi:
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
LY. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
concredui; is mihi se locum dixit dare.
480OL. Quid eiius uxor? ubi erit? LY. Lepide repperi.
Mea uxor vocabit huc eam ad se in nuptias,
ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;
ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
Illa hic cubabit, vir abierit faxo domo;
485tu rus uxorem duces: id rus hoc erit
tantisper dum ego cum Casina faciam nuptias.
Hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
Satin docte? OL. Astute. CH. Age modo, fabricamini,
malo hercle vostro tam vorsuti vivitis.
490LY. Scin quid nunc facias? OL. Loquere. LY. Tene marsuppium,
abi atque opsona, propera, sed lepide volo,
molliculas escas, ut ipsa mollicula est. OL. Licet.
LY. Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,
hordeias, - CH. Immo triticeias, si sapis.
495LY. Soleas. CH. Qui quaeso potius quam sculponeas,
quibu' battuatur tibi os, senex nequissume?
OL. Vin lingulacas? LY. Quid opust, quando uxor domi est?
ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.
OL. In re praesenti ex copia piscaria
500consulere quid emam potero. LY. Aequom oras, abi.
Argento parci nolo, opsonato ampliter.
Nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,
ut quod mandavi curet. OL. Iamne abeo? LY. Volo.
CH. Tribu' non conduci possum libertatibus
505quin ego illis hodie comparem magnum malum
quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
Manufesto teneo in noxia inimicos meos.
Sed si nunc facere volt era officium suom,
nostra omnis lis est. Pulchre praevortar viros.
510nostro omine it dies; iam victi vicimus.
Ibo intro, ut id quod alius condivit coquos,
ego nunc vicissim ut alio pacto condiam,
quo id quoi paratum est ut paratum ne siet
sietque ei paratum quod paratum non erat.
ACTVS III
LYSIDAMVS ALCESIMVS
515LY. Nunc amici, anne inimici sis imago, Alcesime,
mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.
Qur amem me castigare, id ponito ad compendium,
"cano capite" "aetate aliena" eo addito ad compendium,
"quoi sit uxor", id quoque illuc ponito ad compendium.
520AL. Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem.
LY. Fac vacent aedes. AL. Quin edepol servos, ancillas domo
certum est omnis mittere ad te. LY. Oh, nimium scite scitus es.
Sed facitodum merula per vorsus quod cantat tu colas:
"cum cibo cum quiqui" facito ut veniant, quasi eant Sutrium.
525AL. Meminero. LY. Em, nunc enim tu demum nullo scito scitus es.
Cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. AL. Bene ambula.
LY. Fac habeant linguam tuae aedes. AL. Quid ita? LY. Quom veniam, vocent.
AL. Attatae! caedundus tu homo es: nimias delicias facis.
LY. Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?
530sed tu cave in quaesitione mihi sis. - AL. Usque adero domi.
CLEVSTRATA ALCESIMVS
CL. Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,
ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam,
liberae aedes ut sibi essent Casinam quo deducerent.
Nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis
535liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.
Sed eccum egreditur, senati columen, praesidium popli,
meu' vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
Non ecastor vilis emptu'st modius qui venit salis.
AL. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
540quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
Sed eccam, opino, arcessit. Salve, Cleustrata. CL. Et tu, Alcesime.
Ubi tua uxor? AL. Intus illa te, si se arcessas, manet;
nam tuo' vir me oravit ut eam isto ad te adiutum mitterem.
Vin vocem? CL. Sine eam: te nolo, si occupata est. AL. otium est.
545CL. Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
AL. Non ornatis isti apud vos nuptias? CL. Orno et paro.
AL. Non ergo opus est adiutrice? CL. Sati' domist. Ubi nuptiae
fuerint, tum istam convenibo. Nunc vale, atque istanc iube.
AL. Quid ego nunc faciam? Flagitium maxumum feci miser
550propter operam illius hirqui inprobi, edentuli,
qui hoc mihi contraxit; operam uxoris polliceor foras,
quasi catillatum. Flagitium hominis, qui dixit mihi
suam uxorem hanc arcessituram esse; ea se eam negat morarier.
Atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
555Verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto,
si quid eiius esset, esset mecum postulatio.
Ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.
CL. Iam hic est lepide ludificatus. Miseri ut festinant senes!
nunc ego illum nihili, decrepitum meum virum veniat velim,
560ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
Sed eccum incedit. At, quom aspicias tristem, frugi censeas.
LYSIDAMVS CLEVSTRATA
LY. Stultitia magna est, mea quidem sententia,
hominem amatorem ullum ad forum procedere,
565in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
sicut ego feci stultus: contrivi diem,
dum asto advocatus quoidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
570Nam meo quidem animo qui advocatos advocet
rogitare oportet prius et contarier
adsitne ei animus necne ei adsit quem advocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
Sed uxorem ante aedis eccam. Ei misero mihi!
575metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
CL. Audivi ecastor cum malo magno tuo.
LY. Accedam propius. Quid agis, mea festivitas?
CL. Te ecastor praestolabar. LY. Iamne ornata rest?
Iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam
580quae te adiutaret? CL. Arcessivi, ut iusseras.
Verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescioquid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
LY. Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
585CL. Non matronarum officiumst, sed meretricium,
viris alienis, mi vir, subblandirier.
I tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus
volo accurare, mi vir. LY. Propera ergo. CL. Licet.
Iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
590miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.
ALCESIMVS LYSIDAMVS
AL. Viso huc, amator si a foro rediit domum,
qui me atque uxorem ludificatust, larva.
Sed eccum ante aedis. Ad te hercle ibam commodum.
LY. Et hercle ego ad te. Quid ais, vir minimi preti?
595Quid tibi mandavi? Quid tecum oravi? AL. Quid est?
LY. Ut bene vocivas aedis fecisti mihi,
ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam!
satin propter te pereo ego atque occasio?
AL. Quin tu suspendis te? Nemp' tute dixeras
600tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
LY. Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te
eam non missurum. AL. Quin eapse ultro mihi
negavit eiius operam se morarier.
LY. Quin eapse me adlegavit qui istam arcesserem.
605AL. Quin nihili facio. LY. Quin me perdis. AL. Quin benest,
quin etiam diu morabor, quin cupio tibi
LY. Quin - AL. Aliquid aegre facere. LY. Quin faciam lubens.
Numquam tibi hodie "quin- erit plus quam mihi.
AL. Quin hercle di te perdant postremo quidem!
610LY. Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?
AL. Ducas, easque in maxumam malam crucem
cum hac cum istac, cumque amica etiam tua.
Abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero
meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam.
615LY. Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
Qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum
aut quot ego umquam erga Venerem inique fecerim,
quoi sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat!
620quid illuc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
PARDALISCA LYSIDAMVS
PA. Nulla sum, nulla sum, tota, tota occidi,
cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
nescio unde auxili, praesidi, perfugi
mi aut opum copiam comparem aut expetam:
625tanta factu modo mira miris modis
intus vidi, novam atque integram audaciam.
Cave tibi, Cleustrata, apscede ab ista, opsecro,
ne quid in te mali faxit ira percita.
Eripite isti gladium, quae suist impos animi.
630LY. Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsilivit?
Pardalisca! PA. Perii! unde meae usurpant aures sonitum?
LY. Respice modo ad me. PA. O ere mi - LY. Quid tibi
[est? Quid timida es? PA. Perii.
LY. Quid, periisti? PA. Perii, et tu periisti. LY. A, perii? quid ita?
635PA. Vae tibi! LY. Immo istuc tibi sit. PA. Ne cadam, amabo, tene me.
LY. Quidquid est, eloquere mi cito. PA. Contine pectus,
face ventum, amabo, pallio. LY. Timeo hoc negoti quid siet
640nisi haec meraclo se uspiam percussit flore Liberi.
PA. Optine auris, amabo. LY. I in malam a me crucem!
pectus, auris, caput teque di perduint!
Nam nisi ex te scio, quidquid hoc est, cito, hoc
iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
645ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.
PA. Ere mi - LY. Quid vis mea me ancilla? PA. Nimium saevis. LY. Numero dicis.
Sed hoc quidquid est eloquere, in pauca confer:
quid intus tumulti fuit? PA. Scibis, audi.
650Malum pessumumque hic modo intus - apud nos
tua ancilla hoc pacto exordiri coepit,
quod haud Atticam condecet disciplinam.
LY. Quid est id? PA. Timor praepedit dicta linguae.
LY. Possum scire ego istuc ex te quid negoti est? PA. Dicam.
655Tua ancilla, quam tu tuo vilico vis
dare uxorem, ea intus - LY. Quid intus? quid est?
PA. Imitatur malarum malam disciplinam,
viro quae suo interminatur: vitam
LY. Quid ergo? PA. Ah - LY. Quid est? PA. Interemere - ait velle vitam,
660gladium - LY. Hem! PA. Gladium - LY. Quid eum gladium?
PA. Habet. LY. Ei misero mihi! Qur eum habet?
PA. Insectatur omnis domi per aedis
nec quemquam prope ad se sinit adire:
ita omnes sub arcis, sub lectis latentes
665metu mussitant. LY. Occidi atque interii!
quid illic obiectumst mali tam repente?
PA. Insanit. LY. Scelestissumum me esse credo.
PA. Immo si scias dicta quae dixit hodie.
LY. Istuc expeto scire. Quid dixit? PA. Audi.
670Per omnis deos et deas deieravit,
occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
LY. Men occidet? PA. An quippiam ad te attinet? LY. Vah!
PA. Quid cum ea negoti tibist? LY. Peccavi: illuc dicere, vilicum, volebam.
675PA. Sciens de via in semitam degredere.
LY. Num quid mihi minatur? PA. Tibi infesta solist
plus quam quoiquam. LY. Quamobrem? PA. Quia se des uxorem Olympioni,
680neque se tuam nec suam neque viri vitam sinere in crastinum protolli: id huc
missa sum tibi ut dicerem,
ab ea uti caveas tibi. LY. Perii hercle ego miser! PA. Dignu's tu.
LY. Neque est neque fuit me senex quisquam amator
685adaeque miser. PA. Ludo ego hunc facete;
nam quae facta dixi omnia huic falsa dixi:
era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt,
ego hunc missa sum ludere. LY. Heus Pardalisca!
PA. Quid est? LY. Est - PA. Quid? LY. Est quod volo exquirere ex te.
690PA. Moram offers mihi. LY. At tu mihi offers maerorem.
Sed etiamne habet nunc Casina gladium?
PA. Habet, sed duos. LY. Quid, duos? PA. Altero te
occisurum ait, altero vilicum hodie.
LY. Occisissumus sum omnium qui vivont.
695Loricam induam mi optumum esse opinor.
Quid uxor mea? Non adi atque ademit?
PA. Nemo audet prope accedere. LY. Exoret. PA. Orat:
negat ponere alio modo ullo profecto,
nisi se sciat vilico non datum iri.
700LY. Atqui ingratiis, quia non volt, nubet hodie.
nam qur non ego id perpetrem quod coepi,
ut nubat mihi - illud quidem volebam,
nostro vilico? PA. Saepicule peccas.
LY. Timor praepedit verba. Verum, opsecro te,
705dic med uxorem orare ut exoret illam
gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. LY. Nuntiabo.
LY. Et tu orato. PA. Et ego orabo. LY. At blande orato, ut soles. Sed audin?
710Si ecfexis hoc, soleas tibi dabo et anulum in digito aureum et bona pluruma.
PA. Operam dabo.
LY. Face ut impetres.
715PA. Eo nunciam,
nisi quippiam
remorare me.
LY. Abi et cura.
Redit eccum tandem opsonatu meus adiutor, pompam ducit.
OLYMPIO CHYTRIO LYSIDAMVS
720OL. Vide, fur, ut sentis sub signis ducas! CHY. Qui vero hi sunt sentes?
OL. Quia quod tetigere, ilico rapiunt, si eas ereptum, ilico scindunt:
ita quoquo adveniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant.
CHY. Heia! OL. Attat! cesso magnufice patriceque amicirier
atque ita ero meo ire advorsum.
725LY. Bone vir, salve. OL. Fateor. LY. Quid fit? OL. Tu amas: ego essurio et sitio.
LY. Lepide excuratus incessisti. OL. Aha, hodie * * * * *
LY. Mane vero, quamquam fastidis. OL. Fui fui! foetet tuo' mihi sermo.
LY. Quae res? OL. Haec res. Etiamne astas? enim vero πράγματά μοι παρέχεις.
LY. Dabo tibi μέγα κακόν,
730ut ego opinor, nisi resistis. OL. Ὦ Ζεῦ,
potin a me abeas,
nisi me vis
vomere hodie?
LY. Mane. OL. Quid est? quis hic est homo?
735LY. Eru' sum. OL. Quis erus? LY. Quoius tu servo's. OL.
Servos ego? LY. Ac meu'. OL. Non sum ego liber?
memento, memento. LY. Mane atque asta. OL. Omitte.
LY. Servos sum tuos. OL. Optumest. LY. Opsecro te,
Olympisce mi, mi pater, mi patrone. OL. Em,
740sapis sane.
LY. Tuo' sum equidem.
OL. Quid mi opust servo tam nequam?
LY. Quid nunc? quam mox recreas me?
OL. Cena modo si sit cocta.
745LY. Hisce ergo abeant. OL. Propere cito intro ite et cito deproperate.
Ego iam intus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.
Sed lepide nitideque volo, nil moror barbarico bliteo.
750Stasne etiam? I sis, ego hic habeo. Numquid est ceterum quod morae sit?
LY. Gladium Casinam intus habere ait,
qui me ac te interimat.
OL. Scio. Sic sine habere;
nugas agunt: novi
ego illas malas merces.
755Quin tu i modo mecum
domum. LY. At pol malum metuo.
I tu modo, perspicito prius
quid intus agatur.
OL. Tam mihi mea vita
tua quam tibi carast.
Verum i modo. LY. Si tu iubes,
em ibitur tecum.
ACTVS IV
PARDALISCA
PA. Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
760neque usquam ludos tam festivos fieri
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
seni nostro et nostro Olympioni vilico.
Omnes festinant intus totis aedibus,
senex in culina clamat, hortatur coquos:
765"Quin agitis hodie? quin datis si quid datis?
properate, cenam iam esse coctam oportuit".
Vilicus is autem cum corona, candide
vestitus, lautus exornatusque ambulat.
Illaec autem armigerum ilico exornant duae
770quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
Sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
fore huiius quod futurumst; digne autem coqui
nimi' lepide ei rei dant operam, ne cenet senex,
aulas pervortunt, ignem restinguont aqua:
775illarum orata faciunt; illae autem senem
cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
ut ipsae solae ventris distendant suos.
Novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
comesse possunt. Sed aperitur ostium.
LYSIDAMVS PARDALISCA
780LY. Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
cena ubi erit cocta; ego ruri cenavero.
Nam novom maritum et novam nuptam volo
rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
ne quis eam abripiat. Facite vostro animo volup.
785Sed properate istum atque istam actutum emittere,
tandem ut veniamus luci; ego cras hic ero.
Cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
PA. Fit quod futurum dixi: incenatum senem
foras extrudunt mulieres. LY. Quid tu hic agis?
790PA. Ego eo quo me ipsa misit. LY. Veron? PA. Serio.
LY. Quid hic speculare? PA. Nil equidem speculor. LY. Abi:
tu hic cunctas, intus alii festinant. PA. Eo.
LY. Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
Iamne abiit illaec? dicere hic quiduis licet.
795Qui amat, tamen hercle, si essurit, nullum essurit.
Sed eccum progreditur cum corona et lampade
meu' socius, compar, commaritus vilicus.
OLYMPIO LYSIDAMVS
OL. Age tibicen, dum illam educunt huc novam nuptam foras,
suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo mi.
800LY. OL. Hymen hymenaee o hymen!
LY. Quid agis, mea salus? OL. Essurio hercle, atque adeo hau salubriter.
LY. At ego amo. OL. At ego hercle nihili facio. Tibi amor pro cibost,
mihi iaiunitate iam dudum intestina murmurant.
LY. Nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur remeligines?
805quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.
OL. Quid si etiam †si† offendam hymenaeum, si qui citius prodeant?
LY. Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.
LY. OL. Hymen hymenaee o hymen!
LY. Perii hercle ego miser! dirrumpi cantando hymenaeum licet:
810illo morbo quo dirrumpi cupio, non est copiae.
OL. Edepol ne tu, si equos esses, esses indomabilis.
LY. Quo argumento? OL. Nimi' tenax es. LY. Num me expertu's uspiam?
OL. Di melius faciant! sed crepuit ostium, exitur foras.
LY. Di hercle me cupiunt servatum.
CHALINVS PARDALISCA OLYMPIO LYSIDAMVS CLEVSTRATA
815CH. Iam obolvit Casinus procul.
PA. Sensim super attolle limen pedes, nova nupta;
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo
semper sis superstes,
820tuaque ut potior pollentia sit vincasque virum victrixque sies,
tua vox superet tuomque imperium: vir te vestiat, [tu] virum despolies.
Noctuque et diu ut viro subdola sis,
opsecro, memento.
825OL. Malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum peccassit.
LY. Tace. OL. Non taceo. LY. Quae res? OL. Mala malae male monstrat.
LY. Facies tun hanc rem mi ex parata inparatam? id
quaerunt, id volunt, haec ut infecta faciant.
830PA. Age Olympio, quando vis, uxorem accipe hanc ad nobis.
OL. Date ergo, daturae si umquam estis hodie uxorem.
LY. Abite intro. PA. Amabo, integrae atque imperitae huic
impercito. OL. Futurum est.
PA. Valete. OL. Ite iam. LY. Ite. CL. Iam valete.
835LY. Iamne apscessit uxor? OL. Domist, ne time. LY. Evax!
nunc pol demum ego sum liber.
Meum corculum, melculum, verculum. OL. Heus tu,
malo, si sapis, cavebis;
meast haec. LY. Scio, sed meus fructust prior.
840OL. Tene hanc lampadem. LY. Immo ego hanc tenebo.
Venu' multipotens, bona multa mihi
dedisti, huiius quom copiam mi dedisti. OL. O
corpusculum malacum!
mea uxorcula - quae res?
845LY. Quid est? OL. Institit plantam
quasi luca bos. LY. Tace sis,
nebula haud est mollis aeque atque huius est pectus.
OL. Edepol papillam bellulam - ei misero mihi!
LY. Quid est? OL. Pectus mi icit non cubito, verum ariete.
850LY. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
Vah! OL. Quid negotist? LY. Opsecro, ut valentulast!
paene exposivit cubito. OL. Cubitum ergo ire volt.
LY. Quin imus ergo? OL. I, belle belliatula.
ACTVS V
MYRRHINA PARDALISCA CLEVSTRATA
855MY. Acceptae bene et commode eximus intus
ludos visere huc in viam nuptialis.
Numquam ecastor ullo die risi adaeque,
neque hoc quod relicuom est plus risuram opinor.
PA. Lubet Chalinum quid agat scire, novom nuptum cum novo marito.
860MY. Nec fallaciam astutiorem ullu' fecit
poeta atque ut haec est fabre facta ab nobis.
CL. Optunso ore nunc pervelim progrediri
senem, quo senex nequior nullu' vivit.
. . . nisi illum quidem
865nequiorem esse arbitrare qui praebet illi locum.
. . . te nunc praesidem
volo hic, Pardalisca, esse, qui hinc exeat
eum ut . . . ludibrio habeas. PA. Lubens fecero
. . . et solens.
870CL. . . . spectato hinc omnia: intus quid agant
loquere. MY. Pone med, amabo. CL. Et ibi licet audacius
quae velis libere proloqui. MY. Tace,
nostra foris crepuit.
OLYMPIO MYRRHINA CLEVSTRATA PARDALISCA
875OL. Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecu' quo modo celem
scio, tantum erus atque ego flagitio superavimu' nuptiis nostris,
ita nunc pudeo atque ita nunc paveo atque ita inridiculo sumus ambo.
Sed, ego insipiens nova nunc facio: pudet quem priu' non puditumst umquam.
Operam date, dum mea facta itero: est operae pretium auribus accipere,
880ita ridicula auditu, iteratu ea sunt quae ego intus turbavi.
Ubi intro hanc novam nuptam deduxi, recta via in conclave abduxi.
Sed tamen tenebrae ibi erant tamquam in puteo; dum
senex abest "decumbe" inquam.
Conloco, fulcio, mollio, blandior,
ut prior quam senex nuptias perpetrem.
885Tardus esse ilico coepi, quoniam . . .
respecto identidem, ne senex . . .
inlecebram stupri principio eam savium posco *,
reppulit mi manum,
neque enim dare sibi
savium me sivit.
890Enim iam magis adpropero, magi' iam lubet in Casinam inruere *
cupio illam operam seni surrupere, forem obdo, ne senex me opprimeret.
CL. Agedum, tu adi hunc. PA. Opsecro, ubi tua nova nuptast?
895OL. Perii hercle ego! manufesta res [est]. PA. Omnem in ordinem
fateri ergo aequom est. Quid intus agitur? quid agit Casina?
satin morigera est? OL. Pudet dicere. PA. Memora ordine, uti occeperas.
900OL. Pudet hercle. PA. Age audacter.
‹Post›quam decubuisti, ind' volo. Memora[re] quid est factum?
OL. Flagitium est. PA. Cavebunt qui audierint faciant.
OL. . . . hoc magnumst. PA. Rem perdis. Quin tu pergis? OL. Ubi
905. . . us suptus porro.
PA. Quid? OL. Babae!
PA. Quid? OL. Papae!
PA. . . . est? OL. Oh, erat maxumum.
Ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi.
Dum gladium quaero ne habeat, arripio capulum.
910Sed quom cogito, non habuit gladium, nam esset frigidus.
PA. Eloquere. OL. At pudet. PA. Num radix fuit? OL. non fuit. PA. Num cucumis?
OL. Profecto hercle non fuit quicquam holerum,
nisi, quidquid erat, calamitas profecto attigerat numquam.
Ita, quidquid erat, grande erat.
915PA. Quid fit denique? edisserta. OL. Ibi appello, "Casina", inquam,
"amabo, mea uxorcula, qur virum tuom sic me spernis?
nimis tu quidem hercle inmerito
920meo mi haec facis, quia mihi te expetivi".
Illa hau verbum facit et saepit veste id qui estis mulieres.
Ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero sinat ire.
Volo, ut obuortam, cubitis im. . .
ullum muttit e. . .
925surgo, ut in eam in . . .
atque illam in . . .
MY. Perlepide narrat . . .
OL. Savium . . .
ita quasi saetis labra mihi compungit barba . . .
930continuo in genua ut astiti, pectu' mihi pedibus percutit.
Decido de lecto praecipes: supsilit, optundit os mihi.
Inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo vides,
ut senex hoc eodem poculo quo ego bibi biberet. PA. Optume est.
Sed ubi est palliolum tuom? OL. Hic intu' reliqui.
935PA. Quid nunc? satin lepide adita est vobis manu'? OL. Merito.
sed concrepuerunt fores. Num illa me nunc sequitur?
LYSIDAMVS CHALINVS
LY. Maxumo ego ardeo flagitio
nec quid agam meis rebu' scio,
nec meam ut uxorem aspiciam
940contra oculis, ita disperii;
omnia palam sunt probra,
omnibus modis occidi miser.
. . . ita manufesto faucibus teneor
. . . nec quibus modis purgem scio me meae uxori
945. . . atque expalliatus sum miser,
. . . clandestinae nuptiae.
. . . censeo
. . . mihi optumum est.
Intro ad uxorem meam
950sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
Sed ecquis est qui homo munus velit fungier
pro me? quid nunc agam nescio, nisi ut
improbos famulos imiter ac domo fugiam.
955Nam salus nulla est scapulis, si domo redeo.
Nugas istic dicere licet? vapulo hercle ego invitus tamen
etsi malum merui.
960Hac dabo protinam et fugiam. CH. Heus! asta ilico, amator.
LY. Occidi! revocor: quasi non audiam, abibo.
CHALINVS LYSIDAMVVS CLEVSTRATA
MYRRHINA OLYMPIO
CH. Ubi tu es, qui colere mores Massiliensis postulas?
nunc tu si vis subigitare me, probast occasio.
965redi sis in cubiculum; periisti hercle. Age, accede huc modo.
Nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.
LY. Perii! fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.
Hac iter faciundumst, iam illac lumbifragiumst obviam.
CL. Iubeo te salvere, amator. LY. Ecce autem uxor obviamst:
970nunc ego inter sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio.
Hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit;
hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus:
hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore.
MY. Quid agis, dismarite? CL. Mi vir, unde hoc ornatu advenis?
975quid fecisti scipione[m] aut quod habuisti pallium?
MY. In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit.
LY. Occidi! CH. Etiamne imus cubitum? Casina sum. LY. I in malam crucem!
CH. Non amas me? CL. Quin responde, tuo quid factum est pallio?
LY. Bacchae hercle, uxor - CL. Bacchae? LY. Bacchae hercle, uxor - MY. Nugatur sciens,
980nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. LY. Oblitus fui,
sed tamen Bacchae - CL. Quid, Bacchae? LY. Sin id fieri non potest -
CL. Times ecastor. LY. Egone? mentire hercle. CL. Nam palles male.
n. . . quid me ve . . . us . . . am me rogas?
. . . male r. . . mihi
985. . . gratulor.
. . . qu. . . senex
ho. . . on . . . u
. . . unc Casinust
qui hic . . . lem frus. . . ram. . . dis
990OL. Qui etiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.
LY. Non taces? OL. Non hercle vero taceo. Nam tu maxumo
me opsecravisti opere Casinam ut poscerem uxorem mihi
995tui amoris caussa. LY. Ego istuc feci? OL. Immo Hector Ilius
LY. Te quidem oppresset. Feci ego istaec dicta quae vos dicitis?
CL. Rogitas etiam? LY. Si quidem hercle feci, feci nequiter.
CL. Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.
LY. Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis.
1000Sed, uxor, da viro hanc veniam mi; Myrrhina, ora Cleustratam;
si umquam posthac aut amasso Casinam alit occepso modo,
ne ut eam amasso, si ego umquam adeo posthac tale admisero,
nulla caussast quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
MY. Censeo ecastor veniam hanc dandam, Cleustrata. CL. Faciam ut iubes.
1005Propter eam rem hanc tibi nunc veniam minu' gravate prospero,
hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
LY. Non irata's? CL. Non sum irata. LY. Tuaen fide credo? CL. Meae.
LY. Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet.
CL. Age tu, redde huic scipionem et pallium. CH. Tene, si lubet.
1010Mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria:
duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet.
Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.
Haec Casina huiius reperietur filia esse ex proxumo
eaque nubet Euthynico nostro erili filio.
1015Nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare:
qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet;
verum qui non manibus clare quantum poterit plauserit,
ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.